Mostrando las entradas para la consulta bajulo ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta bajulo ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

martes, 17 de marzo de 2020

XXVII. Perg. n. 586. Alfon. I. Mayo 1191.

XXVII. 

Perg. n. 586. Alfon. I. Mayo 1191.

Notum sit cunctis quod ego
Ildefonsus Dei gracia rex Aragonensis comes Barchinonensis marchio Provincie bono animo et gratuita voluntate confirmo dono et concedo vobis Berengario de Villafrancha Petro de Villafrancha Dalmacio de Cayneles et Vidyano de Zarafegera villam que dicitur Villafrancha sitam in Penitensi (Vilafranca del Penedès o Penedés o Panadés) cum omnibus etiam habitatoribus suis presentibus et futuris ut per me habeatis et teneatis. Confirmo vobis item et dono illas duodecim modiatas que sunt in circuito ville ad vestrum alodium proprium perpetuo possidendum sicut hodie habetis et tenetis et sicut melius patres vestri condam habuerunt et tenuerunt ex donacione domini comitis felicis memorie mei videlicet genitoris. Item concedo vobis et laudo omnia stachamenta ejusdem ville tam in villa quam in merchato quam eciam in fira: ea tamen condicione quod unus semper ex vobis ad accipienda estachamenta per vices constituti prout inter vos conveneritis et posueritis juret corporaliter bajulo meo super evangeliis Domini ut et fidelis sit inde michi et fideliter donet terciam partem de proventibus et exitibus justiciarum et estachamentorum bajulo meo. Alias autem duas partes vobis concedo. Sic igitur bajulus meus non expectabitur umquam in estachamentis accipiendis neque in terminandis causis placitorum. Concedo rursum vobis duas partes in omnibus stabilimentis tam in tota villa quam in merchato quam in ipsa fira retenta quoque michi tercia parte alia: sed in ipso macello retineo michi in omnibus septimane diebus et fire et mercati medietatem vobis similiter alia medietate concessa salvo inquam per totum quod supradictum est de stabilimentis. In omnibus vero leudis aliisque exitibus mercati et fire michi duas partes retineo vos autem terciam partem habeatis salva quidem per totum quartam partem mercati Barchinonensis ecclesie et episcopi servato nichilominus quod supradictum est de estachamentis et stabilimentis. Item concedo vobis in dominicatura ut singuli singulas habeatis botycas in illis videlicet quas jam hodie habetis et possidetis: in aliis autem butiges omnibus retineo michi medietatem aliamque medietatem hominibus ejusdem ville ut per vos tamen habeant concedo et dono. De aliis etiam censibus honoris qui fuit Bertrandi de Castelleto qui et nunc apopulatus est ad villam retineo michi medietatem concessa medietate alia soli Petro de Villa-francha et suis qui jam pridie eundem honorem ab eodem Bertrando adquisivit pro quo honore ego postea dedi alium honorem in excambium servato item ordine estachamentorum in habitantibus in eodem honore hominibus qui fuit Bertrandi quemadmodum et supradictum est et sic de ceteris estachamentis ville ad opus vestri salvisque inter me et vos proventibus placitorum et justiciarum nec non et stabilimentis omnibus et eximentis eo modo quo et suprascriptum est. In illa vero compra alterius honoris quem vos emistis infra villam retineo michi de censu inde exeunte terciam partem vobis autem duas partes concedo: in omnibus autem censibus ville aliis et redditibus tabularum et operatoriorum vobis duas partes concedo et michi retineo terciam partem: in hominibus vero dominicaturarum quas patres vestri ut dicitis retinuerunt sibi causa appellacionis habeatis hoc ibi quod vel fide testium vel declaratione instrumentorum monstrare potueritis sin autem fiat sicut et de ceteris hominibus ville. In illis ferregenalibus qui sunt inter modiatas et villam et in omni melioramento quod ibi fiet michi tres partes retineo vobis autem quartam partem concedo salvis estachamentis et stabilimentis eo modo quo supra. In exorchiis cuguciis et homicidiis duas partes ego vos autem terciam partem habeatis: ostes autem et cavalchatas et chestias michi totum retineo ita quod vos nichil ibi habeatis. In furnis autem ville quos primum vobis concedo et dono quoquetur (se lee qnoquetur, coucedo, las u y las n a veces se confunden en textos antiguos) panis meus et regine absque puga cum ibi fuerimus et panis eciam baronum nostrorum nobis absentibus cum de proprio nostro comederint set et bajuli nostri coquent similiter cotidie et semper panem suum unus post alium illorum nec vobis unquam directum firmabunt dum tamen bajuli extiterint bajulie mee. Item concedo Berengario de Villafrancha et Petro de Villafrancha suisque unam jovam semel in anno in hominibus ejusdem ville et retineo michi aliam. Hec autem omnia habebitis vos et projenies vestra et posteritas perpetuo cum introitibus et exitibus suis ad fidelitatem meam meorumque successorum et facietis inde michi et meis inter vos omnes IIII videlicet parcionarios sive participes ost de uno milite solo et erit semper in vestra eleccione an unus ex vobis an alius extraneus miles per vos vadat et faciat michi illam ost nec licebit michi aut vobis nostrisque emere vel adquirere de honoribus predictorum hominum absque volvntate ambarum parcium: in his autem omnibus volumus esse salvum jus et donativum ecclesie ejusdem ville et nominatim quandam botigam et tabulam et ferregenalem et furnum de calce atque locum et solum ipsius furni perpetuo sicut hodie habet eadem ecclessia et clericus: atque omne aliud jus et racionem quod habeat eadem ecclesia ubique locorum ibidem laudamus et confirmamus et nominatim scribaniam ejusdem ville quam ei jam dudum assignavimus et instrumento cum signo nostro corroboravimus. Actum est hoc apud Ilerdam mense madii millessimo centessimo LXXXXI. - Signum + Ildefonsi regis Aragonis comitis Barchinone marchionis Provincie. - + Berengarius Terrachone archiepiscopus. - Sig+num Guillelmi de Zagranada. - Sig+num Otonis de Insula. - Sig+num Petri de Bassia. - Petrus Ausonensis sacrista. - Ego Guillelmus (Guillelmns) de Bassia notarius domini regis scripsi hanc cartam et feci hoc sig+num.


sábado, 23 de mayo de 2020

XLIX. Reg.n.15.fol.56 y reg.n.17.fol.84.21 jun.1237.


XLIX.
Reg.n.15.fol.56 y reg.n.17.fol.84.21 jun.1237.

Noverint universi quod nos
Jacobus Dei gratia rex Aragonum Majorice Valencie comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani volentes populationem et villam
construere et edificare la loco qui dicitur
parrochia de Figeres et quod omnes qui ibi populabunt seu habitabunt hujusmodi libertatibus et bonis consuetudinibus infrascriptis debeant congaudere: idcirco per nos et successores nostros damus et concedimus vobis Raimundo Berengarii Raimundo Torti Johanni Mir Guillelmo Ranaldi Bernardo Laurentii Arnaldo Malerii Bernardo Renardi Petro Juliani Petro de Ortis Guillelmo Corcoy Petro Jacobi a. Letonis Perpiniano Davin Petro Ramonelli Guillelmo Aynsa Guillelmo Suynearii Bernardo Cherig Raymundo Maçot Castilioni de Salellis ço Salcllis) Guillelmo Rotbaldi Johanni Caliu Bernardo Anclet et Guillelmo Servienti et universis aliis dicte parrochie de Figeriis et quibuslibet aliis qui in dicta populatione sive villa habitabunt et populabunt et vestris ac eorum successoribus universis franquitates et consuetudines que sequntur. - la primis statuimus quod vocetur dicta villa Villa Regalis et habeat terminos unius millierii la circuitu ipsius ville et quod in dicta villa vel dictis terminis suis curia Bisulduni nec aliqua alia curia non intret pro aliqua querimonia vel aliquo alio maleficio sed quod ibi sit bajulus noster vel vicarius qui audiat et distringat ipsas querimonias et justicias. - Item concedimus vobis quod non teneamini facere nec faciatis unquam nobis nec nostris boaticum terragium erbagium cuguciam intestiam nec exorquiam nec aliquid ratione predictorum nec questiam nobis vel nostris dare immo ab ipsis omnibus sitis semper vos et successores vestri franchi et liberi penitus ac immunes. - Item concedimus et indulgemus vobis quod de aliquibus mercaturis vestris nobis non detis nec teneamini dare lezdam sed sitis inde franchi sicut homines Bisulduni. - Item concedimus vobis quod habeatis in dicta villa macellum prout est la Gerunda quod quidem sit de dominio nostro tantum. - Item concedimus vobis quod illi a quibus hereditates vel possessiones ad censum tenetis vel tenebunt illi qui in dicta villa populabunt non possint a vobis petere nisi tantum censum quod eis facere debetis pro honoribus seu possessionibus quos vel quas pro eis tenetis ad censum nec vos compellere alia ratione. - Item statuimus quod nullus miles vel aliquis alius extraneus vel privatus audeat mittere neque mittat equos mulos vel aliquas alias bestias la campis trillis ortis vel locis aliis la quibus blada sint et quod in dicta villa non sit desuetum de vino sed quilibet possit undecumque voluerit aportare et vendere vinum - Item statuimus quod furnus vel furni qui in dicta villa erunt sint nostri et non teneamini dare de pane quem ibi coquetis nisi de viginti et quatuor panibus unum panem. - Item concedimus vobis quod de aquis terminorum dicte ville possitis accipere ad vestram voluntatem ad rigandum blada et vineas et ortos vestros ita quod illi qui habebunt necesse dictam aquam teneant ipsam quisque ipsorum per unam diem et sic secundum numerum competenter. - Item quod de cepis porris caulibus (cebollas, puerros, coles) et quibuslibet aliis erbis sive ortaliza detis lezdam nobis sicut Gerunde datur et non aliter. - Item indulgemus vobis quod aliquis qui in dicta villa populabit qui sit ecclesie militis vel hominis ville et in dicta villa permaneat non teneatur se redimere a domino cujus erit sed quod incontinenti sit noster.
- Item concedimus vobis et statuimus quod in dicta villa sit
mercatum la die lune la unaquaque septimana et sit ibidem fira semel la unoquoque anno que incipiatur la prima die (se lee dio) dominica mensis septembris et duret per octo dies ad quam firam omnes qui ad eam venire voluerint et venerint sint salvi et securi et sub guidatico nostro la veniendo ad eam et stando ac redeundo ad domos suas nisi fuerint banditi seu preconizati vel homicide aut raptores sive latrones. - Item concedimus vobis quod si aliquis extraneus a dicta villa percuteret aliquem de dicta villa quod bajulus seu vicarius aut aliquis alius non possit ipsum ibi guidare nec assecurare intus villam ipsam sine licencia ipsius qui vilipensus fuerit vel percussus: quod si fieret et ille qui esset percussus vel vilipensus aut amici ejus seu homines dicte ville per se de eo acciperent idoneam ultionem quod non teneatur inde curie sive nobis nec illi a quo ipsam acciperent ulcionem. - Item concedimus vobis quod omnes habitatores dicte ville teneantur per sacramentum et sub certa pena bajulo curie nostre dicte ville quod si aliquis vel aliqui ejusdem ville esset ab aliquo extraneo vilipensus sive percussus et hoc ostenderet bajulo vel curie dicte ville quod ipse bajulus vel curia teneatur facere preconizari consilium et quod omnes homines teneantur se congregare la loco la quo ipse bajulus vel curia erit et quod ipse bajulus seu curia vel vicarius et omnes homines dicte ville teneantur sequi signariam si consilium est ipsorum et curie nostre et quod de aliquo malo quod dicto extraneo facient non teneantur. - Item statuimus quod si aliquis vel aliqui extranei tenerent la reguardo aliquem vel aliquos habitatores dicte ville et ipse habitator dicte ville assecuraverit jus facere ipsi extraneo in posse bajuli vel vicarii dicte ville et ille extraneus noluerit hoc recipere quod dictus bajulus seu vicarius et homines ipsius ville teneant ipsum similiter la reguardo et vicarius seu bajulus ipsius ville capiat ipsum si poterit et teneat captum donec assecuraverit quod non faciat malum hominibus dicte ville. - Item concedimus vobis quod si ab aliquo habitatore dicte ville querimonia facta fuerit racione debiti vel comande aut cujuslibet rei mobilis de qua tercium solvi deberet et ille de quo querimonia fiet cum querelante composuerit vel solverit rem petitam suo querelanti infra X dies post querimoniam curie factam ille reus non teneatur domino aliquid racione tercii dare inde. - Item volumus et statuimus quod nullus se possit tueri privilegiis nostris regalibus licet in dicta villa permaneat nec homines ejusdem ville eum juvare teneantur donec juraverit fidelitatem nobis et nostris et quod aliquis licet fidelitatem nobis juraverit ut est dictum non habeatur pro vicino dicte ville nec deffendatur privilegiis nostris donec domum habeat in dicta villa et ibi suam faciat continue mansionem. - Concedimus etiam vobis et statuimus quod quicumque fuerit bajulus vel curia dicte ville pro nobis teneatur jurare cum de ipsa se emparaverit bajulia vel nos seu nostri eum ibi ponemus servare ibi justitiam et privilegium nostrum presens et omnia hic contenta. - Insuper etiam promitimus vobis quod in dicta villa faciemus forciam sive castrum aut staticum ad opus nostri et quod nos vel successores nostri vos vel successores vestros aut dictam villam vel terminos ejus comiti Empuriarum nec vicecomiti Rocabertini presentibus vel futuris nec alicui alii richo-homini vel militi comitatus vel vicecomitatus predictorum non dabimus seu alienabimus in excambium vel alio quoquo modo nec eisdem in redditibus seu juribus nostris dicte ville aliquid dabimus seu assignavimus sed vos et vestros successores seu dictam villam cum terminis suis omnibus et redditibus ac juribus nostris ejusdem ville retinebimus ad opus nostri perpetuo nos et nostri etiam successores: promitentes etiam vobis quod predicta omnia observabimus nos et nostri vobis et vestris ut superius continetur et contra ipsa vel eorum aliquid non veniemus nec aliquem faciemus vel permitemus contravenire aliqua ratione: mandantes firmiter vicariis bajulis curiis et universis aliis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris quod predicta omnia firma habeant et observent ac faciant observari et non contraveniant nec aliquem contravenire permitant aliqua ratione. Data Cesarauguste Xl° kalendas julii anno Domini millessimo CC°L septimo.



lunes, 1 de junio de 2020

CXI. Reg.n.4310, fol. 68. 15 oct. 1585.


CXI.
Reg.n.4310, fol. 68. 15 oct. 1585.

Nos Philippus Dei gratia rex Castelle Aragonum Legionis utriusque Sicilie Hierusalem Portugallie Hungarie Dalmatie Croatie Navarre Granate Toleti Valentie Gallesie Majoricarum Hispalis Sardinie Cordube Corsice Murcie Giennis Algarbii Algezirie Gibraltaris Insularum Canarie necnon Indiarum Orientalium et Occidentalium Insularum ac Terre firme maris Occeani archidux Austrie dux Burgundie Brabantie Mediolani Athenarum et Neopatrie comes Abspurgii Flandrie Tirolis Barchinone Rossilionis et Ceritanie marchio Oristani et Goceani. Sane per fidelem nobis dilectum Antonium Soler sindicum majoralium confratrie nautarum nostre civitatis Dertuse sub invocatione beati Elmi fundate fuit nobis expositum inter cetera privilegia a predecessoribus nostris eis concessa habere privilegium quoddam tenoris sequentis.
- Nos Joannes Dei gratia rex Navarre infans et gubernator generalis Aragonum et Sicilie dux Nemosensis et Montisalbi comes Rippacursie ac dominus civitatis Balagarii locumtenenens (locumtenens, lugarteniente, lochtinent, etc) generalis serenissimi domini regis fratris nostri honorandissimi visis et recognitis supplicatione et capitulis majestati nostre oblatis et humiliter presentatis pro parte vestri dilectorum nostrorum majorum hominum et singularium marineriorum et piscatorum civitatis Dertuse et elemosine vestre cujus quidem supplicationis ac capitulorum tenor sequitur in hunc modum.
- Senyor molt excellent loctinent general: los mariners pescadors e altres homens de mar vivents del traball e exercici ques fa en la mar los quals de tant temps en ça que memoria de homens no es en contrari fan una pia e charitativa almoyna axi a catius a rembre com en subvencio de christians exits de cativeri e encara en altres pies charitatives obres e per la dita almoyna e a captiri de aquella han acostumat ajustarse de que encara han licencia de la molt alta senyora reyna muller e loctinent general del molt alt senyor rey e com per alguns esguarts concernents la honor de Deu benefici e augment de la dita almoyna e de la cosa publica del senyor rey hajen necessari les coses davall scrites: supliquen a vostra magestat los vulla aquelles otorgar perpetuament. Primerament que tota hora e quant segons han acostumat e poden per la licencia real que han ells e tots altres que son e seran de la dita almoyna se ajustaran per la dita almoyna e a captiri de aquella puixen tractar parlar e delliberar totes e qualsevol coses quels seran vistes necessaries e expedients a laor de Deu e servey del senyor rey e concernents augment util e benefici de la dita almoyna e dels dits mariners pescadors e homens de mar e la art e exercici de aquells e per ço puxen fer e ordenar entre ells e redigir en escrits qualsevol ordinacions quels seran vistes necessaries utils e expedients en e per lo exercici de lurs officis o arts tan solament e encara per tenir en condret e ornada la capella e almoyna de vestiments luminaries e ornaments de capes calzers retaules joyes e altres coses necessaries e per aquelles tenir e observar imposar axi mateix aquelles penes pecuniaries que volran: les quals ordinacions puix sien fetes de voluntat e concordia de tots o de la major part los dits mariners o pescadors e homens de mar hajen e sien tenguts servar sots les penes quey seran apposades de les quals penes la mitat sia adquirida al senyor rey o al veguer o sotsveguer de Tortosa qui fara la execucio e laltra mitat a la dita almoyna. Item que quiscun mariner pescador e home de mar habitant en la dita ciutat e terme de Tortosa axi caps de cases com moços qui prenguen soldades o vajen a son partit o salari algu hajen e sien tenguts pagar quiscun diumenge a la dita almoyna o plegadors de aquella un diner: e sil recusaran o nol voldran pagar que nos alegren dels beneficis de la dita almoyna ne subvencions de aquella com la dita almoyna no haja de ques puxa sostenir sino de almoynes. Item que los dits veguer e sotsveguer de Tortosa e quiscu dells tota hora e quant requests seran per los majordoms de la dita almoyna o algu dells los quals puxen e hajen facultat de elegir segons han acostumat hajen e sien tenguts sots pena de doscents florins adquisidora als cofres del senyor rey si per ells sera contrafet fer execucio en los bens dels dits mariners pescadors e homens de mar per les penes que hauran comeses adquisidores segons que es damunt dit. Item com la dita ciutat de Tortosa certs mesos del any tenga un llaut que es appellat llaut de guarda lo qual discorre per tota la costa per descubrir fustes de moros cossaris pirates e altres enemichs e avisar les fustes axi de la dita ciutat com de altres navegants vassalls e amichs del senyor rey que troben en aquelles mars a fi que no sien preses per les dites fustes de moros cossaris e altres enemichs lo qual llaut com hi vajen be dotze homens fa grans messions e despeses axi del sou dels dits homens com altres en les quals messions e despeses la dita almoyna dels dits mariners pescadors e homens de mar puga certa part: e perque puixa bastar al carrech de les dites despeses com altrament noy pogues bastar quiscun lleny o ultra fusta de homens de la dita ciutat per quiscun viatje que fa pach e haje acostumat pagar certa cosa a la dita almoyna en e per sosteniment de dit llaut de guarda e sia rahonable que les altres fustes de estrangers que se alegren del benefici de la dita guarda del dit llaut paguen la subvencio que paguen e han acostumat pagar les fustes de la dita ciutat: suppliquen per ço los dits mariners pescadors e homens de mar sia merce vostra senyor proveyr e atorgar a la dita almoyna que tota fusta de port de doscentes botes o de aqui avall de estrangers que vendran a la dita ciutat o ports de aquella e surgiran alli haja e sia tengud a pagar a la dita almoyna e als majorals de aquella aquella subvencio que altres semblants fustes de la dita ciutat acostumen pagar per quiscun viatje que fan: e si les dites fustes o patrons de aquelles recusaran pagar la dita subvencio que lo veguer o sotsveguer de Tortosa tota hora que requests ne seran per los dits majordoms de la dita almoyna hajen e sien tenguts fer prompta e expedida execucio per la dita subvencio en los bens de la dita fusta o del patro de aquella ensemps ab les despeses que per culpa llur se faran en la dita execucio. Item que qualsevol persones de la dita almoyna ques eligiran quiscun any per majordomens de aquella segons es acostumat sien tenguts de acceptar lo dit offici de majordomens sens contradiccio alguna sots pena de cinquanta sous adquisidora segons dessus e jurar en poder de algun official real de la dita ciutat de haverse be y llealment en lo dit offici a llaor de Deu e servey del senyor rey utilitat e benefici de la dita almoyna e de la cosa publica de la dita ciutat.
- Quia capitula ipsa et omnia in eis contenta concernere videantur Dei cultum laudem et honorem dicti domini regis servitium vestrique dictorum marineriorum ac piscatorum et reipublice beneficium: supplicationibus vestris annuentes benigne tenore presentis carte nostre perpetuis temporibus valiture dicte elemosine et vobis dictis marineriis et piscatoribus dicte civitatis Dertuse preinserta capitula et omnia et singula in eis et eorum quolibet contenta de nostra certa scientia et consulto juxta illorum pleniorem seriem et tenorem laudamus approbamus concedimus et firmamus illisque et eorum cuilibet regiam et nostram interponimus auctoritatem pariter et decretum. Mandantes per hanc eandem gerenti vices Cathalonie principatus nostri generalis gubernatoris officii vicario bajulo
procuratoribus dicte civitatis Dertuse et aliis universis et singulis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris sub incursu regie indignationis et ire penaque duorum millium florenorum auri quod preinseraa capitula et omnia et singulo in eis et eorum quolibet contenta teneant perpetuo et inviolabiliter observent tenerique et observari faciant et non contraveniant nec aliquem contravenire permitant ratione aliqua sive causa. In cujus rei testimonium presentem fieri jussimus regio sigillo impendenti munitam. Pro hiis vero nobis seu regie curie dedistis quos de nostri voluntate tradidistis dilecto consiliario ac locumtenenti thesaurarii generalis dicti domini regis Andree Cathala trescentos sexaginta sex solidos octo denarios barcinonenses. Data Barcinone die vigesimo primo madii anno a nativitate Domini millessimso quadringentesimo quinquagessimo sexto regnique dicti domini regis scilicet citra farum anno vigesimo secundo aliorum vero regnorum anno quadragesimo primo. - El rey Juan. - Dominus rex locumtenens mandavit Joanni Peyro visa per locumtenentem thesaurarii generalis et de Mesa fisci advocatum. - Supplicatum prefate magestati nostre humiliter fuerit pro parte dicti sindici et majoralis vice et nomine majoralium et confratrie nautarum dicte civitatis Dertuse quod preinsertum regium privilegium et omnia et singula in eo contenta laudare approbare ratificare et confirmare ac quatenus opus sit de novo concedere dignaremur. Nos vero subditorum nostrorum votis preinsertim benemeritorum inclinati tenore presentis deque nostra certa scientia regiaque auctoritate deliberate et consulto ac matura nostri sacri supremi regii Aragonum consilii accedente deliberatione dictum preinsertum privilegium et omnia et singula in eo contenta expressa et declarata juxta illorum seriem formam et tenorem a prima ejus linea usque ad ultimam quatenus tamen in eorum possesione dicti majorales et confratria nautarum sancti Elmi existunt laudamus approbamus ratificamus et confirmamus ac si et quatenus opus est de novo concedimus nostreque hujusmodi laudationis approbationis ratificationis et confirmationis ac nove concessionis presidio seu munimine validamus et roboramus nostramque auctoritatem eisdem interponimus pariter et decretum: volentes et expresse decernentes quod nostra hujusmodi confirmatio ac nova concessio sit et esse debeat eisdem majoralibus et confratrie nautarum dicte nostre civitatis Dertuse presentibus et futuris modo quo supra stabilis realis valida atque firma nullumque in judicio vel extra sentiat diminutionis incomodum dubietatis objectum aut noxe alterius detrimentum sed in suo semper robore et firmitate persistat. Serenissimo propterea Philipo principi Asturiarum et Gerunde ducique Calabrie et Montisalbi filio primogenito nostro charissimo ac post felices et longevos dies nostros in omnibus regnis et dominiis nostris Deo propitio immediato heredi et legitimo sucessori intentum aperientes nostrum sub paterne benediccionis obtentu dicimus eumque rogamus futuro vero locumtenenti et capitaneo generali nostro in dictis principatu Catalonie et comitatibus Rossilionis et Ceritanie cancellario vicecancellario gerenti vices nostri generalis gubernatoris regenti cancellariam doctoribus regie audientie magistro rationali bajulo generali advocatis et procuratoribus fiscalibus necnon vicario bajulo et procuratoribus dicte nostre civitatis Dertuse ceterisque demum universis et singulis officialibus et subditis nostris tam majoribus quam minoribus in eodem principatu et comitatibus constitutis et constituendis sub incursu nostre regie indignationis et ire peneque florenorum auri Aragonum mille nostris regiis inferendorum erariis dicimus precipimus et jubemus quatenus preinsertum privilegium nostramque hujusmodi confirmationem omniaque et singula in eis contenta modo et forma superius declaratis teneant firmiter et observent tenerique et observari faciant per quoscumque contrarium nullatenus tentaturi ratione aliqua sive causa si dictus serenissimus princeps nobis morem gerere celeri vero officiales et subditi nostri predicti gratiam nostram charam habent ac preter ire et indignationis nostre incursum penam preappositam cupiunt evitare. In cujus rei testimonium presentem fieri jussimus nostro regio communi sigillo impendenti munitam. Data in oppido Montissoni die quinto decimo mensis octobris anno a nativitate Domini millesimo quingentesimo octuagesimo quinto regnorumque nostrorum videlicet citerioris Sicilie et Hierusalem trigesimo secundo Castelle autem Aragonum ulterioris Sicilie et aliorum trigesimo Portugalie tamen sexto. - Yo el rey. - Dominus rex mandavit mihi Hieronimo Gassol visa per Frigola vicecancellarium Comitem generalem thesaurarium Sapena Terça et Quintana regentes cancellariam. - Confirma V. M. á la cofradria de los marineros de la ciudad de Tortosa un privilegio que tienen del serenisimo rey don Juan segun que estan en posesion.

miércoles, 12 de junio de 2019

Tomo I, texto LII, batle general regne Valencia, Dominico Masconi, Domingo Masco


LII.

Reg. 2252, fol. 143. 29 de abril de 1410.

Lo Rey. - Batle general e mossen Domingo Masco. Nos veents quels braços e estaments del regne de Valencia per moltes letres que aqui hajam trameses nos volen ajustar ne elegir missatgers quens trametan sobrel fet de la successio de nostres regnes e terres escrivim a aquells ab diverses letres patents queus trametem ab la present pregants exortants e requerintslos ab certa protestacio quels fem ques ajusten ens trameten prestament lurs missatgers per la dita raho segons que en aquelles veurets esser largament contengut. Perqueus manam expressament que les dites letres les quals vos trametem dupplicades per major expedicio dels affers e per tal que cascu de vosaltres puxa obrar
sens laltra presentets a aquells a quis dressen e a tots altres queus sera ben vist faedor: e de les presentacions ques faran fetsne levar cartes publiques per memoria en lesdevenidor e trametetsles nos en lurs formes per tal que les façam ben conservar e guardar e escrivitsnos com pus soven porets del estament en quels dits affers seran. Dada en Bellesguard sots nostre segell secret a XXVIIII dabril del any MCCCCX. - REX MARTINUS. - Dominus rex mandavit michi. - Bernardus Medici. - Dirigitur bajulo generali regni Valentie et Dominico Masconi militi.

miércoles, 4 de marzo de 2020

CXXXIV, reg 1900, fol 228, 6 marzo 1392

CXXXIV. 

Reg. N° 1900, fól. 228. 6 mar. 1392.

Nos Johannes etc. quamquam illustrissimus dominus rex genitor noster memorie recolende subscriptis solerter cupiens providere ordinacionem ac provisionem fecerit cum ejus carta hujusmodi seriei:
- Nos Petrus Dei gratia rex Aragonum Valentie Majoricarum Sardinie et Corsice comesque Barchinone Rossilionis et Ceritanie quoniam plerumque contingit quod ad sugestionem et dolosos tractatus nonnullarum personarum contrahuntur in villa Perpiniani cum diversis puellis seu domicellabus matrimonia clandestine et secrete parentibus tutoribus vel curatoribus et amicis seu illis quorum regimini seu gubernacioni puelle seu domicelle ipse subsunt nolentibus ac ipsis penitus insciis et alias minus bene ex quibus multociens inter utriusque partis amicos disensiones et odia ac personarum et
bonorum exterminia subsequntur: propterea ad humilem supplicacionem per consules et probos homines dicte ville inde nobis factam volentes hujusmodi actibus detestabilibus viam percludere et provisionem adhibere per quam in villa ipsa dicta matrimonia ut convenit debite contrahantur et predicta mala et scandala penitus evitentur: tenore presentis statuimus providemus et ordinamus quod nullus cujusvis status seu condicionis existat amodo contrahat neve audeat vel presumat in villa predicta cum aliqua puella (pubilla) seu domicella (donzella, doncella) contrahere matrimonium clandestine secrete vel alias nec matrimonium ipsum tractare prosequi nec ejus celebracioni interesse absque patris ipsius puelle vel domicelle si patrem habuerit sin autem matris ejus vel tutoris aut curatoris ipsius si matre caruerit sin autem duorum vel trium proximorum in gradu parentele voluntate ac speciali consensu: alioquin volumus quod ille qui contrafecerit matrimonium clandestine contrahendo absque voluntate ut dictum est patris vel aliorum superius contentorum fiat exul a terris et dominatione nostris et puella que dictum matrimonium contraxerit efficiatur non capax in bonis paternis vel maternis nec possit aliquid de quibuscumque bonis dare in dotem dicto marito. Verumtamen si dictus maritus dictum clandestinum matrimonium contrahens sub dicta forma fuerit domesticus comorans in domo cum dicta puella condempnetur ad mortem inspecta tamen condicione persone per bajulum Perpiniani cum consilio consulum dicte ville: tractatores vero dicti matrimonii ad perpetuum exilium condempnentur. Mandantes per hanc eandem expresse inclito ac magniffico infanti Johanni primogenito nostro carissimo duci Gerunde comitique Cervarie ac in regnis et terris nostris generali gubernatori ejusque vices gerenti in comitatibus Rossilionis et Ceritanie ceterisque officialibus et subditis nostris ville predicte presentibus et futuris quatenus ordinacionem statutum et provisionem nostram hujusmodi firmam habeant teneant et observent tenerique et inviolabiliter observari faciant et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant quavis causa. In cujus rei testimonium presentem fieri et nostro sigillo pendenti jussimus comuniri. Data Barchinone XXVI die februarii anno a nativitate Domini MCCCLX nono regnique nostri XXXIIII. Visa Romeus. - Verumtamen prout multorum veridica relacione percepimus adhuc in villa memorata matrimoniorum clandestinorum abusus non est penitus resecatus: quare volentes supra his debite providere statuimus et ordinamus quod in dicta villa preinserta provisio perpetuo observetur et si quis contra formam vel mentem ipsius fecerit penis in eadem apositis affligatur: et ultra ipsas penas sic clandesline ut continetur in dicta littera contrahentes ac consencientes vel presentes ipsi matrimonio et quilibet in penam mille morabetinorum incidant ipso facto que pena tociens exigatur quociens fuerit contrafactum. Et ut in dicte pene execucione vel exaccione major diligencia habeatur pena ipsa in partes duas dividatur cujus medietas fisco nostro residua vero medietas consulibus et universitati dicte ville convertenda per ipsos in necessitalibus ipsius ville protinus cum exacta fuerit tribuatur: pene vero predicte cum vocatis partibus adjudicate fuerint cum effectu per officiales nostros exequi habeant statim cum per consules dicte ville fuerint requisiti sic quod ipsi contrahentes et presentes seu consencientes statim ipso facto per nostros officiales capiantur et capti tamdiu teneantur in comuni carcere ipsius ville donec penam pecuniariam tam fisco nostro quam dicte universitati exsolverint precontentam et a dicto carcere comuni extrahi seu liberari non valeant per manuleutam seu alias donec dictam penam exsolverint cum effectu. Et si officiali nostro ad quem spectet visum fuerit quod illi qui rationibus predictis capti erunt solvere non possent dictam penam peccuniariam propter paupertatem eorum seu inopiam: quod dicti tales capti rationibus predictis fustigentur per dictam villam condicione persone attenta et perpetuo exilio comitatus Rossilionis et Vallespirii condempnentur sine spe venie aliquali. Mandamus itaque per presentes gubernatori Rossilionis et Ceritanie vicario Rossilionis et Vallispirii ac bajulo dicte ville necnon aliis universis et singulis officialibus nostris et eorum locatenentibus presentibus et futuris sub pena duorum mille morabatinorum auri nostro erario applicandorum quod ordinacionem et provisionem nostras hujusmodi perpetuo teneant et observent et etiam exequantur tenerique et observari faciant et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua ratione. In cujus rei testimonium presentem fieri et pendenti nostro sigillo jussimus comuniri. Data Barchinone VI die marcii anno a nativitate Domini millesimo CCCXCII regnique nostri VI. - Guillelmus de Vallesica. - Dominus rex mandavit michi Francisco Dalçamora ad relacionem thesaurarii. - Thesaurarius habuit eam pro visa. - Jacobus Quinta.

cxxxv-reg-1906-fol-131-10-septiembre

martes, 17 de marzo de 2020

XV. Col. de cód. t.9.fol.80.1° feb. 1173.

XV. 

Col. de cód. t.9.fol.80.1° feb. 1173.

In Christi nomine cognitum sit omnibus hominibus quod ego Ildefonsus Dei gratia rex Aragonensis et marchio Provincie dono et concedo vobis omnibus hominibus de Alguadera totos illos terminos de Alguadera sicut pater meus vobis donavit et tenuistis eos in vita sua et mea scilicet de parte Secriari sicut dividunt eos seniores milicie Templi et ipsum Seccatrum ad partem llerde sicut diviserunt Aimericho milicie Templi et Petrus de Illaaclusa et Japhia meo bajulo et Petrus de Ramon Bernadi et sicut vadit usque ad caminum qui vadit ad Tamarit ubi est ipsum puteum de ipsa haera et exiit ipsum caminum usque ad ipsam esponnam. Et ex parte Almanara sicut tenuistis in vita patris mei et modo tenetis eum. Et ex parte meridie usque ad Turrem Longam et ipsam turrem unde habetis contentiones cum hominibus Villaratera. Intus in istis terminis sicut predicte affrontationes includunt et dividunt ita dono vobis omnibus hominibus de Algayra et concedo atque laudo vobis ad vestris propriis terminis de Alguadera salva nostra fidelitate et de omni mea posteritate omni tempore. - Signum Ildefonsi + regis Aragonensis comitis Barcinone et marchionis Provincie. - Sig+num Xemenus de Artusella. - Sig+num Dodoni de Alchala. - Sig+num Arbertus de Castrovetulo. - Sig+num Geraldus de Jorba. - Facta carta kalendas februarii apud Almanaram anno Domini M°C°LXXIIII era MCCXII regnante me Dei gratia in Aragone et in Barcinona et in Provincia. - Ego Kardellus precepto Domini nostri regis hanc cartam scripsi et de manu nostra hoc signum + feci (Véase la nota puesta al pie del documento núm IV).


jueves, 5 de marzo de 2020

CXXXIX, reg 1902, fol 47, 21 abril 1393

CXXXIX. 
Reg.n°1902, fól. 47. 21 abr. 1393.

Nos Johannes et celera volentes vos Blancham uxorem Bernardi Mulnerii qui originem suscepistis a genere militari et Blancham uxorem Johannis Blanch habitatores ville Podiiceritani (Puigcerdà) favore prossequi gracioso: tenore presentis concedimus vobis et utrique vestrum ac plenam elargimur potestatem quod non obstantibus ordinacionibus seu dicte ville prohibicionibus quibuscumque possitis absque alicujus pene incursu vestes auri vel argenti aut lane illius coloris quem malueritis desuper contextas per totum vel alias in parte vel non vayrorum erminiorum vel aut cirici seu lane pannorum cujusvis coloris folraturis ornatas sive etiam perulis auro vel argento insignitas ligaturasque cirici bombacis sive lini quorumcumque colorum ornamentis quibuscumque decoratas apparatus et alia quecumque ornamenta facere seu fieri facere eaque deferre ad vestre libitum voluntatis. Mandamus itaque vicario bajulo consulibus et mustaçaffo ville Podiiceritani ceterisque universis et singulis officialibus nostris presentibus et futuris vel ipsorum officialium loca tenentibus de certa scientia et expresse quatenus licenciam et concessionem nostram hujusmodi vobis et utrique vestrum teneant firmiter et observent tenerique et servari faciant et non contraveniant seu aliquem contravenire permittant aliqua ratione. In cujus rei testimonium presentem vobis fieri jussimus nostro sigillo munitam. Data Valentie XXI die aprilis anno a nativitate Domini MCCCXCIII°.- Rex Johannes.- Dominus rex mandavit mihi Johanni de Tudela. - Vidit presentem regens cancellariam. idem.


miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXXI, apen 8, septiembre 1160


CXXI
Apén. n° 8. Set. De 1160.

In nomine Domini: anno incarnationis ejusdem MCLX mense septembris ego Raimundus Berengarii comes barchinonensis scio et cognosco in veritate quod ego debeo tibi Guillelmo Leterico et tuis et illis qui mandato tuo quesierint sex milia et DCC morabotinos de Barbaroia legalis et boni ponderis quos in integrum et sine tuo tuorumque enganno tibi Guillelmo Leterico vel mandatario tuo persolvam ad tuam tuorumque notitiam et voluntatem: quod usquequo factum habeam dono inde vobis et vestris X ostaticos et tenedors qui sub potestate vestra in Montepessulano ostaticum teneant de quo aliquo modo non exeant sine vestri vestrorumque licentia: et unusquisque ostaticorum teneatur tibi Guillelmo Leterico et tuis in solidum de toto predicto avero. Isti vero sunt ostatici et tenedors sclicet Arnaldus de Lersz Raimundus de Vilademurs Guillelmus de Castellovetulo Berengarius de Caneto Bernardus de Corçavins Guillelmus de Castellonovo Berengarius Bertrandi Raimundus de Molnells Rambaldus de Bazellis Bernardus de Molnells. Ego vero predictus Arnaldus de Lersz cognosco et scio me ostaticum et tenedor esse de toto prescripto avero tibi Guillelmo Leterico et tuis et ideo bona fide et sine dolo cum hac carta convenio atque promitto tibi Guillelmo Leterico et tuis quod dominus meus Raimundus Berengarii comes barchilonensis totum prescriptum averum tibi Guillelmo Leterico vel tuis persolvat ad tuam tuorumque notitiam sine tuo tuorumque enganno sicut prescriptum est. Quod nisi fecerit ego Arnaldus de Lersz persolvam tibi Guillelmo Leterico vel tuis in integrum totum prescriptum averum ad tuam tuorumque notitiam sine tuo tuorumque enganno et mitto me in tuum ostaticum in Montepessulano sub tua tuorumque potestate et de tua tuorumque potestate non exeam sine tua tuorumque licentia quousque totum prescriptum averum tibi Guillelmo Leterico vel tuis sit persolutum in integrum: et totum hoc sicut prescriptum est tenebo et observabo ego Arnaldus de Lersz si Deus me adjuvet et hec sancta Dei evangelia ad tuam tuorumque notitiam et voluntatem. Et ego Raimundus de Vilademurs promitto et convenio tibi Guillelmo Leterico et tuis per me ipsum et mitto me inde in tuam tuorumque potestatem quod sicut Arnaldus de Lersz per se totum hoc convenit et promisit et prescriptum est ita tenebo et observabo per me si Deus me adjuvet et hec sancta Dei evangelia ad tuam tuorumque notitiam et voluntalem. Et ego Guillelmus de Castelloveteri sicut Arnaldus de Lersz et Raimundus de Vilademurs convenerunt per se ita convenio ego per me et mitto me inde in tuam tuorumque potestatem si Deus me adjuvet et hec sancta Dei evangelia ad tuam tuorumque notitiam in solidum. Et ego Berengarius de Caneto per me convenio et promitto totum hoc attendere sicut prescripti juraverunt per se et mitto me inde in tuam potestatem ad tuam tuorumque notitiam in solidum si Deus me adjuvet et hec sancta Dei evangelia. Et ego Bernardus de Corzavins id idem similiter juro. Et ego Guillelmus de Castello id idem similiter juro. Et ego Berengarius Bertrandi id idem similiter juro. Et ego Raimundus de Molnels id idem similiter juro. Et ego Reambaldus de Bazellis id idem similiter juro. Et ego Bernardus de Molnells id idem similiter juro. Manlevatores sunt quisque in solidum de predictis ostaticis et tenedors per sacramentum Ermegavus de Leucata Willelmus de Pictavis Petrus Raimundi de Narbona Raimundus de Salis Petrus de Fenoleto Willelmus de Castello Rosillon et Willelmus de Durban per fidem plevidam. Et Ermengardis viscomitissa narbonensis similiter in solidum malevatrix et recepit inde Guillelmum Letericum et suos in Dei fidem et suam. Et similiter de toto sunt manlevatores per sacramentum Ermengavus de Melgorio Guillelmus de Arsiacio Petrus Seguerius de Biterris et Guillelmus de Montepessulano et Trencavellus sunt de toto hoc manlevatores per fides suas plevidas. Hujus rei testes sunt Pelegrinus Poncius Beton Petrus Catalan Petrus Manent Willelmus Estaphani Willelmus Simeon Bernardus Belin Raimundus de Anania Poncius Aimoini Petrus Deodati. Et sit manifestum quod Guillelmus Raimundi Senescale manlevavit de prioribus X tenedors los V priores ita quod si aliquis eorum moreretur vel mentiretur quod ipse restauraret adeo bonum ad notitiam Gillelmi Leterici vel daret D marabotinos Guillelmo Leterico et suis et de hoc accepit Guillelmum Leterici in Dei fidem et suam. Et istos D marabotinos juravit Petrus vetus de Arsiacio et Arnaldus de Cerveria et alios D marabotinos eodem pacto juravit Geraldus de Maurimon Guillelmo Leterico et suis et ita quod de Montepessulano non exiret donec istos D marabotinos habuisset persolutos et vel inde fuisset manlevatus. Et ex alia parte Willelmus de Alesto convenit Guillelmo Leterico et suis M marabotinos et ita sunt MM marabotini inter Guillelmum Raimundi Senescale et Geraldum de Maurimon et Willelmum de Alesto. Si aliquis predictorum priorum V militum moreretur vel mentiretur et comes est prolongatus de isto avero prescripto usque ad festum sancti Andree tali pacto quod si aportaretur ei averum de rege anglico vel de Ispania vel undecumque ei aveniret Guillelmus Leterici debet esse pacatus prior ante omnia alia debita et negocia que comes habeat vel habuit illo tempore. Et totum hoc convenit sicut scriptum est comes Guillelmo Leterico: et si interim infra hunc terminum vel postea aliquis de predictis tenedors redierit ad Montempessulanum vel hinc inde debent remanere per sacramentum in potestate Willelmi Leterici. Et de toto hoc comes recepit Guillelmum Letericum in Dei fidem et suam in osculo fidei. Hujus rei testes sunt Pelegrinus Poncius Beton Petrus Catalani Petrus Manent Willelmus Escarani Willelmus Simeon Bernardus Belin Raimundus de Anania Poncius Aimoni Petrus Deodati et Fulco qui scripsit. (Cancelada.)
Nov. 1174.
- Al dorso del mismo pergamino hay continuado también el siguiente documento:
- Anno incarnationis Domini MCLXXIIII mense movembris in festivitate sancti Martini. Sit manifestum quod Fulco scriptor et Pelegrinus et Guillelmus Simeon et Petrus Manent et Raimundus de Aniana et Poncius Aimoini et Petrus Deodati juraverunt corporaliter super sancta Dei evangelia hoc totum verum esse sicut in altera parte hujus carte scriptum est. Et sciendum est quod Guido Gerejiatus tutor et patruus domni Guillelmi Montispessulani diligenter inquisivit per sacramentum et examinavit unumquemque per se de prenominatis testibus assistentibus ei Guillelmo de Fonranis bajulo Montispessulani Raimundo Grosso vicario Montispessulani curie et Guillelmo Cristoforo scriptore curie. Factum est hoc in domo Guillelmi Leterici et ibidem dominus Guido Gueregiatus mandavit hanc cartam bollari. Adfuerunt testes Guillelmus Tron Petrus de Lodeva Bernardus Pelegrinus Roca Petrus Manent filius Petri Manent Guillelmus Arnaldi. Et ita sicut scriptum est ego Guido Geregiatus totum hoc pro firmo et stabili habeo sicut in tota ista carta scriptum est et continetur intus et extra ex ambabus partibus in presentia et testimonio predictorum testium.

Nota: morabotinos de Barbaroia legalis et boni ponderis:
Leemos morabatinos, morabotinos, morabetinos, con sus variantes.
De barba roja, legales y de buen peso.
viscomitissa narbonensis: vice-comitissa: vizcondesa de Narbona.
Movembris, novembris, festivitate sancti Martini: A todo cerdo le llega su san Martín, noviembre.
Gueregiatus, Gerejiatus, Geregiatus (Guido).

lunes, 1 de junio de 2020

CX. Reg. 4205, fol. 221. 31 ene. 1553.


CX.
Reg. 4205, fol. 221. 31 ene. 1553.
Nota: Atent@s a la y.

Nos Johannes Fernandez etc. cum pro parte vestra dilectorum regiorum bibliopolarum sive libreteriorum presentis civitatis et territorii Barchinone fuerint nobis reverenter oblata et presentata quedam capitula sive ordinationes per dilectos regios consiliarios et proceres hujus civitatis Barchinone ad vestri supplicacionem factas et statutas erectionem confratrie in dicto vestro officio bibliopolarum sub invocacione divi Hieronymi et bonum statum conservationem et incrementum illius ac concordiam confratrum et dicti officii comunem quietem concernentes tenoris sequentis:
- En nom de nostre senyor Deu Jesucrist y de la sacratissima verge Maria mare sua y del glorios doctor e illuminador de sancta mare Esglesia sanct Hieronym sots titol e invocacio del qual la confraria e germandat devall escrita ha de esser fundada e instituida sia amen. Com sia cosa molt justa e rahonable que tots los qui habiten en una matexa ciutat y vischen de una matexa art o offici tingan forma y orde en lo modo del exercir dita art o offici per tal que los exercints dita art puguen comodament e sens prejudici los uns dels altres viure e sie carreg e offici dels consellers o regidors de les tals ciutats posar y ordenar los arts y officis qui son en aquelles a be y utilitat de la cosa publica y dotar aquells de statuts y ordinacions convenients y saludables: per ço la confraria dels libraters poblats en la dita ciutat obtenguda licencia del honorable regent la vegueria de Barcelona segons que en semblants actes y negocis se acostuma de obtenir supplican a vostres magnificencies y al honorable consell ordinari de la dita present ciutat de Barcelona loar approvar y confirmar e de nou statuyr y ordenar les ordinacions seguents per dita confraria y collegi dels libreters fetes. Primerament statuyren y ordonaren los dits honorables consellers y promens de la dita ciutat que daçi al denant tots los qui vuy tenen y per anant tindran botiga o obrador de librater dins la present ciutat de Barcelona e en son territori se hajen de fer confrares de la dita confraria del glorios sanct Hieronym dels libraters y haje de pagar per entrada de dita confraria vint sous y apres cascun any cinc sous per la luminaria y altres despeses de dita confraria. Item statuyren y ordonaren los dits honorables consellers y promens de la dita ciutat que sien fetes y recondides en la casa del consell de la dita ciutat dues bosses de la dita confraria en les quals estiguen enseculats los libraters de la dita confraria o part de aquells ço es en la una los mes antichs y en la altre los qui no seran tan antichs de cada una de les quals cascun any a vint y dos de setembre que es la vigilia de la gloriosa sancta Tecla per los dits honorables consellers sien extrets de les dues bosses dos rodolins ço es de cada una de les dues bosses un rodoli lo qual sie ubert y legit lo nom del librater confrare qui en aquell se trobara y aquells sien y hagen esser consols de dita art dels libraters per aquell any e lo qui sera extret de la bossa dels antichs sia y sanomen consol en cap y lo qui sera extret de la altre bossa sia ys nomen consol derrer: los quals consols hagen de regir y administrar la dita confraria y no pusquen renunciar ni dexar lo dit carrech fins sia acabat lo dit any a pena de sinch liures applicadores la meytat a la dita confraria y laltre meytat al official qui de aço fara la execucio. Item statuiren y ordonaren los dits honorables consellers y promens de la dita ciutat que los dits confrares de la dita confraria hajen esser y sien obediens als dits consols de dita confraria y no gosen ni presumesquen injuriar ni maltractar de paraules ni de obres als dits consols sots pena de deu liures applicadores la meytat a la dita confraria e laltra meytat a la cort o official qui de aço fara la execucio y de estar a la preso a coneguda de dits honorables consellers. Item statuyren y ordonaren los dits honorables consellers y promens de la dita ciutat que tot temps y quant los dits confrares seran cridats convidats o demanats per los dits consols de dita confraria a consell o parlament hajen de anar a dit consell o parlament sots pena de pagar una liura de cera a la dita confraria cada hu y per cada vegada que sera contrafet salvat empero just impediment a coneguda de dits consols. Item ordenaren los dits honorables consellers y promens que los qui seran stats extrets en consols hagen de vagar apres que hauran finit son any del consolat dos anys dins los quals no puguen concorrer en esser admesos a dit offici de consol. Item statuyren y ordonaren los dits honorables consellers y promens de la dita ciutat que daçi al denant los qui volran posar botiga en Barcelona o en son territori se hagen primer a presentar als dits consols de la dita confraria y demanar lo examen pera poder exercir lo dit art de librater y los dits consols dins un mes apres quels sera demanat lo tal examen hajen de veure y regonexer si lo tal qui demane dit examen haura practicat en dita art lo temps devall statuydor y si sera conforme a les ordinacions de dita art: y en essent conforme en aquelles los dits consols ensemps ab los altres de dita art los quals ells elegiran y anomenaran en examinadors examinen y vejen lo tal qui demanat haura lo dit examen si es habil y sufficient pera tenir y exercir lo dit art de librater e si sera trobat esser habil y sufficient sie admes y sieli dada licensia per los dits consols de tenir y parar botiga dins la present ciutat de Barcelona e son territori alla hont lo dit examinat voldra: e si no sera trobat habil ni sufficient pera dita art per aquella vegada sie repellit: lo qual examinat per lo dit examen do y pac a la dita confraria per ajuda y supportacio dels carrechs de aquella un flori de or exceptats empero y no volent en la present ordinacio esser compresos los fills dels mestres qui ja tindran o hauran tenguda botiga ans aquells sens sufrir lo dit examen ab sola licencia dels dits consols y pagant lo dit flori de or puguen tenir botiga axi com si realment y de fet fossen examinats. Item statuyren y ordonaren los dits honorables consellers y promens de la dita ciutat que tots temps lo qui sera derrer examinat o derrerament haura parat haje esser y sie sindic de dita confraria lo qual haje de servir a dits consols de convidar los confrares als consells y altres coses concernents al bon stament y direccio de dita confraria axi com per los dits consols los sera manat. Item statuyren y ordonaren los dits honorables consellers y promens que tots los qui volran sufrir lo dit examen de libreter hajen primer star per apranens ab libreter examinat o tenint botiga per temps de cinch anys exceptats empero los fills dels mestres de dita art qui tindran o tinguda hauran botiga com desobre es dit. Item statuyren y ordonaren los honorables consellers y promens de la dita ciutat que si per cas morra algun libreter confrare de dita confraria sens fills ni filles en tal cas la viuda muller de dit defunct puga tenir la dita botiga per temps de un any y un dia axi com si son marit visques sens empaig ni contradiccio de dita confraria y no mes avant: empero si lo dit librater moria dexant algun fill o filla en tal cas la dita viuda vivint empero vidualment puga tenir la dita botiga per los dits fill o filla seus y del dit defunct sens empaig ni contradiccio de alguna cort o persona fins a tant que lo dit fill si fill sera tingue edat de divuit anys y no mes anant y apres que dit fill tinga dita edat de devuyt anys no pugue tenir dita botiga sens haver demanada y obtenguda licensia dels consols de dita art y haver pagat dit flori de or com desobre es dit e si sera filla pugue tenir la dita viuda la dita botiga fins a tant haje casada la dita filla y no mes avant. Item statuyren y ordonaren los honorables consellers y promens de la dita ciutat que si algun aprenent no volra acabar lo temps ques sera afermat ab son amo ans se volra mudar ab altre amo sens licencia del quil tindra afermat que no sie licit ni permes a ningu de dita art donar feyna a dit aprenent ni tenirlo en sa casa fins a tant que per los dits consols sie vista la causa per la qual sen sera anat de son amo y haura haguda licensia de dits consols de fer feyna y aço a pena de deu liures applicadores la meytat a dita confraria y laltre meytat a la cort o official qui de aço fara la execucio. Item statuyren y ordonaren los dits honorables consellers y promens de dita ciutat que ningun libreter no prenga ni tinga ningun aprenent qui haje stat ab altre librater sens voluntat o consentiment de aquell ab lo qual haura abans stat o dels consols de dita art sots la prop dita pena en lo modo prop dit divididora. Item statuyren y ordonaren los dits honorables consellers y promens de dita ciutat que ningun jove que no sie examinat no gose ni presumesca fer feyna per si mateix ni per altre persona que no sie de la dita art de librater palesament ni amagada sots pena de cinch liures per cada hu e per cada vegada que fara lo contrari en lo modo prop dit divididora exceptats empero los qui vuy tenen botiga o obrador parat en la ciutat. Item per quant se es trobat en lo passat que alguns jovens o aprenens de dits libraters furtaven libres de casa sos amos y aquells venen o donen a vendre a algunes persones en la dita ciutat les quals venien dits libres y feyen pagar la meytat mes que dits libres valien als compradors: per ço statuyren y ordonaren los dits honorables consellers y promens per obviar a dits abusos que daçi al denant ningu qui no sie de dita art e no sie examinat no gos tenir libres nous ligats ni pera ligar pera vendre sots pena de cinch liures barceloneses per cascu e per cascuna vegada en lo modo sobredit divididores e de perdre los dits libres. Item statuyren y ordonaren los dits honorables consellers y promens que ningu que no sie confrare de dita contraria examinat gos ni presumesca vendrer paper a menut ço es a dinades ni a mans sots pena de vint sous barceloneses a cada hu qui fara lo contrari y cada vegada en lo modo sobredit applicadora. Item perque los exercints dita art de librater mes comodament pusquen viure y los richs no oprimesquen los pobres statuyren y ordonaren los dits honorables consellers y promens de la dita ciutat que daci al denant ningun librater pugue comprar dins la vegueria de Barcelona de ningun mercader ni de altre qualsevol persona mes anant de cinquanta raymes de paper ni mes anant de vint y sinch dotzenes de pergamins sens que primer nou diga ou fassa a saber als consols qui leshores seran de la dita art: e los dits consols encontinent que sabran la dita mercaderia ho hagen de denunciar a tots los altres libraters y sapien dells si voldran comprar part de dit paper o pergamins y volentne ells comprar haja de esser partida la dita mercaderia entre tots los confrares de la dita art quin volran: y si sera fet lo contrari lo tal qui mes de dites cinquanta raymes de paper o mes de les dites vint y sinc dolzenes de pergamins sens denunciarho a dits consols dins la dita vegueria de Barcelona comprades haura encorrega en pena de vint y sinc liures irremisiblement del tal exigidores y applicadores per la terça part a la dita confraria per la altre terça part al accusador y per la restant terça part a la cort o official qui de aço fara la execucio. Item per obviar y proveyr a diverses machinacions y monopolis y stucies que alguns libraters han tingudes y fetes ab los mestres que ligen en lo studi de la dita ciutat fent y procurant ab strenes y altrement que los tals mestres legissen los libres que los tals libraters tenien yn staven proveyts y no los altres libres que los altres libraters qui no sabien en dits monopolis ni machinacions tenien per hont los dits mestres no mirant la utilitat dels studiants sino de llur propri interes legien als dits studiants lissons infructuoses y de poca utilitat per als dits studiants mes per dar spedicio de libres als tals libraters que ab ells se eren pactats y convinguts que no per utilitat als dits studiants lo que fins açi ha redundat en gran dany axi de dits studiants com encara dels altres libraters qui ab dits pactes convencions o tractes no tenien part hors encara de la cosa publica: per ço y altrement los dits honorables consellers y promens volent obviar a dits abusos y danys ordonaren que deçi al denant no sie licit ni permes a ningun libreter fer pactes convencions ni partits alguns ab ninguns dels dits mestres qui ligen de present ni per avant legiran en lo dit studi de Barcelona ni ab altres persones per ells directament ni indirecta sots pena a cada hu y per cada vegada que sera contrafet a la present ordinacio de vint y sinc liures applicadores per la terça part a la dita confraria y la altre terça part al acusador y per la restant terça part a la cort o official qui de aço fara la execucio. Item per obviar als fraus y ladronicis que molts moços de juristes metges y de altres persones fan en casa de lurs amos furtant los libres de aquells y apres los venen a alguns regatons qui aquells revenen per les plaçes cantons o taulers: statuyren y ordonaren los dits honorablcs consellers y promens que daci anant ninguna persona que no sie librater examinat no gose ni presumesca vendre libres vells amagadament ans aquells hajen de vendre y aportar en la plaça de sanct Jaume o en la plaça del Encant de mar ahont dits libres son acustumats de vendre sots pena de perdre los dits libres y de pagar cinc liures barceloneses a coneguda dels consols de dita art si donchs dits libres nos venien per alguna marmessoria o ab intervencio de corredor public de la dita ciutat o per execucio de alguna cort. Item statuyren y ordonaren los dits honorables consellers y prohomens de la dita ciutat que no sie licit ni permes a ningun librater tenir en la present ciutat de Barcelona mes de una botiga o obrador tot frau en aço cessant sots pena de trenta sous per cada hu e per cada vegada que sera fet lo contrari. Item statuyren y ordonaren los dits honorables consellers y promens que ningun librater examinat no pugue vendre libres ligats ni pera ligar sino seus propris y no de altres libraters strangers del present principat de Cathalunya per obviar a mols fraus que en aço se porien fer sots pena de trenta sous per cada hu y per cada vegada que sera fet lo contrari applicadors per la terça part a la dita confraria y per la altre terça part al acusador y per la restant terça part al official qui de aço fara la execucio. Item statuyren y ordonaren los dits honorables consellers y promens de la dita ciutat que daci al denant ninguna persona puga fer ventalls de paper blanch que sie per scriure pera vendre ni vendre dits ventalls de paper per altri los dits libraters sots pena de vint sous en lo modo prop dit applicadors y de perdre los dits ventalls. Item per quant par rahonable cosa que tots los qui viuen de un mateix art o offici ajuden a supportar los carrechs y dispeses de aquell: per ço statuyren y ordonaren los dits honorables consellers e promens de la dita ciutat que tot jove de librater qui anira per jove en la dita art y com a jove guanyara soldada pac cascun any sinc sous per ajuda de la luminaria de la dita confraria.
- Fueritque etiam nobis pro parte vestra predictorum bibliopolariorum sive libreteriorum presentis civitatis et territorii Barchinone humiliter supplicatum quatenus preinserta capitula sive ordinationes erectionem dicte confratrie in predicto vestro officio sub invocatione dicti beati Hieronimi bonum comune dicte civitatis conservationemque et incrementum prelibati officii concernentes omniaque et singula in eis contenta et ordinata laudare approbare et firmare auctorizare et concedere ex munificentia regia dignaremur: nos vero quia bonum comune dicte civitatis et particulare dicti officii preinserte ordinationes concernere videntur dicte vestre supplicationi benigne annuentes: tenore presentium de certa scientia regiaque qua fungimur auctoritate delliberateque et consulto ordinationes preinsertas et omnia et singula in eis et earum qualibet contenta statuta et ordinata vobis dictis bibliopolis et seu libreteriis presentis civitatis et territorii Barchinone presentibus et futuris laudamus aprobamus ratifficamus autorizamus et concedimus nostreque et seu regie concessionis et ordinationis munimine seu presidio roboramus et validamus licenciamque et permissum vos pro negociis dicte confratrie quoties opus fuerit impune congregandi in loco ad hoc destinando quatenus opus est confratribus ejusdem presentibus et futuris libere concedimus et liberaliter elargimur. Mandantes propterea venerabilibus nobilibus magnificis consiliariis dilectisque et fidelibus regiis cancellario vicecancellario regenti cancellariam gerenti vices generalis gubernatoris in presenti principatu Cathalonie vicario bajulo consiliariis et probis hominibus dicte civitatis Barchinone ceterisque universis et singulis officialibus et subditis regiis in eodem principatu constitutis et constituendis et eorum locumtenentibus ad penam florenorum auri Aragonum mille regiis inferendorum erariis quatenus hujusmodi capitula sive ordinationes ac omnia et singula in eis et eorum quolibet contenta statuta et ordinata nostramque hujusmodi concessionem habeant teneant et observent tenerique et observari faciant per quos decet nec in his contrafaciant seu veniant seu aliquem contrafacere vel venire permitant ratione aliqua sive causa pro quanto gratiam regiam charam habent et penam preapositam cupiunt evitare. In cujus rei testimonium presentem fieri jussimus regio comuni sigillo impendenti munitam. Data Barchinone die ultimo mensis januarii anno a nativitate Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo tertio imperii III. - El marques de Aguilar. - Dominus locumthenens generalis mandavit michi Philippo Augustino Masio visa per Montaner regentem cancellariam et Johanem Ferrer et Dezpuig regentem thesaurariam.