Mostrando las entradas para la consulta medietatem ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta medietatem ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

martes, 24 de diciembre de 2019

CXIV, cartulario monasterio San Cucufate Vallés


CXIV
Cartulario del monast. de San Cucufate del Vallés, fol. 93. 19 may. 1160.

Hoc est judicium quod dominus Raimundus Berengarii barchinonensis comes et marchio et aragonensium princebs fecit dari super querimoniis et responsis inter Raimundum abbatem Sancti Cucuphatis et Raimundum Petri de Banneres factis in palatio suo barchinonensi. Primum conquestus est abbas Raimundus quod Raimundus Petri emerat ab Alberto de Lizano medietatem de castro Caldarii cum suis pertinenciis abbate Sancti Cucufatis et monachis contradicentibus quia videbatur ipsis monachis quod post mortem Arberti predictus honor evenire debet in dominium et potestatem Sancti Cucuphatis secundum tenorem ipsius scripture que facta fuit inter Guitardum abbatem Sancti Cucuphatis et Bernardum Gelmiri olim defunctos. Iterum conquestus est abbas quod ipse Raimundus Petri auferebat ei medietatem de omnibus censibus et usaticis qualicumque modo ad predictum castrum Caldarii pertinentibus et quod auferebat ei ipsam dominicaturam quam abbas Guitardus retinuerat in predicto castro et quod miserat castellanos in predicto castro ad dampnum ipsorum ipsis contradicentibus. Ad quod respondit Raimundus Petri quod nullum castellanum ibi miserat nisi quos pater suus ibi posuerat neque dominicaturam Sancti Cucufatis se sciente auferebat: et de aliis causis stare ad justiciam secundum tenorem scripture et intellectum quam aprobavit esse bonam et veram. Iterum conquestus est abbas quod auferebat ipse Raimundus Petri Sancto Cucuphati quoddam receptum ad septem inter monachos et milites quod debebat dare propter honorem qui dicitur Tomabvi: et Raimundus Petri approbavit ipsam scripturam et cognovit esse veram sed quia terra illa usque nunc in solitudine et eremum steterat predictum receptum non adimpleverat: et Raimundus Petri conquestus est super abbate et monachis quod auferebant ei castrum Sancti Vincencii situm atque constructum infra terminos castri Caldarii quod castrum ipse Raimundus Petri habet in fevum ad servicium ipsorum sicut continetur in scriptura ab ipsis ostensa abbatis videlicet Guitardi et Bernardi Gelmiri. Et respondit abbas antecessores Raimundi Petri nunquam castrum Sancti Vincencii habuisse vel tenuisse imo abbates et monachos Sancti Cucuphatis illud castrum Sancti Vincencii ipsis videntibus et scientibus et per longa tempora audientibus et non contradicentibus stabilivise atque dedisse: et Raimundus Petri ad hoc nullum dedit responsum. Auditis ergo utriusque partis querimoniis et responsis judicaverunt judices a domino comite ad hoc determinandum electi Raimundum Petri juste tenere illam partem quam ab Arberto de Lizano emerat sicut et suam quam jure hereditario possidebat quamdiu viveret et medietatem de censibus et usaticis predicti castri Caldarii jure tenere ad levum ad servicium abbatis et monachorum in vita sua secundum tenorem et intellectum ipsius scripture jamdicte Guitardi abbatis et Bernardi Gelmiri: post mortem vero Raimundi Petri predictum castrum Caldarii jure debere reverti in dominium et potestatem Sancti Cucuphatis et monachorum ipsius loci cum omni sua melioriacione tam in hedificiis quam in ceteris rebus quia ipse est finis quarte generacionis sicut in predicta scriptura continetur et a judicibus cognitum fuit nullumque alium hominem in predicto honore castri Caldarii per ipsius Raimudi Petri donum vel alicujus sui antecessoris sui generis remanere debere quia quod sibi deffendere non posunt nec alicui: interim de dominicatura unde contendunt ostendat domnus abbas qualis et quanta fuit a tempore Guitardi abbatis usque nunc vel quantum et ubi antecessores sui abbates tenuerunt seu possederunt per testes vel scripturas si potuerit et habeat iilud quod probare potuerit. Sin autem Raimundus Petri inquirat a vicinis ipsius loci propter fidelitatem hominii et fevi qualis et quanta fuerit et facta inquisitione ostendat dominis suis et reddat cum sacramento sua propria manu facto si domnus abbas voluerit. De castro vero Sancti Vincencii quia ita se habet res sicut superius scriptum est judicaverunt Raimundum Petri in predicto castro Sancti Vincencii nullam vocem habere set ita manere sicuti est: et de recepto de Tomabvi judicaverunt quod Raimundus Petri postquam ipsa terra redacta est in culturam compleat ipsam convenienciam que continetur in ipsa scriptura que in placito fuit ostensa et terra illa in perpetuum remaneat sibi et sue projeniei ad servicium abbatis Sancti Cucuphatis et monachorum ejus cum complemento supradicte conveniencie. Judices vero qui hec judicaverunt fuerunt Guillelmus episcopus barchinonensis et Petrus cesaraugustanus episcopus et Guillelmus de Castro-vetulo et Raimundus de Podio-alto et Petrus sacrista Vici. Actum est hoc XIIII kalendas junii anno XXIII regni regis Ledovici junioris. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi. + Petrus Dei gratia cesaraugustanus episcopus +. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi de Castro-vetulo. Sig+num Ildefonsi regis aragonensium et comitis barchinonensium. Sig+num Raimundi de Pugalt. Scripta libens ista Petrus confirmo sacrista. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Gerardi de Jorba. Sig+num Raimundi de
Villa-mulorum. Sig+num Guillelmi de Cervaria. Sig+num Arnalli de Lerz. Sig+num Bernardi Marchucii. Sig+num Petri Marchuccii. - Bernardus presbiter et monachus qui hoc fideliter transtulit +.

Nota: sacrista Vici: sacristán De Vic, Vich. El sacristán que firma documentos debe tener un cargo bastante diferente al del siglo XXI.
Marchucii, Marchuccii: vemos en el segundo cc.

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CLXIII, 31


CLXIII
Núm. 31.

Notum sit omnibus quoniam ego Calvetus vendo tibi Raimundo comiti barchinonensi aragonensium principi medietatem ipsius operatorii simul cum ipsius cortalli sibi aderenti quod habeo in suburbio Barchinone in ipsa platea de ipso mercato quam tu comes jamdicte comparasti et conquisisti in Barchinona ad orientalem partem ante portam castri veteris. Et sicut predictum operatorium cum jamdicto cortallo continetur et habetur et suis notis afrontationibus ambitur et terminatur sic vendo jam predictam medietatem tibi propter L morabetinos ajadinos et lupinos quos de te inde accepi. Et de meo jure et potestate eam trado in tuum jus et dominium ad omne velle tuum inde perficiendum in perpetuum .... aliquid conquirere poterit habeas hoc totum in ipsis aliis meis mansionibus que intus sunt in mea scilicet medietate quam habeo vel habere debeo intus in ipsis mansionibus et in predicto operatorio sive cortallo sicut melius meam medietatem in omnibus ibi habere debeo. - Sig+num Calveti qui .... - Sig+num Arnalli de Lercio. - Sig+num Arnalli de Rased. - Sig+num Bernardi Bovis. - Sig+num Guillelmi Catalanni ....

sábado, 30 de mayo de 2020

LXIV. Reg.n°46, fol.126.1° dic. 1283.


LXIV.
Reg.n°46, fol.126.1° dic. 1283.

In Dei nomine noverint universi quod cum nos
Petrus Dei gracia Aragonum et Sicilie rex invenerimus in civitate et regno Valencie plura male tractata et inordinata ex quibus cives et habitatores ejusdem civitatis et locorum regni se dicebant gravari et per ipsos nobis fuerit humiliter suplicatum ut super eisdem et super quibusdam etiam ex foris Valencie dirigendis dignaremur ad reformacionem boni status dicte civitatis et regni juxta nostrum beneplacitum providere: idcirco eorum supplicacionibus benignius annuentes considerantes quod decet regem esse munificum in graciis et beneficiis suis fidelibus conferendis volentesque illustrissimi domini Jacobi inclite recordacionis regis Aragonum patris nostri aliorumque predecessorum nostrorum vestigiis inherere: per nos et successores nostros gratis et ex certa sciencia ac spontanea voluntate laudamus concedimus et confirmamus vobis probis hominibus et universitatibus civitatis et regni Valentie tam presentibus quam futuris in perpetuum omnes foros civitatis Valencie concessos eidem civitati et toto regno Valentie et omnia et singula privilegia eisdem civitati et regno concessa per dictum dominum patrem nostrum et bonos usus et consuetudines bonas ex quibus usi fueritis ac consueveritis temporibus dicti domini patris nostri: volentes et concedentes quod dictis foris Valencie usibus et bonis consuetudinibus et privilegiis libere uti possitis et sine impedimento alicujus non obstantibus aliquibus privilegiis seu ordinacionibus factis in contrarium fororum Valentie sive privilegiorum predictorum nec obstante ratione aliqua que possit in contrarium allegari nec obstante sentencia aliqua lata contra forum Valencie vel contra privilegia supradicta. Et specialiter concedimus et confirmamus justiciatum almutaçaffiam et forum decem dierum revocantes et anullantes expresse emendam fori novi tempore nostri regiminis factam super inquisicionibus faciendis que incipit Fororum interpretacionem ita quod deinde inquisicio fieri non possit per curiam exceptis casibus tantum contentis in foro Valencie nec nos etiam inquisiciones facere possimus nisi forte super officiales nostros eas facere haberemus. Confirmamus etiam privilegium eleccionis quatuor juratorum volentes et in perpetuum firmiter statuentes quod ubi forus Valencie non sufficiat ipsi quatuor jurati possint facere novos cotos et certa statuta et factis per eos possint removere inde illud quod eis videbitur expedire ita tamen quod semper fiat de consilio bonorum hominum de manu majore mediocri et minori. Item laudamus concedimus et confirmamus ac etiam damus de presenti quibuscumque et singulis civibus et populatoribus civitatis Valencie et regni ejusdem omnes domos et vineas ortos et campos censualia alcherias et castra turres et possessiones cultas et incultas que habent vel habebunt tenent vel possident aut possidebunt quecumque sint et in quocumque loco civitatis vel regni existant ex quarumque causa vel ratione ea habeant aut possideant vel habebunt aut possidebunt cum titulo et absque titulo cum cartis et absque cartis et faciemus cessare omnes demandas et peticiones quas civiliter aut criminaliter posueramus aut poni feceramus contra aliquos ita quod nunc vel aliquo tempore illas demandas vel alius pro nobis non possimus tornare nec in aliquibus bonis aut hereditamentis aliquorum civium et habitatorum civitatis Valencie et regni qui per francum et liberum alodium possidebuntur non possimus aliquid demandare nec aliquis pro nobis aliquo casu vel aliqua ratione: renunciantes omni juri contra hec venienti et removendo ac revocando omnem excepcionem ac occasionem contra hec venientes. Item revocamus et anullamus omnes gabellas in generali et speciali que quondam per nos vel officiales nostros fuissent facte seu consuete in civitate Valencie nec in regno aliquo modo et quod nunquam gabelle aliquarum rerum vel averiorum aliqua ratione fieri possint nec aliud nomine eis possit imponi que in dampnum civitatis vel regni in aliquo redundarent. Item concedimus quod pro saumata bladi et vini que aportabitur per terram non solvantur nisi tres denarii ut in foro Valencie continetur nec illi tres denarii solvantur nisi in loco ubi dicta saumata vini vel bladi vendetur. Item statuimus et perpetuo ordinamus ne aliquis advocatus seu rahonador nec alius pro eo in civitate vel regno possit decreta vel decretales aut leges aliquas allegare aliquo modo sub pena decem marcharum argenti de quibus nos habeamus medietatem sed solummodo habeant foros Valencie allegare in omnibus causis civilibus et criminalibus: volentes tamen quod si forus Valencie (se lee Valencie o Valentie, el texto tiene mala calidad) non sufficeret quod sit consilio et cognicioni proborum hominum civitatis et locorum regni. Et si solvere non posset penam predictam sit ejectus a suo officio et privatus ita quod nunquam possit advocare ibidem et ad hec per justitiam et juratos compellantur: et si per aliquem fuerit allegatum quod justicia illud non recipiat: quod si fecerit penam similem solvere teneatur. Item statuimus et ordinamus quod per juratos et probos homines civitatis Valencie sex probi homines sint electi uniuscujusque parroquie qui quolibet anno in festo Pentecostes jurent in posse justicie dominacionem et fidelitatem nostram fideliter observare ad nostrum et comunitatis Valencie comodum atque bonum. Item statuimus et ordinamus ne aliquis advocatus de seccano aut procurator possit tenere nec uti tutela vel cum in curia nec possint dari la (se lee lo) extimatores super vendiciones quas curia faciat nec possint advocare nec procurare in curia nisi tantum unam causam donec per sententiam fuerit terminata: quod si fecerit solvat pro pena centum solidos de qua pena habeamus nos medietatem et comunitas Valencie aliam medietatem: et si ipsam penam solvere non posset suo officio omni tempore sit privatus. Item statuimus et ordinamus quod cultellarii (cuchilleros) et baynarii civitatis et regni Valencie faciant cultellos et vaginas quoscumque et quascumque voluerint et quod possint vendere ipsos quibuscumque voluerint. Item statuimus et ordinamus ac concedimus quod çabaterii omnes tam presentes quam futuri qui novo opere çabaterie operari voluerint intus civitatem Valencie vel extra non teneantur solvere morbetinum nobis sed libere possint uti et operari eorum ministerio seu officio supradicto intus civitatem vel extra civitatem in quocumque loco extra çabateriam salvo tamen nobis censu et jure quod accipimus et debemus accipere annuatim in operatoriis carrarie majoris çabaterie civitatis Valencie et in aliis çabateriis locorum regni. Item statuimus et ordinamus quod si aliquis officialis vel alia persona faciebat vel utebatur in aliquo contra forum Valencie aliqua ratione vel contra privilegia civitatis et regni quod ille forus vel privilegium non minus valeat immo remaneret in sua firmitate robore et valore. Item statuimus et ordinamus quod quicumque homo privatus vel extraneus qui impetrabit cartam vel privilegium a nobis vel filiis nostris de quibus fiat aliqua gabella in civitate nec regno quod amitat caput ita quod scindatur ei ex toto et quod moriatur cum hoc probatum fuerit legitime contra illum et quod gabella illa penitus sit deffacta. Item statuimus et ordinamus quod quilibet libere possit emere et vendere omnia bona et res ac merces quecumque sint et in quocumque loco civitatis et regni que non prohibeantur per privilegium sive forum. Item statuimus et ordinamus quod notarii qui exigent vel recipient aliquod vel aliquam quantitatem pro testamentis vel cartis nupcialibus aut aliquibus contractibus quarumcumque rerum ultra quod continetur in foro Valencie quod privetur officio suo et ehiciatur per medium annum nec quod scriptori qui aliquod testamentum scribat testator possit ei aliquam quantitatem peccunie dare vel legare in ipso testamento. Item statuimus et ordinamus quod in aliquo loco villa aut castro vel alcheria captivi qui fugere arripueriut ab hominibus civitatis vel regni de quibus erunt non possint salvari vel deffendi a servitute eorum vel captivitate per francos nec etiam absolutos et quod non obstante privilegio concesso vel concedendo in loco ubi ipsi captivi essent recollecti domini illorum captivorum possint recuperare ipsos captivos libere et habere nisi forte ipsi captivi pernoctaverint in locis sarracenorum guerre et hoc esset legitime manifestum. Item statuimus et ordinamus quod notarii et scriptores qui scribunt aliquas causas pro aliquibus judicibus ordinariis vel etiam per judices nostros vel procuratores aut alios judices vel per judices delegatos non accipiant nec possint accipere de actis vel scripturis aliquibus aut sentenciis ultra illam quantitatem vel salarium quod consuetum est recipi per scriptores curie Valencie. Item absolvimus et diffinimus per nos et nostros ac etiam remitimus de speciali gracia omnes peticiones et acciones civiles et criminales quas facere possemus usque in hodiernum diem ratione barrigiorum vel fraccionum morarie Valencie et aliarum morariarum aliorum locorum regni vel per diruicionem domorum vel qualibet unione vel clocha populi vel alio modo quo erratum esset contra forum vel ratione scripturarum seu tractamenti capitulorum que nos duxerimus concedenda aut ratione sacramentorum factorum per aliquos super çoris Aragonum usque in hunc presentem diem dummodo deinde non perseverent in eisdem. Item volumus quod per sentencias vel condempnaciones que facte fuerint vel illate contra aliquos pro aliquibus ex dictis causis aliqua pena infamie non sit nec poni possit contra aliquem non obstante foro Valencie. Item concedimus quod supercequiarius de suo officio in perpetuum sit ejectus et unusquisque ex cequiariis utatur et uti possit secundum quod erat antiquitus consuetum. Item concedimus quod quilibet in toto regno possit facere in hereditate et loco suo libere almaceras olei et habere molendina olei olivarum aut molendina seu almaceras ad opus sui et aliorum et quod laborator possit molere partem suam in molendino seu almacera domini hereditatis rei cujus ipse voluerit. Item quod quilibet possit molere bladum olivas alquenam linos arrocium et omnia alia ubicumque voluerit. Item quod quilibet homo cujuscumque legis vel cujuscumque loci existat privatus vel extraneus possit hospitari et habitare cum rebus suis et averis in quocumque loco voluerit intus civitatem vel extra. Item statuimus et ordinamus quod aliquis tenere non possit tabulam cambii vel operatorium argenterie donec in posse curie assecuraverit idonee quod totum illud quod receperit vel sibi fuerit comendatum vel quod altero dicet aliqua ratione illi cujus erit satisfaciat ac esmeudet ço esmendet). Item statuimus et ordinamus quod habitatores civitatis et locorum regni Valencie habentes hereditates per aliqua loco regni non teneantur tenere hospicium nec habitare vel facere residenciam personalem in aliquo castro villa turri aut qualibet alia fortitudine nisi in illis locis ubi ipsi voluerint non obstantibus aliquibus condicionibus seu modis contentis in instrumentis dels accaptes. Item statuimus et ordinamus in perpetuum quod in civitate et in unoquoque locorum regni Valencie quolibet anno tertia die ante festum natalis Domini sit creatus justicia et electus et jurati in festo Pentecostes et mostaçafus in festo sancti Michaelis in forma que sequitur: videlicet quod jurati cum quatuor probis hominibus de unaquaque parroebia eligant unum probum hominem et nominent pro justicia et ita erunt in Valencia duodecim in justicia nominati et nomina illorum sint posita et abscondita in duodecim redolins de cera et unus infans qui non steterit eleccioni predicte accipiat tres ex predictis duodecim redolins quos ipse voluerit et illi tres sint nobis rei tenenti locum nostrum traditi et presentati et incontinenti sine aliquo elongamento nos vel bajulus noster apertis redolins predictis et visis nominibus eorundem accipiamus et eligamus unum ex predictis tribus qui sit justicia per unum annum tantummodo proxime tunc subsequentem qui faciat sacramentum in foro Valencie contentum. Veruntamen si homo suficiens pro justicia non inveniretur in altera ex parrochiis supradictis ponatur ibi de altera parrochia ubi plures inveniantur: et jurati ac mostaçafus sub ista forma similiter eligantur. Item statuimus et ordinamus quod non obstante pena sexaginta solidorum quod nullus posset decimare vel primiciare absque delmario nostro et episcopi Valencie possit delmare expletum suum absque delmario et primiciario per civitatem et regnum et quod bladum sit delmatum ac primiciatum absque aliqua pena secundum quod erat consuetum tempore domine regis patris nostri. Item statuimus et ordinamus quod si aliquis fuerit condemnatus sub pena quarti et non habebit mobilia unde solvat et debitor ante terminum vel retroclam assignabit bona sua sedencia quo ipse voluerit que sufficiant ad faciendam solutionem de dicto debito quod in tali casu debitor non teneatur solvere quartum. Item statuimus et ordinamus per civitatem et regnum quod sarraceni regni Valencie tam nostri quam alii possint vendere quibuscumque voluerint res et alias merces suos et emere etiam a quibuscumque voluerint et christiani et judei emere possint ab ipsis et eis vendere res suas. Item statuimus et ordinamus quod quilibet tabernarius possit vendere vinum in domo sua propria et qui domum propriam non habebit possit vendere in loco quo voluerit et etiam possint vendere vinum in quocumque loco ipsum habebunt. Item statuimus quod textores flaciatarum possint eas facere de quacumque voluerint latitudine dummodo pecten habeat duas alnas in amplitudine et flaciate habeant tres alnas et mediam in longitudine vel plus quantum voluerint. Item ordinamus quod quilibet possit facere fustaneos secundum quod fiunt in Barchinona legaliter atque bene. Item statuimus et ordinamus quod mensure salis sint omnes rotunde et de eadem amplitudine tam in capite quam in solo et quicumque voluerint de sale cum barcella quod cum barcella mensuretur eidem et venditores ipsius salis vendant ipsum bonum et pulcrum ac recipiens absque broça sub pena sexaginta solidorum quam penam justicia exigat et habeat loco nostri. Item quod aliquis homo civitatis nec regni nec etiam extraneus non teneatur solvere in tabula pensi salarium nec servitium ponderatori nec aliis officialibus dicte tabule ratione albaranorum nisi quantum teneatur solvere juxta forum quod accipiatur pro lezda ab illis qui lezdam solvere teneantur: et ab officiali dicte tabule qui contrafecerit extorqueantur perjusticiam loco nostri viginti solidi pro pena quociens fecerit contra predicta. Item statuimus et ordinamus quod brunaterii possint facere omnes pannos de tota natura et de tota lana et de omnibus coloribus bene et legaliter de sisa et de penso Ilerde et de Vallibus et de Montessono et facere etiam pannos de tota natura de França et de Narbona dummodo pellum de boch (Bock en alemán: macho cabrío, cabrón, choto en Beceite) sive stopam non ponant in eis et quod ipsi et alii possint facere tintam de omnibus coloribus ad opus sui et aliorum ubicumque voluerint exceptis indi et grana. Item statuimus et ordinamus quod instrumenta censualium nostrorum et instrumenta venditionum sarracenorum captivorum qui vendentur possint confici per quoslibet notarios civitatis et loci. Item statuimus et ordinamus quod homines villarum regni non teneantur dare cenam alicui procuratori nisi tantum nobis et successoribus nostris. Item statuimus et ordinamus quod carnicerii non possint pascere vel possint pasturare bestiarium eorum in vineis vel terris cultis absque voluntate dominorum ipsorum alio modo nisi quod continuatur in foro Valencie. Item statuimus et ordinamus quod a portu gradus Valentie (puerto de El Grao, el graó, lo graó o grasó ?) removeatur estaca que ibi posita erat ratione lezda et pena tollatur que imposita erat contra transeuntes dictam estacam donec scrutati erant et deinde exigatur lezda legaliter et solvatur. Item tollatur pena imposita contra barcherios sive nautas aportantes sal de aliis partibus pro expensis eorum dum tamen in fraudem salis nostri Valencie sal non aportent causa vendendi. Item statuimus et ordinamus quod Iezde nostre et cujuslibet loci nostri leventur et solvantur legaliter in manu in quibus debebunt solvi et in locis consuetis antiquitus et secundum quod antiquitus erat fieri consuetum et non in aliis partibus sive locis. Item statuimus et ordinamus quod quicumque armaverit cum lignis suis vel barcis quod in eundo vel veniendo de hiis que se habebunt cum nostris officialibus expedire se expediant cum bajulo nostro Valencie vel tenente locum ejus et non cum alio. Item ordinamus quod per manus justicie et proborum hominum Valencie sit in gradu Valencie annuatim justicia procreatus. Item statuimus et ordinamus quod quilibet homo civitatis et regni possit mittere sarracenos laboratores ad laborandum in hereditatibus suis ad certum tempus vel in perpetuum et quod ipsi sarraceni vel qui jam habitant in eisdem non teneantur dare domino regi nec alicui alii illos duodecim vel viginti solidos nec alia que erant de novo imposita qui solvebantur nobis et quod franchi sint a quantitatibus supradictis et rebus et quod sarraceni laboratores teneantur solvere domino hereditatis quitquid conventum fuerit inter eos et quod bisancios sarracenorum habeant et recipiant ab ipsis dominis hereditatis prout continetur in foro et quod sarraceni non forcientur accipere sal nisi secundum quod emere voluerint per minutum. Item statuimus et ordinamus quod illud decimum quod petebatur noviter a captivis sarracenis qui se redimebant a dominis eorundem sit penitus absolutum et quod non teneantur solvere nobis decimum supradictum cum tempore domini patris nostri non fuerit consuetum. Item statuimus et ordinamus quod generaliter cuilibet homini civitatis et regni cujuscumque condicionis aut modi existat sive dives aut pauper sint salve vestes sue et alia que per çorum Valencie excusabantur pignorari per curiam hominibus honoratis. Item statuimus et ordinamus quod omnes avers que debeant garbelari videlicet grana indi piper zinziber gala alum mastech encenz et lacha et alii avers de partibus occidentis que faciant garbelari garbelentur de cetero ne fraus vel encamaramentum possit fieri in eisdem. Item statuimus et ordinamus quod clavis almudini Valencie per justiciam uni vel duobus probis hominibus comendetur ut mercatores aportantes bladum in almudino predicto sub spe legali dimitere possint illud. Item statuimus et ordinamus quod quilibet portare possit cultellum de uno palmo et medio et bannum cultelli majoris ipsius mide tornetur ad quinque solidos et bannum cimboli ad alios quinque solidos tornetur et bannum cultelli evaginati (navaja, navalla?) tornetur ad sexaginta solidos. Item statuimus et ordinamus quod aliquis pellerius non sit ausus desfacere aliquam roppam infra decem dies postquam emerit eam et eam tenuerit publice extra in pertxa sua per dictos decem dies et hoc jurare in posse justicie anno quolibet teneatur et postquam dicta roppa steterit per decem dies in pertxa (perchi, pérgola en italiano, algorfa, desván ?) sua non possit per aliquem demandari nisi solverit precium quod constaret et postquam cursor publice portasset eam per plateas non possit demandari pro furto et hoc intelligatur inter presentes cum absentibus posset prejudicium generari: et aliquis ministratis non sit ausus vendere aliquam roppam veteram pro nova nisi in principio mercati illud diceret emptori et si non diceret perdat eam. Item statuimus et ordinamus quod privilegium aliquod impetratum contra privilegium datum seu concessum civitati non habeat valorem nec in aliquo observetur. Item statuimus et ordinamus quod prohibeatur de cetero ne aliquis portans coronam recipiatur in procuratione nec in officio publico. Item statuimus et ordinamus quod aliquis cursor non sit ausus recipere salarium nisi juxta forum inter ambas partes nec sit ausus retinere nec facere emere roppam que sibi comendata fuerit ad vendendum: quod si fecerit suo oficio omni tempore sit privatus. Item statuimus et ordinamus quod aliquis usurarius publicus non recipiatur in aliqua procuratione in curia nec in alio loco ne anulletur peticio quam procurabit vel gentes super hoc possint in aliquo deffraudari. Item statuimus et ordinamus quod scala et altum et baxium que fiebant in civitate Valencie removeantur imperpetuum ita quod non fiant in aliquibus contribucionibus civitatis: et cum civitas multum facere habebit illud fiat cum albaranis per richos homines et per medianos et minores secundum quod unusquisque habebit ad cognitionem illorum de manu majori mediocri et minori. Item statuimus et ordinamus quod quilibet possit emere escagios bladi secanorum et aliorum hominum que fient in almudino et quod non sit gabella de agranaduris bladi quod versatur seu spargitur in almudino et quod quilibet possit levare bladum suum de terra ubi vertetur. Item statuimus et ordinamus quod aliquis bajulus non sit ausus nec possit ponere caloniam super gentes cum crida vel sine crida. Item statuimus et ordinamus quod vicinus vicino possit ponderare et recognoscere res suas a quibus lezda dari nun debeat absque aliqua pena et quod mercatores vicini Valencie non teneantur ire ad tabulam pensi pro dicendo vel nominando lezdas quas homines extranei dare debeant in tabula supradicta. Item statuimus et ordinamus quod justicia possit dimitere et facere graciam sive lexiam de caloniis secundum quod utebatur tempore domini regis patris nostri. Item statuimus et ordinamus quod advocati qui per denarios advocabunt semel in anno faciant sacramentum quod utantur bene et legaliter juxta sanam et bonam conscienciam corundem in causis que tenebunt et quod non accipiant nec accipi faciant pro salario nisi quantum eis taxatum extitit per dictum dominum patrem nostrum cum privilegio suo eo quod venient fovere causas quas ducent coram curia: et qui contra hoc fecerit solvat penam in privilegio contentam. Similiter ordinamus ne judices recipiant salarium ultra quod in eodem privilegio continetur. Item statuimus et ordinamus quod aliquis minor viginti duobus annis non recipiatur in curritore nec utatur officio curritorie nec aliud officium publicum teneat in civitate. Item statuimus et ordinamus ad tollendum missiones scripturarum advocatorum et judicum quod omnes cause ducantur per çorum Valencie sub ista forma quod petitio sit data ac responsio facta eidem et excepciones recipiantur et non fiant alique posiciones nec articuli nec aliquis alius processus et quilibet possit dare testes super peticione sua vel super excepcione sua et quod nulla peticio possit dici inepta et quod quilibet se possit juxta forum Valencie appellare. Item statuimus et ordinamus sub pena centum morabetinorum ne domini aliquorum molendinorum vel aliquis pro ipsis audeat mutuare nec dare per se vel alium alicui flacherie vel farinariis ad hoc ut molant in suis molendinis: et si forte flaqueria acciperet vel faceret accipi mutuum servicium sive donum de aliquo domino molendinorum a suo oficio imperpetuum sit privata. De dominis autem molendinorum draperiorum (batán, batá) intelligatur scilicet quod non mutuent nec donent alicui aliquid ut apportet pannos in molendinis suis. Item statuimus et ordinamus quod pro morabetino censuali solvantur tantum novem solidi regalium et pro mazmudina censuali septem solidi ejusdem monete: et tam de censualibus nostris quam aliarum personarum cujuscumque conditionis aut modi existant de civitate et regno istud idem intelligatur deinde. Item statuimus et ordinamus quod nullus judeus sit bajulus nec teneat bajuliam nec curiam nec sit etiam collector reddituum in Valencia nec in alio loco regni nec officium publicum teneat unde super christianum habeat jurisdiccionem. Item statuimus et ordinamus quod quicumque invenerit rem vel roppam suam que sit furata eidem vel forciata aut extracta de posse suo absque voluntate suo et fuerit in posse alicujus judei vel alicujus alterius persone quod domino suo restituatur libere absque precio et servicio non obstante privilegio aliquo in contrarium concesso vel etiam concedendo. Item statuimus et ordinamus quod observetur et confirmetur per civitatem et regnum esmenda fori Valencie que facta fuit super facto sacramentalis malediccionum judeorum. Item statuimus et ordinamus per civitatem et regnum quod judei usurarii jurent quolibet anno in posse justicie quod mutuent ad rationem quatuor denariorum pro libra in mense juxta cotum domini patris nostri et non ad amplius et si contrafecerint perdant debitum et solvant pro pena decem marchas argenti de qua pena nos habeamus terciam partem et terciam comune et terciam accusator. Item statuimus et ordinamus quod aliquis judeus non decollet carnes in carniceria christianorum infra menia civitatis vel loci. Item cum judei non sint in una fide seu credencia nobiscum propter quod inter vestes christianorum et judeorum distinccio habitus debet esse: statuimus et ordinamus per civitatem et loca regni quod quilibet judeus ultra etatem decem annorum portet cappam rotundem indutam ad consuetudinem Barchinone eundo per civitatem vel villam excepto eorum callo: sed si extra civitatem vel villam iverit spaciatum portet eam in collo si voluerit: et si per caminum de uno loco ad alium accedere voluerit tunc portet aliam vestem quamcumque voluerit: et si quis judeus contra hoc fecerit penam triginta solidorum pro nobis bajulo nostro solvat pro unaquaque vice. Item propter dolum et multas fraudes quas judei faciunt
ut dicitur
christianis ratione cujusdam privilegii quod habent quod credantur de eo quod se asseruerint mutuase: statuimus et ordinamus quod aliquis judeus non credatur ultra V solidos in re sua propria absque carta aut testibus cristianis non obstante eorum privilegio supradicto. Item statuimus et ordinamus quod quando karissimus filius noster habeat regnare infra unum mensem tunc primum venientem in civitate Valencie faciat personaliter curiam celebrare et juret tenere et observare et facere teneri et penitus observari foros Valencie et privilegia bonos usus ac bonas consuetudines civitatis et regni Valencie licet jam hoc juraverit in presencia nostra pariter atque vestra. Istud idem etiam successores nostri ita facere ef jurare penitus teneantur. Has autem laudaciones concessiones statuta gracias et remissiones per nos et successores nostros in perpetuum facimus vobis civibus Valencie supradictis et omnibus aliis hominibus locorum omnium regni Valencie et vestris ac eorum successoribus in perpetuum qui foros Valencie volueritis acceptare sicut melius dici et intelligi potest ad vestrum et vestrorum semper bonum et sincerum intellectum: volentes quod omnes cives habitatores civitatis et regni Valencie qui ut dictum est foros Valencie voluerint acceptare sint in predictis graciis ac beneficiis et omnibus aliis et singulis supradictis participes et consortes ac ea omnia per loca regni Valencie sic observent et faciant observari non obstante si contra forum Valencie concessimus seu ordinavimus aliqua ex predictis cum ea ex certa sciencia et de nostro assensu et ad vestri requisicionem duxerimus concedenda corrigenda ac etiam ordinanda nec obstantibus aliquibus privilegiis impetratis in contrarium vel de cetero impetrandis. Et ut predicta omnia majori gaudeant firmitate juramus per Deum et ejus sancta IIII evangelia a nobis corporaliter tacta et crucem domini et per infantem Alfonsum locumtenentem primogenitum nostrum illud idem jurari facimus de presenti predicta omnia observare juxta posse nostrum et non in aliquo contravenire. Mandantes nichilominus universis oficialibus nostris presentibus et futuris quod predicta omnia et singula firma habeant et observent et faciant inviolabiliter observari et non contraveniant nec aliquem contravenire permitant aliquo modo vel aliqua ratione. Data Valencie kalendas decembris anno Domini MCC octuagesimo tercio.

lunes, 22 de marzo de 2021

50-60

QVOD NOTARII INFRA
MENSEM NOTENT


chartas, & infra
duos menses tradant partibus informa publica: & cogere possint
contrahentes ad taxationes soluendas.


L.


ORDINAVERVNT etiam &
statuerunt, quod dicti Notarij ex quo receperunt dicta instrumenta, &
contrahentes ipsos contractus firmarunt cum effectu, debeant &


teneantur infra vnum
mensem ab inde computandum; notare, & in suis notulis, seu
libris notularum scribere largo modo, & continuare per se,
vel eorum subrogatos, dictos contractus, & instrumenta, quae
receperint; & infra duos menses redigere in publicam formam, &
parare tradendos parti petenti. Dum tamen dicti contrahentes,
postulantes ipsa istrumenta, in publicam formam redacta,
realiter & de facto exoluerint praefatas taxationes. Si vero
dictis duobus mensibus elapsis, dicti contrahentes non curauerint,
seu negligentes fuetint recipere dicta instrumenta in publicam formam
redacta, & praesoluere de facto ipsorum taxationes, siue salaria
supradicta; quod dicti contrahentes quibus ineumbit seu pertinebit,
compelli possint, & debeant fortiari, & per Curiam executari,
ad soluendum eisdem Notarijs praefatas taxationes, & salaria:
simul cú expensis, & missionibus inde factis. (despeses,
mesions, messions; gastos, costas, expensas
)


QVOD POST
CONTRACTVVM FIRMAM NOTT.


possint petere
medietatem salarij eis exolui.


LI.


Item ut dicti
Notarij libentius notare valeant, & largo modo continuare dictos
contractus, & instrumenta, in ipsorum forma, & non postponát
facere quae superius continentur, ordinarunt, & statuerunt, quod
firmatis instrumentis dicti contrahentes, seu illi ad quos solutiones
dictorum salariorum, seu taxationum facere pertinebunt, teneantur, &
debeant, medietatem illorum exoluere, & tradere dictis Notarijs
si illa petierint; & habere voluerint ab eisdem.


QVOD NOTARII NON
PROCVRENT, NEQVE
teneant scriptorium nisi primo examinentur, &
probentur á Vicario.


LII.


Item cum sepé
contingat nonullos Notarios in Iudicijs officium procuratorum, &
causidicorum exercere, etiam in contractibus, testamentis, &
alijs instrumentis per eos confectis; quae sunt nédum R. P. damnosa,
sed etiam eisdem Notarijs opprobiosa, & scandalosa: statuerunt, &
ordinarunt; quod de cetero, nullus in Ciuitate, & Insula
Maioric
. Fiat, ordinetur, & creetur, vel admittatur, in Not.
nec arté notariae audeat exercere nisi in initio sui officij, iuret
in posse Vener. Vicarij Ciuitatis Maioric. (venerable
veguer, vaguer de la Ciutat de Mallorca, Mallorcha, la actual Palma
de Mallorca
) officium procurationis, vel causidici suscipere nec
exercere in Iudicijs, nisi pro se filijs, parentibus,
fratribus, & sororibus suis dum taxat: nec hij, qui
iam sunt Notarij, in praedictis testamentis, vel contractibus, vel
aliis instrumentis per eos confectis, propter corum (eorum?)
honestatem, valeant dictum procurationis officium in iudicijs
exercere; In aliis autem tolleretur, ex quó iam tali officio
hactenus usi fuerint (no hay punto) Et hoc idem habeant iurare
Notarij creandi post publicationem horum statutorum, per Dominum
Regem;
qui etiam non possint tenere tabularium, vel
scriptorium publicé, pro vtendo dicto officio Notariae, donec
fuerint examinati, & approbati per Venerabilem Vicarium
cum consilio Venerabilium Iuratorum Regni & eorum
Assessorum cum Proceribus antiquis Nott. adiunctis aliquibus
Iureperitis, super examinatione praedicta.


QVOD IN
CRIMINALIBVS, IVDEX, VEL ASSESSOR


sit praesens in
receptione testium: qui testes dicant in Vulgari, nisi in leui
crimine, quia tunc sufficit Notarius, cum vno Fiscali.


LIII.


Item cum aliquibus
temporibus citra fuerit quidam abusus in Ciuitate, & insula
Maioric
. ut in Causis criminalibus (in quibus cautius est
procedendum, cum maiori puritate, cum sit in eis maius periculum)
Notarij, vel scriptores simplices, & idiotae,
sine officiali, seu Iudice ordinario (in Curia cuius causae ipsae
tractátur, solo nunch cú Procuratore Fiscali dumtaxat) procedunt ad
inquisitiones accipiendas contra delatos de criminibus, & eorum
confessioes, ac testium depositiones seu examinationes, ex
quibus sequntur grauamina Iniustitiae, & damna irreparabilia R.
P. & singularibus eiusdem statuerunt; quod de coetero Notarij vel
Scribae curiarum, vel quorumcunque officialium ordinariorum
Insulae Maioric. sint idonei, discreti, & sufficientes, ad
tantum officium exercendum arbitrio cognitioni ac electioni,
Gubhrnatoris dicti Regni seu eius Locumteneut.
(Locumtenent : Lugarteniente) & eius Assessoris; Nec etiam
tales sic electi possint ad dictas inquisitiones, & praeserrim
testium examinationes vllatenus procedere nisi praesente illo iudice
ordinario ad quem cause ipsae pertinere dignoscentur seu eius
assessore; adijciendo quod Notarij, seu Scribae iam dicti debeant, &
teneantur in confessione delatorum, & examinationibus testium
etiam ex officio Iudicis, vel ad instantiam procuratoris
Fiscalis
, vel partis, priuatis accipiendis, continuare ad
literam
in vulgari Catalanorum, omnia, &
singula quae dicentur & deponeniur (deponentur ?)
tam per dictos, quam per testes ante dictos; siue faciant pro
dictis delatis, siue contra ipsos, sub poena falsarij, Notarij
seu Scribe. Et ex quo aliquis testium iurauerit, teneatur
depositionem ipsius in scriptis redigere, & continuare; nec eius
depositionem dimitat vel omittat scriberei vel continuare. sub dicta
poena. Et predicta (e con rabito) de personali receptione
inquisitionis facienda per Ordinarios, aut Assessores ipsorum, vel
Iureperitum loco ipsius datum, solum intelligantur in criminalibus
quorum punitio. ex iure communi vel municipali est poena mortis
vel mutilatio Membri. In alijs vero leuibus criminibus,
possint inquisitiones accipi per Notarios cum procuratore, vel
Aduocato


Fiscali vt est aliás
in Maioricis assuetum.


(***)


QVOD ASSESSORES,
TAXENT SCRIPTVRAS, ET


pedagia in
criminalibus ipsis Nott.


LIIII.


Item, quod Assessor
Iudicum ordinariorum, habeat taxare salaria dictorum Notariorum seu
scriptorun causarum Criminalium, que ipsis debentur, pro
pedagiis, & scripturis. Nec


sibi dictus
Notarius, seu Scriba possit, vel debeat ipsas scripturas taxare; sub
dicta poena.


QVOD ELIGANTVR
QVATVOR HEBDOMMADARII


probi homines; in
Curijs Baiuli, & Vicarij.


LV.


Item cum antiquitus
eligi consueuerint, & deputari quatuor Probi homines in Curiis
venerabilium Baiuli, & Vicarij Ciuitatis, ad videndum, &
diligenter inuestigandum, quae & quot, & quales causae, tam
Ciuiles, quám Criminales, tractabuntur in ilis, ad hoc ut eorum
solicitudine facilius & citius terminarentur, & cessaret
Iurgia, calumniae, & expensae, quae antéa fieri consueuerant, &
ab aliquibus citra temporibus negligéter, in damnum R. P. fuerit hoc
omissum, volentes, per dictam laudabilem & approbatam
consuetudinem, siue vsum


antiquum dicte
Vniuersitatis, & singularibus eiusdem valde proficuunm &
vtilem, & neccesarium confirmare, statuerunt, & ordinauerunt,
quod de cetero, qualibet septimana, quatuor notabiles,
& probi homines Ciuitatis eiusdem eligantur & deputentur per
Venerabiles Iuratos dicti Regni, qui Proceres existant continui per
totam illam septimanam, duo videlicet in Curia Vicarij
diligenter inuestigandó quae quót, & quales causae tam Ciuiles,
quam Criminales, & in quas, & cótra quas ducuntur, &
tractantur illas toto eorum posse vt breuius & citius fieri
poterit expediri, & determinare facientes. Etiam attentius
procurantes ne aliquis delatus de aliquo crimine, vel aliqua quauis
causa, captus seu detentus in carceribus per Procuratores
Fiscales, vel alios quoscunq; Officiales, seu priuatos, contra
Iustitiam, seu franchesias, priuilegia seu bonos
vsus
Regni praedicti oprimatur, detineatur, calumnietur, seu
molestetur, causam illius, secundum merita, seu


demerita ipsius, per
Iustitiam laborantes facere expediti; & partes litigantes quantum
poterint, ad coneordiam deducétes. Et alia inde facientes, ut
cessent litigia, & dispendia damna, labores, & expensae:
discretioni dictorum procerum omnia relinquendo. Adijcientes quod
praedicti probi homines quatuor, per dictos honorabiles Iuratos
renouentur qualibet, septimana ut facilius tale onus inter omnes
Ciuitatenses portetur, & illa septimana qua vacabunt, praedicti,
non possint compelli per aliquem ex dictis officialibus, vt
interueniant tanquam proceres in aliquibus sententijs per dictos
officiales


coneordandis, &
vt praesens salubris Ordinatio diligentius valeat obseruari:
statuerunt, & ordinauerunt quód dicti quatuor homines probi, in
fine illius septimanae in qua ad premissa fuerint electi,
debeant, & teneantur denuntiare dictis Honorab. Iuratis, eosque
saltem verbo certificare vt alios quatuor Proceres pro illa septimana
sequenti eligant, ad praemissa continuanda, & tali hora quod
honorabiles Iurati possint commode ad dictam electionem faciendam
procedi, & electos, possint vocare, & citare, ad hoc ut
absque aliquo interuallo noui electi, possint ea omnia in Curijs
continuare. Adsint etiam praedicti quatuor homines personaliter in
carcere Regio, diebus Veneris, vel alijs dum
honorabilis Gubernator, vel eius locumtenens visitat ipsum
carcerem, ut de praedictis omnibus colloquiis habeant, & super
ipsis prouideatur; praesentibus alijs officialibus Regiis.


QVOD REGISTRA FIANT
IN QVALIBET CVRIA.


LVI.


Item statuerunt, &
ordinauerunt. quód omnes Notarij & Scribe dictarum curiarum, &
alii, quicunque eiusdem Ciuitatis, & Insulae Maioric. debeant, &
teneantur facere originalia singularia, omnium procesuum, de
vniuersis, & singulis causis, & questionibus summam centum
solidorum
excedentibus quae in eisdem Curijs de coetero ducentur
seu movebuntur; cum coopertis pergameneis, in quibus
originalibus, scribant singulas comparitiones quas partes litigantes
facient,& nomina propria ipsorum litigantium comparentium, siue
fuerint principales, siue procuratores eorum, designando per


extensum largo modo,
in eisdem originalibus Chalendarium videlicet; annum, mensem,
diem & horam, quibus dictae cóparitiones fient. Si vero dicti
Notarij seu scriptores audeant


alicui dictarum
partium, deliberare, seu dare copiam actorum predictorum processuum,
aut restituere translatum parti in quo erant continuata, donec illa
sint ab integro cótinuata, & scripta sicut fient in antedictis
originalibus; itaque dum dicta acta fient scribatur in dictis
originalibus, & postea tradatur copia illorum dictis partibus
comprobata cum dictis originalibus. Poenam ineurrant viginti quinque
librarum Fisco Regio applicandarum, pro qualibet vice, qua per
dictos Notarios seu Scribas, aut quoslibet ipsorum contrarium fuerit
attentatum (no hay punto) Vel praesens statutum obseruari
praetermissum, & perditionis


salarij scripturarum
in originali (pone origiuali) non continuatarum. Et quod
partes litigantes, non teneantur soluere integras scripturas, donec
dicta originalia sint perfecta: Sed solum habeant, & teneantur
soluere duas partes illius que solui debent pro scripturis,
retenta tertia parte pro dictis originalibus satisfaciendis. Et quod
scriptores Curiarum, non possint vltra exigere, vel recipere, sub
poena quinquaginta solidorum pro qualibet vice,


qua fieri contingat
exigenda, & pro medietate Fisco, & pro alia medietate,
denuntiatori applicáda.


QVOD LITTERAE
EMANATAE AB ALIQVA


Curia, signentur
manu Assessoris: & quod illorum portitores sint sub certo numero.


LVII.


Item quod de
coetero, nulla littera procedat seu emanet a Curijs Gubernationis,
Baiuliae, & Vicariae Ciuitatis, & Vicariae forensis; donec
fuerit per Assessorem illius Curiae subsignata: Sine aliquo salario,
vel grauamine, sub poena viginti solidorum Fisco Regio applicandorum,
pro qualibet vicé qua fuerit contrauentum. Quae literae non
portentur nisi per certos portitores, qui sint descripti in certo
libro, in Curia Baiulie Maioric. & habeat antequam vtatur
officio portitoris, iurare in posse Venenab. Baiuli, debene, &
legaliter se habere in officio seu exercitio officij portitoris: Et
de faciendo relationes legales de portatione litterarum, processibus,
& responsionibus quae fient per eos, contra quos litterae
portabuntur, aut per Baiulos quibus diriguntur. Possint tamen etiam
portari litterae per virgarios, (oficiales que llevan
verga; verguers; el veguer o vaguer es el Vicario
) capita
excubiarum, vel sagiones: cum praedicta etiam ad eorum
officium pertineant.


QVOD SI POST PRIMAM
ET SECVNDAM LITTERAS


non exequantur;
possit mitti commissarius expensis proprijs Baiuli forensis.


LVIII.


Item cum per Baiulos
Villarum, & Parroquiarum forensium fauore eorum distictualium
contra quos requiruntur & mandantur fieri executiones per
Gubernatorem dicti Regni seu eius locumtenenté, vel per
Baiulum aut Vicarium forensem ne dictae executiones ad effectum
deducantur; fiant sepissimé diuersa impedimenta; admittentes
friuolas appellationes, & diuersas alias contradictiones, quae in
finalibus redundant nedum in dispendium creditorum, & aliorum
dictas executiones requirentium. Immo etiam in damnum ipsorum
debitorum, ad obuiandum supradictis malitiis, & dispendijs:
statuerunt, & ordinauerunt, quod Baiuli dictarum Villarum, &
Parroquiarum forensium, teneantur & debeant literas executorias
manu dictorum Assessorum subsignatas exequi indilaté omni friuola
appellatione cessante cum ab executione, non appelletur. Et nisi
primas litteras executorias Baiuli forenses antedicti, debitae
executioni mandauerint quod facta veridica relatione, eisdem
Gubernatori, Baiulo, & Vicario, de negligentia ipsorum Baiulorum
forensium, vel liquidata contradictione, vel appellatione, in termino
sibi non parente fiat secunda littera. Et si ipse Baiulus forensis
(se lee fotensis) illam illico non fuerit executus, mittatur
aliquis commissarius per illum officialem cuius littera prima fuerat
concepta, pro facienda executione in bonis illius, contra quem fieri
requirebatur; Expensis vero Baiuli contemnentis & recusantis
dictam facere executionem. Et hoc nisi ex aliquibus iustis causis seu
legitimis rationibus allegatis, & adueratis coram dictis
Gubernatore Baiulo, & Vicario forensi per eum contra quem
dicta executio requirebatur apparuerit eidem Gubernatori Baiulo, &
Vicario forensi, dictos Baiulos forenses, seu illum cui
littera executoria dirigebatur; fuisse rationabiliter excusatum a
facienda executione in dicta prima littera requisita, vel sibi
mandata.


QVOD ADVOCATI, ET
PROCVRATORES IVRENT
obseruare franchesias, & statuta,
dicti Regni Maioricarum.


LIX.


Item, quod quilibet
Aduocatorum, & Procuratorum Ciuitatis, & Insulae Maioricarum,
ante quam dicto Vtatur officio, & etiam quolibet anno si
requirantur debeat, & teneatur Iurare, & iuramentum
praestare in posse dicti Vener. Vicarij; seruare franchesias
priuilegia, bonos vsus & Ordinationes Curiarum dicti Regni; &
contra illas, vel illa, scienter non iudicare, aduocare vel
procurare; facta eis fides primitus de dictis franchesiis,
priuilegijs, & Ordinationibus Curiarum. Et si praedicti Aduocati,
& Procuratores, recusauerint requisiti, & iusi praestare
dictum iuramentum per vnam diem naturalem ab hora dicte recusationis
computandam, ad dicta officia procurationis, & aduocationis, non
admittatur: nec illo vmquam vti possint; donec dictum praestiterint
Iuramentum; cum effectu. Et quod proceres, antequam iudicent, vel
consulant, si requirantur, habeant iurare de seruando franchesias,
priuilegia, & Ordinationes, dictarum Curiarum.

QVOD SENTENTIAE CONCORDENTER CVM

Processu Originali Curiarum.

LX.

Item quod nullus Iudicum ordinariorum, vel delegatorú audeat vel possit de coetero, super aliqua causa Ciuili, vel Criminali, ferre sententiam, nec aliquis Assessor consulere, nec interesse in cócordatione alicui9 sententiae; nisi cú Processu originali, vel registro perfecto, vel cóceruato. Et hoc sub poena centú solidorú fisco Regio applicandorú, & a quolibet cótrafacientiú, proqualibet vice exigendorum.