Mostrando las entradas para la consulta Dalmacii ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta Dalmacii ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

martes, 17 de marzo de 2020

XIX. Perg. n. 367. Alfonso I (II). Dic. 1178. Velosel, Vilosell, Petrum de Besora

XIX.
Perg. n. 367. Alfonso I (II). Dic. 1178.

Hoc est translatum fideliter factum III nonas aprilis incarnati Verbi anno M° CC° XL octavo ab instrumento per alfabetum diviso quod sic habetur.
- Hec est conveniencia facta inter dominum Ildefonsum ilustrem regem Aragonis comitem Barchinone et marchionem Provincie et Petrum de Besora. Donat ei namque dominus rex castrum de Velosel cum omnibus terminis suis et donat et concedit ei medietatem decimi et omnium reddituum ejusdem castri et terminorum videlicet de expletis et eximentis quibuscumque et chestis exorchiis cuenciis homicidiis latrociniis adempramentis censibus et de omnibus quibuscumque rebus que ad usum et servitium hominis pertineant que dici possint vel excogitari modo et in antea: aliam autem medietatem de hiis omnibus retinet sibi rex per omnia loca. Item donat ei ut faciat unum fornum in predicto castro et villa et quod habeat cum in suo dominio ad faciendum inde omnes suas voluntates et quod neque rex neque alius aliquis possit facere furnum in ipso castro set neque in terminis ejus umquam. Item donat ei tres pariliatas alodii quas ipse Petrus sibi eligat ubicumque ibi magis voluerit et habeat per suum franchum alodium: ipse etiam rex retinet sibi tres pariliatas in dominio in obtimo loco. Stabilimenta eciam omnia donat eidem Petro et quod inde exierit dividat bajulus Petri et donet inde medietatem fideliter bajulo regis. Donat ei item stachamenta et firmamenta ita quod bajulus Petri ea accipiat per totum predictum castrum et per terminos ejus presente bajulo regis et bajulus ejusdem Petri et bajulus regis placitent insimul et ambo per bonam fidem faciant inde placitum et uterque illorum accipiat suam medietatem. Hec autem omnia donat ad fevum dominus rex predicto Petro et filiis ejus de legitimo conjugio natis exceptis dictis pariliatis tribus et furno quod in proprium alodium ei concedit et quod sit inde suus solidus sicut homo de suo meliori seniore et donet inde ei potestatem iratus et paccatus quociescumque per se vel per nuncios suos eam demandaverit: quod et si predictum Petrum mori contingeret sine infante legitimo revertantur predicta omnia in solidum domino regi et suis excepta medietate dominicaturarum supradictarum et earum etiam que in antea ibi predictus Petrus habuerit de qua medietate liceat ei facere omnes suas voluntates sine alicujus obstaculo. Item dimitit rex eidem Petro in vita sua cavalchatas host placita et seguimenta que ei habet facere per supradictum fevum: post obitum autem ejusdem Petri faciant hoc filii ejus cum omni sua posteritate. Item si quid de supradicto decimo Ilerdensis ecclesia vel alius aliquis homo suo jure vel alia qualibet ratione aut ocasione consequeretur partem sui decimi que contingeret eundem Petrum reciperet et accipiat in eternum in dominio regis nisi rex salvam et securam poterit eidem Petro partem suam facere. Habet autem terminos et afrontaciones castrum de Velosel sicut dividit cum Albio et ex alia parte cum Valle-Clara et vadit in collum de Lena et dividit cum termino de Servoles. Sicut hec omnia suprascripta sunt sic dominus rex donat laudat et concedit eidem Petro et filiis ejus: et Petrus difinit et remittit in proprium debitum quod ei debebat rex usque ad DCCC morabetinos quos ei debebat et difinit etiam regi et omni persone domum de Hila quam demandabat per convenienciam per supradictum debitum. Inter cetera recipit dominus rex predictum Petrum cum omnibus rebus suis ubique in sua speciali manutencione et quod non tornet eum de avere vel de honore in retro in suis justis causis neque alicui hoc facere permitatur sed pro posse defendat eum cum omnibus honoribus suis et rebus ubique: et de hoc accipit eciam eum dominus rex in sua legalitate et Dei fide contra cunctos homines et feminas (leo ferminas) sicut suum militem et hominem proprium quem cum nullo habet dividere.
Actum est hoc in Terrachona mense decembris anno Domini MCLXXVIII. - Signum + Ildefonsi regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie. - Signum + Raimundi Berengarii comitis Provincie. - Signum + domine Sancie regine Aragonis comitise Barchinone et marchisie Provincie. - Signum + Dalmacii de Biert. - Signum + Arnalli de Vilamulorum - Berengarius dicte Terrachone Ecclesie archiepiscopus. - + Mironis judicis. - Signum + Geraldi de Jorba. - Signum + Guillelmi de Cervaria. - Signum + Raimundi de Cervaria. - Signum + Guillelmi junioris de Cervaria. - Ego Guillelmus de Bassa scripsi hanc cartam mandato domini regis et feci hoc sig+num - Sig+num Berengarii de Sancto Felice notarii publici ilerdensis qui hoc translatum scripsit cum supraposito in lineis XXIIII ubi dicitur sicut dividit et in XXXV ubi dicitur Sig+num Dalmacii de Biert.

Vilosell, Velosel



sábado, 21 de diciembre de 2019

XXIII, perg 89, 3 marzo 1137

XXIII.

Perg. N° 80 (?). 3 mar. 1137.

Anno dominice incarnationis millessimo centesimo trigesimo septimo post millesimum facta est spontanea pax et amicabilis concordia inter venerabilem Raimundum barchinonensem comitem et Poncium Ugonis impuritanensem comitem de controversis et malefactis quamplurimis et de
fractione tregue et pacis et fidelitatis unde multoties conquerebantur ad invicem. Primum namque supradictus Poncius comes convenit prelibato domno suo Raimundo comiti barchinonensi fideliter servare et tenere illam deffinitionis et evacuationis scripturam quam pater ejus Ugo impuritanensis comes ecclesie gerundensi et ejus episcopo et cannonicis fecit de ipso honore quem gerundensis ecclesia habet vel habere debet in Castilione vel in ejus terminis. Et convenit eidem comiti cum utriusque sexus parrohechianis ecclesie Castilionis quod gerundensis ecclesie preposito non impediant terras aliquo modo laborare vel tenere sive mutare quandocumque vel quocumque voluerit. Item convenit ei prephatus Poncius comes assensu spontaneo et voluntaria disposicione ut ex toto destruat erradiscet et depopuletur ipsum castrum de Charmezo: et prephatus barchinonensis comes convenit depopulari et funditus erradicare castrum Rochabertini sub prephata voluntaria disposicione et spontaneo assensu comitis impuritanensis et quod nulla occasione vel ingenio jamdictus Poncius comes contra prephatum comitem
tristetur barchinonensem pro prephatorum castrorum ruina: et quod ulterius castra prephata a Poncio comite jamdicto vel ab aliquo suo consilio vel ingenio nullatenus reedificentur sine prephati comitis barchinonensis voluntaria permissione. inter Raimundum autem de Petra Lata et fratrem ejus Eimericum
ac Poncium comitem prelibatum fiat pax sine engan et firma et faciant ei hominium et distringant ipsam monetam in Petra Lata et habeant sex denarios in unaquaque libra per fevum per predictum Poncium comitem. De controversia autem vicecomitis Castellinovi et prephati Poncii comitis decretum est quod postquam fuerit redeptum pignus barchinonensis comes ponat ibi tales viros pacificos qui pacem inter eos firmam componant unde sint ambo pachati. Negocium vero Gaufredi de Cersed et Arnalli de Sancto Johanne fiat sicut firmatum est et factum teneatur sine engan: Bernardus autem de Sancto Mauricio et frater ejus Guillelmus ita habeant suum honorem fevum scilicet et pignora et cetera omnia sicut pater eorum Guillelmus Poncii melius habebat et tenebat cum Iherosolimam pro Dei amore perexit. Raimundus Rodballi et frater ejus Petrus habeant villam ipsam de Palacio cum universis sibi pertinentibus in monte et in plano sicut Raimundus Guillelmi vicecomes eam melius habuit vel tenuit salvo jure gerundensis
ecclesie medietatem per fevum et medietatem per alodium. Gerallus de Rupiano recuperet suum alodium de villare Sancti Mathei et Bernardus Guifredi suas decimas de Gauses et sit firma pax inter illos: Bernardo
autem de Campman et filiis suis dimitit prephatus Poncius comes omnem suum honorem ubicumque sit et sit firma pax inter illos. Prephata autem omnia que superius scripta sunt ego supradictus Poncius comes convenio sub hominio et fidelitate tibi comes senior meus tenere servare et implere tibi et per te omnibus qui superius sunt scripti et finem facere omnibus qui per te michi nouerunt dicto vel fado et hoc totum faciam et atendam per fidem sine engan. Actum est hoc III nonas marcii anno I regni Ledovici.
- Sig+num Poncii comitis impuritanensis qui hanc convenientiam fecit firmavit et testes firmare rogavit. Sig+num Bernardi Guillelmi de Monteschiu. Sig+num Raimundi Ademarii. Sig+num Raimundi Dalmacii. Sig+num Guillelmi de Garriga. Sig+num Guillelmi Raimundi de Pau. Sig+num Artalli de Mediniano. Sig+num Arnalli de Lercio. Sig+num Guillelmi Gaufredi. Sig+num Reamballi, Sig+num Geralli de Rupiano. Sig+num Berengarii de Lercio. Sig+num Petri de Torredela. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num
Bernardi de Belloloco. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit superpositis literis in linea XI et fusis.


Perg. N° 80. 5 mar. 1137.

Hec est convenientia que est facta inter Raimundum Berengarii comitem barchinonensem et bisullunensem et Poncium Ugonis comitem impuriensem. Comendat namque predictus comes barchinonensis jamdicto comiti impuritanensi ipsum castrum de Cerset et donat ei ipsos fevos qui ad
ipsum castrum pertinent simul cum ipsa dominicatura quam habet in honore Guillelmi Gaufredi in parrochia de Cersed cum ipsis albergues de Terrad ad fevum. Similiter comendat ei ipsum castrum de Molins et donat ei ipsos fevos qui ad ipsum castrum pertinent simul cum ipsis alberges quas ibi habent et quas habent in Figueres et in Baudela similiter ad fevum.

Propter hanc comendationem et donum et propter illum honorem quem pater predicti Poncii tenuit per supradictum comitem jamdictus Poncius comes est homo suis propriis manibus et convenit ei ut donet ei potestatem de supradictis castris per quantas vices eum inde requisierint per se aut per suos nuncios vel nuncium iratus aut pachatus cum forfet et sine forfet et non vetet se inde videri vel comoneri et nuncius quem ei miserit reguardum non habeat.

Item convenit jamdictus Poncius comes prenominato Raimundo comiti ut de ista ora in antea fidelis adjutor sit et de omni suo honore quem hodie habet vel in antea adquisierit in omnibus locis
contra cunctos homines vel feminas tam christianos quam sarracenos ad tenere defendere conquirere et aprehendere et sequi illum per suum corpus sicut homo debet facere suo meliori seniori. Et si qua utriusque persona tolleret aut tollere voluerit aut guerrejare sit ei predictus Poncius comes fidelis adjutor per fidem sine engan contra cunctos homines vel feminas.

Acta convenientia III nonas martii anno dominice incarnationis CXXXVII post millesimum regisque Ledovici I.

(N. E. La cosa es liar a los idiotas: el texto es de 1137, cuando reinaba en Aragón Ramiro II, en Francia
Luis VI, "el majetón". regisque Ledovici I ni quisiera se referiría a Luis Pío, Ludovico Pío. Sólo los alucinados de Netflix usaron un Rey Luis en una serie, Templarios, como rey de los catalanes, o rey catalán.)

Sig+num Poncii comitis impuritensis qui hanc convenientiam fecit laudavit et propia manu firmavit. Sig+num Bernardi Guillelmi de Monteschiu. Sig+num Raimundi Ademarii. Sig+num Raimundi Dalmacii. Sig+num Guillelmi de Garriga. Sig+num Guillelmi Raimundi de Pau. Sig+num Artalli de Midiniano.
Sig+num Guillelmi Jofredi. Sig+num Reamballi. Sig+num Geralli de Rupiano. Sig+num Berenguer de Lerc. Sig+num Petri de Torredela. Sig+num Guillelmi de Castelvi. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num
Raimundi de Peralata. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit superpositis Iiteris in linea III.

sábado, 15 de febrero de 2020

XIX, perg. 633, Jaime I, 17 mayo 1234

XIX.
Perg. n. 633. Jai. I. 17 may. 1234.

In Christi nomine. Notum sit cunctis quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum et regni Majoricarum comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani predecesorum nostrorum sequentes vestigia apud Terrachonam in generali curia constituti habito consilio episcoporum et aliorum Ecclesie prelatorum et magistrorum Templi et Hospitalis ac nobilium subscriptorum ad honorem Dei el subditorum nostrorum paces et treugas ultimas quas olim fecimus Barchinone quando ivimus ad Majoricas penitus renovantes et iterum confirmantes ea que de nostris regalibus et de ecclesiis katedralibus et aliis per Cataloniam constitutis de clericis et locis religiosis de venerabilibus domibus Hospitalis et Templi cum omnibus rebus suis et hominum eorum mobilibus et inmobilibus sicut in cartis nostris plenius continetur quedam capitula eisdem pacibus dignum duximus adjungenda omnem superfluitatem a nobis penitus resecantes ut cum Dei auxilio infideles barbaras naciones expugnemus salvis in omnibus usaticis et consuetudinibus Barchinone. In primis statuimus quod omnes homines de pede tam rustici quam villani sive sint nostri sive ecclesiarum vel locorum religiosorum sive militum sive de alodio sive de feudo cum guerra et sine guerra sint sub pace et treuga firma et secura sub fidelitate et legalitate nostra cum omnibus rebus suis mobilibus et inmobilibus exceptis personis illorum qui in cavalcatis inventi fuerint vel forte caperentur in castro vel forcia aliqua expugnata. Veruntamen postquam reversi fuerint de cavalcatis sint salvi et sub ipsa pace libentes et securi cum suis bestiariis grossis et minutis ortis campis et vineis domibus possessionibus arboribus cujuscumque sint generis ac rebus aliis mobilibus et inmobilibus que dici vel cogitari possunt ad eosdem homines pertinentes exceptis latronibus et raptoribus manifestis. Item statuimus quod nullus homo capiat per se vel per alium nec raubet nec raubari faciat aliquem de genere laicum vel clericum nisi ipsum acuidaverit antea per quinque dies: et hoc intelligimus de illis qui non sunt in guerra nec sunt valitores alicujus guerre: et qui ceperit vel interfecerit eum sit statim traditor. Item statuimus quod nullus vicarius noster vel aliquis homo de vila pignoret aliquem militem vel ejus hominem vel ecclesiarum vel locorum religiosorum vel faciat eis aliquod malum pro aliquo malefacto debito vel delicto nisi primum invenerit fatigam directi in eo vel in domino suo: quam si invenerit possit suum debitum pignorare in omnibus rebus suis exceptis personis hominum et animalibus aratoriis que omnia sint in pace. Eodem modo milites vel eorum homines nec homines ecclesiarum vel locorum religiosorum non possint nostros homines nec alios pignorare nec malum eis facere sine premissa fatiga inventa in nostris hominibus vel nobis vel in vicario sub quo nostri homines fuerint constituti. Item statuimus quod nullus reptatus de bauzia sustineatur in nostra curia vel alibi nisi se purgare voluerit de bauzia secundum consuetudinem Barchinone. Item statuimus quod nos nec aliquis subditus noster non comedamus in die nisi de duabus carnibus semel et de una istarum possint fieri assature si alie assature ut edi et porcelli defuerint et de istis duabus carnibus non possint preparari nisi uno modo: de una vero carne possit prendere vel tenere. Carnes vero salse sive sicce vel venaciones in istis duobus carnibus minime computentur: de quibus venacionibus ita statuimus ut ille qui ceperit eas preparet sibi quot modis voluerit. Qui autem emerit eas non possit preparare nisi de una venacione: si vero date sibi fuerint faciat de ipsis ac si cepisset eas. Item statuimus quod nos nec aliquis subditus nobis non portet vestes incisas listatas vel trepatas nec portet in vestibus aurum vel argentum nec aurifrigium nec auripellum nec setam sutam nec cembelinum nec erminium nec lutriam nec aliam pellem fractam vel retortam nec allibails cum auro vel argento sed erminium vel lutriam integram simplicem solummodo in longitudine incisam circa capucium cape et aperaturas manicarum quas dicuntur braçaleres et in capitibus manicarum et in mantellis similiter et cotis sive garnatxiis. Item statuimus quod nos nec aliquis alius homo nec domina demus aliquid alicui joculatori vel joculatrici sive soldadarie seu militi salvatge sed nos vel alius nobilis possit eligere et habere ac ducere secum unum joculatorem et dare sibi quod voluerit. Item statuimus quod nullus filius militis qui non sit miles nec ballistarius sedeat ad mensam militis vel domine alicujus nec calcet caligas rubeas nisi sit talis qui secum milites ducat. Item statuimus quod nullus joculator nec joculatrix nec soldataria presentes vel futuri nec illa que olim fuit soldataria sedeant ad mensam militis nec domine alicujus nec ad gausape eorundem nec comedant nec jaceant cum aliqua dominarum in uno lecto vel in una domo nec osculentur aliquam earundem. Item statuimus quod nullus faciat aliquem militem nisi filium militis. Item statuimus quod omnis homo sive miles sive alius qui iverit cum domina generosa sit salvus et securus nisi fuerit homicida. Item statuimus quod non fiant tornejamenta voluntaria nisi fuerint in guerra. Item statuimus quod per singulas civitates et castella et loca nostra et nobilium et militum et locorum religiosorum omnium Catalonie apud Ilerdam et in locis Catalonie ubi currit moneta jaccensis vendatur kaficium Ilerde frumenti ad precium viginti quinque solidorum et kaficium ordei XV solidorum et in aliis locis ubi sunt diverse mensure vendatur mensura illa secundum quantitatem kaficii Ilerde. In Catalonia ubi currit Barchinone moneta vendatur quarteria Barchinone de frumento al plus XX solidos et quarteria ordei septem solidos quarteria siliginis octo solidos et in aliis locis Catalonie ubi sunt diverse mensure vendatur mensura illa secundum valorem et quantitatem quarterie Barchinone. In episcopatu vero gerundensi migeria de frumento ad plus vendatur VI solidis et de ordeo IIII solidos migera de monellis de frumento IIII solidis et dimidium et de ordeo III solidis et ad hanc racionem cetere mensure que sunt in episcopatu gerundensi valeant et vendantur: in Catalonia vero ubi currit moneta acrimontensis vendatur frumentum et ordeum ad valorem cambii jaccensis et ad quantitatem mensure ilerdensis. Si quis vero ex prestito debebit bladum solvat predictam summam peccunie si maluerit et non teneatur reddere bladum pro blado. Valeat hoc statutum a festo sancti Johannis de junio usque ad unum annum. Item statuimus quod per quamlibet civitatem et loca instituantur duo probi homines et fideles secundum magnitudinem civitatis et loci et unus clericus fidelis qui sacramento astringantur coram populo quod predictum statutum in omnibus fideliter exequatur: et si forte in hiis exequendis reperti fuerint culpabiles puniantur a domino pena corporis et averi. Hoc idem jurent vicarius et bajulus locorum el eadem pena puniantur. Item statuimus quod omnes homines Catalonie tam nobiles quam clerici quam laici quam judei sive sarraceni compellantur vendere bladum suum cujuslibet generis sit sub forma predicta: ita quod illi qui sunt de episcopatu illerdensi urgellensi et terrachonensi et dertusensi deducant bladum ad expensas suas et sue familie necessarias secundum cognitionem eorum qui fuerint constituti a tempore isto usque ad festum sancti Johannis de junio et deinde usque ad unum annum: illi qui sunt de episcopatu Barchinone deducant expensas predictas usque ad festum sancti Jahannis (Sant o Sent Johan: Joan) et de ipso festo usque ad unum annum: residuum cogantur vendere dicto modo. Illi qui sunt de episcopatu Gerunde vicensi deducant expensas predictas usque ad exitum intrantis mensis julii tantum: residuum cogantur vendere dicto modo. Item statuimus quod nullus debitor teneatur solvere suo creditori nomine usurarum nisi XII .... (1: La abreviatura dice mas, que podrá ser minas, mundinas o monetas. ) pro C in anno et XII solidos pro centum et non plures et secundum hanc quantitatem solvat de aureis quilibet suo creditori. Judei vero accipiant pro C solidis viginti in anno et non plures et si plus acceperint sint incursi nostri cum corporibus et averis: et si forte debitores querimoniam ecclesie fecerint currant eos per villam flagellando et amitant penitus petitionem. Item statuimus quod quilibet sacramento manifestet predictis executoribus quantum bladum habeat et si in hoc repertus fuerit perjurus amitat totum bladum de quo se perjuraverit. Item statuimus quod nullus possit emere bladum nisi de mense ad mensem quantum sibi necesse fuerit et familie sue secundum cognitionem executorum. Has novas constituciones observari a presenti die usque ad festum sancti Michaelis et de eodem usque ad triennium continue completum precipimus a nobis ipsis et ab aliis omnibus sub nostro dominio constitutis eo salvo quod superius dictum est de termino bladi et salvis pace et treuga et consuetudinibus ac usaticis Barchinone. Qui contra ista capitula vel contra unum ex istis venerit et infra decem dies ex quo amonitus fuerit a nostro vicario non emendaverit penam dupli sustineat. Hec omnia juramus et jurari precipimus a nobilibus et militibus universis Catalonie: et qui jurare noluerit sit ejectus a pace et treuga cum omnibus bonis suis et excomunicetur ab episcopo diocesano et quodcumque malum illi violatori istarum constitutionum evenerit nullo unquam in tempore sibi emendetur et si aliquod malum alicui ipse violator fecerit ea racione illud malum sive dampnum quodcumque sit restituat in duplum et nos juvabimus illum cui datum fuerit dampnum et ab hominibus et vicariis nostris juvari faciemus viriliter et potenter. Hec omnia facta sunt apud Terrachonam XVI kalendas aprilis anno Domini M°CC°XXX° quarto consilio subscriptorum prelatorum et nobilium virorum qui nobiscum sunt in curia constituti. - Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum et regni Majoricarum comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani. - Berengarii episcopi Barchinone. - G. episcopi gerundensis. - Berengarii episcopi ilerdensis. - P. episcopi dertusensis. - B. episcopi elenensis. - R. Patot magistri milicie. - H. de Fullalquer magistri Hospitalis. - P. infantis Majoricarum.
- N. Sancii. - P. Hugonis comitis Empuriarum. Juravit salvo jure et dominio suo in omnibus comitatibus ejus. - R. Fulconis vicecomitis cardonensis jurantis. - B. de Ça-Portella jurantis. - G. de Mediona jurantis. - Gaucerandi de Pinos jurantis. - G. de Podioviridi jurantis. - Dalmatii de Timor jurantis. - Berengarii de Podioviridi jurantis.
- G. de Ça-Guardia jurantis. - G. de Angularia jurantis. - B. de Sancta Eugenia jurantis.
- Berengarii de Angularia jurantis. - P. de Cervaria jurantis. - P. de Querald jurantis. - G. de Cervaria jurantis. - P. de Grainana jurantis. - P. Berengarii de Ager jurantis. - G. de Montecatano jurantis. - H. de Mataplana jurantis. - Gaucerandi de Rocaberti jurantis.
- Dalmacii de Sancto Martino jurantis. - Gilaberti de Crocillis jurantis. - G. de Sancto Vincentio jurantis. - F. de Sancto Martino jurantis. - G. de Palacons. - B. de Palacio jurantis. - P. de Montecatano jurantis. - Gaucerandi de Cartaia jurantis. - Dalmacii de Castello jurantis. - Berengarii de Cervaria jurantis. - B. de Rocafort jurantis. - A. de Rubione jurantis. - P. de Grainanella jurantis. - P. de Angularia jurantis.

Jacobus, Jaime I de Aragón, XIX, perg. 633, Jaime I, 17 mayo 1234

XX 1139, 1 agosto 1253

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CLXVIII, diciembre 1194, testamento, Alfonso II

CLXVIII (1).

Reg. 2, fol. 94. Dic. 1194.

(1) Aunque este documento se halle en cierto modo fuera de su lugar, por la época a que corresponde; hemos creído conveniente terminar con él la colección de las escrituras pertenecientes al gobierno de
D. Ramon Berenguer IV, ya que a ellas dimos también principio con el testamento de su padre, D. Ramon Berenguer III. De este modo damos una idea completa, en lo posible, de aquella época; y podrá el lector
inquirir más fácilmente las causas y resultados de la unión del condado de Barcelona con el reino de Aragón.


rey-alfonso-ii-aragon-caballo-lanza-escudo

Hec est sacramentalis conditio seu publicatio ultime voluntatis cujusdam nobilissimi Ildefonsi regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie que est facta juxta primi ordinis modum infra spacium VI mensium sicut continetur in libro jurium de ultimis voluntatibus moriencium quam nos testes
scilicet Arbertus de Castro-veteri et B. de Portella testificando juramus per Deum et sancta IIII Evangelia anteposita super altare Beate Marie Magdalene quod est in ecclesia civitatis Cesarauguste que est sita juxta portam Valencie sub ordinatione Guillelmi Dei gracia ausonensis episcopi Petrique eiusdem sedis
sacrista et judicis et Berengarii de Albuciano ordinarii judicis Gerunde qui vidimus et audivimus et presentes eramus quando prefatus rex jacens egritudine qua obiit in sensu bono et memoria plena voluntatem suam nobis ordinando manifestavit sicut presens pagina inferius declaravit.
Ego lldefonsus Dei gracia rex Aragone et comes Barchinone et marchio Provincie pleno sensu et memoria facio testamentum meum et sic super Regno meo et comitatibus et universis terris quas habeo et habere debeo et rebus etiam meis mobilibus dispono prout inferius declaratum est.
Primum quidem in hujus ordinacione testamenti eligo manumissores meos R. Tarrachone archiepiscopum Gobaldum ilerdensem et Richardum oscensem episcopos et magistrum milicie et
Petrum abbatem Populeti quibus precipio ut si me mori contigerit antequam aliud testamentum faciam res quas hic dispono meas sicut in presentiarum subscribitur pro libertate regni celestis adipiscenda et ob remedium anime mee meorumque parentum fideliter distribuant. Dimitto siquidem corpus meum domino Deo et beate Marie semper virgini ad sepeliendum in monasterio Populeti. Dono etiam atque concedo eidem monasterio imperpetuum regiam coronam meam. Dono iterum et concedo eidem
monasterio dominicaturam meam de Vineros cum omnibus terminis suis et pertinenciis in francum alodium ad faciendam propiam voluntatem eorum et totam integre vineam meam de Palomera in territorio ilerdensi. Dimitto et dono domui milicie templi dominicaturam meam de Canibor cum omnibus suis terminis et pertinenciis in franchum alodium et unum equum bonum cum tota integre armatura mea. Concedo necnon eidem domui quidquid mobile et inmobile a me vel ab antecessoribus meis eidem est
atributum seu collatum. Dimitto et dono domui Hospitalis Iherosolimitani in servicium pauperum castrum
Sancti Petri de Calanda cum terminis suis et pertinenciis et omnem meam medietatem illius donativi quam retinui in Monte Rubeo et terminis ejus sicut continetur in carta archiepiscopi et clericorum Tarrachone quam eis quondam fieri feci. Concedo etiam domui Hospitalis et dono quidquid ego juris
habebam vel habere poteram in omnibus illis que ex parte Petri Teresie et ejus voce aut alia aliqua racione eis exigebam super hiis que ipsi modo tenent et habent. Concedo necnon et auctoritzo eidem domui Hospitalis quidquid mobile et inmobile a me vel ab antecessoribus meis eidem est atributum et collatum aut quocumque modo ipsi habeant et teneant per donativum vel sine donativo. Dimitto ecclesiis beatorum Petri et Pauli apostolorum Rome unicuique calicem et turibulum de octo marchis argenti et sit calix bene deauratus. Dimitto domino pape quingentos aureos in ornamentis sue capelle. Dimitto ecclesie Sancti Dominici Sepulcri villam de Palafrugello et villam de Lofredo post obitum Dalmacii de Palaciolo cum suis terminis et pertinenciis ad stabiliendum per manum prioris a conventu Sepulcri V sacerdotes imperpetuum unum ante altare majus in capite alium ante altare Dominici Sepulcri alium ante altare Sancte Crucis alium ante altare Virginis Marie in valle Josaphat alium ante altare Nativitatis in Bethleem: qui utique sacerdotes stabiliantur a predictis manumissoribus meis per ecclesias Sepulcri in terra mea de redditibus predictarum villarum usque dum terra Ihierosolimitana per graciam Sancti Spiritus a christianis
sit recuperata. Dimitto ordini de Cistello quingentos morabetinos ut ex hiis et ex aliis mille morabetinis
quos jam ibi dedi ematur tantum honoris de redditu cujus totus conventus Cistelli semel in anno honorifice pascatur ad annuam ipsius congregacionem. Dimitto preterea jamdicto ordini mille morabetinos ad emendum incensum quod per omnes ipsius ordinis abbatias distribuatur: obsecro tamen humiliter conventum ut tanquam unum ex fratribus orationum et beneficiorum in predicta domo
et in membris ejus participem me constituant quemadmodum michi jam dederunt et concesserunt. Dimitto ordini Grandimontis quingentos solidos in redditu in villa Amiliani sicut jam eis a me statutum est in completum de quibus semel in anno conventus honorifice pascatur ad annuam ipsius congregacionem. Dimitto etiam eidem ordini CCC morabetinos pro incenso emendo: et deprecor humiliter conventum ut tanquam unum ex fratribus oracionum et beneficiorum in predicta domo et in omnibus membris ejus participem me constituant quemadmodum michi dederunt et concesserunt. Dimitto ordini de Cartoxa mille morabetinos ut ex eis tantum emant honoris de cujus redditu totus conventus honorifice semel in anno pascatur ad annuam ipsius congregacionem: et deprecor humiliter conventum ut tanquam unum ex fratribus oracionum et beneficiorum in predicta domo et in omnibus membris ejus participem me constituant quemadmodum michi jam concesserunt. Dimitto monasterio de Scala-Dei quod de novo hedificari facio ad ipsum complendum si tunch completum non esset mille morabetinos: et si esset completum dimitto CL morabetinos ad unam candelam perpetuo illuminandam. Dimitto monasterio quod de novo fieri debet in Pals vel in Petra vel in quolibet alio loco ad edificandum illud mille morabetinos. Dimitto in redempcionem captivorum christianorum mille morabetinos: et volo et mando quod omnes sarraceni mei dentur redempcioni et tota eorum redemptio detur redemptionem
christianorum set et si quis christianus esset in captione mea aut aliquis christianum per me vel occasione mei captum teneret mando firmiter quod sit solutus et liberatus. Dimitto mille morabetinos ad emendum thus de quo distribuantur CCC morabetinos priori Montserrato et CCC ordini de Cartoxa quatuor ceteri vero residui distribuantur per loca religiosa et per ecclesias Cathalonie et Aragone sicut predicti noverint
manumissores. Dimitto Sancte Marie Rivipolli omnia mea molendina de Ripis que habeo in terminis ipsius
castelli in recompensationem sepulture mee et reddo eis honorem de Barbastro sine aliqua retencione et quidquid etiam aliud in Montissono et in aliis locis terre mee habent et habere debent et etiam quidquid excambiatum michi fuit ab eis in quolibet loco totum eis concedo et excambium et totum aliud quod pro excambio michi dederant alicubi. Dimitto ecclesie Tarrachone CCC solidos imperpetuum in redditibus meis propriis Tarrachone ad operam ipsius ecclesie donec sit hedificata posteaque eidem remaneat ecclesie sub eo pacto quod teneant et stabiliant unum sacerdotem qui imperpetuum celebret divinum officium pro anima mea meorumque parentum et quod archiepiscopus quicumque fuerit tam per se quam per omnes successores et sufraganeos similiter suos per ecclesiasticum rigorem faciat hoc testamentum ratum haberi et inconvulsum et imperpetuum observari bona fide in quantum sibi permissum est secundum auctoritatem ecclesiastice censure. Dimitto singulis sedibus quatedralibus Aragone et Cathalonie CL vel CC morabetinos sicut manumissores cognoverint ad stabiliendum in
singulis unum sacerdotem qui perpetuo divinum oficium celebrent pro remedio anime mee meorumque parentum preter in illis in quibus jam stabilitus est. Dimitto ecclesie Dertose ecclesiam de Alchesar cum omnibus suis ecclesiis et pertinenciis imperpetuum eo pacto quod unum sacerdotem teneant et stabiliant imperpetuum preter illum qui jam stabilitus est. Dimitto monasterio Sancti Cucufati CL morabetinos ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum. Dimitto ecclesie Ville Bertrandi CL morabetinos ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum. Dimitto opere de Sanctis Crucibus mille morabetinos eo modo quod jam statutum est per meam cartam et exceptis illis qui tunc soluti fuerint detur eis complementum M morabetinos in eo loco Montis Albi quo accipere consuevere et CL morabetinos ad unam candelam perpetuo illuminandam. Dimitto monasterio Sancti Felicis de Cadinis CCC morabetinos et Vallibone CC morabetinos qui dentur in rebus perpetuo permansuris eisdem monasteriis juxta arbitrium manumissorum. Dimitto singulis abbatiis Cathalonie L morabetinos et prioratibus XX ut dentur in ornamentis suarum ecclesiarum. Dimitto monasterio Sancti Johannis de Pinna CL morabetinos ad unum sacerdotem ibidem perpetuo stabiliendum. Dimitto etiam et absolvo eis omnem honorem emparatum a me ipso in Montisono et in aliis quibuslibet locis. Dimitto monasterio Sancti Salvatoris de Lerins CL morabetinos ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum. Dimitto monasterio de Peraman CL morabetinos ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum et tres bonos xarricos unum in Morata alium in Mediana et alium in Placentia. Dimitto Sancto Victoriano CL morabetinos ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum. Monasterio de Betola CL morabetinos ad candelam perpetuo illuminandam. Monasterio de Junchera CL morabetinos ad candelam perpetuo stabiliendam. Dimitto ad complendum monasterium de Monte Cay de fratribus ordinis Grandi Montis CCC morabetinos. Dimitto monasterio de Casulis CL morabetinos ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum concedens et autorizans imperpetuum quecumque ei data sunt et concessa. Dimitto monasterio de Sexena Untinenam cum pertinenciis suis et totum hoc quod habeo in Alcoerre et in terminis ejus post obitum Lupi de Foz ad unum sacerdotem et
candelam perpetuo stabiliendos. Dimitto ecclesie Sancte Marie de Pinna de Calatajub L morabetinos. Dimitto monasterio Sancte Crucis monialium CL morabetinos ad sacerdotem stabiliendum. Concedo Sancte Marie de Tirasona illam donacionem quam ei feci ad candelam unam perpetuam illuminandam et dimitto ibidem unum calicem argenti de duabus marchis. Dimitto ecclesie Sancti Salvatoris de Cesaraugusta unum calicem argenti de tribus marchis deauratum et turibulum de tribus marchis et unam pixidem de una marcha qua Sacratisimum Corpus Christi reponatur. Concedo Sancte Marie de Osaraugusta villam de Mareta cum omni jure meo ad candelam perpetuo illuminandam et dimitto ibidem unum calicem de tribus marchis et unum turibulum de tribus marchis et unam pixidem de una marcha. Dimitto monasterio de Xalamera CL morabetinos ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum. Dimitto Sancte Marie de Monte-Serrato CL morabetinos ad sacerdotem perpetuo stabiliendum. Dimitto Sancte Marie de Roquetta CL morabetinos ad sacerdotem perpetuo stabiliendum. Dimitto Sancte Marie de Solsona unam candelam perpetuo stabiliendam de redditu honoris quem ibi dedi in Maresana de Pratis. Dimitto unicuique heremitarum de terra mea qui non egressi sunt monasteria inobedienter viginti morabetinos in ornamentis ecclesie sue. Dimitto altari dominici Sepulcri calicem unum auri de quator
marchis unum turibulum argenti de quator marchis unam pixidem auri de una marcha qua Sacratissimum Corpus reponatur. Altari Sancte Marie de Bethlem unum calicem et turibulum de octo marchis argenti et pixidem de una marcha. Altari Sancte Marie de valle Josaphat unum calicem et turibulum argenti de octo marchis et pixidem de una marcha. Sancte Marie de Podio unum calicem et turibulum de octo marchis argenti et pixidem unius marche. Sancte Marie de Rochamador unum calicem et turibulum de octo marchis argenti et pixidem unius marche. Sancto Thome de Cantuaria unum calicem et turibulum de octo
marchis argenti et pixidem de una marcha. Sancto Jacobo apostolo unum calicem et turibulum de octo marchis et pixidem de una marcha. Sancto Nicolao de Bar unum calicem et turibulum de octo marchis argenti et pixidem unius marche. Dimitto ecclesie Sancti Angeli de Monte Gargano unam lampadam de novem marchis argenti et CC morabetinos ad candelam unam perpetuo ibidem stabiliendum. Concedo monasterio Fontis Frigidi honorem illum quem dedi ibi ad candelam perpetuo illuminandam et unum
calicem de quator marchis. Dimitto domui pauperum Sancte Christine pro servicio quod michi fecerunt et ob remedium anime mee meorumque parentum CCC solidos de redditibus in villa Jacce in propriis meis et juste redditibus aut leuzdis imperpetuum. Adhuc vero volo et mando quod omnes predicte dimissiones persolvantur de redditibus meis Dertosse et de Azcon et de toto redditu de Seros et de medietate omnium reddituum Terrachone Cervarie Tarrage et Montisalbi et de omni redditu Ville Majoris et Terracia et Calidis et de Osor post obitum Dalmacii de Crexell et de Ripis et de Pratis post obitum Guillelmi de Montepessulano et Agnetis uxoris sue et de medietate reddituum Ceritanie et Confluentis et de omni redditu castri et ville de Pinna et de omni redditu castri et ville de Mediana et castri et ville de Pratella et de omni redditu molendinorum Barchinone et Lobricati et molendinorum Gerunde et de tota medietate questie judeorum Aragone et Cathalonie. Joye vero mee et anuli et tabule auree ceteraque amminicula mea et munuscula et omne meum mobile et bestiarium vendatur juxta consilium manumissorum de quorum precio dentur quingentos morabetinos pauperibus et leprosis similiter quingentos residuum vero addatur dimissionibus supradictis juxta arbitrium eorundem manumissorum. Precipio etiam quod si in vita mea non fuerit stabilita lampas Sancti Jacobi et Sancte Thome de Cantuaria post obitum meum compleatur et stabiliatur. Mando etiam et precipio quod omne bestiarium meum quodcumque vel ubicumque sit vendatur et precium detur ad complendum solucionem supradictarum dimissionum. Precipio similiter quod omnia debita illa de quibus per me ipsum teneor primum ante omnia de istis
predictis redditibus persolvantur posteaque ipsi redditus predicti dividantur et distribuantur in supra memoratis distribucionibus et dimissionibus pro ut superius declaratum est. Si quis autem querimoniam de me haberet de injuria vel de exheredatione quam ego ei facerem mando domine Sancie regine uxori
mee et filio meo regi Petro et rogo etiam omnes manumissores meos prenominatos ut juxta arbitrium duorum proborum ac legitimorum militum et juxta cognicionem duorum vel trium manumissorum inquisita rei veritate omnis injuria vel exheredatio honoris vel averi ita integre conquerenti resarciatur vel emendetur quod plenam inde faciant absolucionem et remissionem anime mee meorumque parentum. Mando insuper ut si que leuzde novelle aut prave consuetudines in tota terra mea inoleverint aut a me constitute fuerint prorsus deleantur et cassentur. Preter hoc vero eligo quator manumissores in Provincia archiepiscopum aquensem et forojuliensem et Antipoli episcopos et magistrum milicie per quorum arbitrium et consilium distribuantur et dividantur ea que michi retineo pro anima mea in comitatu Provincie videlicet LX milia solidorum malgarensium in meis justis redditibus usque ad VI annos de quibus per singulos annos VI recipiantur decem milia solidorum ac distribuantur a predictis ob remedium anime mee meorumque parentum ita videlicet quod persolutis primum meis debitis in Provincia postea distribuant predicti manumissores ecclesie arelatensi mille solidos ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum ecclesie aquensi mille solidos melgarenses ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum et VII marchas argenti ad unum calicem et turibulum. Dimitto etiam ecclesie Sancti Victoris de Marsilia redditum CCC solidorum imperpetuum in loco competenti prout prenominati decreverint manumissores ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum et dimitto eidem preterea M solidos ad alium sacerdotem stabiliendum. Dimitto monasterio de Lerins mille solidos melgarenses ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum. Dimitto ecclesie Forojuliensi M solidos ad alium sacerdotem perpetuo stabiliendum et VII marchas argenti pro calice et turibulo. Dimitto sedi Antipolis mille solidos pro quodam presbitero stabiliendo et VII marchas argenti ad unum calicem et turibulum. Si vero istos mille solidos nollent accipere ad stabiliendum sacerdotem predicte ecclesie manumissores jamdicti vel addant quod addendum decreverint vel predictos mille solidos distribuant aliter aliis locis vel in eisdem pro anima mea. Dimitto omnibus aliis sedibus quathedralibus Provincie M solidos melgarenses ad unum in unaquaque sacerdotem stabiliendum imperpetuum et VII marchas argenti pro calice et turibulo supradicto modo et condicione. Dimitto monasterio de Cornete ad unam candelam perpetuo stabiliendam: monasterio de Silva Gana mille solidos ad unam candelam perpetuo stabiliendam: prioratui de Montecreu D solidos in
ornamentis ecclesie: et Alaverna D solidos pro ornamentis ecclesie. Ecclesie Perpiniani CCC solidos pro duobus calicibus: el singulis aliis abbatiis et prioratibus Provincie CC solidos pro calicibus: de residuo vero
emendent meas injurias predicti manumissores juxta arbitrium suum vel baronum vel clericorum Provincie qui per manum eorum ad hec electi forent. Si vero predicta non suficerent ad persolvendum debita mea in Provincia et dimissiones predicti manumissores accipiant postmodum singulis annis X millia solidorum usque dum omnia supradicta in integrum sint persoluta: videlicet in pedatico de Aquis duo millia solidorum de Grassa cum toto Episcopatu duo millia solidos de Forojuliensi duo millia solidos de Aquensi MM solidos de Regnensi MM solidos. Mando preterea quod sique lezde de novo vel alique prave consuetudines a me constitute fuerint in Provincia prorsus deleantur et cassentur. Retineo etiam michi in partibus Amiliani et Gavaldani XII mille solidos melgarenses per quator annos de justis et propriis redditibus meis et racionibus recipienda per manum quoque magistri Milicie in partibus illis: de quibus solutis primum meis debitis in terris illis distribuantur cetera ab ipso magistro Milicie in hunc modum: ecclesie Numatensi M solidos ad sacerdotem perpetuo stabiliendum: ecclesie Amiliani mille solidos ad sacerdotem perpetuo stabiliendum: ecclesie Rodensi M solidos ad sacerdotem perpetuo stabiliendum: hospitali de Albrach mille solidos ad sacerdotem perpetuo stabiliendum: monasterio Bonauda D solidos in ornamento sue ecclesie: singulis aliis monasteriis prioratibus et hospitalibus fundatis in predictis terris CC solidos in ornamentis ecclesie. Residuum vero si quid est distribuatur injuriis meis juxta arbitrium ipsius magistri cum duobus probis hominibus ipsius terre. Si vero deesset addantur MM solidos de supradictis redditibus singulis annis usque dum supradicta in integrum sint persoluta et completa prout in superioribus difinitum est et declaratum. Dimitto monasterio de Grassa CC solidos de redditu. Monasterio de Sancti Michaelis de Coxano CC solidos de redditu. Monasterio de Arles CC solidos de redditu. Monasterio Sancti Andree CL solidos de redditu. Monasterio de Monte Canigon CL solidos de redditu. Monasterio de Campo Retundo CL solidos de redditu. Prioratui de Corliniano CL solidos de redditu. Hec omnia stabiliantur a manumissoribus meis prout melius viderint et cognoverint in meis propriis redditibus Ceritanie et Confluentis et totius Rossilionis. Tandem rogo humiliter et obsecro in caritate et misericordia omnes archiepiscopos episcopos et universos terre mee prelatos abbates prepositos et priores de tota terra mea Aragonis Cathalonie Provincie Amiliani Gavaldani et Rodensis ut ab unoquoque sacerdote sue diocesis in remissione pecatorum meorum et parentum viginti misas faciant ad obitum meum celebrari. Et predicti manumissores sine intermissione aliqua hec fieri faciant et compleri ab omnibus prelatis quam citius poterint: hiis vero completis rogo humiliter magistrum milicie et omnes fratres ut propter amorem
qui semper enituit inter patrem meum et me et illos omnes redditus supradictarum terrarum Aragonis et
Cathalonie et aliarum similiter et etiam totum illud avere et pecuniam quod ad opus mei retineo colligant integre et recipiant dividant et distribuant prout superius declaratum est juxta consilium et mandatum supradictorum manumissorum. Et si omnes insimul interesse non poterint aut in aliquo dissentirent fiat secundum saniorem partem eorum qui fidelius et rectius ob remedium anime mee meorumque
parentum dividerent et distribuerent. Ad ultimum vero in hoc presenti testamento illustrem filium meum regem Petrum instituo heredem in toto regno meo Aragonis cum omnibus suis terminis et pertinentiis et in toto comitatu Barchinone cum omnibus terminis et pertinentiis suis et cum omni suo jure et directis
et in comitatu Rossilionis cum omnibus terminis suis et pertinentiis et in comitatu Ceritanie et Confluentis
cum omnibus terminis et pertinentiis suis et cum omni jure suo et directis et comitatu Palariensi cum omnibus terminis et pertinentiis suis et cum omni jure suo et directis et in tota Cathalonia et in omnibus que habeo et habere debeo in predicto regno et per regnum et in omnibus predictis comitatibus et per comitatus et etiam in omnibus illis directis et jure que habeo et habere debeo per me et per antecessores meos et per prememoratos comitatus in omnibus terris a civitate Biterrensi usque ad portus Aspe. Alium autem filium meum Aldefonsum instituo heredem in toto comitatu Provincie cum omnibus suis terminis et pertinentiis et in toto comitatu Amiliani Gavaldani et Rodonensi cum omnibus eorum terminis et pertinentiis et cum omni jure et directis que habeo et habere debeo per me et per predecessores meos in illis comitatibus et per illos comitatus et etiam in totum illud jus quod dominus Montis Pessulani tenet per me. Alium vero filium meum minorem Ferrandum nomine offero Deo et beate Marie ut sit monachus in monasterio Populeti. Verum si unus predictorum duorum obierit quod Deus avertat sine masculo et legitimo herede totum alteri revertatur sine aliqua retencione: et si filia superstes fuerit sit honorifice maritata quemadmodum ad eam pertinuerit. Si vero quod absit duo filii mei morerentur sine masculis et legitimis heredibus et alius filius meus superesset predicta omnia eidem integre remaneant et revertantur: si vero aliquis non superesset filius quod Deus nolit sed tantum filia revertatur eidem filie totum regnum et omnes predicti comitatus cum omnibus supradictis: et si non habuerit virum ducat cum consilio et
voluntate manumissorum archiepiscoporum baronum et militum et proborum hominum terre mee. Dimitto autem illustrem filium meum regem Petrum cum regno Aragone et Cathalonie et cum omnibus aliis in posse et custodia domine Sancie regine illustrissime uxoris mee ita ut totum teneat et habeat donec filius meus rex Petrus etatis sit regnandi viginti scilicet annorum: rogo tamen et diligenti peto
obsecracione ut domina Sancia regina illustrissima uxor mea propter fedus amoris et vinculum dileccionis quod est inter me et illam et semper enituit post obitum meum vivat domina et regina pre omnibus honoranda caste et sine marito: cumque prenominatus rex Petrus filius meus fuerit etatis regnandi viginti scilicet annorum vivat predicta regina continens ut dictum est et honeste sine marito habeatque integre et sine contradiccione suum sponsalicium quod ego sibi feci dedi et concessi sicut continetur in carta a me sibi concessa et corroborata sive recipiat habitum religionis sive non: sed post ejus obitum revertatur
totum integre jamdicto filio meo regi Petro et ejus successoribus. Alium vero filium meum Aldefonsum
comitem Provincie cum tota terra sua jamdicta dimitto similiter in posse et custodia matris sue regine
donec sit XVI annorum sed interim comitet ipsum cum tota terra sua in procuracione cujusdam fidelis quem et qualem ipsam et domina regina cum manumissorum consilio elegerit de Aragone aut de Cathalonia. Mando insuper illustri filio meo Petro quod de omnibus illis dimissionibus et lexis quas facio in hoc testamento que sunt de honore sponsalicii matris sue reddat eidem tantundem de meis propriis redditibus: si ipsa vero hoc nollet restituat ei predictum honorem sponsalicii et de aliis redditibus meis restauret predictas dimissiones et lexias. Preter hec vero humili rogo deprecacione dominum Papam ut hoc testamentum sicut superius declaratum est sua roboret auctoritate et confirmet; adversus quod si quis vel si qua vel etiam filius meus rex aut alius filius Aldefonsus vel quilibet alius heres venire temptaverit subiciat illum et totam terram ejus perpetuo anathemati et a Sacro Corpore Christi faciat eum alienum donec digna satisfaccione recipiscat. Volo insuper mando et rogo dominam Sanciam reginam
illustrem uxorem meam quod hoc totum sicut superius dictum est et declaratum teneri faciat et observari. Rogo similiter Terrachone archiepiscopum et omnes alios manumissores ceterosque prelatos totius terre mee Aragonis Cathalonie Provincie Gabaldani et Rodensis quod hec omnia supradicta teneri faciant et observari censura ecclesiastici rigoris et etiam si quis contra hoc testamentum venire aut aliquo modo infringere temptaverit perpetuo nisi recipuerit ipsum et totam terram ejus subiciant excomunicationi et cum Datan et Abiron in lacu mortis inferioris partem recipiat. Mando preterea illustribus filiis meis regi Petro et comiti Aldefonso ut per filialem fidem qua michi tenentur et astringuntur hoc testamentum sicut in supradictis ordinatum est ratum firmum et inconvulsibile teneant et observent imperpetuum et teneri faciant et observari. Tandem vero notanda est omnibus manumissoribus voluntas mea quod si quod vel si qua de supradictis estabilimentis aut dimissionibus completum vel completa fuerit ante obitum meum volo et mando quod ab hoc cadat vel cadant testamento et si quid defuerit compleant et compleri faciant omnibus modis.
Datum Perpiniani anno Domini millessimo CXCIIII mense decembris. - Signum + Ildefonsi regis Aragone comitis Barchinone et marchio Provincie qui hoc testamentum laudo et confirmo et a predictis firmari rogo.
- Signum + infantis Petri Dei gratia filii regis Aragone qui hoc testamentum laudo et confirmo et tactis
Sacrosanctis juro propriis manibus illud tenere et observare.
- Testes siquidem sunt Arbertus de Castroveteri Bernardus de Portella Gaufredus de Rochabertino Dalmatius de Crexell Guillelmus de Crexell Petrus de Turricella Assalitus R. de Urg Guillelmus de Granata
Arnaldus de Foxano B. de Bellostare Guillelmus Durfortis Stephanus de Maurimon. - Sig+num Petri de Blandis notarii domini Regis qui mandato ejus hoc testamentum scripsit die et anno et mense quo supra.

Fin del tomo IV.

martes, 24 de diciembre de 2019

XCVIII, perg 304, 5 abril 1157


XCVIII
Perg. N°304. 5 abr. 1157.

Anno dominice incarnacionis CLVII post millesimum. Datum est hoc judicium inter ecclesiam Sancti Johannis et Gaucerandum de Sales super querimoniis et responsis hinc inde factis ante presenciam domini Raimundi barchinonensium comitis aragonensium principis et marchionis. Conquestus est siquidem Poncius predicte ecclesie abbas quod Gaucerandus de Sales auferret ei omnem illum honorem de Aquaça quem Arnallus Johannis pater eius et Berengarius Arnalli avunculus predicti Gaucerandi dimiserat diffinierat et ex toto deliberaverat et in potestate predicte ecclesie et habitantium in ea cum scriptura quam ipse proferebat perpetuo habendum tradiderat. Ad hec sic respondit Gaucerandus quod honorem predictum nunquam tenuerant habitatores ecclesie beati Johanis postquam scriptura quam abbas proferebat fuit facta. His itaque racionibus diligenter auditis atque discussis judicaverunt in curia predicti comitis Guillelmus Sancti Felicis abbas et Borrellus judex atque Arnallus de Lercio et Dalmacius de Petra-incisa quod predictus abbas per idoneos testes probaret habitatores ecclesie beati Johannis possedisse honorem quem aclamabat de Aquacia postquam carta quam proferebat fuit facta et si facere posset judicaverunt honorem cum fructibus integriter abbati supradicte ecclesie restitui a tempore scilicet quo predictum honorem habitatores predicte ecclesie aclamaverunt et si in probacione deficeret predictus abbas Gaucerandus prestet sacramentum se nescire hunc honorem ecclesiam beati Johannis tenuisse postquam jamdicta carta fuit facta. Quo facto nisi hanc cartam poterit Gaucerandus legaliter et racionabiliter infirmare judicaverunt ut ecclesia beati Johannis perpetuo habeat quod per eam ei asignatum est. Scriptum est hoc judicium apud Gerundam et datum per manum Borrelli judicis nonas aprilis anno XX regni regis Leudovici junioris. - Sig+num Raimundi comes. - Berengarius gerundensis episcopus. -
+ Guillelmus Sancti Felicis abbas. Sig+num Arnalli de Lercio. Sig+num Dalmacii de
Petra-incisa. + Petrus Borrelli sacrista et judex. - Jordanus Levita scripsit hec sub die et anno + quo supra.

Nota: Petra- incisa se parece a Petra-taiada, Pedra tallada, Peratallada, etc.
Sancti Felicis: Sant Feliu, santo Félix.

domingo, 15 de marzo de 2020

IX. Perg. n. 6. Alfonso I (II). 25 abr. 1162. Alfonso II, Dertose, Tortosa, juramus

IX.

Perg. n. 6. Alfonso I (II). 25 abr. 1162.

Nos omnes homines Dertose juramus vobis Ildefonso domino nostro regi Aragonensi et comiti Barchinonensi ut simus vobis semper in omnibus fideles tam de corpore vestro et membris et omni vestro honore quam de omnibus justiciis et directis vestris et quod adjuvemus vos semper bona fide honorem vestrum quem habetis et tenetis vel quem aliquis habet et tenet per vos tenere et habere et defendere contra cunctos homines et feminas qui illum vobis auferre voluerint per Deum et hec sancta IIII evangelia. Guillermus de Copons Bon Vasal Petrus de Supiratis Geraldus de Saluyac Ningo de Flix Arnaldus Vel Petrus Arnaldi de Granata Johannes de Podio Bertrandus de Tolosa Guillermus Eimeric Rothbert Daltenes Alacrech de Altafulla Petrus Stefani Bonifaci Galel Guillermus Curruz Raimundus de Minorisa Aldeia Turich Nichola Petrus Persedia Petrus Oreia JardaneI Boccadanel (o Boccadauel) Domingo Blancs Berengarius Fleger Garsia Blancs Guaspar Amigech Taiaglaz Berengarius Rubens Vivens Ambrosius Petrus Born Oler de Tamarito Raimundus Alcax Guillermus Maniant Petrus Guillermi Aragones Petrus Francesch Renaldus Geraldus de Caorz Sanz de Pina Petrus de Zavid Berengarius Geraldus de Limogges Raimundus de Castel Bardina Arnaldus Guadal Gruaton Bernardus de Carcasona Puculul Arnaldus Mostarau Raimundus de Lubricato Bonetus Arnaldus Guacs Bernardus Corredor Carbonell de Minorisa Berengarius Pinol Petrus Zabater Arnaldus Desclesia Morei Poncius de Mare Berengarius de Copons Ansal Dolzabel Abermunz Arnaldus de Sancto Petro Raimundus de Cartelac Petrus Berengarii Bernardus de Martorel Guillermus Rabaza Geraldus Ferre Vidal Albert Negrapel Berengarius de Avinione Petrus Olleger Tetbad de Ripol Raimundus de Ruvira Raimundus Tithbalt Raimundus de Mogoda Domenge Baraia Johannes Filip Bernardus Dalmacii Jordan Bernardus Fabre Petrus Nadal Poncius Zabater Petrus de Caran Bernardus de Crassa Alegreth Petrus Compain Petrus de Sancto Poncio Gualter Enfranc Munthein Raimundus Maimon Martin de Estorga Johannes de Castel Guillermus de Mulin Petrus de Narbona Morages Arnallon Petrus Bateijac Petrus de Calatajub Tomas de Martorel Guillermus de Bolgar Petrus Rogger Rusteg. - Actum est hoc VII kalendas mai anno ab incarnacione Domini millessimo CLXIII anno Ludovici junioris XXVI.

IX. Perg. n. 6. Alfonso I (II). 25 abr. 1162. Alfonso II, Dertose, Tortosa, juramus

X

domingo, 22 de diciembre de 2019

IX, perg 42, 19 enero 1134

IX.
Perg. N° 42. 19 ene. 1134. 
Anno incarnationis dominice MCXXXVII (1137). Ego Raimundus Berengarii Dei gratia comes Barchinonensium Bisuldunensium Ceritanensium et marchio recognoscens ecclesiam Sancti Johannis Rivipollensis juris esse beati Petri et juxta privilegia romanorum Pontificum in ordine chanonicali in perpetuum collocatam statui tante justicie fidem servare et romanis preceptis aurem obedientie dare ratum habens et confirmans quod erga pastorem et gregem presentes et successuros privilegiorum auctoritates kanonice definiunt de pace et securitate illorum. Sane recolendum novi quod digne memorie pater meus Raimundus Berengarii eandem justiciam clericis qui expulsi fuerant observaverit quam Paschalis episcopus literis et judicio ratam judicaverit. Per presentis igitur formam scripture laudo illorum auctenticas voces promittens et definiens quod nec presenti abbati Petro et subditis nec futuris in abbatiam rectoribus quolibet modo causa vel ingenio imparem ecclesiam aut bona ad ipsam pertinentia adjutor et defensor eorum in omnibus semper fide recta permanens quicumque eis auferre ecclesiam et ordinem kanonicum evertere voluerit. Ad noticiam presentium et futurorum volo perveniat quod feci consensu et voluntate archiepiscopi Ollegarii et ordinatione presulum vicinorum Raimundi ausonensis et Berengarii gerundensis quod deprecor et volo hujus rei esse testes laudatores et confirmatores ymmo ex toto defensores. Quecumque vero persona magna vel parva potens aut impotens frangere aut inquietare statum hujus mee definitionis voluerit in triplo componat et in antea nulli in perpetuum violari liceat. Factum est hoc XIIII kalendas februarii anno XXVII regni regis Leudovici. Udalgarius elennenssis episcopus. Poncii elenensis archidiaconi. Raimundus Dei gratia ausonensis episcopus. Gaucefredi Dechaus. Berengarius Dei gratia gerundensis episcopus. Berengarius gerundensis archidiaconus. Gaucefredus bisullunensis archilevita. Sig+num Raimundi comes
Sig+num Reamballi. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Berengarii de Lere. Sig+num Raimundi de Torreies. Sig+num Dalmacii de Petra Taiata. Sig+num Raimundi Bernardi de Guardia. Sig+num Geraldi Ugonis. Sig+num Arnalli de Lere. Sig+num Petri de Cervera. Sig+num Guillelmi Raimundi de Malats. Sig+num Gaucerandi de Sales. Sig+num Bernardi Johanis.
Guillelmus presbiter qui hoc scripsit sub die et anno quo supra. 

Aragón, Petronila, Ramón Berenguer IV, conde de Barcelona, Alfonso II, el casto, rey de Aragón, casa real, casa de Aragón

martes, 17 de marzo de 2020

XXXI. Perg. 683 (o 685), Alfonso II. Julio 1191, Portum de Salou

XXXI. Perg. 683 (o 685), Alfonso II. Julio 1191.

In nomine sancte et individue Trinitatis manifestum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Ildefonsus Dei gracia rex Aragonis comes Barchinone et marchio Provincie dono laudo et concedo in feudum et cum hac presenti pagina in perpetuum auctorizo tibi Ximino de Artusella et tuis omnibus heredibus in perpetuum portum de Salou cum omnibus suis terminis et pertinenciis quas habet et habere debet et cum stagno de Pineda et cum aliis stagnis et portubus sibi pertinentibus a stagno videlicet Bertrandi de Castelleto usque ad collum de Balager ita quidem ut predictum portum de Salou cum omnibus supradictis habeas in feudum teneas et possideas tu et omnes tui successores ad forum et consuetudinem Catalonie et ad populandum et ad meliorandum et semper in melius augendum ad meam meorumque fidelitatem. Donativa equidem et constituciones que tu et tui faciebitis ibi laudo et concedo per me et per meos successores. Dono etiam tibi et tuis laudo et concedo aquam de Buelam et aquam Dares et aquam de Polpres et omnes aquas quas ad portum poteritis adducere predictum. Laudo insuper et concedo tibi et tuis quicquid de jure poteris adquirere quod ad predictum portum pertineat vel pertinere debeat vel ad suos terminos jam dictos et ego adjuvare te habeo et tuos ad exigendum jura predicti portus suorumque terminorum et adquirendum. Dono preterea laudo et concedo tibi et tuis quantumcumque infra mare tu et tui volueritis quemadmodum supradicti termini circa illud includunt. Sciendum quoque est quod in predictum portum perpetuum constituo mercatum die mercurii singulis ebdomadis celebrandum: quicumque autem ad istum mercatum vel ad jam dictum portum venerit per mare sive per terram sit salvus et securus cum omnibus rebus suis receptus in nostro securo ducatu et in propria emparancia et manutenencia speciali. Predictum itaque portum cum omnibus suis terminis et pertinenciis et integre cum omnibus suprascriptis dono laudo et concedo tibi prenominato Xameno de Artusella et tuis omnibus successoribus in perpetuum sicut supra declaratum est in feudum ad tuam videlicet et tuorum voluntatem semper faciendam salva mea meorumque fidelitate per secula cuncta. Data Pratis anno Domini MCXCIIII mense julii. - Signum + Ildefonsi Dei gracia regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie. - Signum + Sancie regine Aragonis cometisse (comitisse) Barchinone marchesie Provincie. - Signum + infantis Petri filii regis Aragonis.
- Sig+num Bernardi de Portella.. - Sig+num Guillelmi de Granata. - Sig+num Dalmacii de Palaciolo. - Sig+num A. Deril. - Sig+num Raimundi Gaucerandi. - Sig+num A. de Sadaone. - Signum A. de Siscar. - Sig+num R. Darens. - Sig+num Xameni de Rada.
- Sig+num Michaelis de Lusia. - Sig+num Guillelmi de Alcala. - Sig+num F. Valerii.
- Sig+num Petri de Blandis notarii domini regis qui mandato ejusdem supradicta scripsit mense et anno prefixo.

 

XXXI. Perg. 683 (o 685), Alfonso II. Julio 1191, Salou

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CLXVII, 24 octubre 1173, regina aragonensis Petronille

CLXVII.

Reg. 1, fol. 11. 5 y 24 octubre de 1173.

Hec est sacramentales conditio ac legalis publicatio ultime voluntatis nobilis regina aragonensis Petronille nomine verbis tantummodo edite cujus ordo infra VI menses coram sacerdote
et judice Mirone legaliter actus est. Nos scilicet magister Guillelmus et Raimundus Dalmacii presbiteri testes et juratores sumus testificamur namque jurando per Deum vivum et verum in personis trinum et in deitate unum super altare Sancti Felicis martiris quod est constructum in ecclesia beatorum martirum Justi et Pastoris infra menia urbis Barchinone supra cujus sacrosanctum altare has conditiones manibus propriis juramus quia vidimus et audivimus et presentes adfuimus quando jamdicta testatrix egritudine detenta unde obiit suis verbis ordinavit suam ultimam voluntatem de honore suo et de rebus suis. Concessit domino Ildefonso filio suo regi aragonensi omne suum regnum Aragonis integriter.
Dimissit barchinonensi sedi suum corpus ad sepeliendum et mandavit familiam suam induere unumquemque secundum suum valorem. Hoc totum ita ordinavit jamdicta testatrix III° idus octobris anno XXXVII regni Ledoici junioris. Deinde ingravescente languore quo detinebatur migravit ad Dominum eodem die et anno. Hanc igitur ipsius testatricis ultimam voluntatem nos prescripti testes sicut vidimus et audivimus in proscripto altari coram sacerdote et judice Mirone et aliis testibus clericis ac laicis veram esse fideliter corroboramus et jurando confirmamus. Hoc adjecto ut omnia sua debita et malefacta de suis rebus solvantur. Late conditiones VIIII kalendas novembris et anno prefixo. Sig+num magistri Guillelmi presbiteri. Sig+num Raimundi presbiteri. Nos hujus rei testes et juratores sumus. Sig+num Petri de Rivopulli. Sig+num Guillelmi de Alfodio. Sig+num Raimundi primicherii. Sig+num Petri Arberti Poncii. Sig+num Burgetus. Sig+num Geralli de Fexa. Sig+num Mironis judicis. Nos qui huic sacramento presentes adfuimus. - Sig+num Petri de Corron junioris qui hoc scripsit die et anno quo supra.

Aragón, Petronila, Ramón Berenguer IV, conde de Barcelona, Alfonso II, el casto, rey de Aragón, casa real, casa de Aragón

domingo, 22 de diciembre de 2019

V, perg 20, 1 abril 1133

V.

Perg. n.° 20. 1 abr. 1133.

In Dei omnipotentis nomine Ego Magentia femina et filius meus Guillermus donatores sumus tibi Raimundo Berengarii barchinonensium ac bisullunensium comiti per hanc donationis nostre scripturam donamus tibi ipsum nostrum castrum de Corneliano cum omnibus suis alodiis et feuvis et bajuliis in quibuscumque sint locis et cum omnibus suis terminis et pertinentiis et cum omni honore sibi pertinenti et cum omnibus in se existentibus vel ad se qualicumque modo pertinentibus sicut melius dici vel nominari potest ad tuam utilitatem et proficuum et sicut Guillermus Bernardi maritus meus predictum castrum mihi tradidit per legalem traditionis scripturam et sicut idem Guillermus Bernard Hierosolimitani tendens illud idem castrum mihi Guillermo donavit commendans inde mihi suos homines sic sine ullo retentu quem ibi non facimus donamus et de nostro jure in tuum dominium et potestatem predictum castrum tradimus ad faciendum ibi et inde quicquid tua gratuita voluntas elegerit. Si quis contra hanc donationem venerit ad irrumpendum non valeat vendicare quod requisierit sed componat tibi predictum castrum in duplo in consimili loco ac donatione firmiter persistente. Que est acta die kalendarum aprilis anno XXV regni Lodovici regis. Sig+num Maiencie femine. Sig+num Guillelmi filii ejus qui hanc donationem fecimus firmavimus et testes firmare rogavimus. Sig+num Raimundi Rinardi. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Bernardi de Belloloco. 
Sig+num Petri Bertrandi de Belloloco. Sig+num Arberti de Castrovetulo. Sig+num Raimundi de Ipsa Rocha. Sig+num Petri de Palacii. Sig+num Berengarii de Pelafols. Sig+num Raimundi Dalmacii de Midiniano. Sig+num Reambaldi de Basilia. Ademarus de Mata. Sig+num Gaufredi de Serviano. Gaucefredus Levita. Ista suprascripta Bernardus firmo sacrista. Sig+num Poncii notarii qui hoc scripsit die annoque prescripto. Ego Raimundus Torrent mandato Raimundi Eimerici fideliter atque legaliter hoc translatum translatavi ab originale instrumento puncto ad punctum verbo ad verbum nichil 
addens vel minuens videntibus et legentibus tribus testibus advocatis videlicet Bernardo Jausberti et Bernardo Saumer et Amadei Nicholai qui omnes hoc translatum et originale instrumentum viderunt et legerunt et ita bone convenire invenerunt V kalendas octobris anno Domini MCCLXVI (1266) et suprascripsi in III linea se. Raimundus Eimerici scriptor publicus proprium subscripsit et hoc sig+num fecit.

Ramon Berenguer IV, V, perg 20, 1 abril 1133

martes, 10 de diciembre de 2019

Unión del condado de Barcelona con el Reino de Aragón

PARTE PRIMERA. 


Unión del condado de Barcelona con el Reino de Aragón.

Don Ramón Berenguer IV y doña Petronila.

Aragón, Petronila, Ramón Berenguer IV, conde de Barcelona, Alfonso II, el casto, rey de Aragón, casa real, casa de Aragón

 

I.
Perg.
N° 6 (1) 19 de julio 1131.

(1) Las citas marginales se refieren a la colección de pergaminos de don Ramon Berenguer IV; y la letra A.
que aparece en algunas, indica que el documento ha sido sacado del apéndice de dicha colección. Los documentos que no llevan anotada al margen su fecha, pertenecen a la colección de los de su clase, que tiene dicho reinado, y a ella se refiere el número que llevan. Las fechas notadas al margen espresan el año de la encarnación.

Postquam a paradisi gaudiis propter inobedientiam suam
humanum genus exclusum est et juste mortis incurrit periculum ne
eternaliter hoc vinculo detineretur semper Conditor pie miseratus
ammonuit. Quod ego Raimundus Berengarii gratia Dei
barchinonensis comes et marchio multum mecum
retractans tantique sententiam judicis propter enormitatem meorum
peccaminum valde pavescens dum vivo et valeo et loqui possum credidi
ordinandas omnes res meas prout ipse inspirare dignatus est Igitur in
nomine sancte et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus
sancti facio hoc meum testamentum et eligo manumissores meos
scilicet dominum Ollegarium tarraconensem archiepiscopum
et Berengarium gerundensem episcopum et Raimundum episcopum ausonensem et Aymericum fratrem meum et Guillermum Raimundi Dapiferum et Berengarium de Cheralt et Gaucerandum de Pinos et Guillermum de Cardona et Raimundum Bernardi de Guardia et Guillermum Gaufredi de Cerviano et Riamballum de Baseia et Raimundum Bernardi ut isti distribuant omnes res meas sicut hic invenerint scriptum. In primis dimitto Sancte Marie Rivipullensis cenobii corpus meum ut ibi sepeliar ubicumque me mori contigerit. Et dimitto ei villam de Isogol ab integro cum omnibus pertinentiis et afrontationibus ac terminis suis sine blandimento ullius hominis vel femine cum omnibus adempramentis que ibi habuit vel habere ullo modo potuit unquam potestas cum molendinis molendinariis aquis aquarum vieductibus vel reductibus pratis pascuis silvis garricis et cum omnibus que ad se pertinent sive infra sive extra terminos ejus contineantur ut nec senioraticum neque bajuliam nec quicquam omnino aul servicii aut usatici vel ullius hereditatis quicquam ibi habeat ullus homo nec bonum nec malum nisi Sancta Maria et monaci ejus in perpetuum secundum illorum voluntatem ut semper offerant Deo sacrificia et libamenta pro anima mea et parentum meorum. Item dimitto eidem Sancte Marie dominicaturas meas de Septem Casis et de Lanars
cum suis omnibus pertinentiis et cum omnibus meis equabus quas habeo
ubicumque sint. Item dimitto sedi Sancte Crucis Sancteque
Eulalie omnem decimam navium barchinonensium ex meis
directis: et ad canonicam ipsius sedis ipsas meas franchedas
de Curtibus et ipsa molendina de Stadella que
habuit Ricardus Guillermi pro remedio anime mee. Item dimitto
eidem sancte sedi omne ipsum directum et voces et auctoritates quas
querelabam in domibus que fuerunt Raimundi Dalmacii pro
emendatione illius turriç et muri quod addidi meo
palatio. Item dimitto Sancto Petro Puellarum illam
pariliatam quam Raimundus Poncii tenet in pignus pro me
pro L morabatinis: et redimant illam puelle. Cenobio Sancti Cucuphatis dimitto omnes meas franchedas quas habeo intra
suum honorem pro emendatione illius tabule quam inde habui et pro
remedio anime mee simul cum Monte Majori qui est super Calidas
sicut ego illum habeo et per directum habere debeo et in scripturis
Sancti Cucuphatis terminatur et resonat. Cenobio Sancti
Laurentii Montis unum de melioribus mansis quos habeo in Terraza.
Sancte Marie Montis Serrati unum de melioribus mansis quos
habeo in Apiera. Sancte Marie de Calidis unum de
melioribus mansis quos ibi habeo ut una lampas semper ibi ardeat
pro anima mea. Sancto Michaeli de Fallio unum de
melioribus mansis quos habeo in Villa majore. Sancto
Sebestiano Penitensi unum de melioribus mansis quos habeo in
Avinione. Canonice Sancti Petri sedis Vici ipsum
mansum quem Berengarius capud scole tenuit per laborationem ut prius
restauretur ecclesie argentum quod inde habui et postea habeat illum
prefata canonica pro remedio anime mee. Sancto Petro de
Castris-serris unum de melioribus mansis quos habeo in
Francia prope villam Albini. Sancto Petro de Cervaria
ipsum moIendinum quod dicitur de Vergos et vineas quas habeo
in Molnellis. Sancto Petro de Archellis ipsum campum
qui est ante ipsum locum prope viam que transit per transversum de
Monte Pavoni. Sancto Benedicto de Badiis dimitto vineas
que erant in contentu in termino Cervarie in valle de
Molnellis et unum mansum in Minorisa et vineas que sunt
in contentu inter me et ipsum locum. Sancte Cecilie MontisSerrati unum mansum in Terracia.
Dimitto etiam Sancte
Marie sedis Gerunde omnes capellanias quas habeas in
episcopatu gerundensi solide et libere et ad ipsius canonicam
ipsam ecclesiam de Buada cum decimis et primiciis et
oblationibus universis tali modo ut cum victus in ipsa canonica
quacumque occasione defecerit prefate ecclesie de Buada
fructus habeant prefate sedis canonici in victum comunem. Cum vero
per Dei gratiam in ipsa canonica victus more solito habundaverit
prefate ecclesie de Buada fructus omnes sint ad restauramentum
ipsius ecclesie et altaris Sancte Marie. Et Sancto Felici Gerunde
et Sancte Marie sedis dimitto ipsam vineam que fuit Bernardi
Raimundi sacriste. Cenobio Sancti Petri Gallicantus
ad operam ipsius ecclesie dimitto tertiam partem gerundensis
monete ita ut predicti mei elemosinarii faciant eam mittere in
opera ipsius ecclesie usque habeant ibi missos ducentos morabatinos.
Sancto Daniheli Puellarum unum mansum in Calidis.
Sancte Marie Amerensi unum mansum in Calidis qui fuit
de Artallo Vitallis. Sancto Michaeli de Crudilliis unum
mansum in Palacio Frugelli. Sancti Felici Guissalis
unum mansum cum vineis que erant in contentu inter me et illum.
Sancto Salvatori de Breda illam terram totam quam Gaufredus
Bonissimi dimisit eidem Sancto Salvatori cum vinea. Sancto
Paulo de Maritima unum mansum in Monte Palatio. Sancto
Paulo foris murum Barchinone unum mansum in Avinione.
Sancto Petro Campirotundi dimitto campum ipsum quem tenet
Guillermus Udalardi cum consilio rivipullensis abbatis
et G. prioris. Sancto Michaeli Coccanensi dimitto omnes
albergas et toltas et forcias quas in honore ejusdem monasterii ubi
ut habui cum uno de melioribus mansis quos habeo in Frumigera
et villa de Eu cum omnibus pertinentiis suis quam habet in
pignus Raimundus Bernardi per DC solidos monete
melgurensis, Et si ego non recuperabo illam ante mortem meam
donet illi abbas Sancti Michaelis DC solidos et habeat villam
ad integrum. Excipio tamen ab hac laxatione Sancti Michaelis illud
quod habeo in Ariano et in Centens. Sancte Marie
Celsone dimitto medietatem decime de Meresana
quam Raimundus Mironis de Pugalt tenet in pignus per C
morabatinos quam ipsi redimant tantum et habeant illam cum vinea quam
clericus Cervarie dimisit eidem loco. Sancto Martino de
Canigone unum mansum in Corneliano. Sancte Marie Bisulluni
unum mansum in Moio. Sancto Petro Bisulluni unum mansum
in Moione. Sancto Micheli Fluviani unum mansum in
Palatio Frugelli propter violationem quam feci in ejus
sacraria. Sancto Petro Rodensi duos mansos in Palatio Frugelli pro emendatione mali quod ei feci et ut cotidie
celebrent missas pro anima mea. Ad Sanctam Mariam de Stagno
dimitto cum consilio domini Raimundi ausonensis
episcopi ipsam capellaniam de Modeiano cum omnibus
alodiis eidem ecclesie Sancte Marie pertinentibus tali conditione ut
in ipsa congregatione de Stagno addatur unus regularis
canonicus qui semper celebret Deo missas pro anima mea. Sancto
Stephano de Balnoles totum quod est comitale et quod habeo
ad integrum in villa Savarres. Ad Sanctum Laurentium super
Bisulle omnes albergas et toltas et forcias
quas habeo in ejus honore dimitto et unum de melioribus mansis in
Pratis. Cenobio Sancti Johannis totum meliorem
mansum de Pratis. Sancte Marie Villebertrandi unum
mansum in Palatio Frugelli. Sancte Marie Arularum
albergas quas habeo in ejus honore de Plano de Curtis. Sancte
Marie de Corneliano unum mansum in Corneliano. Ad
Sanctum Sepulcrum Domini unum de melioribus mansis in
Langostera. Ad cavalleriam Jherusalem equum
meum Danc cum omni armatura mea. Ad Hospitalem Jherusalem dimitto unum mansum in Villa Majore juxta alium
quem dedi ei et equum meum nigrum quem redimat filius meus
Raimundus mille solidis.
Dimitto etiam Deo omnes leudas et malos usaticos quos
noviter misi in civitatibus meis. Omnem alium meum honorem dimitto
Raimundo Berengarii filio meo et Barchinonam et
comittatum barchinonensem cum omnibus sibi pertinentibus et
cum omni honore marchiarum et Hispaniarum et
episcopatum predicte civitatis et comitatum
tarraconensem et archiepiscopatum ejus cum omnibus sibi
pertinentibus et castrum de Stopagnano et de Podeo Rubeo
et de Castris-serris et de Pinzano et de Camarasa
et de Cubellis et castrum de Barberano et alia castella
et omnia alia que pertinent ad ista supradicta et quod avus
meus Raimundus Berengarii reliquit mihi in Cardona
et in Guardialada in suo testamento et comitatum
ausonensem et episcopatum ejus cum omnibus sibi
pertinentibus et castrum Cervarie cum omnibus sibi
pertinentibus et comitatum Minorise cum omnibus sibi
pertinentibus et comitatum et episcopatum gerundensem cum
omnibus sibi pertinentibus et ipsam dominationem et bajuliam quam
habeo in Petralata et comitatum bisullunensem
vallespirensem foliolitensem petrapertusensem
cum omnibus sibi pertinentibus et comitatum ceiritaniensem et
confluentensem berchitanensem cum omnibus sibi
pertinentibus et Castel Follit de Rivo Meritabili
et Malacara et ipsam dominationem et bajuliam quam habeo in
Petralata cum omnibus sibi pertinentibus et comitatum
carcasonensem et episcopatum cum omnibus sibi pertinentibus et
comitatum redensem cum omnibus pertinentibus suis. Berengario
Raimundi filio meo dimitto omnem meum honorem Provincie
et comitatum et archiepiscopatus et episcopatus et abbatias et omnia
que ibi habere debeo et illum quem habeo in Rotensi patria
et in Gavallano (Gaval-lano en dos lineas) et in
Karlateso cum civitatibus et archiepiscopatibus et
episcopatibus et castellis et omnibus ad predictos honores
pertinentibus ita ut ipse maritet sorores suas honorifice cum
consilio archiepiscoporum et episcoporum et magnatuum
Provincie. Si autem evenerit alterum horum obire sine
filiis de legitimo conjugio revertantur predicta omnia ad
illum qui superstes extiterit. Omnes honores meos sicut superius
testatus sum dimitto filiis meis exceptis illis quos sanctis Dei
dimisi. Et dimitto Sancto Petro de Roma et domino
pape
C morabatinos et ad Sanctam Mariam de Podio L et ad
Sanctum Jachobum de Gallesia L et mando ut mei elemosinarii
teneant medietatem de dominicaturis et usaticis meis donec persolvant
omnia ista debita et alia que hic scripta non sunt et induant CCC
pauperes de tunicis. Si filii mei dederint vel
vendiderint aliquid de honoribus a me sibi dimissis usque habeant XXV
annos non valeat. Et dimitto filios meos in potestate Dei et sancte
Dei genitricis Marie et bajulia beati Petri apostolorum principis
et domini pape seu omnium archiepiscoporum et episcoporum et
magnatuum totius mee dominationis ac terre qui juste et fideliter
voluerint agere erga me et filios meos. Si filie mee ipsa de Castella
et illa de Fuxo reverse fuerint in terra mea filius meus
Raimundus Berengarii cum consilio magnatum meorum maritet eas
honorifice cum meo honore et meo avere et interim ipsa de Castella
stet in Lagostera et ipsa de Fuxo in Ripis et
Berengarius Raimundi de Provincia faciat similiter de aliis.
Si Raimundus Berengarii et Berengarius Raimundi filii
mei obierint sine filiis de legitimo conjugio remaneant omnis
honor quem relinquo filio meo Raimundo ad filiam
meam de Castella et ad filios ejus et omnis honor quem
relinquo Berengario Raimundi filio meo remaneat aliis
filiabus meis. Adhuc dimitto Sancte Marie de Crassa pro
emendatione de suo avere quod habui ipsam albergam de Pediano
quousque Raimundus filius meus donet ei in pace ipsam
albergam de Astagel et tam ibi quam in aliis sanctis locis a
me hereditatis omni tempore Deum exorent pro anima mea habitantes in
eis. (1)

Factum est translatum V kalendas aprilis anno ab incarnatione Domini MCCIIII (1204).
Anno dominice incarnationis MCXXXI (1131).
Sig+num Raimundi comes. - Sig+num Aimerici de Narbona. Sig+num
Guillermi Raimundi Dapiferi. Sig+num Raiambaldi de Baseia.
Sig+num Guillermi Gaufredi de Cerviano. Sig+num Raimundi Renardi.
Sig+num Ollegarii archiepiscopus. Sig+num Berengarius Dei gratia
gerundensis ecclesie episcopus. Sig+num Bernardi de Bellog. -
Sig+num Raimundi Comes. - Petrus scriptor translatavit hoc
testamentum in anno ab incarnatione dominice MCCIIII V
kalendas aprilis cum literis rasis et emendatis in VII et XXI linea
et suprascriptis in XXXVII et quadragesima prima +.

(1)

En este traslado se advierte que el escribiente puso inadvertidamente la fecha del traslado antes que el año 1131, en que el conde otorgó el testamento; del mismo modo que el nombre del conde y de los
testigos que lo presenciaron; y por consiguiente no debe estrañarse la repetición de aquella fecha. En lo demás dicha copia o traslado está exacta, menos en algunas variantes de poca monta y de ortografía, con las que han publicado algunos escritores, especialmente con la del arzobispo Marca, que la sacaría del
mutilado libro grande de los feudos de este archivo.


Sigue en el II