Mostrando las entradas para la consulta Jacobi Dei gratia ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta Jacobi Dei gratia ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

viernes, 14 de febrero de 2020

XVII, perg 384, Jaime I, septiembre 1229

XVII. 
Perg.n.384. Jai.I.18 set. 1229. (Datum apud Tarrachonam quinto kalendas septemberis anno Domini millessimo CC vicesimo nono).

In Christi nomine. Manifestum sit omnibus quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum comes Barchinone et dominus Montispesulani promitimus vobis venerabilibus in Christo patribus S. Dei gratia Tarrachonensi archiepiscopo G. Vicensi B. Barchinonensi et G. Gerundensi episcopis vobis quoque fratri B. de Campaines tenenti locum magistri et preceptoris Riparie et Miraberti et vobis karissimo consanguineo nostro Nuno Sancii Hugoni comiti Empuriarum G. de Montecatano vicecomiti Biarnensi R. de Montecatano Raimundo Alaman Guillelmo de Claromonte et aliis omnibus qui nunc presentis estis in Tarrachona et debetis nobiscum personaliter proficisci ad insulas Majoricas Minoricas Eviçam et alias insulas que vocantur generaliter Baleares ad expugnandas inde barbaras naciones quod de tota terra civitatibus villis et castris terris heremis et populatis cum suis redditibus et rebus mobilibus et inmobilibus et exitibus universis que in hoc viatico adquiremus Domino concedente tam per terram quam per mare lezdis pedaticis ribaticis et aliis exitibus universis dabimus vobis vel vestris justas porciones secundum numerum militum et hominum armatorum quos vos vobiscum duxeritis et nos similiter habeamus partem nostram omnium predictorum secundum numerum militum et hominum armatorum qui nobiscum fuerint retentis nobis alcaceriis et staticis regum in civitatibus ultra debitam portionem nobis competentem. Et si forte Domino concedente adquireremus in hoc viatico alias insulas et terras sarracenorum vel res mobiles vel inmobiles per terram vel mare eodem modo inter nos et vos pro porcionibus legitimis dividantur. Et omnes divisiones iste fiant per cognicionem Berengarii Barchinonensis episcopi et G. Gerundensis episcopi fratris B. de Campaines Nunonis Sancii Hugonis comitis Empuriarum G. de Montecatano vicecomitis Biarnensis per quorum etiam cognicionem asignentur ecclesiis et clericis dominicature et redditus competentes. Item ad eorundem cognicionem remaneant ibi in stabilimento et in retinimento terre illi qui partem terre habere voluerint vel alios per se constituant defensores. Porciones autem vestras quas ibi habebitis vos et vestri teneatis per nos et successores nostros et ad nostram fidelitatem et consuetudinem Barchinone et detis nobis potestatem quandocumque voluerimus irati et paccati et porciones quas inde habebitis possitis vendere et alienare salva nostra fidelitate et dominio antedicto. Preterea omnes homines de terra nostra et aliunde venientes qui hoc jurare voluerint et venire nobiscum in viatico supradicto habeant similiter partes suas ad cognicionem supradictorum. Volumus etiam et statuimus quod illi qui partem habuerint de terris illis non possint guerrejare inter se dum fuerint in partibus illis nec guerram facere de terris illis. Ad majorem securitatem omnium predictorum nos Jacobus rex predictus juramus per Deum et hec sancta evangelia coram posita hec fideliter servaturos et ducturos nobiscum ducentos milites. Datum apud Tarrachonam quinto kalendas septemberis anno Domini millessimo CC vicesimo nono. - Postea in obsidione civitatis Majoricarum XIV kalendas octoberis fuerunt positi et electi de consensu domini regis et omnium predictorum in portionibus faciendis loco Guillelmi et Raimundi de Montecatano Raimundus Alaman et Raimundus Berengarii de Ager qui hec jurarunt et cum eis similiter in porcionibus faciendis Eximinus de Urrea et Petrus Cornelii qui hoc juraverunt.
- Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum comitis Barchinone et domini Montispesulani. - Sig+num Berengarii Barchinonensis episcopi qui promitto in manu Domini S. archiepiscopi Tarrachonensis me iturum et ducturum usque ad centum milites et quos potero servientes. - Sig+num Guillelmi Gerundensis episcopi qui promitto me iturum et ducturum milites quos potero et servientes. - Sig+num fratris B. de Campaines
tenentis locum magistri qui promitto me iturum cum militibus quos potero. - Sig+num Nunonis Sancii qui juro me iturum et ducturum usque ad centum milites salvo jure meo de Scunerio. - Sig+num Hugonis comitis Empuriarum qui juro me iturum et ducturum usque ad septuaginta milites et servientes quos potero. - Sig+num Guillelmi de Montecatano vicecomitis Biarnensis qui juro me iturum et ducturum usque ad centum milites et servientes quos potero et juramus portiones terrarum et rerum facere ut predictum est bona fide. - Sig+num Raimundi de Montecatano qui juro me iturum et ducturum usque ad quinquaginta milites. - Sig+num Raimundi Berengarii de Ager qui juro me iturum. - Signum B. de Sancta Eugenia et Guilaberti de Cruilis qui juramus nos ituros et ducturos usque ad triginta milites. - Sig+num Raimundi Alaman et Guillelmi de Claromonte qui juramus nos ituros et ducturos usque ad XXX milites. - Sig+num Geraldi de Servilione. - Sig+num Ferrarii de Sancto Martino. - Signum Guillelmi scribe qui mandato domini regis pro Guillelmo de Sala notario suo hanc cartam scripsit die et anno prefixis.


lunes, 17 de febrero de 2020

XL, perg 1760, Jaime I, 1263

XL. 
Perg.n° 1760. Jai.I. 2 nov. 1263.

In Christi nomine. Noverint universi quod cum contentio fuisset inter illustrem dominum Jacobum Dei gratia regem Aragonum Majoricarum et Valentie comitem Barchinone et Urgelli et dominum Montispesulani et nobilem Petrum de Montechateno senescalium ejusdem domini regis quod dictus Petrus de Montechateno conquerebatur ab eodem domino rege quod idem dominus rex faciebat ei injuriam de facto majordomie et super hoc dictus dominus rex et dictus Petrus de Montechateno misserunt predictam causam in posse domini Eximini Petri de Arenoso et Thomasii de Sancto Clemente et Guillelmi de Sala et Arnaldi de Boscho quod quidquid ipsi arbitri cognoscerent quod dominus rex deberet facere in predicto facto majordomie quod dictus dominus rex et dictus Petrus de Montechateno starent in cognitionem eorundem arbitrorum. Primum
capitulum est quod dictus Petrus de Montechateno petit quod dictus dominus rex debet sibi exibere portionem viginti animalibus. Cui petitioni respondent arbitri supradicti
judicando quod dictus Petrus de Montechateno non debet accipere iiec ullo tempore recepit rationem nisi sexdecim animalibus tali modo quod dum ipse sit in curia debet
accipere rationem duodecim animalibus et quatuor animalibus tenenti suum locum. Secundum capitulum est quod dictus Petrus de Montechateno postulat quod quando prelium firmatur in posse dicti domini regis quod dictus Petrus de Montechateno debet accipere pignora et debet campum preparari et quod debet habere quinquaginta morabetinos et equum et arma et garnimenta ab illo qui erit devictus et etiam quod debet habere tertium ex tertio de tanto quantum habeat dictus dominus rex de predictis pignoribus. Cui questioni respondent arbitri supradicti quod omne prelium quod firmetur in posse domini regis quod debent venire pignora in posse predicti Petri de Montechateno vel tenentis locum suum: et si prelium fit quod dictus Petrus de Montechateno debet fieri campum et respicere et debet habere tot morbetinos quos consueverunt dare Barchinone ratione campi et etiam debet habere equum et arma et garnimenta ab illo qui erit evictus et nichil debet habere tertium tertii quod petit de predictis pignoribus. Tertium capitulum est quod Petrus de Montechateno predictus petit quod tota pecunia que veniret in exania domino regi de aliena patria quod dictus Petrus de Montechateno vel ille qui est pro eo constitutus debet habere aliquam quantitatem suficientem. Cui petitioni dicti
arbitri dicunt quod dictus Petrus de Montechateno ratione majordomie nec illi qui tenent suum locum nichil de predicta peccunia debent habere. Quartum capitulum est quod prenarratus Petrus de Montechateno postulat quod omnes officiales de domo domini regis debent ingredi et esse per manum suam. Cui questioni dicunt arbitri quod predicti officiales non debent intrare nec esse per manum suam nec per ipsum immo predicti officiales debent ibi esse ex precepto domini regis et dictus dominus rex debet mittere et transmutare illos quos sibi placuerit: tamen dicti officiales debent numerare et scribere illud quod expendiderint per dominum regem in sua domo in presentia et coram majoredomo et quod predictus majoredomus debet respicere de hoc quod ipsi emunt quod faciant bene et fideliter. Quintum capitulum est quod antedictus Petrus de Montechateno petit quod de omnibus cenis quas dominus rex accipit in Catalonia quod suus majordomus debet facere pactum et debet habere certam quantitatem. Cui petitioni dicunt arbitri supradicti quod de omni cena quas pledeg ratione denariorum debet habere majordomus viginti solidos ad minus vel secundum quod quantitas erit cene: et si voluerint tenere dominum regem sine pactu aliquo et compositione circa quod velint dare panem et vinum et carnes et civatam et hoc quod necesse erit aliquid de cena ista non debet habere majordomus ratione majordomie nisi ipsi propter planam voluntatem ei voluerint exhibere et etiam quod dictus Petrus de Montechateno nec ille qui tenet suum locum non potest nec debet facere compositionem de facto predictarum cenarum sine voluntate domini regis. Sextum capitulum est quod dictus Petrus de Montechateno petit quod de omni hospicio quod dictus dominus rex imparet vel imparare faciat in aliquo loco Catalonie quod majordomus debet tenere imparatum pro eo. Cui questioni dicunt predicti arbitri quod dictus Petrus de Montechateno nec ille qui tenet locum suum non debet tenere nec imparare nisi dominus rex sibi acomodaret. Septimum capitulum est quod dictus Petrus de Montechateno petit quod de omni castro quod dominus rex accipiat debet habere unum ex melioribus hospiciis de villa vel aliquem de melioribus hominibus qui sint in villa ad suam partem. Cui petitioni dicunt predicti arbitri quod de omni castro quod dominus rex accipiat non debet habere domum vel aliquem hominem nisi dominus rex devinceret prelium campale vel acciperet civitatem propter vim et tunc debet habere unum de melioribus hominibus qui sint ad suam partem. Octavum capitulum est quod dictus Petrus de Montechateno petit quod si dominus rex est in consilio et sit de tribus antequam ille qui tenet locum suum debet esse in eodem consilio. Cui petitioni respondent dicti arbitri quod ipse Petrus de Montechateno nec ille qui tenet locum suum non debent esse in consilio nisi dominus rex eos in eodem consilio postularet. Nonum capitulum est quod dictus Petrus de Montechateno petit quod omnia vasa argentea et mappas de reposto domini regis et omnia preparamenta coquine et azembla debent esse sua per omnia festa in quibus recipere consuevit in anno et quod accepit injuriam idem Petrus usque modo quia illam compositionem quam dominus rex dicit quod acciperet quingentos solidos per quodlibet festum non concedit quod coacte accepit dictos quingentos solidos usque modo ideo quod non poterat habere aliquid ab eodem domino rege. Cui petitioni dicunt arbitri supradicti quod dictus Petrus de Montechateno nec majordomus per eum non debent habere nec recipere predicta vasa argentea nec mappas nec preparamenta coquine nec azemblam sed tantummodo quingentos solidos per tria festa que sunt constituta in anno per quodlibet festum quingentos solidos maxime cum dominus rex ita dare consuevit et dictus Petrus de Montechateno et suus majordomus ita querere et petere consueverunt. Unde nos arbitri supradicti non propter jus set ratione compositionis dicimus arbitrando quod dominus rex det dicto Petro de Montechateno vel suo majoridomo per tria festa que sunt assignata in anno quingentos solidos in quolibet festo. Item dicimus ratione compositionis quod de isto prelio quod fuit factum primum inter Poncium de Peralta et Bernardum de Malo Leone quod Eximinus Petri de Pina habeat propter suum laborem et propter expensas quas fecit in campo et aliarum rerum medietatem et aliam medietatem habeat dictus Petrus de Montechateno. Et etiam dicimus quod majordomus habeat ceram et piper sicut erat consuetum et dictus Petrus de Montechateno quod mitat museum in coquina et quod si propter eum est respiciat pezas carnium et coquinam. Nos vero dominus Jacobus Dei gratia rex Aragonum Majoricarum et Valentie comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani et Petrus de Montechateno predictus per nos et omnes successores nostros acceptantes libenter presens arbitrium sive sententiam arbitralem omnia predicta et singula concedimus et laudamus aprobamus et confirmamus in omnibus et per omnia promittentes ea omnia atendere et complere et in aliquo non violare. Quod est actum quarto nonas novembris anno Incarnationis Christi millesimo CCLX tertio. - Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum Majorice et Valentie comitis Barchinone et Urgelli et Domini Montispessulani. - Sig+num Petri de Montechateno. - Sig+num Eximini Petri de Arenoso. - Sig+num Tomasii de Sancto Clemente. - Sig+num Guillelmi de Sala. - Sig+num Arnaldi de Boscho predictorum qui hec concedimus et firmamus firmarique rogamus. - Sig+num domini G. Dei gratia Ilerdensis episcopi. - Sig+num Berengarii de Bedorz rectoris ecclesie de Azco. - Sig+num Petri de Turrifreyta clerici ejusdem domini episcopi testium. - Sig+num Berengeroni Bardina notarii publici ilerdensis qui auctoritate curie et patiariorum ilerdensium hoc scripsit a memoria scripta in memorialibus Berengarii Bardina quondam publici notarii ilerdensis qui Berengarius Bardina morte preventus hoc in mundum seu in publicam formam redigere non valuit.

Nota: patiariorum ilerdensium : pahers de Leyda, Lleida, paheres de Lérida, Ilerda, Ilerde.

xli-reg-13-fol-156-26-marzo-1264

sábado, 30 de mayo de 2020

LXVI. Reg.n.221, fol.161.16 ene.1321.


LXVI.
Reg.n.221, fol.161.16 ene.1321.

Nos
Jacobus etc. Quia vos dilectus consiliarios noster Simon de Belloloco nobis exposuistis humiliter supplicando quod cum nos olim ad supplicationem vestram fecerimus gratiam camerario Terrachone ac vobis de celebrando mercato qualibet septimana in die lune in loco de Reus sito in campo Terrachone ut in carta nostra quam eo tunc inde fieri fecimus lacius continebatur vosque dicta carta nostre concessionis que pervenit in posse dicti camerarii plurimum racione juris quod habetis in dicto loco de Reus nec eam habere possitis ab ipso camerario dignaremur de tenore ipsius carte vobis copiam fieri et sub nostro sigillo tradi mandare: nos itaque supplicationi vestre hujusmodi condescendentes benigne perquisito de mandato nostro et reperto in registris nostris tenore dicte carte ipsum in presenti inseri jussimus formam que sequitur in omnibus continentem.
- Nos
Jacobus etc. Ad supplicationem vestri Simonis de Belloloco humiliter nobis factam concedimus venerabili camerario Terrachone et vobis quod de cetero possitis facere mercatum qualibet septimane in die lune in loco dicti camerarii et vestri vocato Reus qui locus est situs infra Cathaloniam in archiepiscopatu Terrachonensi ita quod omnes venientes ad ipsum mercatum veniant salvi et securi cum omnibus rebus suis et mercibus quas secum detulerint in veniendo stando ac etiam redeundo sic quod non pignorentur marchentur detineantur seu capiantur culpa crimine vel debitis alienis nec etiam si principales fuerint aut fidejusoris nomine obligati quibusvis personis nisi prius de ipsis fatica inventa fuerit de directo exceptis tamen proditoribus seu bausatoribus falsatoribus monete violatoribus caminorum seu itinerum et committentibus crimen lese majestatis homicidiis raptoribus seu latronibus. Hanc tamen graciam vobis facimus sine juris prejudicio alieni. Mandamus itaque per presens privilegium nostrum procuratoribus vicariis bajulis curiis et universis aliis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris quatenus predicta omnia firma habeant et observent ac teneri faciant et inviolabiter observari et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua ratione. Quicumque autem contra predicta vel aliqua de predictis ausus venire temptaverit iram et indignationem nostram ac penam quingentorum aureorum absque remedio aliquo se noverit incursurum dampnis illatis prius et plenarie restitutis. in cujus rei testimonium presens nostrum privilegium vobis fieri nostroque pendenti sigillo jussimus comuniri. Datum Valencie VIIl° kalendas marcii anno Domini MCCC nono. - Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum Valencie Sardinie et Corsice ac comitis Barchinone qui hec concedimus et firmamus. - Testes sunt Jacobus dominus de Xericha Petrus Ferdinandi dominus de lxar Artaldus de Luna Guillelmus de Montecatheno Eximinus de Focibus. - Signum + mei Bernardi Majoris scriptoris domini regis predicti qui de mandato ejusdem domini hec scribi feci et clausi loco die et anno prefixis. - in testimonium vero premissorum presentem cartam nostram vobis fieri et tradi fecimus sigillo majestatis nostre appendicio comunitam. Data Dertuse XVI kalendas februarii anno Domini MCCCXX primo. - Bernardus de Aversone domini regis mandato. - Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum etc. - Testes sunt infans Petrus domini regis filius infans Raimundus Berengarii dicti domini regis natus Berengarius Dertusensis episcopus G. de Angularia Petrus de Queralto. - Fuit clausum per Bernardum de Aversone notarium dicti regis.

jueves, 5 de marzo de 2020

CXXXVIII, reg 1904, fol 170, 11 enero 1393

CXXXVIII. 
Reg.n. 1904, fól. 170. 11 ene. 1393.

In nomine Dei eterni. Pateat universis quod nos Johannes Dei gratia rex Aragonum et cetera quoniam per sindicos universitatum civitatum et villarum atque locorum regiorum regni Valencie coram nobis in nostro regali ipsius civitatis Valentie pro prestando nobis ut novo regi eorum ut est moris juramento fidelitatis personaliter constitutos fuit ante ipsam prestacionem juramenti fidelitatis nobis humiliter supplicatum ut privilegium infrascriptum quod in regalis corone conservationis augmentum et totius rei publice fulcimentum illustrissimus dominus Jacobus clare memorie rex Aragonum proavus noster ediderat laudare et confirmare juramento medio dignaremur: quia etiam nos cupimus dicti domini regis Jacobi proavi necnon serenissimorum dominorum Alfonsi avi et Petri genitoris nostrorum gloriose memorie regum Aragonum qui ipsum privilegium in curiis generalibus quas uterque ipsorum regnicolis dicti regni Valencie in principio sui novi dominii celebravit laudaverunt et interveniente juramento etiam confirmarunt vestigia laudabilia imitari: quia demum ad observationem privilegii memorati cum ipsum ad maximum comodum et utilitatem nostri regalis dominii cedat notorie Nos et nostri successores teneamur cujus privilegii series sic se habet:
- In nomine Domini amen. Noverint universi quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonis Valencie Sardinie et Corsice ac comes Barchinone considerantes quod juxta veritatis eloquium in evangelio recitatum omne regnum in se divisum desolabitur quodque quodlibet regnum debet esse unitum et indivisum ut virtus plurium unita sit forcior et validior ad tenendam justiciam sine qua omnis terra perit et habitatores ejus et plurium etiam viribus conflatis in unum majori potencia deffensio plenius agitur ac fulcitur et publica res adversus hostiles incursus fortifficatur uberius et salvatur et quod divisio regnorum Aragonie et Valencie ac comitatus Barchinone que Dei providencia obtinemus jam preteritis tempuribus a nostris progenitoribus attemptata nimium paravit et induxit scandalum: volentes super hoc et dignitati regali et subditorum nostrorum utilitati ut regio bono congruit officio providere et indempnitati prospicere eorundem: per presentis provisionis nostre paginam perpetuo et inviolabili robore duraturam ex certa sciencia et spontanea voluntate statuimus ordinamus atque sanccimus quod predicta regna nostra Aragonis et Valentie ac comitatus Barchinone cum directo dominio et aliis quibuscumque universis juribus que ad nos spectant vel possunt ulterius spectare in regno Majorice et insulis ei adjacentibus et in comitatibus Rossilionis Ceritanie et Confluentis et Vallespirii et in vicecomitatibus Omeladesii et Carladesii sint et maneant perpetuo unita et unum ac sub uno solo eodemque domino atque dominio perseverent nec aliquid vel aliqua ex eis ab alio vel ab aliis separentur: ita quod quicumque sit rex Aragonis idem etiam sit rex regni Valencie et comes Barchinone sic quod nos vel aliquis heres seu successor noster vel nostrorum in testamento vel alia qualibet ultima voluntate aut donatione vel alia ordinatione inter vivos aut aliqua alia dispositione nunquam dividamus seu separemus nec dividi seu separari faciamus consenciamus aut permittamus regna predicta et comitatum in se aut a se vel etiam inter se videlicet regnum Aragonie non dividemus seu separabimus in se nec etiam a regno Valencie et comitatu Barchinone nec regnum Valencie dividemus vel separabimus in se nec etiam a regno Aragonis et comitatu Barchinone neque dictum comitatum Barchinone dividemus vel separabimus in se nec etiam a dictis regnis Aragonie et Valencie: et si quid contra predicta vel aliqua predictorum per nos vel nostros fuerit attemptatum illud ex nunc decernimus irritum et inane. Declarantes tamen quod nos et ipsi possimus donare seu dimittere castrum vel castra locum vel loca seu hereditamenta filiis nostris vel ipsorum aut aliis personis ut nobis et eis videbitur unitate predictorum regnorum et comitatus semper stabili et indivisa manente. Et affectantes hujusmodi statutum ordinationem et sanccionem ac provisionem nostram inconcusse et irrefragabiliter perpetuis temporibus observari juramus per nos et nostros solemniter per Deum et crucem domini nostri Jesu-Christi ac ejus sancta quatuor evangelia manibus nostris corporaliter tacta predicta omnia et singula ut superius dicta sunt et distincta tenere complere et inviolabiliter observare et observari facere ac teneri et nunquam in aliquo contravenire aliquo jure causa vel ratione: inhibentes expresse sub interminacione divini judicii ac divine maledictionis et nostre heredi nostro universali quicumque pro tempore fuerit et aliis subsequenter successuris in dictis regnis et comitatu ut observando incorruptibiliter omnia et singula supradicta contra ea vel aliquid eorum non veniant vel attemptent aut fieri consenciant vel permittant dicto verbo vel facto seu alio quovis modo. Et ut omnia predicta et singula tenacius observentur statuimus sanccimus et ordinamus quod quilibet heres et successor noster et nostrorum in predictis regnis et comitatu unus post alium successive tempore sui novi dominii seu nove successionis vel etiam si antea jurari haberent antequam prelati richi homines mesnaderii milites cives et burgenses et homines villarum seu aliqui alii de predictis regnis et comitatu sibi faciant seu prestent juramentum fidelitatis vel sibi in aliquo respondeant et antequam aliquis ex predictis requisitus expresse vel non requisitus sibi faciat vel facere teneatur homagium vel aliquam recognitionem ratione feudorum seu qualibet alia ratione ipse heres vel successor nostri et nostrorum in predictis regnis et comitatu quicumque pro tempore fuerit per se et suos laudet confirmet et approbet ac publice juret presens statutum ordinationem sanccionem et provisionem nostram et usquequo ipsam laudationem confirmacionem et approbacionem predictorum omnium et singulorum fecerit et juramentum pro ipsis observandis prestiterit cum publico instrumento prenominati vel aliqui ex eis non teneantur ei in aliquo respondere: et si per aliquem cujuscumque condicionis vel status existeret pro predictis vel aliquo predictorum sacramentum fidelitatis vel homagium seu alia quevis obligatio facta esset antequam predicta ut est dictum laudata approbata et jurata essent per novum quemvis dominum heredem et successorem ut premittitur non valerent et pro non factis penitus haberentur. Hec autem etiam predictis omnibus et singulis prelatis richis hominibus mesnaderiis militibus civibus burgensibus hominibus villarum et aliis quibuslibet subditis nostris dictorum regnorum et comitatus presentibus et futuris servanda tenenda atque complenda imponimus et injungimus sub debito naturalitatis et sub fide homagio et fidelitate ac juramento quibus nobis astricti existunt. In quorum omnium testimonium ad memoriam sempiternam presens scriptum nostrum fieri mandavimus bulle nostre plumbee munimine comunitum de quo quatuor consimilia scribi jussimus unum tenendum in archivo nostro aliud pro universitate regni Aragonie tenendum per juratos et probos homines civitatis Cesarauguste aliud pro universitate regni Valencie tenendum per juratos et probos homines civitatis Valencie et aliud pro universitate Catalonie tenendum per consiliarios et probos homines civitatis Barchinone. Datum Terrachone nonodecimo kalendas januarii anno Domini M°CCC°XIX. - Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonis Valentie Sardinie et Corsice ac comitis Barchinone predicti qui hec firmamus concedimus et juramus. - Testes sunt qui presentes fuerunt infans Johannes domini regis filius ac cancellarius ac electus toletanensis Eximinus Terrachone archiepiscopus Berengarius Vicensis episcopus frater Raymundus de Empuriis prior ordinis Hospitalis in Cathalonia frater Poncius abbas monasterii Populeti frater Bernardus abbas monasterii de Benifasano Johannes Burgundi sacrista Majorice consiliarius Vitalis de Villanova Bernardus de Fonollario Petrus de Boyll racionalis magister milites et consiliarii Gondisalvus Garcie miles Martinus Luppi de Rueda miles Dalmacius de Pontonibus judex curie et Guillelmus Aulomarii consiliarii domini regis.
- Sig+num mei Bernardi de Aversone dicti domini regis notarii qui de mandato ipsius domini regis hec scribi feci et clausi loco die et anno prefixis. - Tenore presentis privilegii seu rescripti cunctis temporibus valituri per nos et omnes heredes et successores nostros gratis et spontanea voluntate et etiam deliberatione consulta privilegium preinsertum et omnia et singula in eo contenta laudamus approbamus et ex certa scientia confirmamus: et ut cuncta predicta firmitate fulciantur majori et nunquam violentur de cetero promittimus in nostra regia bona fide per nos et successores nostros quoscumque predictis richis hominibus militibus civibus et hominibus villarum regni Valencie supradicti necnon omnibus et singulis aliis quorum sit interesse et notario infrascripto ut publice persone a nobis legitime stipulanti et recipienti pro omnibus illis quorum interest vel interesse poterit in futurum ac coram omnibus sindicis antedictis confestim nobis postea fidelitatem juraturis juramus solemniter per Deum et crucem ac sancta quatuor ejus evangelia manibus nostris corporaliter tacta predicta cuncta et singula firmiter tenere complere et inviolabiliter observare et nunquam in aliquo contravenire quovis jure causa vel etiam racione. Mandantes firmiter et districte universis et singulis post nos in regnis et comitatu predictis futuris temporibus successuris ut omnia et singula supradicta inviolabiliter observando contra ea vel aliquod eorundem non veniant faciant vel attentent aut consenciant fieri vel permittant dicto verbo vel facto aut alio quovismodo. In cujus rei testimonium presentem cartam nostram inde fieri et plumbea bulla nostra jussimus comuniri. Quod est datum et actum in quadam aula regalis civitatis Valentie XI die januarii anno a nativitate Domini M°CCC°XC°III regnique nostri septimo. - Guillelmus de Vallesicca. - Signum + Johannis et cetera qui predicta concedimus et firmamus pariter et juramus. - Rex Johannes. - Testes sunt qui predictis presentes fuerunt religiosus frater Berengarius magister milicie beate Marie de Muntesia nobilis Raimundus Alamanni de Cervilione Eymericus de Scintillis Hugo de Cervilione et Olfus de Proxida milites necnon Petrus Dartesio miles magister rationalis ac Guillelmus de Vallesicca legum professor vicecancellarius Julianus Garrius thesaurarius et Sperans in Deo Cardona et Petrus de Berga jurisperiti promotores et consiliarii dicti domini regis et plures alii in multitudine copiosa. - Sig+num mei Jacobi Cavasthani locumtenentis prothonotarii dicti domini regis regiaque auctoritate notarii publici per totam terram et dominacionem ejusdem qui predictis interfui eaque scribi feci cum rasis in lineis XIIII enniter XXVI Luppi XXIX singulis aliis quorum sit in et ibidem poterit in futurum ac coram omnibus sindicis antedictis confestim nobis postea fidelitatem juraturis juramus solemniter per Deum et crucem clausi. - Dominus rex mandavit michi Jacobo Cavasthani in cujus posse firmavit etiam et juravit.


martes, 18 de febrero de 2020

XLV, perg 1955, Jaime I, 9 noviembre 1268

XLV. 
Perg. N° 1955. Jai.I. 9 nov. 1268.

Hoc est translatum fideliter factum sexto idus julii anno Domini MCCC sexto sumptum a quodam instrumento domini Jacobi Dei gracia quondam regis Aragonum sigillo cereo ejusdem domini regis in philo sirico pendenti sigillato cujus tenor sequitur in hunc modum. Noverint universi quod nos Jacobus Dei gracia rex Aragonum Majoricarum et Valencie comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani per nos et nostros damus et concedimus vobis aliame judeorum Ilerde et aliorum locorum ad comune vestrum spectancium et vestris in perpetuum quod non teneamini respondere alicui vel aliquibus personis in aliquibus peticionibus quas vobis moveant super aliquibus que asserant in libris vestris ebraicis contra fidem nostram contineri nisi ea fuerint desonrries nostri domini Jhesu-Christi vel beate Virginis Matris ejus vel sanctorum eorundem et quod de hoc simus nos vel nostri et non alii congnitores auditis prius partium racionibus: que cognicio determinetur per nos vel nostros ubicumque fuerimus et non alibi. Preterea damus et concedimus vobis et vetris imperpetuum quod possitis emere a christianis et eis vendere omnia quecumque victualia et alia prout actenus facere consuevistis libere et sinc alicujus impedimento et quod carnes que judayce in juderiis vestris interficiuntur vendantur in locis hucusque consuetis et non alibi. Damus etiam et concedimus vobis et vestris perpetuo quod ill ivestrum qui oficio de coiraterie uti voluerint possint hoc facere libere et absque aliquo impedimento. Preterea damus et concedimus vobis et vestris imperpetuum quod habeatis et possideatis sinagogas vestras quas hodie habetis et possidetis prout melius et plenius ipsas actenus habuistis et possedistis et quod ipsas etiam sinagogas decenter aptare possitis cum hoc fuerit ipsis necessarium. Item damus et concedimus vobis et vestris perpetuo quod ciminteria vestra sint in locis quibus modo sunt et non mutentur aliqua ratione nisi de vestra fuerit voluntate. Item damus et concedimus vobis et vestris perpetuo quod pro usuris vestrorum debitorum seu lucro possitis accipere et accipiatis quatuor denarios pro libra in mense et expleta vendere et emere cum christianis prout jam vobis concessimus cum cartis nostris ut in eisdem continetur confirmantes vobis omnia debita que vobis debentur dummodo ad rationem predictam sive lucrum fuerint mutata. Item per nos et nostros damus et concedimus vobis et vestris in perpetuum quod non teneamini ire ad abscultandam predicacionem alicujus fratris ordinis predicatorum minorum vel alicujus alterius extra vestras juderias nec ad hoc per aliquem compelli valeatis: et hoc vobis concedimus quia in predicationibus que vobis fiebant extra juderias vestras fiebant vobis pluries per christianos vituperium et dedecus. Et si predicti fratres vel alii intus sinagogas vestras voluerint predicare non veniant ad ipsas sinagogas ad ipsam predicationem faciendam cum multitudine populi set tantum cum decem probis hominibus christianis et non cum pluribus. Concedimus etiam vobis et vestris perpetuo quod super aliquibus non possit vobis fieri aliqua innovatio nisi prius per nos vel nostros judicati fueritis super ipsis rationibus primitus auditis. Predicta autem omnia et singula vobis et vestris concedimus perpetuo ut dictum est non obstantibus aliquibus cartis per nos in contrarium concessis: mandantes bajulis justiciis curiis paciariis et aliis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris quod predicta omnia et singula firma habeant et observent et faciant observari et non contraveniant nec aliquem contravenire permitant aliqua ratione. Datum Ilerde V idus novembris anno Domini MCCLX octavo. - Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragone Majorice et Valentie comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani .... G. de Angularia. G. de Podio. R. de Montechateno. G. R. de Montechateno .... Bartholomei de Porta qui de mandato domini regis hec scripsit loco die et anno prefixis .... publicus ilerdensis notarius hic me pro teste subscribo .... notarius publicus ilerdensis hic me pro teste subscribo .... illerdensis hoc translatum scripsi et clausi et hoc sig+num meum feci.


sábado, 23 de mayo de 2020

XLI. Perg. n. 670.Jai.I.16 Mar.1235.


XLI.
Perg. n. 670.Jai.I.16 Mar.1235.

Manifestum sit omnibus quod nos
Jacobus Dei gratia rex Aragonum et regni Majoricarum comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani attendentes vos fideles nostros universos homines de Miranda plurimis paupertatibus ac variis necessitatibus agravatos nimium et afflictos ad relevacionem vestram et ut prefata villa quasi de novo sit de cetero populata per nos et omnes successores nostros cum presenti carta nostra firmiter et perpetuo valitura enfranquimus vos predictos homines de Miranda et successores qui ibi nunc estis vel in antea fueritis populati ab omni peyta questia pane tolta forcia et omnibus aliis serviciis et exactionibus que dici possunt vel nominari que vos unquam nobis vel alicui seniori estis facere consueti: retinedo nobis et nostris successoribus hostem cavalcatam et earum redempcionem homicidia calonias et cetera nostre jurisdicccioni pertinentia ac monetaticum cum censu L solidorum denariorum jaccensis monete quos singulis annis pro tributo et censu donetis nobis et nostris successoribus et seniori qui pro nobis villam de Miranda tenuerit supradictam. Hereditatem vero totam que ad nostram juvariam pertinet similiter retinemus. Nullus igitur de gracia nostra confidens sive sit senior sive alius homo noster vel alius audeat de cetero vos vel res vestras aliquas invadere capere pignorare compellere forciare distringere ad dandum vel solvendum hec predicta vel eorum aliqua a quibus vos et successores vestros superius perpetuo enfranquimus salvis et integris omnibus que nobis et nostris successoribus retinemus. Donamus laudamus etiam et concedimus vobis et vestris successoribus quod ad opus et usum vestri bestiarii et ganati habeatis per totam terram et per omnia loca dominacionis nostre aquas pascua et erbas et intretis in bovalariis et non teneamini propterea facere servicium alicui nec dare carnagium vel aliquam consuetudinem: statuentes firmiter et mandantes majoridomus senioribus reppositariis merinis justiciis çavalmedinis juraticis et concilio Cesarauguste et aliis nostris subditis universis presentibus et futuris quod hanc franquitatem nostram et concessionem firmam habeant et observent et non contraveniant si de nostri et successorum nostrorum confidunt gratia et amore. Data apud Cesaraugustam XVII kalendas aprilis era MCCLXX tercia - Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum et regni Majoricarum comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispessulani. - Testes hujus rei sunt S. episcopus Cesarauguste P. Cornelii majordomus Aragonis P. Ferrandi de Açagra Garsias Romeu
F.
Açnarii S. Dorta G. Assalliti P. Maça G. de Orta Ex. Petri repositarius Aragonis P. Petri justicia Aragonis. - Sig+num Petri Johannis scriptoris qui mandato domini regis pro P. Sancio notario suo hec scripsit loco die et era prefixis.


sábado, 15 de febrero de 2020

XXII, perg 1416, Jaime I, 9 mayo 1225

XXII.
Perg. n. 1416. Jai. I. 9 may. 1225.

Hoc est translatum bene et fideliter factum in villa de Xerica XXVII mensis octobris anno a nativitate Domini MCCC sexagessimo primo sumptum a quodam privilegio sive carta donationis illustrissimi ac magnifici principis et domini domini Jacobi felicis recordationis regis Aragonum Majoricarum Valencie comitis Barchinone et Urgelli dominique Montispessulani in pergameno scripto ejusdemque domini regis bulla plumbea in filis siricis rubei croccique coloris pendenti in cujus bulle una parte erat signum regis videlicet armati sedentis in quodam equo armato cum escuto videlicet adque lancea capite dumtaxat inermi sed tamen cum corona regali et ex altera parte erat imago dicti regis sedentis in solio regie magestatis cum ense in manu et in altera quoddam pomum supra quod erat quedam crux parvula scriptoque et subsignato manu Petri de Capellades dicti domini regis notarii seriei et continentie subsequentis. - Noverint universi quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum Majoricarum et Valentie comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispessulani per nos et nostros omnes successores damus et concedimus vobis dilecte nostre domine Taresie Gil castrum et villam de Exerica que sunt in regno Valentie cum omnibus alcheriis et terminis ac pertinentiis suis et cum omnibus hominibus et mulieribus ibi habitantibus et habitaturis cujuscumque legis et conditionis sunt vel erunt et cum pratis pascuis pascheriis herbis aquis et aquarum ductibus et cum montibus nemoribus lignis silvis garricis et cum terris cultis et incultis heremis et populatis et cum omnibus furnis molendinis et cum omnibus aliis et singulis que longe vel prope pertinent aut pertinere debent quoquo modo ad dictum castrum et villam de Exerica et ad alcherias et ad loca terminorum eorundem et cum omnibus juribus nostris ibidem nobis et nostris pertinentibus et debentibus pertinere quolibet modo vel qualibet ratione aut causa et cum pectis cenis exercitibus et cavalcatis et eorum redemptionibus et cum venationibus piscationibus ita quod predicta omnia et singula habeatis teneatis percipiatis possideatis et expletetis integre et sine aliqua disminutione vos et quem vel quos volueritis iri tota vita vestra. Et si ex nobis in vobis filius vel filia aut filii vel filie fuerint procreati et post vitam vestram superstites fuerint ille filius vel filia sive illi filii aut filie habeant dictum castrum
et villam de Exerica cum omnibus alcheriis terminis et pertinentiis suis et cum omnibus supradictis et singulis integre et potenter et sui succesores in perpetuum per hereditatem propriam francham et liberam sine aliquo nostro nostrorumque retentu ad dandum vendendum impignorandum et alienandum et ad omnes suas et suorum voluntates cui et quibus voluerint libere et franche perpetuo faciendas prout melius dici potest et intelligi ad suum et suorum bonum et sanum ac sincerum intellectum. Et si forte quod absit filius vel filia aut filii sive filie de nobis in vobis procreati post vitam vestram ut dictum est superstites non fuerint predicta omnia et singula nobis et nostris successoribus regniValentie integre revertantur. Datum Cesarauguste VII idus madii anno Domini M°CC° quinquagessimo quinto (1). - Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum Majoricarum et Valentie comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispessulani. - Testes sunt Alvarus Petri de Azagra Bernardus Guillelmi de Entenza Ato de Focibus Martinus Petri justicia Aragonis Ferrandus Garcez de Roda. - Sig+num Petri de Capellades qui mandato domini regis pro domino fratre Andrea episcopo Valentie cancellario suo hec scripsit loco die et anno prefixis. - Sig+num venerabilis Eximini de Cucalon justicie civitatis Segobrice qui viso privilegio originali in sui prima figura a quo presens translatum fuit abstractum in dicto
translato suam prestitit auctoritatem et decretum. - Sig+num mei Bartolomei de Castellione notarii publici auctoritate regia per totam terram et dominationem illustrissimi
domini regis Aragonum regentisque scribaniam civitatis Segobrice qui auctoritatem dicti venerabilis justicie de ejus jussu in dicto translato apposui et scripsi et meo assueto
signo signavi in testimonium. - Sig+num mei Francisci Cipardi auctoritate illustrissimi domini regis Aragonum notarii publici per totam terram et dominationem ejusdem qui hoc translatum a privilegio sive donatione predicta extrahi feci et cum eodem diligentissime comprobavi et clausi.

(1) En este día y año vivía aún la reina doña Violante de Hungría, esposa legítima del rey.

Xerica, Exerica, XXII, perg 1416, Jaime I, 9 mayo 1225

xxiii-reg-9-fol-14-15-enero-1257

lunes, 17 de febrero de 2020

XXXIX, perg 1738, Jaime I, 12 abril 1263


XXXIX.
Perg. N° 1738. Jai.I. 12 abril 1263.

Hoc est translatum bene et fideliter ab originali privilegio dommi Jacobi bone memone regis Aragonum quondam cum suo sigillo majori cereo sigillato extractum XVII kalendas januarii anno Domini MCCLXXX nihilo adito et nihilo diminuto cujus thenor talis est. Noverint universi quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonis Majoricarum et Valentie commes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani per nos et nostros enfranquimus et franchos et liberos facimus vos universos et singulos sarracenos de Masones presentes et futuros in perpetuum ab omni precaria peita cena hoste cabalcata et asemyles et eorum redemptionibus et ab omni decima et tributo quod nobis dare consueveritis usque in hunc diem et ab omni alia exactione regali excepto monetatico erbagio justiciis civilibus et criminalibus et caloniis: sub tali tamen conditione quod vos et vestri detis et dare teneamini nobis et nostris quolibet anno mille quingentos solidos jaccenses quos solvatis nobis et nostris per tres terminos uniuscujusque anni scilicet in festo sancti Michaelis septembris quingentos solidos et in festo natalis domini quingentos solidos et alios quingentos solidos in festo Pasche resurreccionis Domini: et vobis solventibus nobis et nostris quolibet anno dictos mille quingentos solidos ut dictum est sitis a predictis omnibus franchi liberi penitus perpetuo et immunes prout melius dici potest et intelligi ad vestrum vestrorumque bonum et sincerum intellectum: ita quod nos vel nostri vel alius qui dictam villam tenuerit pro nobis non possimus petere vel demandare vobis vel vestris aliquid aliud nisi tantum monetaticum erbagium justicias et calonias civiles et criminales et dictos mille quingentos solidos annuatim ut superius dictum est. Datum apud Epilam pridie idus aprilis anno Domini MCCLXIII. - Signum Jacobi Dei gratia regis Aragonum Majoricarum et Valentie comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani. - Testes sunt Bernardus G. de Entenza Ato de Focibus Blaschus de Alagon P. Martini de Luna Eximinus Petri de Arenoso. - Signum Bartholomei de Porta qui mandato Domini regis hec scripsit et clausit loco die et anno prefixis. - Sig+num Joannis Petri de Capannis notarii publici Calatayuvi qui hoc translatum ab originali privilegio scripsit. - Sig+num Martini Petri notarii Calatayuvi testis. - Sig+num Garsie Martini notarii Calatayuvi testis.



sábado, 23 de mayo de 2020

XLIV. Perg.n. 1456. Jai.I. 9 ag. 1256.


XLIV.
Perg.n. 1456. Jai.I. 9 ag. 1256.

Noverint universi quod nos
Jacobus Dei gratia rex Aragonis Majoricarum et Valentie comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani per nos et nostros concedimus vobis venerabili et dilecto nostro fratri Geraldo Amici castellano Emposte et per vos universis hominibus de Cuyllaria presentibus et futuris quod quolibet anno in festo natale Domini eligatis et possitis eligere quemdam probum hominem vicinum de Cuyllaria qui sit justicia de Cuyllaria et judicet aut determinet omnes causas civiles et criminales que judicande fuerint seu etiam terminande inter quoslibet homines de Cuyllaria et juret quod bene et legaliter se habeat la officio justitiatus prout forum est et consuetudo Valentie. Datum apud Sanctum Matheum V idus augusti anno Domini MCCL sexto. - Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum Majorice et Valentie comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani. - Testes sunt Eximinus de Urrea Sancius de Antillone Blaschus de Alagone Ato de Focibus Michael de Ceja. - Signum Jacobi de Montejudaico qui mandato domini regis pro domino fratre a. episcopo Valentie cancellario suo hoc scripsit loco die et anno prefixis.

lunes, 1 de junio de 2020

LXXV. Reg.n.1437, fol.21.9 jun.1377.


LXXV.
Reg.n.1437, fol.21.9 jun.1377.

Nos Petrus etc. Regnorum nostrorum regimini disponente Domino presidentes circa curam ipsorum solercia reddimur indefessa soliciti ut juxta debitum regalis officii eorum occurramus dispendiis et profectibus divina cooperante gratia salubriter intendamus. Sane contingit interdum quod sano ducti spiritu aliqua disponimus et providemus credentes ea nostris subditis oportuna que ex post cum actus evidencia dispendiosa illa insinuet in primevum statum reducenda veniunt seu in melius commutanda. Dudum siquidem illustrissimus dominus Jacobus rex Aragonum abavus noster memorie recolende probis hominibus et universitati civitatis et regni Majoricarum concessionem seu privilegium fecit subscriptum cum carta seriei sequentis.
- Noverint universi quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum Majoricarum et Valencie comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani per nos et nostros concedimus vobis universis et singulis probis hominibus et universitati Majoricarum presentibus et futuris imperpetuum quod liceat vobis habere imperpetuum sex juratos habitatores tamen civitatis Majoricarum et regni et liceat eisdem juratis gubernare et administrare et regere totam insulamad fidelitatem et comune comodum universitatis: qui jurati possint eligere habere et vocare consiliarios annuatim quot et quos voluerint et de omnibus qui in illo ipsi jurati anno fecerint circa utilitatem nostram et regimen civitatis et insute et habitatorum earundem ex officio suo cum consilio consiliariorum suorum qui simul cum dictis consiliariis vocati fuerint erimus nos paccati nec inculpabimus indu ipsos in aliquo nec consiliarios eorum nec aliquos quos de consilio demandaverint super aliquo facto quod fecerint vel ordinaverint verbo vel facto dum ipsi jurati et eorum consiliarii in his que ordinaverint vel ministrare eos oportuerit faciant juste. Statuentes quod singulis annis in festo nativitatis Domini ipsi jurati qui pro tempore fuerint cum bajulo nostro insimul presente et consenciente et cum consilio consiliariorum suorum eligant sex juratos habitatores civitatis et insule quos utiliores et meliores viderint et cognoverint secundum scienciam et cognicionem eorum ad dictum officium exercendum nee propter iram odium amorem parentelam precium et promissionem aliquem utilem ad hoc secundum cognicionem eorum dimittant eligere et illos sic ab ipsis electos nobis si presentes in regno fuerimus vel bajulo nostro si absentes fuerimus antequam administraverint presentabunt qui in posse nostro vel in posse bajuli vocatis et presentibus probis hominibus civitatis jurabunt publice sicut inferius continetur ut aliquis juratorum non accipiat aliquod salarium sed gratis et sine aliquo precio per illum annum quo electus fuerit gubernacioni et administracioni civitatis intendere teneatur nec aliquis aliqua causa possit se excusare vel occasione pretendere quin dicti oficii onus et laborem subeat et recipiat: et ille qui uno anno dietum officium tenuerit sequenti anno illud non teneat et de uno hospicio unus tantum et non plures eligantur et ipsi jurati teneantur juvare et consulere tenenti locum nostrum et bajulo et vicario super omnibus quibus eos consulendum ab eis fuerint requisiti. Qui jurati in principio administracionis sue istud facient juramentum: Ego talis promitto quod pro posse meo et sciencia salva in omnibus fidelitate et jure et dominacione domini regis procurabo utilitatem et comune comodum civitatis et regni Majoricarum et habitatorum ejusdem et vitabo inutilia et dampnosa et non recipiam precium vel salarium et ego et alii socii mei jurati fideles et utiles consiliarios vocabimus et in nostris consiliis habebimus et in fine anni pro posse meo et sciencia omni ira odio timore parentela amore servicio vel spe servicii vel munere exclusis cum juratis sociis meis presente bajulo et consenciente alios sex probos homines civitatis et regni habitatores pro juratis eligemus quos digniores cognoverimus ad dictum oficium exercendum nec assumemus jurisdiccionem ordinariam nec arbitrariam et custodiemus jura domini regis et hec omnia sine fraude et dolo juro per Deum et sancta evangelia manibus meis corporaliter tacta. Volumus tiam quod annuatim sit miles unus juratus ex illis sex juratis. Predicta autem omnia concedimus vobis et vestris imperpetuum dummodo ipsi jurati bene et fideliter in ipso officio se habuerint. Datum Valencie nonas julii anno Domini MCCXLIX. - Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum Majoricarum et Valencie comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani. - Testes sunt Guillermus de Angularia Guillermus de Aquilone Guillermus de Monthecatheno Carrocius Raimundi de Guardia. - Sig+num Petri Andree qui mandato domini regis pro Guillermo Sriba notario suo hec scribi fecit loco die et anno prefixis. - Et preinserto privilegio seu franquisia usi fuerunt inconcusse probi homines et universitas predicti in eleccionibus dictorum juratorum et consiliariorum juxta modum et formam in ipso privilegio expresata usquequo: nos ad quorundam singularium importunitatem et instanciam et volentes experiri si ad predictas elecciones faciendas modus seu via subscripta magis expediret utilitati publice civitatis et regni predictorum ordinavimus ac providimus cum carta sigillo majestatis nostre in pendenti munita data Barchinone XV die decembris anno a nativitate Domini MCCCLXX tercio quod eleccio dictorum sex juratorum et illorum etiam qui deficerent ex numero centum consiliariorum qui inibi annis singulis eliguntur fieret ex tunc per modum seu viam de radolins prout in dicta carta ipsius ordinacionis seu provisionis quam durare voluimus donec in dicto regno personaliter adessemus vel providissemus taliter in predictis clarius ista liquent. Verum cum experiencia rerum magistra docuerit manifeste modum seu viam predictam de radolins quo dicta provisione facta usum fuit alia via ommissa esse inutilem et dumpnosam cadunt namque et veniunt plerumque in elecciones jamdictas per eundem modum seu viam de radolins persone insufficientes et minus idonee sufficientibus et idoneis derelictis cum via ipsa in sorte consistat et per consequens pari amplexu recipiat utrosque: ex quibus et aliis rationabiliter moti nos antequam fieret eleccio juratorum et consiliariorum anni presentis gubernatori Majoricarum literatorie commissimus ac mandavimus quod licendam tribueret faciendi eleccionem predictam modo et forma quibus sibi expediendus videretur: et exquisitis ac habitis prius super hiis per dictum gubernatorem consilio et votis predictorum juratorum et consiliariorum cum omnes ipsi jurati et consiliarii more solito congregati essent unanimes et concordes duobus tantummodo exceptis quod eleccio predicta fieret per modum franquicie seu privilegii preinserti: fuit demum per eundem modum facta ipsa eleccio ex dicti gubernatoris licencia et permissu prout per instrumentum publicum inde factum et nobis exhibitum clare vidimus apparere. Idcirco premissis omnibus in examen debite consideracionis adductis et attento ulterius quod predicta nostra ordinacio et provisio facta non fuit ad postulacionem et supplicationem tocius consilii civitatis et regni predictorum prout decuisset sed personarum singularium ut prefertur licet presentata in dicto consilio ei ausi non fuissent contradicere jurati tunc et consiliarii penarum nostrarum formidine refrenati: tenore presentis ad humilem supplicationem juratorum predicte civitatis et regni pleno maturo et digesto super hiis habito consilio volentes utilitatem ac bonum statum predictorum civitatis et regni prosequi ut tenemur ac revocantes et anullantes et pro revocatis et nullis habentes omnino ex rationis et justicie debito ordinacionem et provisionem nostram predictam habentem quod elecciones predicte per modum de radolins fierent ut est dictum necnon cartam inde factam et omnia et singula in ea contenta quantacumque sint verborum firmitate concepta et omnes alias literas et provisiones factas in prejudicium derogationem seu lesionem franquicie memorate et signanter quandam literam datam Barchinone XVI die decembris anno proxime dicto per quam providimus quod dictis eleccionibus interesset ex tunc dictus gubernator et non bajulus civitatis jamdicte qui eis interesse consueverat et debebat: ordinamus providemus et volumus quod elecciones ipse dictorum sex juratorum et centum consiliariorum fiant et fieri habeant de cetero annis singulis diebus solitis presente dicto bajulo per modum viam et formam franquicie seu privilegii preinserti et usus inde sequti. Ad quos quidem modum et usum elecciones easdem omnino reducimus et tornamus disponentes eos incommutabiliter subsistere ac teneri et servari debere et habere prout servabantur ante nostram ordinacionem pretactam. Mandamus itaque de certa sciencia et expresse gubernatori juratis consiliariis et probis hominibus ac universitati et singularibus personis civitatis et regni predictorum presentibus et futuris sub pena mille morabatinorum auri a quolibet contrafaciente quociens contrafactum fuerit irremissibiliter habendorum et nostre gracie et mercedis quatenus dictum privilegium seu franquiciam ac ordinationem et provisionem nostram hujusmodi quam in nostra bona fide regia promittimus et juramus per dominum Deum et ejus sancta quatuor evangelia nostris manibus tacta tenere et servare perpetuo et inviolabiliter teneant et observent firmiter et ad unguem et contra non veniant quovis causa. in cujus rei testimonium hanc fieri et sigillo majestatis nostre in pendenti jussimus comuniri. Data Barchinone nona die junii anno a nativitate Domini MCCCLXX septimo regnique nostri quadragesimo secundo. - Decanus Urgelli. - Sig+num Petri Dei gratia regis Aragonum etc. - Rex Petrus. - Testes sunt infans Martinus comes de Exerica et de Luna Luppus Cesarauguste archiepiscopus cancellarius Romeus Ilerdensis episcopus Johannes comes Impuriarum Hugo comes Cardone milites. - Dominus rex mandavit michi Bernardo Michaelis.

lunes, 7 de noviembre de 2022

Pragmatica domini Regis Alfonsi secundi. Inquisitori hereticae pravitatis

Pragmatica domini Regis Alfonsi secundi quod omnes officiales domini Regis tam Aragonum Valentiae Maioricarum et Cataloniae teneantur ad eius requisionem (requisitionem) obedire Inquisitori hereticae pravitatis quicumque fuerit ordinis praedicatorum in capiendis hereticis et etiam eis incarcerandis et alias adversus eos procedendo (proce-cedendo) pro favori fidei catholicae. Data Barcinonae VIII calendas julii anno Domini MCCLXXXVI (1: N. del E. Carbonell no pone en su manuscrito más que el epígrafe de este documento pero como hemos creído que tendría intención de darlo extensamente, lo hemos copiado exactamente del fol. 144 v. del Reg. n. 66 de este Archivo general, en el que se halla continuado.).

Quoniam fidei catolice defendere pariter ac promovende secundum negocium illos pocius viriliter decet asumere quibus ex oficio potestatis et dignitatis incumbit tanta circunspeccione regere et gubernare subiectos ut ab infidelium non solum violencia sed etiam fraudulencia conserventur inmunes et sic terrena potestas celesti potestati a qua esse dinoscitur devote subjectionis obsequium ac fidelitatis debitum reddere fideliter comprobetur. Nos Alfonsus Dei gracia Rex Aragonum etc. Volumus et ordinamus ac presenti statuto inviolabili atque perpetuo firmiter stabilimus. Quod omnes heretici cuiuscumque secte nomine censeantur eliminentur extingantur et exterminentur de cunctis terris et locis dominationi nostre subjectis ne infectionis sue contagie pestifera fidem simplicium corrumpere valeant aut in aliqua depravare quod ut perfeccius et comodius expleri valeat ac debite execucioni mandari districte precipiendo mandamus vobis universis et singulis baiulis nostris justiciis çalmedinis et aliis oficialibus nostris quocumque vocabulo nominentur in Aragonia Catalonia et in regno Maiorice ac Valencie institutis ac in posterum instituendis quod ad notificationem seu denunciationem dilectorum fratrum ordinis predicatorum qui nunc sunt vel erunt in posterum heretice pravitatis inquisitores faciatis compleatis et execucioni mandetis sive in capiendo homines et incarcerando eosdem sive in aliis que ad ipsius inquisitionis negocium pertinere videbuntur cum et ipsi in huiusmodi inquisicionis officio romane ecclesie auctoritate fungantur quicquid per se vel per nuncios suos pro parte domini Pape et nostro vobis mandaverint exequendum si de nostra confiditis gracia et amore. Et hoc volumus quod faciatis quocienscumque et ubicumque ab eis vel altero eorum fueritis requisiti. Nos enim ipsum negocium fidei pro quo et in quo dicti fratres laborare intendunt omni occasione remota ex corde et cura previgili ad Dei gloriam in ipsius fidei exaltationem et Ecclesie romane reverenciam promovere intendimus et juvare. Volumus insuper et mandamus quod omnes dicti inquisitores vel alter eorum liceant ire et discurrere per terras dominacioni nostre subiectas ullum eis nec familie nec equitaturis nec aliis bonis suis impedimentum vel contrarium faciatis nec fieri permitatis sed si necesse fuerit requisiti ab eis provideatis eisdem de securo transitu et ducatu. Similiter etiam volumus et mandamus quod provideatis eisdem in expensis et salvatis omnes sumptus quos ipsi pro dicta inquisicione fecerint tam in equitaturis quam in aliis prout ipsi vobis dixerint quocienscumque ab eis vel altero ipsorum fueritis requisiti. Quod est actum Barchinone VIII kalendas julii (1286.)

Die veneris decima mensis aprilis anno a nativitate Domini MCCCCLXXXXV (1495) reverendus ¡n Christo pater et dominus Petrus Dei gratia Episcopus Barcinone et venerabilis et circunspecti viri domini Antonius de Contreras decretorum doctor et Petrus Pariente in jure canonico bacallarius (bachiller) inquisitores hereticae et apostaticae pravitatis in civitatibus et diocesis Tarraconensi Barcinonensi Vicensi Gerundensi et Helenensi apud plateam Regis urbis Barcinonae existentes eorum cum sententia diffinitiva omnes et singulos infrascriptos pro hereticis et apostatis condemnarunt illorumque statuas brachio saeculari tradiderunt atque eorum bona fisco et camerae Regiae confiscata declararunt quorum nomina sunt haec.

Aduardus Badia morabatur in Callo judeorum.

Antonius Serra portugues moram traxit cum Andrea Amoros.

Agnes uxor Michaelis Alesino.

Angelina uxor Michaelis Badia morabatur versus fontem Angelorum ad Mare.

Antonia vidua quae fuit uxor Hugueti textoris serici filiae den
Caxes-noves. (Cajas nuevas; caixes; caxia latín, caixa, caxa)

Bernardus Vilamari botigarius seu mercator pannarius morabatur in vico vulgo dicto dels Spaciers.

Bernardus Porta textor morabatur juxta plateam Trinitatis.

Brigida vidua quae fuit uxor Marci Rosanes.

Beatrix filia Mathei Barenys reconsiliati.

Blanquina uxor Bernardi Morvedre morabatur in platea Campirotundi vulgo Camprodo.

Bernardus Steve gener Gabrielis Montço.

Beatrix uxor Gabrielis Tolosa soror Francisci Requesens.

Bernardus Geraldus textor velorum morabatur apud plateam Trinitatis.

Blanquina vidua quae fuit uxor Jacobi Bosch quondam.

Blanquina uxor Francisci Puigmija.

Bonanatus Rosanes filius Marci Rosanes.

Coloma uxor Gabrielis Servent morabatur in platea Sancti Justi.

Chatherina filia Gabrielis Bonanati mercatoris morabatur in platea Vini.

Chatherina quae fuit uxor Joannis de Conques juponarii morabatur in Callo.

Clara vidua quae fuit uxor Bartholomei Limona quondam corallarii filius Danielis Malorqui morabatur versus plateam Trinitatis.

Elionor uxor Joannis Canti mercatoris.

Elionor uxor Lodovici Queralt corallarii morabatur in vico dels Ollers blanchs.

Elionor Bernardi Alamany morabatur in vico den Sos.

Eulalia uxor den Pou filia Euphrosinae uxoris den Navarro curritoris morabatur in vico de la Boqueria.

Elionor uxor Francisci Orts caligarii morabatur in Callo.

Euphrosina uxor Gabrielis Sartre maioris dierum.

Florença uxor Petri Libia filii Nicolai Libia morabatur in vico den Gimnas.

Francina uxor Joannis Viacamps barbitonsoris filia Danielis Mallorqui morabatur versus plateam Trinitatis.

Francina uxor Berengarii Gual morabatur in vico de la Tapineria.

Francina uxor Francisci vulgo Francoy de Viladecans.

Franciscus Piera corallarius morabatur in domo Joannis Fortia in vico-lato.

Francina Viladecans vidua quae fuit uxor de Francoy Viladecans.

Francina uxor den Sirera morabatur in Callo.

Francina uxor Joannis Far morabatur in vico dels Spaciers.

Francina uxor Petri Valls morabatur in platea den Camprodo.

Francina Scales vidua vulgo la grossa morabatur in vico dels Codols.

Gaillelmus Fabra curritor auris morabatur in vico de Beseya.

Joannes Çacoma libratarius sive bibliopola morabatur in vico S. Dominici.

Joannes Far filius Francisci sive Francoy Far morabatur in vico dels Speciers.

Joanna uxor Petri Queralt morabatur juxta monasterium de Mercede.

Joannes Canti mercator morabatur in domo Galcerandi Sunyer prope Mercedem.

Joannes Valls morabatur in vico de la Tapineria.

Joannes Crexells veteramentarius vulgo peyer morabatur in Callo.

Joannes Leo mercatoris morabatur in vico-lato.

Joannes Balle mercator morabatur juxta plateam Trinitatis.

Joannes Uguet filius Bonanati Uguet.

Joanna vidua uxor que fuit Gabrielis Blanqua.

Joanna uxor Jacobi de Sogovia morabatur ¡n vico dels Flasaders.

Margarita uxor Petri Antonii morabatur in vico de Beseya.

Margarita Maestres uxor Guillelmi Maestres morabatur in Callo.

Michael Vitalis filius Raimundi Vitalis morabatur in vico de Bonayre.

Mandina Balle uxor Jacobi Balle morabatur in platea Trinitatis.

Marcus Sobirats mercator morabatur in domo Marci de Parets in Burno.

Margarita Gomis vidua que fuit uxor den Gomis.

Na Garcia que morabatur in Callo.

Petrus Piera que morabatur in domo Francinae de Pau.

Paula uxor Pauli Vinyes filia Angelinae Feu.

Raphaela quae fuit uxor fratris Bernardi de Ferreris quondam presbyteri.

Sperança uxor Michaelis Fonch.

Thomasa uxor Jacobi de Pau morabatur in vico dels Codols.

Violans uxor Jacobi Uguet frumentarii morabatur in platea Trinitatis.

Violans Queralt uxor Dalmacii de Queralt morabatur juxta monasterium de Mercede.

Violans uxor Lodovici Benet drogarii morabatur in vico dels Speciers.

Violans filia Marci Rosanes uxor den Grau sartoris.

Violans uxor Guillelmi Gordiola.

Hypolita uxor Petri Palou curritoris morabatur in vico de les Filateres (hilanderas) et in vico de Beseya novissime.

Isabel uxor den Vilamari morabatur in vico dels Speciers.

Isabel uxor Francisci Malarts morabatur in vico dels Speciers.

Euphrosyna uxor Gasparis Cartella.

Francina uxor Gabrielis Benet in vico-lato.

Isabel uxor Joannis Valls morabatur in vico de la Tapineria.

Omnes namque predicti sunt habitatores huius urbis Barcinonae.

Ne memoria excidat quod extra urbem Barcinonam processum fuit per praefatos reverendos dominos Antonium de Contreras et Petrum cognomento Pariente inquisitores hereticae (la c parece ç) et apostaticae pravitatis hic continuare gradatim lubet.

Apud civitatem Gerundam.

Imprimis die XXI mensis maii anno a nativitate Domini MCCCCLXXXX quinto apud civitatem Gerundam in Sede reconsiliarunt in forma debita et consueta predicti inquisitores ac carceribus perpetuis condemnarunt. (pone condamnarunt)

Aldunciam uxorem Joannis Ferrer Dala mercatoris villae seu oppidi Perpiniani.


Apud villam seu oppidum Perpiniani.

Die dominica VIIII mensis augusti anno predicto a nativitate Domini MCCCCLXXXXV apud villam seu oppidum Perpiniani reverendi patres inquisitores predicti personaliter existentes in Ecclesia beatae Mariae

de Regali reconsiliarunt gremio Sanctae matris Ecclesiae personas infrascriptas quae cum garnaxiis indutae processionem per loca solita praefatae villae cum cruce et crucifixo erectis ac modo et forma aliarum processionum sequebantur et quarum nomina reconsiliatorum (pone reconsiliatarum) tempore gratiae sunt sequentia.

Columba uxor quae primo fuit Guillelmi Petri quondam mercatoris villae seu oppidi Castilionis Emporiarum (Castelló de Empuries) nunc vero uxor Marci Croes de Cadaques (Cadaqués) et impresentiarum habitatrix Perpiniani.

Euphrosyna uxor Joannis Cavallaria textoris villae Perpiniani quae primo uxor fuit Jacobi Bonafe quondam civitatis Ilerdae.

Joannes Fanyans variopola Perpiniani.

Beatrix vidua que uxor fuit

Joannis Guillelmi sadacerii quondam Castilionis Emporiarum habitatrix Perpiniani.

Florentia vidua quae fuit uxor Leonardi Leonard variopole Perpiniani.

Laurentius Bruch botigarius Perpiniani.

Ricsen uxor predicti Laurentii Bruch.

Agnes Ventessa vidua quae uxor fuit Bartholomei Ventessa Perpiniani.

Pontius Callar cursor auris Perpiniani.

Galcerandus Sanctangel variopola Perpiniani.

Joanna Vilarasa vidua quae uxor fuit Benedicti Vilarasa quondam Perpiniani.

Jacobus Planella textor Perpiniani.

Florentia uxor Galcerandi Sanctangel sartoris Perpiniani.

Constancia uxor Jacobi Planella textoris panni lini Perpiniani.

Jacobus Cassanyes variopola Perpiniani.

Placentia vidua quae uxor fuit Bernardi Bianya quondam Perpiniani.

Margarita uxor Jacobi Sanct-Climent cursoris Perpiniani.

Violans uxor Joannis Albert variopolae Perpiniani.

Beatrix uxor Raimundi Planella cursoris Perpiniani.

Isabel uxor Jacobi Casafranca merçarii Perpiniani.

Alduncia Cassanyas vidua Perpiniani.


Mortui pro hereticis condemnati apud urbem Gerundam.

Die XXI mensis decembris anno a nativitate Domini MCCCC nonagesimo quinto apud urbem Gerundam fuerunt pro hereticis condemnati quorum nomina sunt quae sequuntur.

Omnes civitatis Gerundae.

Bernardus Sampso quondam.

Blanquina quondam uxor Raimundi Mercader quondam maioris diebus.

Mandina quondam uxor de Monpayller. (variante de Montpellier)

Elionor quondam uxor Dalmati Mercader.

Constancia quondam uxor Gabrielis Mercader.

Omnes oppide sive villae Castilionis Emporiarum.

Joannes Miro maior dierum quondam.

Leonarda quondam vidua mater Leonardi Giponer.

Blanquina quondam uxor Manuelis Climent quondam socrus Petri Lodovici Funes variopolae civitatis Barcinonae.

Absentes pro hereticis condemnati apud urbem Gerundam.

Predicta XXI die mensis decembris anno predicto a nativitate Domini MCCCCLXXXXV fuerunt pro hereticis condemnati apud urbem Gerundam omnes infrascripti absentes.

Antonia uxor Leonardi soror germana Gasparis Serment.

Alduntia uxor Francisci Bosch.

Bartholomeus Comte.

Beatrix eius uxor.

Columba uxor Jacobi Petri.

Francina uxor Mathiae Petri.

Franciscus Petrus mercator.

Florentia uxor Petri Andreae.

Gaspar Servent.

Joannes Sent-Climent notarius.

Margarita uxor Bartholomei Bosch filia Joannis Ferrer civitatis Barcinonae.

Michael Andreas.

Margarita uxor Michaelis Rocha.

Mater Gasparis Servent.

Michael Rocha botigarius.

Michael Petrus.

Petre Jou.

Pere Servent.

Isabel uxor den Caxes-noves.

Omnes oppidi sive villae Castilionis Emporiarum.

Reconsiliati et carceribus perpetuis condemnati apud urbem Barcinonam.

Die XXIII mensis marcii tempore quadragesimae anno a nativitate Domini MCCCC nonagesimo sexto in Sede Barcinonae existentibus praesentibus prefatis reverendis patribus dominis Antonio de Contreras decretorum doctore et Petro Pariente licenciato in sacra theologia inquisitoribus hereticae pravitatis cum tota eorum curia et presentibus etiam reverendo in Christo patre Petro Garcia Dei et apostolice Sedis gratia Barcinonensi Episcopo ac me Petro Michaele Carbonello Regio Archivario notarioque publico Barchinonae et aliis in multitudine satis grandi fuerunt reconsiliati gremio Sanctae matris Ecclesiae et carceribus perpetuis condemnati omnes hi sex qui sequuntur.

(1) B Marquesia uxor Pauli Badia mercatoris - C Chatherina uxor Galcerandi Bertrandi scribae Regii (2)

- A Joanna Labiana vidua.

Gabriel Kabaçer sartor.

Isabel uxor Francisci Pallares reconciliati.

Alduntia uxor Gabrielis Comte.

(1) Posui has tres secundum earum etates quia Marquesia est maior

Chatherina media et Joanna minor et sunt hae tres sorores germanae. (tres hermanas)

(2) Hic Galcerandus alia cum sententia una cum eius uxore Chatherina fuerunt condemnati et brachio seculari traditi et combusti. (los quemaron)

Quia horum hereticorum pravitates ritusque judaicos atque sceleratissima facinora (quorum proh dolor mare magnum fuit et est in omnibus terris et dominiis Serenissimorum ac potentissimorum dominorum Regis Ferrandi et Reginae Helisabet coniugum christianissimorum) hoc in codice brevitatis gratia scribere hucusque non curavi nisi eorum aliqua nephandissima sumpta ex originalibus sententiis contra eos latis et fulminatis. Cogitanti tamen impresentiarum ut mihi videor memoratu dignum fore si praedictarum sententiarum aliquam hoc in loco interseruerim ut illorum errores actusque nephandissimos stylumque et ordinem ipsarum sententiarum quisque videre perpendereque valeat. Ita ego Petrus Michael Carbonellus Regius Archivarius licet sum fessus sed non defatigatus talia et tanta scelerata opera describere tamen ob domini nostri Jesu-Christi eiusque Sacratissimae semper virginis Mariae matris gloriosae totiusque Sanctissimae Trinitatis atque Caelestis Curiae reverentiam et honorem proxime dictarum sex personarum reconsiliatarum sententiam ab eius originali nota ac processu illorum habitam sumpsi et propria manu vernacula lingua scriptam ut est de more scribere placuit in haec verba.

(Continúa en la Sententia)