Mostrando entradas con la etiqueta Jacobus. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Jacobus. Mostrar todas las entradas

miércoles, 19 de febrero de 2020

LXII, reg 1197, fol 275, 1 septiembre 1300

LXII.
Reg. n.° (no se ve si es un 1)197. fol. 275. 1 set. 1300.

Jacobus Dei gratia rex Aragonum Valencie et Murcie comes Barchinone. Dilectis ac fidelibus suis paciariis et probis hominibus ac toti universitati civitatis Ilerde presentibus et futuris salutem et gratiam. Dum noster curis animus agitatur assiduis quam nobis sit utile quam decorum viros erudire prudentes per semina doctrinarum qui per studium prudentiores effiecti Deo nobisque complaceant ac regnis et terris nostris quibus Deo propicio presidemus fructus afferant salutares: ad id precipue curas nostras dirigimus per quod viris eisdem scientiarum quarumlibet honestarum apud nos alimenta condantur ut nec potissime nostros fideles et subditos pro investigandis scientiis naciones peregrinas expetere nec in alienis ipsos opporteat regionibus mendicare. Cum igitur sanctissimus in Christo pater ac dominus dominus Bonifacius papa octavus per speciale privilegium nobis hoc sitientibus duxerit concedendum ut in aliqua civitate vel loco terre nostre insigni fundare vel ordinare possemus studium generale et quod idem studium postquam per nos existeret ordinatum eisdem graciis privilegiis et indulgenciis gauderet omnino que a sede apostolica Tholosano studio sunt concesse prout in ipso privilegio plenius continetur: nos habito diligenti tractatu et consilio pleniori super eleccione loci quo posset comodius idem studium ordinari ad civitatem Ilerde velut hortum fertilitatis et fecunditatis conclusum ac fontem deliciarum signatum qui quasi quoddam intermedium terrarum ac regnorum nostrorum existit occulos nostre considerationis super hoc vigiles duximus dirigendos. Ad ejus namque reformationem ac statum laudabilem tanto diligencius et specialius aspiramus quanto civitatis ejusdem ac vestram honorabiles cives antiquam nobilitatem legalitatem et fidem ac grata pariter et accepta predecessoribus nostris nec minus nobis per vos impensa servicia ad nostram crebrius memoriam revocamus. Per nos igitur et omnes successores nostros volentes civitatem eandem hujusmodi gratie nostre prerogativa potiri tantique honoris titulis decorari gratis et ex certa scientia civitatem predictam auctoritate apostolica qua fungimur in hac parte ac etiam nostra ad generale studium pre ceteris locis et civitatibus terre nostre eligimus de presenti ac etiam ordinamus volentes ac firmiter statuentes ut in ipsa civitate sit studium generale de cetero tam in jure canonico quam civili medicina philosophia et artibus ac quibuslibet facultatibus aliis et approbatis scientiis quibuscumque: ita quod de cetero nulla persona cujuscumque preheminencie dignitatis condicionis status aut legis existat tam audax reperiatur quod in aliquo loco terre et dominationis nostre ubique citra mare habite vel Deo auctore in futurum habende jura canonica vel civilia aut libros medicine sive philosophie audeat vel presumat aliquibus scolaribus legere vel docere neve scolares quicumque presumant infra terram et dominationem nostram alibi quam in nostro studio Ilerdensi jura canonica vel civilia scientiam medicine seu philosophie a quocumque causa leccionis audire alioquin
iram et indignacionem nostram et penam mille aureorum tam legentes quam audientes quotiens convenerint se noverint incursuros presenti statuto seu privilegio nichilominus in suo robore duraturo. Et quia cordi nobis existit idem prosequi studium continuis graciis et favoribus oportunis illas ad presens libertates et gracias ac indulgencias qualescumque que a sede apostolica Tholosano studio sunt concesse ipsas eidem studio Ilerdensi doctoribus et magistris ac scolaribus ibidem studentibus et studere volentibus auctoritate apostolica atque nostra de regie liberalitatis beneficio concedimus et donamus ac etiam confirmamus: intendentes in posterum prout temporum et negociorum exegerit qualitas eidem studio et scolaribus de libertatibus et immunitatibus et graciis continuis liberaliter providere quibus idem magis proficiat studium incrementum. Hoc igitur donum sollempne nos rex prefatus mente gratuita ac etiam corde bono vobis dilectis et fidelibus nostris paciariis probis hominibus ac toti universitati Ilerde presentibus et futuris per nos et omnes successores nostros offerimus concedimus et donamus prout melius et plenius dici et intelligi potest ad vestrum et dicte civitatis commodum et vestrorum ut scilicet dictum studium generale in ipsa civitate habeatis gubernetis ac etiam ordinetis: salvis semper privilegiis et graciis per nos vel successores nostros concessis eidem studio seu etiam concedendis et salvis pactis et conventionibus per nos eidem promissis atque concessis et concedendis et omnibus aliis nostris preceptis et ordinationibus quibuscumque qui ad utilitatem ipsius studii ilerdensis nobis et successoribus nostris necessarie videbuntur. In cujus rei testimonium presentem cartam concessionis et donationis de dicto studio vobis concedimus ac nostra bulla plumbea tradi precipimus comunitam. Data Cesarauguste kalendas septembris anno Domini millessimo trescentessimo. - Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum. - Testes sunt Eximinus espiscopus Cesarauguste R. episcopus Valencie Eximinus Petri abbas Montisaragonis Jacobus dominus de Xericha Petrus dominus de Ayerbe Petrus Ferrandi Berengarius de Entença Lupus Ferrench de Luna Johannes Martini de Luna Artaldus de Luna Petrus Cornelii Eximinus Cornelii Sancius de Antilione Petrus Lupi de Oteyça Petrus Guillermi de Castilione Eximinus Petri de Arenos et plures alii ibidem ad generalem curiam congregati. - Fuit clausa per Bernardum de Aversone de mandato domini episcopi.


viernes, 14 de febrero de 2020

XVI, perg 365, Jaime I, 23 diciembre 1228


XVI.
Perg. n. 365. Jai. I. 23 dic. 1228. (Datum apud Barchinonam decimo kalendas januarii anno Domini millesimo CC vicesimo octavo.)

In Christi nomine. Manifesium sit omnibus quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum comes Barchinone et dominus Montispessulani promitimus vobis venerabilibus
patribus S. Dei gratia Terrachonensi archiepiscopo B. Barchinonensi G. Gerundensi et G. Vicensi episcopis et vobis karissimo consanguineo nostro Nuno Sancii Hugoni comiti
Empuriarum
G. de Montecatano vicecomiti Bearnensi G. de Cervaria R. de Montecatano Hugoni de Mataplana R. Alaman G. de Claro Monte R. Berengarii de Ager et omnibus aliis qui nunc presentes estis in nostra curia Barchinone quod nos personaliter transibimus in hac proxima estale ultima scilicet septimana mensis madii cum nostro navigio cum nostris exercitibus ad insulas Majoricas Minoricas Eviçam et alias insulas que vocantur generaliter Baleares ad expugnandas inde barbaras naciones: promittentes vobis omnibus et singulis bona fide et sine fraude quod de tota terra civitatibus castris et villis et terris heremis et populatis cum suis redditibus et rebus movilibus et inmobilibus et exercitibus universis que in hoc viatico adquiremus Domino concedente tam per terram quam per mare lezdis pedaticis ribaticis et aliis exitibus universis dabimus vobis justas porciones secundum numerum militum et hominum armatorum quos vobiscum duxeritis. Et nos similiter habeamus partem nostram omnium predictorum secundum numerum militum et hominum armatorum qui nobiscum fuerint retentis nobis alcaceriis et staticis regum in civitatibus ultra debitam portionem nobis competentem. Et si forte Domino concedente adquireremus in hoc viatico alias insulas vel terras sarracenorum vel res mobiles vel inmobiles in terra et in mari eodem modo inter nos et vos pro porcionibus legitimis dividantur: et omnes iste divisiones fiant per cognicionem Berengarii episcopi Barchinone Nunonis Sancii Hugonis comitis Empuriarum Guillelmi de Montecatano vicecomitis Bearnensis Raimundi Fulconis vicecomitis Cardone et Guillelmi de Cervaria per quorum etiam cognitionem assignentur ecclesiis et clericis dominicature et redditus competentes. Item ad eorundem cognicionem ibi remaneant in stabilimento et in retinimento terre illi qui partem terre voluerint et alios per se constituant defensores: portiones autem vestras quas ibi habebitis vos et vestri teneatis per nos et successores nostros et ad nostram fidelitatem et consuetudinem Barchinone et detis inde nobis potestatem quandocumque voluerimus irati et pacati et portiones quas ibi habebitis possitis vendere et alienare salva nostra fidelitate et dominio supradicto. Promitimus insuper vobis quod si de isto viatico desisteremus reficiamus vobis omnes missiones et expensas quas inde feceritis vobis eas averantibus ad consuetudinem Barchinone: et hec omnia promitimus vobis in Dei fide et nostra legalitate et in eo dominio quod in vobis habemus. Preterea omnes homines de terra nostra qui hoc jurare voluerint et venire nobiscum in viatico supradicto habeant similiter partes suas ad cognicionem supradictorum. Volumus etiam et statuimus quod illi qui partem habuerint de terris illis non possint guerrejare inter se dum fuerint in partibus illis nec guerram facere de terris illis. Ad majorem firmitatem omnium predictorum nos
Jacobus rex predictus juramus per Deum et hec sancta Evangelia coram nobis posita nos hoc fideliter servaturos et ducturos nobiscum ducentos milites. Datum apud Barchinonam decimo kalendas januarii anno Domini millesimo CC vicesimo octavo. - Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum comitis Barchinone et domini Montispesulani. - Sig+num Berengarii Dei gratia Barchinone episcopi qui promitto in manibus domini Sparagi Terrachonensis archiepiscopi me iturum et ducturum C milites et quos potero servientes. - Sig+num Nunonis Sancii qui juro me iturum et ducturum C milites et servientes salvo tamen jure meo Castri de Montveri et donacionem quam inde habeo. - Sig+num Hugonis comitis Empuriarum qui juro me iturum et ducturum LXX milites et servientes. - Sig+num Guillelmi de Montecatano vicecomitis Bearnensis F. de Sancto Martino G. de Cervilione qui juramus nos ituros et ducturos C milites et servientes.
- Sig+num Raimundi de Montecatano R. Berengarii de Ager qui juramus nos ituros et ducturos L milites et servientes. - Sig+num Berengarii de Sancta Eugenia Gilabertoni de Croyles qui juramus nos ituros et ducturos XXX milites et servientes. - Sig+num Hugonis de Mataplana Gaucerandi de Pinos qui juramus nos ituros et ducturos L milites et servientes. - Sig+num Raimundi Alaman Guillelmi de Claromonte qui juramus nos ituros et ducturos XXX milites et servientes. - Sig+num Guillelmi scribe qui mandato domini regis pro Guillelmo Rabacie notario suo hanc cartam scripsit loco die et anno prefixis.

xvii-perg-384-jaime-i-18-septiembre-1229