Mostrando las entradas para la consulta hereditate ordenadas por fecha. Ordenar por relevancia Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta hereditate ordenadas por fecha. Ordenar por relevancia Mostrar todas las entradas

sábado, 30 de mayo de 2020

LXIV. Reg.n°46, fol.126.1° dic. 1283.


LXIV.
Reg.n°46, fol.126.1° dic. 1283.

In Dei nomine noverint universi quod cum nos
Petrus Dei gracia Aragonum et Sicilie rex invenerimus in civitate et regno Valencie plura male tractata et inordinata ex quibus cives et habitatores ejusdem civitatis et locorum regni se dicebant gravari et per ipsos nobis fuerit humiliter suplicatum ut super eisdem et super quibusdam etiam ex foris Valencie dirigendis dignaremur ad reformacionem boni status dicte civitatis et regni juxta nostrum beneplacitum providere: idcirco eorum supplicacionibus benignius annuentes considerantes quod decet regem esse munificum in graciis et beneficiis suis fidelibus conferendis volentesque illustrissimi domini Jacobi inclite recordacionis regis Aragonum patris nostri aliorumque predecessorum nostrorum vestigiis inherere: per nos et successores nostros gratis et ex certa sciencia ac spontanea voluntate laudamus concedimus et confirmamus vobis probis hominibus et universitatibus civitatis et regni Valentie tam presentibus quam futuris in perpetuum omnes foros civitatis Valencie concessos eidem civitati et toto regno Valentie et omnia et singula privilegia eisdem civitati et regno concessa per dictum dominum patrem nostrum et bonos usus et consuetudines bonas ex quibus usi fueritis ac consueveritis temporibus dicti domini patris nostri: volentes et concedentes quod dictis foris Valencie usibus et bonis consuetudinibus et privilegiis libere uti possitis et sine impedimento alicujus non obstantibus aliquibus privilegiis seu ordinacionibus factis in contrarium fororum Valentie sive privilegiorum predictorum nec obstante ratione aliqua que possit in contrarium allegari nec obstante sentencia aliqua lata contra forum Valencie vel contra privilegia supradicta. Et specialiter concedimus et confirmamus justiciatum almutaçaffiam et forum decem dierum revocantes et anullantes expresse emendam fori novi tempore nostri regiminis factam super inquisicionibus faciendis que incipit Fororum interpretacionem ita quod deinde inquisicio fieri non possit per curiam exceptis casibus tantum contentis in foro Valencie nec nos etiam inquisiciones facere possimus nisi forte super officiales nostros eas facere haberemus. Confirmamus etiam privilegium eleccionis quatuor juratorum volentes et in perpetuum firmiter statuentes quod ubi forus Valencie non sufficiat ipsi quatuor jurati possint facere novos cotos et certa statuta et factis per eos possint removere inde illud quod eis videbitur expedire ita tamen quod semper fiat de consilio bonorum hominum de manu majore mediocri et minori. Item laudamus concedimus et confirmamus ac etiam damus de presenti quibuscumque et singulis civibus et populatoribus civitatis Valencie et regni ejusdem omnes domos et vineas ortos et campos censualia alcherias et castra turres et possessiones cultas et incultas que habent vel habebunt tenent vel possident aut possidebunt quecumque sint et in quocumque loco civitatis vel regni existant ex quarumque causa vel ratione ea habeant aut possideant vel habebunt aut possidebunt cum titulo et absque titulo cum cartis et absque cartis et faciemus cessare omnes demandas et peticiones quas civiliter aut criminaliter posueramus aut poni feceramus contra aliquos ita quod nunc vel aliquo tempore illas demandas vel alius pro nobis non possimus tornare nec in aliquibus bonis aut hereditamentis aliquorum civium et habitatorum civitatis Valencie et regni qui per francum et liberum alodium possidebuntur non possimus aliquid demandare nec aliquis pro nobis aliquo casu vel aliqua ratione: renunciantes omni juri contra hec venienti et removendo ac revocando omnem excepcionem ac occasionem contra hec venientes. Item revocamus et anullamus omnes gabellas in generali et speciali que quondam per nos vel officiales nostros fuissent facte seu consuete in civitate Valencie nec in regno aliquo modo et quod nunquam gabelle aliquarum rerum vel averiorum aliqua ratione fieri possint nec aliud nomine eis possit imponi que in dampnum civitatis vel regni in aliquo redundarent. Item concedimus quod pro saumata bladi et vini que aportabitur per terram non solvantur nisi tres denarii ut in foro Valencie continetur nec illi tres denarii solvantur nisi in loco ubi dicta saumata vini vel bladi vendetur. Item statuimus et perpetuo ordinamus ne aliquis advocatus seu rahonador nec alius pro eo in civitate vel regno possit decreta vel decretales aut leges aliquas allegare aliquo modo sub pena decem marcharum argenti de quibus nos habeamus medietatem sed solummodo habeant foros Valencie allegare in omnibus causis civilibus et criminalibus: volentes tamen quod si forus Valencie (se lee Valencie o Valentie, el texto tiene mala calidad) non sufficeret quod sit consilio et cognicioni proborum hominum civitatis et locorum regni. Et si solvere non posset penam predictam sit ejectus a suo officio et privatus ita quod nunquam possit advocare ibidem et ad hec per justitiam et juratos compellantur: et si per aliquem fuerit allegatum quod justicia illud non recipiat: quod si fecerit penam similem solvere teneatur. Item statuimus et ordinamus quod per juratos et probos homines civitatis Valencie sex probi homines sint electi uniuscujusque parroquie qui quolibet anno in festo Pentecostes jurent in posse justicie dominacionem et fidelitatem nostram fideliter observare ad nostrum et comunitatis Valencie comodum atque bonum. Item statuimus et ordinamus ne aliquis advocatus de seccano aut procurator possit tenere nec uti tutela vel cum in curia nec possint dari la (se lee lo) extimatores super vendiciones quas curia faciat nec possint advocare nec procurare in curia nisi tantum unam causam donec per sententiam fuerit terminata: quod si fecerit solvat pro pena centum solidos de qua pena habeamus nos medietatem et comunitas Valencie aliam medietatem: et si ipsam penam solvere non posset suo officio omni tempore sit privatus. Item statuimus et ordinamus quod cultellarii (cuchilleros) et baynarii civitatis et regni Valencie faciant cultellos et vaginas quoscumque et quascumque voluerint et quod possint vendere ipsos quibuscumque voluerint. Item statuimus et ordinamus ac concedimus quod çabaterii omnes tam presentes quam futuri qui novo opere çabaterie operari voluerint intus civitatem Valencie vel extra non teneantur solvere morbetinum nobis sed libere possint uti et operari eorum ministerio seu officio supradicto intus civitatem vel extra civitatem in quocumque loco extra çabateriam salvo tamen nobis censu et jure quod accipimus et debemus accipere annuatim in operatoriis carrarie majoris çabaterie civitatis Valencie et in aliis çabateriis locorum regni. Item statuimus et ordinamus quod si aliquis officialis vel alia persona faciebat vel utebatur in aliquo contra forum Valencie aliqua ratione vel contra privilegia civitatis et regni quod ille forus vel privilegium non minus valeat immo remaneret in sua firmitate robore et valore. Item statuimus et ordinamus quod quicumque homo privatus vel extraneus qui impetrabit cartam vel privilegium a nobis vel filiis nostris de quibus fiat aliqua gabella in civitate nec regno quod amitat caput ita quod scindatur ei ex toto et quod moriatur cum hoc probatum fuerit legitime contra illum et quod gabella illa penitus sit deffacta. Item statuimus et ordinamus quod quilibet libere possit emere et vendere omnia bona et res ac merces quecumque sint et in quocumque loco civitatis et regni que non prohibeantur per privilegium sive forum. Item statuimus et ordinamus quod notarii qui exigent vel recipient aliquod vel aliquam quantitatem pro testamentis vel cartis nupcialibus aut aliquibus contractibus quarumcumque rerum ultra quod continetur in foro Valencie quod privetur officio suo et ehiciatur per medium annum nec quod scriptori qui aliquod testamentum scribat testator possit ei aliquam quantitatem peccunie dare vel legare in ipso testamento. Item statuimus et ordinamus quod in aliquo loco villa aut castro vel alcheria captivi qui fugere arripueriut ab hominibus civitatis vel regni de quibus erunt non possint salvari vel deffendi a servitute eorum vel captivitate per francos nec etiam absolutos et quod non obstante privilegio concesso vel concedendo in loco ubi ipsi captivi essent recollecti domini illorum captivorum possint recuperare ipsos captivos libere et habere nisi forte ipsi captivi pernoctaverint in locis sarracenorum guerre et hoc esset legitime manifestum. Item statuimus et ordinamus quod notarii et scriptores qui scribunt aliquas causas pro aliquibus judicibus ordinariis vel etiam per judices nostros vel procuratores aut alios judices vel per judices delegatos non accipiant nec possint accipere de actis vel scripturis aliquibus aut sentenciis ultra illam quantitatem vel salarium quod consuetum est recipi per scriptores curie Valencie. Item absolvimus et diffinimus per nos et nostros ac etiam remitimus de speciali gracia omnes peticiones et acciones civiles et criminales quas facere possemus usque in hodiernum diem ratione barrigiorum vel fraccionum morarie Valencie et aliarum morariarum aliorum locorum regni vel per diruicionem domorum vel qualibet unione vel clocha populi vel alio modo quo erratum esset contra forum vel ratione scripturarum seu tractamenti capitulorum que nos duxerimus concedenda aut ratione sacramentorum factorum per aliquos super çoris Aragonum usque in hunc presentem diem dummodo deinde non perseverent in eisdem. Item volumus quod per sentencias vel condempnaciones que facte fuerint vel illate contra aliquos pro aliquibus ex dictis causis aliqua pena infamie non sit nec poni possit contra aliquem non obstante foro Valencie. Item concedimus quod supercequiarius de suo officio in perpetuum sit ejectus et unusquisque ex cequiariis utatur et uti possit secundum quod erat antiquitus consuetum. Item concedimus quod quilibet in toto regno possit facere in hereditate et loco suo libere almaceras olei et habere molendina olei olivarum aut molendina seu almaceras ad opus sui et aliorum et quod laborator possit molere partem suam in molendino seu almacera domini hereditatis rei cujus ipse voluerit. Item quod quilibet possit molere bladum olivas alquenam linos arrocium et omnia alia ubicumque voluerit. Item quod quilibet homo cujuscumque legis vel cujuscumque loci existat privatus vel extraneus possit hospitari et habitare cum rebus suis et averis in quocumque loco voluerit intus civitatem vel extra. Item statuimus et ordinamus quod aliquis tenere non possit tabulam cambii vel operatorium argenterie donec in posse curie assecuraverit idonee quod totum illud quod receperit vel sibi fuerit comendatum vel quod altero dicet aliqua ratione illi cujus erit satisfaciat ac esmeudet ço esmendet). Item statuimus et ordinamus quod habitatores civitatis et locorum regni Valencie habentes hereditates per aliqua loco regni non teneantur tenere hospicium nec habitare vel facere residenciam personalem in aliquo castro villa turri aut qualibet alia fortitudine nisi in illis locis ubi ipsi voluerint non obstantibus aliquibus condicionibus seu modis contentis in instrumentis dels accaptes. Item statuimus et ordinamus in perpetuum quod in civitate et in unoquoque locorum regni Valencie quolibet anno tertia die ante festum natalis Domini sit creatus justicia et electus et jurati in festo Pentecostes et mostaçafus in festo sancti Michaelis in forma que sequitur: videlicet quod jurati cum quatuor probis hominibus de unaquaque parroebia eligant unum probum hominem et nominent pro justicia et ita erunt in Valencia duodecim in justicia nominati et nomina illorum sint posita et abscondita in duodecim redolins de cera et unus infans qui non steterit eleccioni predicte accipiat tres ex predictis duodecim redolins quos ipse voluerit et illi tres sint nobis rei tenenti locum nostrum traditi et presentati et incontinenti sine aliquo elongamento nos vel bajulus noster apertis redolins predictis et visis nominibus eorundem accipiamus et eligamus unum ex predictis tribus qui sit justicia per unum annum tantummodo proxime tunc subsequentem qui faciat sacramentum in foro Valencie contentum. Veruntamen si homo suficiens pro justicia non inveniretur in altera ex parrochiis supradictis ponatur ibi de altera parrochia ubi plures inveniantur: et jurati ac mostaçafus sub ista forma similiter eligantur. Item statuimus et ordinamus quod non obstante pena sexaginta solidorum quod nullus posset decimare vel primiciare absque delmario nostro et episcopi Valencie possit delmare expletum suum absque delmario et primiciario per civitatem et regnum et quod bladum sit delmatum ac primiciatum absque aliqua pena secundum quod erat consuetum tempore domine regis patris nostri. Item statuimus et ordinamus quod si aliquis fuerit condemnatus sub pena quarti et non habebit mobilia unde solvat et debitor ante terminum vel retroclam assignabit bona sua sedencia quo ipse voluerit que sufficiant ad faciendam solutionem de dicto debito quod in tali casu debitor non teneatur solvere quartum. Item statuimus et ordinamus per civitatem et regnum quod sarraceni regni Valencie tam nostri quam alii possint vendere quibuscumque voluerint res et alias merces suos et emere etiam a quibuscumque voluerint et christiani et judei emere possint ab ipsis et eis vendere res suas. Item statuimus et ordinamus quod quilibet tabernarius possit vendere vinum in domo sua propria et qui domum propriam non habebit possit vendere in loco quo voluerit et etiam possint vendere vinum in quocumque loco ipsum habebunt. Item statuimus quod textores flaciatarum possint eas facere de quacumque voluerint latitudine dummodo pecten habeat duas alnas in amplitudine et flaciate habeant tres alnas et mediam in longitudine vel plus quantum voluerint. Item ordinamus quod quilibet possit facere fustaneos secundum quod fiunt in Barchinona legaliter atque bene. Item statuimus et ordinamus quod mensure salis sint omnes rotunde et de eadem amplitudine tam in capite quam in solo et quicumque voluerint de sale cum barcella quod cum barcella mensuretur eidem et venditores ipsius salis vendant ipsum bonum et pulcrum ac recipiens absque broça sub pena sexaginta solidorum quam penam justicia exigat et habeat loco nostri. Item quod aliquis homo civitatis nec regni nec etiam extraneus non teneatur solvere in tabula pensi salarium nec servitium ponderatori nec aliis officialibus dicte tabule ratione albaranorum nisi quantum teneatur solvere juxta forum quod accipiatur pro lezda ab illis qui lezdam solvere teneantur: et ab officiali dicte tabule qui contrafecerit extorqueantur perjusticiam loco nostri viginti solidi pro pena quociens fecerit contra predicta. Item statuimus et ordinamus quod brunaterii possint facere omnes pannos de tota natura et de tota lana et de omnibus coloribus bene et legaliter de sisa et de penso Ilerde et de Vallibus et de Montessono et facere etiam pannos de tota natura de França et de Narbona dummodo pellum de boch (Bock en alemán: macho cabrío, cabrón, choto en Beceite) sive stopam non ponant in eis et quod ipsi et alii possint facere tintam de omnibus coloribus ad opus sui et aliorum ubicumque voluerint exceptis indi et grana. Item statuimus et ordinamus quod instrumenta censualium nostrorum et instrumenta venditionum sarracenorum captivorum qui vendentur possint confici per quoslibet notarios civitatis et loci. Item statuimus et ordinamus quod homines villarum regni non teneantur dare cenam alicui procuratori nisi tantum nobis et successoribus nostris. Item statuimus et ordinamus quod carnicerii non possint pascere vel possint pasturare bestiarium eorum in vineis vel terris cultis absque voluntate dominorum ipsorum alio modo nisi quod continuatur in foro Valencie. Item statuimus et ordinamus quod a portu gradus Valentie (puerto de El Grao, el graó, lo graó o grasó ?) removeatur estaca que ibi posita erat ratione lezda et pena tollatur que imposita erat contra transeuntes dictam estacam donec scrutati erant et deinde exigatur lezda legaliter et solvatur. Item tollatur pena imposita contra barcherios sive nautas aportantes sal de aliis partibus pro expensis eorum dum tamen in fraudem salis nostri Valencie sal non aportent causa vendendi. Item statuimus et ordinamus quod Iezde nostre et cujuslibet loci nostri leventur et solvantur legaliter in manu in quibus debebunt solvi et in locis consuetis antiquitus et secundum quod antiquitus erat fieri consuetum et non in aliis partibus sive locis. Item statuimus et ordinamus quod quicumque armaverit cum lignis suis vel barcis quod in eundo vel veniendo de hiis que se habebunt cum nostris officialibus expedire se expediant cum bajulo nostro Valencie vel tenente locum ejus et non cum alio. Item ordinamus quod per manus justicie et proborum hominum Valencie sit in gradu Valencie annuatim justicia procreatus. Item statuimus et ordinamus quod quilibet homo civitatis et regni possit mittere sarracenos laboratores ad laborandum in hereditatibus suis ad certum tempus vel in perpetuum et quod ipsi sarraceni vel qui jam habitant in eisdem non teneantur dare domino regi nec alicui alii illos duodecim vel viginti solidos nec alia que erant de novo imposita qui solvebantur nobis et quod franchi sint a quantitatibus supradictis et rebus et quod sarraceni laboratores teneantur solvere domino hereditatis quitquid conventum fuerit inter eos et quod bisancios sarracenorum habeant et recipiant ab ipsis dominis hereditatis prout continetur in foro et quod sarraceni non forcientur accipere sal nisi secundum quod emere voluerint per minutum. Item statuimus et ordinamus quod illud decimum quod petebatur noviter a captivis sarracenis qui se redimebant a dominis eorundem sit penitus absolutum et quod non teneantur solvere nobis decimum supradictum cum tempore domini patris nostri non fuerit consuetum. Item statuimus et ordinamus quod generaliter cuilibet homini civitatis et regni cujuscumque condicionis aut modi existat sive dives aut pauper sint salve vestes sue et alia que per çorum Valencie excusabantur pignorari per curiam hominibus honoratis. Item statuimus et ordinamus quod omnes avers que debeant garbelari videlicet grana indi piper zinziber gala alum mastech encenz et lacha et alii avers de partibus occidentis que faciant garbelari garbelentur de cetero ne fraus vel encamaramentum possit fieri in eisdem. Item statuimus et ordinamus quod clavis almudini Valencie per justiciam uni vel duobus probis hominibus comendetur ut mercatores aportantes bladum in almudino predicto sub spe legali dimitere possint illud. Item statuimus et ordinamus quod quilibet portare possit cultellum de uno palmo et medio et bannum cultelli majoris ipsius mide tornetur ad quinque solidos et bannum cimboli ad alios quinque solidos tornetur et bannum cultelli evaginati (navaja, navalla?) tornetur ad sexaginta solidos. Item statuimus et ordinamus quod aliquis pellerius non sit ausus desfacere aliquam roppam infra decem dies postquam emerit eam et eam tenuerit publice extra in pertxa sua per dictos decem dies et hoc jurare in posse justicie anno quolibet teneatur et postquam dicta roppa steterit per decem dies in pertxa (perchi, pérgola en italiano, algorfa, desván ?) sua non possit per aliquem demandari nisi solverit precium quod constaret et postquam cursor publice portasset eam per plateas non possit demandari pro furto et hoc intelligatur inter presentes cum absentibus posset prejudicium generari: et aliquis ministratis non sit ausus vendere aliquam roppam veteram pro nova nisi in principio mercati illud diceret emptori et si non diceret perdat eam. Item statuimus et ordinamus quod privilegium aliquod impetratum contra privilegium datum seu concessum civitati non habeat valorem nec in aliquo observetur. Item statuimus et ordinamus quod prohibeatur de cetero ne aliquis portans coronam recipiatur in procuratione nec in officio publico. Item statuimus et ordinamus quod aliquis cursor non sit ausus recipere salarium nisi juxta forum inter ambas partes nec sit ausus retinere nec facere emere roppam que sibi comendata fuerit ad vendendum: quod si fecerit suo oficio omni tempore sit privatus. Item statuimus et ordinamus quod aliquis usurarius publicus non recipiatur in aliqua procuratione in curia nec in alio loco ne anulletur peticio quam procurabit vel gentes super hoc possint in aliquo deffraudari. Item statuimus et ordinamus quod scala et altum et baxium que fiebant in civitate Valencie removeantur imperpetuum ita quod non fiant in aliquibus contribucionibus civitatis: et cum civitas multum facere habebit illud fiat cum albaranis per richos homines et per medianos et minores secundum quod unusquisque habebit ad cognitionem illorum de manu majori mediocri et minori. Item statuimus et ordinamus quod quilibet possit emere escagios bladi secanorum et aliorum hominum que fient in almudino et quod non sit gabella de agranaduris bladi quod versatur seu spargitur in almudino et quod quilibet possit levare bladum suum de terra ubi vertetur. Item statuimus et ordinamus quod aliquis bajulus non sit ausus nec possit ponere caloniam super gentes cum crida vel sine crida. Item statuimus et ordinamus quod vicinus vicino possit ponderare et recognoscere res suas a quibus lezda dari nun debeat absque aliqua pena et quod mercatores vicini Valencie non teneantur ire ad tabulam pensi pro dicendo vel nominando lezdas quas homines extranei dare debeant in tabula supradicta. Item statuimus et ordinamus quod justicia possit dimitere et facere graciam sive lexiam de caloniis secundum quod utebatur tempore domini regis patris nostri. Item statuimus et ordinamus quod advocati qui per denarios advocabunt semel in anno faciant sacramentum quod utantur bene et legaliter juxta sanam et bonam conscienciam corundem in causis que tenebunt et quod non accipiant nec accipi faciant pro salario nisi quantum eis taxatum extitit per dictum dominum patrem nostrum cum privilegio suo eo quod venient fovere causas quas ducent coram curia: et qui contra hoc fecerit solvat penam in privilegio contentam. Similiter ordinamus ne judices recipiant salarium ultra quod in eodem privilegio continetur. Item statuimus et ordinamus quod aliquis minor viginti duobus annis non recipiatur in curritore nec utatur officio curritorie nec aliud officium publicum teneat in civitate. Item statuimus et ordinamus ad tollendum missiones scripturarum advocatorum et judicum quod omnes cause ducantur per çorum Valencie sub ista forma quod petitio sit data ac responsio facta eidem et excepciones recipiantur et non fiant alique posiciones nec articuli nec aliquis alius processus et quilibet possit dare testes super peticione sua vel super excepcione sua et quod nulla peticio possit dici inepta et quod quilibet se possit juxta forum Valencie appellare. Item statuimus et ordinamus sub pena centum morabetinorum ne domini aliquorum molendinorum vel aliquis pro ipsis audeat mutuare nec dare per se vel alium alicui flacherie vel farinariis ad hoc ut molant in suis molendinis: et si forte flaqueria acciperet vel faceret accipi mutuum servicium sive donum de aliquo domino molendinorum a suo oficio imperpetuum sit privata. De dominis autem molendinorum draperiorum (batán, batá) intelligatur scilicet quod non mutuent nec donent alicui aliquid ut apportet pannos in molendinis suis. Item statuimus et ordinamus quod pro morabetino censuali solvantur tantum novem solidi regalium et pro mazmudina censuali septem solidi ejusdem monete: et tam de censualibus nostris quam aliarum personarum cujuscumque conditionis aut modi existant de civitate et regno istud idem intelligatur deinde. Item statuimus et ordinamus quod nullus judeus sit bajulus nec teneat bajuliam nec curiam nec sit etiam collector reddituum in Valencia nec in alio loco regni nec officium publicum teneat unde super christianum habeat jurisdiccionem. Item statuimus et ordinamus quod quicumque invenerit rem vel roppam suam que sit furata eidem vel forciata aut extracta de posse suo absque voluntate suo et fuerit in posse alicujus judei vel alicujus alterius persone quod domino suo restituatur libere absque precio et servicio non obstante privilegio aliquo in contrarium concesso vel etiam concedendo. Item statuimus et ordinamus quod observetur et confirmetur per civitatem et regnum esmenda fori Valencie que facta fuit super facto sacramentalis malediccionum judeorum. Item statuimus et ordinamus per civitatem et regnum quod judei usurarii jurent quolibet anno in posse justicie quod mutuent ad rationem quatuor denariorum pro libra in mense juxta cotum domini patris nostri et non ad amplius et si contrafecerint perdant debitum et solvant pro pena decem marchas argenti de qua pena nos habeamus terciam partem et terciam comune et terciam accusator. Item statuimus et ordinamus quod aliquis judeus non decollet carnes in carniceria christianorum infra menia civitatis vel loci. Item cum judei non sint in una fide seu credencia nobiscum propter quod inter vestes christianorum et judeorum distinccio habitus debet esse: statuimus et ordinamus per civitatem et loca regni quod quilibet judeus ultra etatem decem annorum portet cappam rotundem indutam ad consuetudinem Barchinone eundo per civitatem vel villam excepto eorum callo: sed si extra civitatem vel villam iverit spaciatum portet eam in collo si voluerit: et si per caminum de uno loco ad alium accedere voluerit tunc portet aliam vestem quamcumque voluerit: et si quis judeus contra hoc fecerit penam triginta solidorum pro nobis bajulo nostro solvat pro unaquaque vice. Item propter dolum et multas fraudes quas judei faciunt
ut dicitur
christianis ratione cujusdam privilegii quod habent quod credantur de eo quod se asseruerint mutuase: statuimus et ordinamus quod aliquis judeus non credatur ultra V solidos in re sua propria absque carta aut testibus cristianis non obstante eorum privilegio supradicto. Item statuimus et ordinamus quod quando karissimus filius noster habeat regnare infra unum mensem tunc primum venientem in civitate Valencie faciat personaliter curiam celebrare et juret tenere et observare et facere teneri et penitus observari foros Valencie et privilegia bonos usus ac bonas consuetudines civitatis et regni Valencie licet jam hoc juraverit in presencia nostra pariter atque vestra. Istud idem etiam successores nostri ita facere ef jurare penitus teneantur. Has autem laudaciones concessiones statuta gracias et remissiones per nos et successores nostros in perpetuum facimus vobis civibus Valencie supradictis et omnibus aliis hominibus locorum omnium regni Valencie et vestris ac eorum successoribus in perpetuum qui foros Valencie volueritis acceptare sicut melius dici et intelligi potest ad vestrum et vestrorum semper bonum et sincerum intellectum: volentes quod omnes cives habitatores civitatis et regni Valencie qui ut dictum est foros Valencie voluerint acceptare sint in predictis graciis ac beneficiis et omnibus aliis et singulis supradictis participes et consortes ac ea omnia per loca regni Valencie sic observent et faciant observari non obstante si contra forum Valencie concessimus seu ordinavimus aliqua ex predictis cum ea ex certa sciencia et de nostro assensu et ad vestri requisicionem duxerimus concedenda corrigenda ac etiam ordinanda nec obstantibus aliquibus privilegiis impetratis in contrarium vel de cetero impetrandis. Et ut predicta omnia majori gaudeant firmitate juramus per Deum et ejus sancta IIII evangelia a nobis corporaliter tacta et crucem domini et per infantem Alfonsum locumtenentem primogenitum nostrum illud idem jurari facimus de presenti predicta omnia observare juxta posse nostrum et non in aliquo contravenire. Mandantes nichilominus universis oficialibus nostris presentibus et futuris quod predicta omnia et singula firma habeant et observent et faciant inviolabiliter observari et non contraveniant nec aliquem contravenire permitant aliquo modo vel aliqua ratione. Data Valencie kalendas decembris anno Domini MCC octuagesimo tercio.

martes, 17 de marzo de 2020

XVIII. Perg. n.217. Alfon.I.Febre.1176.

XVIII. 

Perg. n.217. Alfon.I.Febre.1176.

In Dei nomine et ejus gracia. Hec est carta donacionis quam facimus nos omnes
vicini de Uno Castello majores et minores bono animo et spontanea voluntate vobis don Blasco Romeo. Donamus vobis hereditatem de illa hereditate de Sancta Maria usque ad illas pardinas de Baca Mortua (la c de Baca no se ve bien) ut habeatis et possideatis illam ad hereditatem vos et omnis generatio et posteritas vestra per cuncta secula. Et damus inde vobis fermes de salvetate don Michael de Gaizquo et don Corbaram Garciarcez de Garcia Orbita et Petro Fortuniones Rubeo. Et sunt testes don Sancio de Podio et don Petro Cornelio nepote de don Blascho don Sancio Soro don Sancio de Biota et don Guerrero. - Signum + Ildefonsi regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie qui hoc supradictum donativum laudo atque confirmo tibi Blascho Romeu et filiis tuis et toti generationi ac posteritati tue in perpetuum ad vestram hereditatem propiam liberam et francham. Facta carta et donativum in Uno Castello ante sancto Andrea denante toto concilio de Uno Castello dominica prima februarii era MCCXIIII regnante per Dei graciam Ildefonso rege in Aragone et Barchinona ac Provincia et per manum ejus Blascho Romea in Cesaraugusta et in predicto Uno Castello Deus-adjuta in Sos Gombald in Bield Petro Lopez in Luna et in Rosta Marcho Ferriz in Oscha episcopus Petrus in Cesaraugusta episcopus Johannes in Tirasona episcopus Stephanus in Oscha episcopus Petrus in Panpilona. - Ego Baiet de Sos scripsi hanc cartam. 


domingo, 15 de marzo de 2020

II. Reg. n. 64, fol. 36. Dic. 1131.

II. 

Reg. n. 64, fol. 36. Dic. 1131.

Noverint universi quod coram nobis Alfonso Dei gratia rege Aragonum Majoricarum et Valentie ac comite Barchinone comparuerunt procuratores concilii Calatajubii et exhibuerunt in presentia nostra quoddam privilegium super populatione dicte ville concessum per dompnum Alfonsum regem populatoribus ejusdem ville et successoribus
eorundem et confirmatum per sumum pontificem Lucium papam tertium quod privilegium erat sigillo cereo predicti domini Alfonsi et bulla plumbea dicti pape pendentibus roboratum. Et quia dictum privilegium et fili dicte bulle consumi incipiebant nimia vetustate adeo quod nisi celera provisione sibi dictum concilium consulisset possent sustinere intollerabilem lesionem: nobis ex parte dicti concilii extitit humiliter suplicatum quod eis super hoc dignaremur congruo remedio providere. Nos nunc eorum justis supplicationibus inclinati dictum privilegium vidimus et legi et examinari fecimus diligenter quod non viciatum non rasum non cancellatum non abolitum in aliqua parte sui per dominum Petrum inclite recordationis regem Aragonum patrem nostrum invenimus confirmatum: sed cum ex ejus inspectione nobis aparenter patebat posse in brevi in tantum consumi propter sui nimiam vetustatem quod dictum concilium irreparabiliter lederetur: dictum privilegium mandavimus publicari et reparari ad perpetuam memoriam futurorum: quam presentem publicacionem et reparacionem similiter confirmamus ut dicta publicacio et reparacio sicut dictum privilegium perpetua de cetero gaudeant firmitate. Tenor autem dicti privilegii de verbo ad verbum sequitur seriatim. - In Dei nomine et ejus gratia scilicet Patris et Filii et Spiritus sancti amen. Gratia Dei ego quidem Alfonsus rex facio hanc cartam donationis et confirmacionis ad vos totos populatores de Calatajube qui ibi estis populatos et in antea ibi veneritis populare et quod amore Dei et quod bene sedeat populatum et totas gentes ibi veniant populare cum bona voluntate et sedeatis ibi
congregati ad honorem Domini nostri Jesuchristi et sancte Dei genitricis Marie Virginis et omnium sanctorum et ad confusionem et malediccionem paganorum destruat illos dominus Deus amen. Dono et concedo vobis quod habeatis foros tales quales vos ipsi michi demandastis. In primis quod habeatis medianeto cum totas meas terras ad vestra porta de Calatajube et nullo homine de Calatajube non fiat preso per nulla occasione foras de Calatujube et non respondeat foras de suo concilio ad nullo homine: et qui inde eum formaverit pectet M morabatinos tercia pars ad regem tercia ad concilio et tercia ad quereloso et adjuvet IIII senior et concilio: et totos populatores qui venerint ad Calatajube populare de totos debitos que habuerint factos et calonias et clamos fuerint super illos de rege et de todos alios homines sint soltos et finitos et ubicumque habuerint hereditates et avere habeant illum totum salvum et ingenuum liberum et franchum pro vendere dare et impignorare cui ipsi voluerint: et si evenerit causa quod inveniant homine mortuo in termino suo non sit omicidio pariato: et homine qui non sit de Calatajube si mataverit homine de Calatajube aut prendiderit vel discavalgaverit pectet M morabatinos tercia pars ad regem et tercia ad concilio et tercia ad quereloso: et si homine de Calatajube mataverit ad suo vicino et parentes de mortuo firmare potuerint ipse qui fecit pectet CCC solidos C solidos ad regem ducentos ad suos parentes et sit ille qui fecerit omiciero: et si non potuerint firmare parentes salvet se cum Xll juratores vicinos: et quod omiciero sicut superius dixi stet intro sua casa novem dies post novem dies exeat de villa et stet foras usque habeat amorem de parentes mortui: et qui fuerit mortuus non habuerit parentes concilio accipiat suo omicidio et partat per sua anima ubi fuerit necesse. Et vicino de Calatajube qui potuerit tenere homines in suo solare christianos aut mauros aut judeos ad illo respondeat et non ad ullo alio seniore: et nullo vicino qui rapuerit sua vicina qui sit de Calalajube paret illam in medianeto ante suos parentes et vicinos de Calatajube et si voluerit illa ire ad suos parentes pectet ipso a rabitore ad parentes de muliere quingentos solidos et postea sit omiciero et si illa voluerit ire cum illo vivant se ut melius potuerint et illa sit omiciera. Similiter vicino qui sua vicina forçaverit et illa venerit voces mitendo et illa duos testes habuerit pectet ut superius dixi et sit omiciero et si non potuerit illa firmare et ipse negaverit salvet se cum XII juratores et si se non potuerit salvare pectet ut superius dixi: et vicino qui sacaverit armas super suo vicino intro Ia civitate pectet LX solidos tercia pars ad regem tercia ad concilio et tercia ad quereloso. Similiter qui venerit in bando super suo vicino et ferirat vel peliarat pectet LX solidos similiter per tres partes: et concilio de Calatajube quod habeat judice quale ipse voluerit et sic usque ad anno et postea quomodo placuit ad illos: et qui excucierit pignos ad judice pectet IIII quinque solidos et qui excucierit pignos ad sagione pectet VI denarios et judex qui fuerit ipse demandet las colonias qui venerit ad seniore et nullo vicino non sit mino de rege neque de seniore et qui ibi intraverit pectet M solidos ad concilio et senior qui fuerit de Calatajube non firmet super nullo vicino et nullo vicino de Calatajube non donet ledam in tota terra de domino rege et qui IIII tulerit per força pectet M morabatinos in tres partes ut superius dixi et vicino cui pignoraverint per comprare cavallo videat concilio sua bona et si habuerit ad comprare compret et cavalgatores de Calatajube de ganancia quod fecerint emendent plagas totas et alçent cavallos et donent una quinta de.... et de ganato vivo et de totas alias causas non donent nata: et si evenerit quod prendant cativo qui sit rex sit de domino rege et de alio
captivo sua quinta et si habuerit dominus noster rex ire campale vadat tercia parte de illos cavallos et de illa tercia parte ipse qui non fuerit in hoste pectet I solidum et nullo cavallero de rege neque de seniore neque de nullo homine non habeat posaderia in casa de vicino de Calatajube sine sua voluntate et habeant vicinos de Calatajube fornos et bannos et tiendas et molinos et canales unusquisque ubi melius potuerit facere: et qui debuit jurare per omicidium vel per batalla juret super altare et per alias causas juret super cruce de fuste aut de petra et dicat qui debet jurare per Deum et ista cruce juro tibi et nonnulla causa alia et dicat qui prendet la jura quod si mentet perduto sit ille qui jurat respondat una vice amen et non sit ibi alter achaquia neque referta in jura et non pacet super la cruce et placito de jura de sol ad sol et vicino qui ad alia feriat intret IIII in manus sit pedone sit cavallero et vicino de Calatajube non habeat maciaria. Qui fuerit fidator de mandamento post medio anno non respondat. Qui fuerit fidator de pecto quamdiu vixerit respondat post mortem ejus non respondat uxor ejus neque filii neque nullo parente. Pro illo homicidiero qui fugerit ad Calatajube aut qui adduxerit muliere rapita si aliquis incalçaverit illos non intret post illos in termino de Calatajube usque faciat sciente ad concilio: et qui incalçaverit suo vicino per ferire aut prendere et si inserraverit illum in sua casa et ferirat vel pulsarat ad sua porta et si habuerit ipse inserrado duos testes pectet ipse qui male fecit ad ipse qui fuit inserrado CCC solidos et si non habet testes juret super altare ubi jurant per omicidium et quod non fecit et testes falsos sint tornados per batalla et nullo vicino solvat pignora de alio nec ganato qui mane exit de villa et nocte debet venire et qui juret domino de ganato qui mane exivit et nocte debet venire et postea vadat ille per quod est pignorato et mitat fidancia per ante suo judice et si noluerit prendere faciat ibi testes et veniat se et postea domino de ganato trabat illum ut melius potuerit: si preserit pignos de suo vicino et auguraverit illos foras de casa duplet illos et toto vicino qui fuerit de Calatajube si fecerit IIII virto senior aut alio vicino faciat rancura in concilio et postea adivet IIII concilio et si noluerit IIII adivare concilio laxet in villa uxor ejus et filios et avere et toto quanto habet ut sit IIII salvo per ad illo et postea exeat de villa et pignoret ad concilio ubi melius potuerit usque duplent IIII suo avere concilio: et toto mauro que est in termino de Calatajube et fugierit ad evouso donet concilio sua hereditate ad christiano et de judeo similiter fiat: et christianos et mauros et judeos comprent unus de alio ubi voluerint et potuerint: et christiano qui mataverit judeo aut mauro si fuerit manifesto pectet CCC solidos et si negaverit salvet se esse cum sibi altero cum jura quod non fecit et christiano firmet ad judeo cum christiano et judeo et judeus ad christiano similiter et de mauro similiter et christiano juret ad judeo et ad mauro super cruce et judeus juret ad christiano in carta sua Acora tenendo et mauro qui voluerit jurare ad christiano et dicat Alamet caucamo et talat taleta. Clericos qui fuerint in Calatajube sedeant unusquisque in suas ecclesias et donent quarto ad episcopo et quarto ad sua ecclesia de pane et vino et corderos et de nulla alia causa non donent quarto et serviant suas ecclesias et habeant foros et judices sicut suos vicinos: et qui venderit hereditate ipse qui comprat illa in collatione de ipso qui vendet ibi vadat et ibi faciat suo mercato et de hereditate qui fuerit vendita per L solidos in suso donet in roboratione qui comprat II solidos et si noluerit dare duos solidos det ad quatuor homines jantare et qui compraverit hereditate et tenuerit illa postea medio anno non respondat per illa ad nullo homine. Testimonia falsa qui per batalla cadet duplet illo avere. Et latrone qui furtaverit et postea negaverit et liciaverit et cadet duplet illo avere ad suo domno et novenas ad palacio. Et toto ganato forano de Calatajube qui post tres dias steterit in termino de Calatajube donet montatico de busco baca et de grege carenero medio ad seniore et medio ad concilio: et vicino de Calatajube non donet quinta in nulla parte nisi in Calatajube et qui tenet captivo mauro in Calatajube et pro ipso mauro tenent christiano in terra de mauros veniant parentes de christiano et donent in quanto fuit comprato ipso mauro et despisia que habet facta et accipiat lo mauro et trahat suo christiano. Et si non exierit postea per illo et christiano ipse qui fuit domino de mauro si voluerit accipiat suo mauro et tornet avere quod prisit. Et qui pignoraverit in villa sine sayone VI denarios pectet ad judice: et primo populator qui venerit non rendat ad alio qui postea venerit pro ullo pecto neque de clamo antea facto et si duo populatores in uno venerint et uno ad alio demandaverit stent ad laudamento de concilio: et qui malaverit vel scavennaverit mulierem maritata et habuerit duos testes pectet qui fecit CCC solidos ad marito et ad parentes de muliere et si non habuit testes veniat cum XII et jurent los sex cum illo et si muliere ad alia malaverit intret in manus et si fecerit livores pectet illos si habet testes et si non habet juret per suo cabo: et si mauros vel christianos levarent ganado de vicino de Calatajube et postea tornaverint ipso ganado cavalgatores de Calatajube veniat domino de ganato et juret sibi altero quod suum fuit et non illum dedit neque vendidit et si est cavallo aut egua aut mulo donet V solidos et prendat sua bestia et de bove et asino I solidum et homine de Calatajube si fiaverit captivo qui fugiat qui sit de villa habeat inde quinque solidos et si non fuerit de vicino habeat in illo lo medio. Et qui excucierit ganato qui non sit de vicino fores de termino habeat in illo lo medio: et homine de Calatajube qui habuerit rancura de alia.... et fuerit ad ipso concilio unde habet rancura et non fecerit ibi IIII nullo directo faciat ibi homines et postea veniat ad Calatajube et prendat homines et faciat pignora de campo et de ipsa pignora que fecerit prendat in assadura LX solidos et in ipsa homines de Calatajube pignora alia mactarent non sit omicidio pariato et si christiano ad judeo feriret non intret IIII in manu et si fecerit livores et habuerit judeo et christiano pectet las livores et si non habet testes juret quod non fecit et de mauro similiter fiat. Et si christianos vel mauros levarent ganado de Calatajube en preda et cavalleros vel pedones qui excucierint ipso ganato foras de termino prendant de cavallo et equa et mulo V solidos et de asino et bove I solidum et de res minuta de Ia cabeça II denarios et isto termino de isto ganato sit tale quale est scriptum unde terra partimus. Et insuper de totos foros et judicios totos qui fuerint inter vicinos minutos et grandes qui non sunt scriptos in ista carta que sint in arbitrio et laudamento de toto concilio domino Deo adjuvante: et qui fecerit plaga ad suo vicino unde exeant ossos pectet qui fecit ad ipso plagato LX solidos et qui crebaverit dente de suo vicino pectet C solidos et qui tallaverit mano de suo vicino aut pede vel oculo saccaverit vel nares tallaverit pectet omicidio de mancipia. Qui stat ad soldata mataverit homine et quando steterit cum suo amo demandarent IIII faciat directo et postea que exierit de suo amo suo amo non rendat: quod si nullo homo habuit baralla cum suo vicino per ipsa baralla filios de ipsos homine mataverit parentes pectent omicidio: et si pater filium suum mataverit et pro pecuniis inde morierit non sit omicidio pariato: quod si feriat cavallo vel bove vel bestia ad homine et inde morierit non sit omicidio pariato: quod si fecerit alios livores pectet illos: quod si casa caderet et mataverit hominem non sit omicidio pariato: quod si homine caderat in canale de molino vel acenia et morirat non sit omicidio pariato quod nullo vicino de Calalajube qui passarat per los portos de Pampilona vel per ipsos de Jaca non donent lezda in ida neque in venida et qui IIII presierit pectet M morabatinos per tres partes ut superius dicet. - Sig+num Adefonsi leonensis regis. - Ego Ramiro Dei gratia rex: petierunt michi cavalleros de Calatajube una dona quod dono eis cum bona voluntate et bona mente villa que dicitur Aranda cum suo termino et habeant illa libera et firma per secula cuncta amen et qui non donet majus quinta sed donent decimo et faciant illos aztores et illas turres de Calatajube de illa renda qui se levaverit in villa et in termino ejus. - Et ego quidem gratia Dei rex Alfonsus dono vobis terminos ad homines de Calatajube dono vobis Cadascun cum suo termino et quomodo las aquas cadent usque ad Calatajube et quomodo vadit illa serra de Castiella pro nomine Albiedano et quomodo vadit ipsa serrade Viduerna usque ad Calatajube et dono vobis Badello cum suo termino et usque ad Calatajube. Et dono vobis Caravantes cum suo termino usque ad Calatajube et dono vobis Albalat cum suo termino et inde usque Calatajube. Et dono vobis Fariza cum suo termino et inde usque ad Calatajube et dono vobis Anchel cum suo termino et inde ad Calatajube et dono vobis Mil Marchos cum suo termino usque ad Calatajube et dono vobis Guisamam cum suo termino usque ad Calatajube et quomodo vadit la Mata de Maxaran et sicut exit ad ipsa turro de la Leyda et dono vobis Cubel cum suo termino et inde usque ad Calatajube. Et dono vobis Villafelice cum suo termino usque ad Calatajube et dono vobis Langa cum suo termino et inde usque ad Calatajube et dono vobis Coda cum suo termino usque ad Calatajube.
- Gratia Dei scripta in mense decembris sub era MCLXVIIII. Et fuit roborata ista carta in die sancti Stephani de manu regia in villa que dicitur Bisense. - Sig+num regis Ramiri.
- Sig+num regis Adefonsi. - Et sunt inde testes auditores et visores comite de Pallars comite Artallo senior Enneco Semenones de Stramatura Bertran de Larves Sanccio Fortunones de Xavarre episcopus Petrus in Rota senior in Capella Blanquer Gonbaldo senior Guillermus Garocii in Bissense Petro Jozbert in Auzanue episcopus Arnaldus in Osca senior in Osca Sancio Johannes senior.... in Boyllo senior Ato Garcez in Barbastro episcopus Guillermus in Çaragoça sennior Lop Garcez in Alagone sennior Ortii Ortici in Borja comite de Percas in Tudela episcopus M.... in Taraçona senior Fortun Lopez in Soria senior Fortun Aznares in Belanga senior Lop Yeneguez in Monte-Regale episcopus Sancius in Pampelona senior Petro Tizone in Estella senior Fortun Garcez Casal in Najara senior Lop Lopez in Sors et in Ricla episcopus Sancius in Najara senior Deo Gomez in Careso Latron senior in Albera senior Petro Moinez in Monniz regnante me Dei gratia rex Adefonsi de Bilforade usque ad Pallares et de Bayona usque in Regalis Monte. - Et si aliquis rex vel comite aut senior vel vicino qui hoc supradictum disrumpere vel fraudare voluerit non habeat partem in Deum vivum et verum qui fecit celum et terram mare et omnia que in eis sunt sed habeant iram Dei omnipotentis et ejusdem Domini nostri Jesu-christi et sancte Dei genitricis et virginis Marie et beatorum apostolorum Petri et Pauli et omnium sanctorum et sit maledictus et anathematizatus et non habeat partem cum sanctis Dei neque cum nullis bonis christianis sed cum Juda traditore qui Dominum tradidit tribulatione et anxia et dolore inferni inferiori pari pene paciatur. Amen amen amen. Fiat fiat fiat. - Ego Dei gratia rex Adefonsus totum hoc superius scriptum laudo et concedo et confirmo vobis barones de Calatajube ut sit salvum et securum et liberum et firmum ad vos et omnis generatio vel posteritas vestra salva mea fidelitate et de omni mea posteritate per secula cuncta. Et qui hoc scriptum vobis forçare vel trahere voluerit sit tale quale superius dictum est ab omni tempore. Valeat amen. - Et ego Dei gratia Ramirus rex hoc superius scriptum laudo vobis et concedo et confirmo per secula cuncta et sunt inde testes senior Lop Lopez in Calatajube senior Castanno in Bel senior Lop Fortunones in Albero senior Ferriz in Sancta Eulalia Raimundus Periz in Tarbena Petro Romeo senior in Senato senior Sancio Sanz de Essun Trimoreades Guillermus Garcez majordomo en Gustan senior Semen Garcez de.... in Penna senior Lop Arcez Arcayne in Melcorna et Capellanos in Capella don Enneco in Alben don Fortuno de Monte-aragone senior Enneconi de Navasa in Billiella. Scripta carta in mense octobris II nonas sub era MCCXXII intra in Calatajube: et qui hoc scriptum disrumpere voluerit sit tale quale superius dictum est et in prima voce habent ira Dei et de omnibus et de XII apostolis et maledictio Dei et omnium sanctorum veniat super illo et generacione ejus amen. - Sig+num Raimundi Comes. - Signum + regis Ildefonsi filius Raimundi comitis Barchinonensis qui auctorizo hoc scriptum salva mea fidelitate et de omni mea posteritate. - Sunt testes domino archiepiscopo Raimundo Tarragonensi et domino Guillelmo episcopo Barchinonensi et domino episcopo Petro Cesarauguste et domino M.... episcopo Tirasone et comite de Pallars et don Petro de Castellersol senior in Calatajube et Fortuno Aznarez de Taraçona et Petro Ortiz et don Pelegrin et G. de Servant et Guillelmo de Castelvile et Petro Pardo et Sancius Rafena et Petro Perez de Terrez era MCC die kalendas septembris. - Lucius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis presbiteris et clericis de Calatajube et de termino suo salutem et apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facile prebere assensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu sunt prosequente complenda. Ea propter dilecti in domino filii vestris justis postulationibus grato concurrens assensu ecclesias vestras de Calatajube et de termino suo cum omnibus pertinenciis suis ecclesiam sancte Marie medie ville cum pertinenciis suis ecclesiam sancti Andree cum pertinenciis suis ecclesiam sancti Johannis de Vallupul cum pertinenciis suis ecclesiam sancte Marie cum pertinenciis suis ecclesiam sancti Jacobi cum pertinenciis suis ecclesiam sancti Petri Serranorum cum pertinenciis suis ecclesiam sancti Martini cum pertinenciis suis ecclesiam sancti Salvatoris cum pertinenciis suis ecclesiam sancti Petri Francorum cum pertinenciis suis ecclesiam sancti Torquati cum pertinenciis suis ecclesiam sancti Dominici cum pertinenciis suis ecclesiam de Miedes cum pertinenciis suis ecclesiam de Casteyon cum pertinenciis suis ecclesiam de Marha cum pertinenciis suis ecclesiam de Duran cum pertinenciis suis ecclesiam de Villalba cum pertinenciis suis ecclesiam de Sediles cum pertinenciis suis ecclesiam de Ruesca cum pertinenciis suis ecclesiam Durera cum pertinenciis suis ecclesiam de Viver cum pertinenciis suis ecclesiam de Finoges cum pertinenciis suis ecclesiam de Pietas cum pertinenciis suis ecclesiam de Marach cum pertinenciis suis ecclesiam de Cornay cum pertinenciis suis ecclesiam de Saviniano cum pertinenciis suis ecclesiam de Paracolle cum pertinenciis suis ecclesiam de
Embit
cum pertinenciis suis ecclesiam de Viver de la Sierra Castella cum pertinenciis suis ecclesiam de Turralba cum pertinenciis suis ecclesiam de Cuhela cum pertinenciis suis ecclesiam de Amienone cum pertinenciis suis ecclesiam de Villa-rubea (en dos lineas) cum pertinenciis suis ecclesiam de Vadiello cum pertinenciis suis et de Forcaro ecclesiam de Bedeyo cum pertinenciis suis ecclesiam de Torrijo cum pertinenciis suis ecclesiam de Moros cum pertinenciis suis ecclesiam de Monubles cum pertinenciis suis ecclesiam de Alhama cum pertinenciis suis ecclesiam de Buvierca cum pertinenciis suis ecclesiam de Casteyon cum pertinenciis suis ecclesiam de Atheca cum pertinenciis suis ecclesiam de Ferrer cum pertinenciis suis ecclesiam de Jarava cum pertinenciis suis ecclesiam de Jodes cum pertinenciis suis ecclesiam de Aguas cum pertinenciis suis ecclesiam de Cinvalla cum pertinenciis suis ecclesiam de Tiestos cum pertinenciis suis ecclesiam de Cuble cum pertinenciis suis ecclesiam de Pardos cum pertinenciis suis ecclesiam Davanto cum pertinenciis suis ecclesiam de Monobrega cum pertinenciis suis ecclesiam de Casteyonciello cum pertinenciis suis ecclesiam Dalbarba cum pertinenciis suis ecclesiam de Azret cum pertinenciis suis ecclesiam Dathea cum pertinenciis suis ecclesiam de Monçon cum pertinenciis suis ecclesiam de Fontes cum pertinenciis suis ecclesiam de Novella cum pertinenciis suis ecclesiam de Morata cum pertinenciis suis ecclesiam de Viliella cum pertinenciis suis ecclesiam de Malonda cum pertinenciis suis ecclesiam de Paracolle cum pertinenciis suis ecclesiam Dominici sancti.... cum pertinenciis eorum ecclesias Ospitalis cum pertinenciis earum ecclesias sancte Xive cum pertinenciis earum ecclesiam sancti Benedicti cum pertinenciis omnibus suis canonice vobis concessas sicut eas canonice et de antica consuetudine prout in scripto regis continetur possidetis devotioni vestre auctoritate apostolica confirmamus et presenti scripti patrocinio comunimus: statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei aliquatenus contra ire: si quis autem hoc atemptare presumpserit indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Data Velletri septimo calendas februarii. - Ego supradictus Ildefonsus Dei gratia rex Aragonum comes Barchinone et marchio Provincie ob remedium anime mee et parentum meorum dono laudo atque imperpetuum concedo domino Deo et omni clero et populo presenti atque futuro de Calatajube omnia que antecessores mei eis dederunt et sicut in hac suprascripta pagina scriptum est et a domino Lucio papa summo pontifice suo scripto et sigillo presenti concessum et corroboratum est sic ut in perpetuum firmus teneatur manu et sigillo meo proprio confirmo et corroboro. - Nosque Alfonsus Dei gratia rex Aragonum Majorice et Valencie ac comes Barchinone viso dicto privilegio publicato coram nobis et omnibus in eo contentis a principio usque ad finem diligenter inspectis confirmato per dominum Petrum illustrissimum inclite recordationis regem Aragonum patrem nostrum quod privilegium propter ipsius vetustatem et demolicionem filorum bulle pape summi pontificis in eo contente fecimus reparari: idcirco dictum privilegium et reparationem ipsius prout superius per singula continetur concilio Calatajube et tote posteritati eorum aprobamus ac etiam confirmamus nunc et in perpetuum prout melius sanius utilius ac perfeccius dici scribi et intelligi possit ad comodum et salvamentum dicti concilii et totius posteritatis ejusdem. Et ut presens scriptum confirmacionis et reparacionis majus robur obtineat firmitatis sigilli nostri appensione eum duximus muniendum. Datum apud Cesaraugustam XIIII kalendas madii anno domini MCCC octuagesimo sexto. - Signum + Alfonsi Dei gratia regis Aragonum Majoricarum et Valentie ac comitis Barchinone. - Testes sunt Bernardus Guillermus de Entiença Ermengaudus comes Urgelli Arnaldus Rogerii comes Pallariensis Artallus de Luna Petrus Ferrandez.