Mostrando las entradas para la consulta hoc ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta hoc ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXLIII, 9


CXLIII
Núm. 9.

Ego Fernandus Dei gratia rex legionensium et Gallecie dominator juro et firmo cum episcopis comitibus potestatibus et ceteris majoribus regni mei atque fideliter promitto vobis caro avunculo meo domino R comiti Barchinone quod vos diligenter omnes et contra omnes juvem et ad tuendum vobis ac defendendum honorem vestrum semper pro posse invigilem. Idque sic pro vobis faciam sicut pro me ipso et vos loco boni patris habeam et pro vobis tanquam pro bono patre faciam. Et hoc totum similiter filio vestro consanguineo meo promito quem semper loco boni fratris volo habere si ipse me loco fratris recipiat sicut vos me loco filii recipitis. Quod ideo facio ut vos simile modo me contra omnes alios juvetis diligatis et pro honore meo sicut pro vestro faciatis et in omnibus pro me sicut pro bono filio faciatis: et sicut dictum totum hoc firmo in manibus amicorum vestrorum fidelium episcopi videlicet mindoniensis et Poncii de Minerba atque a baronibus meis quos modo presentes non habeo hoc similiter firmari faciam. - Ego comes Petrus hoc bonum pactum et convenienciam juro et confirmo. - Ego Menendus Bregancia confirmo. - Ego comes Gonzalus hoc juro et confirmo. - Ego Menendus Bregancia signifer regis hoc idem juro et confirmo. - Ego comes Ramirus hoc juro et confirmo. - Ego Poncius de Minerba juro et confirmo. - Ego Alvarus Roderici juro et confirmo. - Ego Apriles juro et confirmo. - Ego Petrus Balzanus juro et confirmo.

lunes, 23 de diciembre de 2019

LVI, perg 209, diciembre 1148


LVI
Perg. N° 209. Dic. 1148.

Hoc est translatum bene et fideliter ab alio translato translatatum kalendas augusti anno Domini MCCXL octavo a quodam instrumento quod sic habetur. Hoc est translatum bene et fideliter translatatum XVII kalendas maii anno Domini MCCXL octavo a quodam instrumento quod sic habetur. In nomine Patris et filii et Spiritus Sancti Amen.
Hoc est translatum fideliter translatatum. Hoc est firmamentum quod firmavit Raimundus Berengarii comes Barchinonensis et princeps regni Aragonensis salvet illum Deus cum alguaziris et alfachis et alchavis et cum alius homines de Tortoxa custodiat illum Deus. In ora quando placuit domino Deo magno affidiant eos in lurs animas et in lures filios et in lures averes et in totas lurs causas in directa fide salva sua fidelitate de Raimundus Berengarii comes honorificet illum Deus quomodo illis demandaverint tales firmamentos quales affirmavit rex Adefonsus cui sit requies ad mauros de Çaragoça et tales fueros
quales illis abent qui sunt suptus scriptos illos naturales qui sunt de Tortoxa et illos extraneos qui ibi sunt quod teneat eos in illos fueros qui sunt scriptos in ista carta juso volente Deo ut affirmet illo alcadii in suo honore et in sua justicia et suo filio salvet illum Deus in suo honore et in suo mandamento et totos illos alguçiros et alfachis et maiorales quod teneat eos in suos fueros et totos illos alios moros quod stent in lures casas intra in illa civitate de isto uno anno completo de termino de ista carta et infer tantum quod faciant et indreçent casas in illos arrabales de foras et quod remaneat illa metzchida majore in lurs manus usque ad isto anno computo quod levent illos in lur fuero de lures hereditates que habent in Tortoxa et in suas villas per directo et per justicia sic est fuero in lure lege id est quod donent decima ad comes Raimundus Berengarii de totos lures fructos et totos lures alçatas et qui voluerit ex eis sua alode vendere qui non illi devetet aliquis et vendat ubi potuerit et qui voluerit ex illis exire de Tortoxa per ad alias terras aut per terra vel per aqua vadad solutus cum suo toto avere et cum filios et mulieres qua hora voluerit prope vel tarde et vadat ad salvetate si voluerit sine consilio de nullo homine. Et totos illos mauros quod stent in lures fueros et in lures justicias et non inde illos dissolvat nullus homo et stet super illos lure judice cum suos castigamentos sicut est in lure lege et in via de jure judicio et si venerit prelia vel baralga infer mauro et cristiano quod judicet et castiguet eos lur judice de mauros ad illo moro et de judice de cristianos ad illo cristiano et non exeat nullus de judicio de sua lege et si habuerit aliquo mauro suspita de furtu vel de fornitio vel de alia mala facta quod tangat illi juditio vel castigamentum quod sedeat ipso per testamentum de fideles et verdaderos mauros et non credant cristiano super illo mauro. Et si suspectaverit aliquo moro quod eum compariat moro vel mora captivo in sua casa sine testimonio de mauro vel de cristiano non cerchet sua casa. Et si habuerit testimonium quod cerchet sua casa sola et non de suo vicino et quod non habeat mandamentum nec bailia super illos mauros nisi fideles cristianos et bonos homines qui levent illos per directum et quod non sedeat forçato nullo mauro per andare ad expugnandos alios mauros et quod non moret nullo cristiano per força in sua casa vel in suo orto. Et si cadigit jura super mauro circa cristiano quod juret sicut est in sua lege et non illos forçet per alia jura facere. Et qui voluerit habitare de illis in sua almunia vel in suo orto foras illa civitate quod non ei divetet aliquis. Et non faciant illos de Tortoxa nulla açofra nec illos homines nec suas bestias. Et non ponant super illos judicem in nulla bajulia nec in ullas suas faciendas et quod non demandent nullam occasionem super nullo servitiale qui antea tenuit aliquod servitium regale et sedeant comendatas totas causas de homines de Tortoxa ad alguaçir vel quem ei elegerit. Et quod levent ad illos alcaides de illos moros super lures usaticos et suos fueros in quantum tenent in manus et quod sedeant honoratos in lures usaticos sicut fuerunt in tempus de suos alios reges et non inde illos tragat nullus. Et quod posent lures mercatos ubi fuit suo fuero in illos alfondechs saputos de posare et veniant illas arrafachas de totas terras ad fidelitate et non illas sachet nec tragat nullus de suos fueros. Et quantas maluras fuerint facta inter nos usque ad isto tempus quod totas sedeant finitas. Et affidiavit comes ad alguaciles et alcadis et alfachis in lures animas et in lures hereditates et illos quod sedeant suos fideles vasallos sicut illos alios bonos homines de Tortoxa. Et nullo judeo comparet mora nec moro qui fuerit captivo et nullo judeo non denostet ad mauros et si fecerit quod faciat inde directum. Et si almoravites fecerint aliquod malum ad illos cristianos qui fuerint inter illos vel in suas terras non prendant per inde nullo malo homines de Tortoxa et illos moros qui modo sunt foras de Tortoxa et se tornaverint de isto termino ad IIII mensos quod habeant totas suas hereditates et vadant et paschant toto lure ganato de illos mauros ubi voluerint in terras de comes et illos metipsos vadant similiter per totas suas terras de comes sine ullo reguardo quod donent sua açadaga directa de suas oves sic est lure fuero et lure lege. Et quando steterint illos moros iri illos arraballes post isto anno completo et voluerint ire per ad lures honores et ad lures labores quod vadant per illa civitate et per illo navio sine dubitatione et mittant ad unoquoque pirata uno mauro cum illos porteros de comes qui sedeant fideles super illos necnon eos deshonoret aliquis et non tollat ad nullo mauro suas armas. Et qui habeat de illis aliqua bestia qui fuerit de cristianis usque ad diem quod intravit comes in Tortoxa non eam tangat nullus et qui habet captivo vel captiva non eos perdat sine redempcione et stent suos homines de comes salvet illum Deus in illa Açuda. Et adfidiciant illos mauros quod sedeant fideles in lures firmamentos qui stant super suo ligamento. Et juraverunt super hoc totum superius scriptum per Deum omnipotentem qui scit omnia testimonia et per totos juramentos de lege mauros. Et juravit comes et suos richos homines per Deum altissimum et per Jesum Christum et per Sancta Maria et per IIII evangelia et per totos sanctos. Facta carta ista in era M (falta una C a la era) LXXXVI in mense december. - Signum Ildefonsi regis Aragonensis et comitis Barchinonensis. Sig+num fratris Berengarii de Avinione magister militie templi in Provincia et partibus Ispanie qui hoc super scriptum laudo et confirmo. Acta est translatio istius carte fideliter nonas mensis septembris anno Domini MCXCVIII.
- Guillelmus de Cirquos juratus fideliter hanc cartam translatavit et hoc sig+num fecit. Sig+num Dominici capellani Montischatani subscribentis pro teste. Sig+num Johannes Scribe subscribentis pro teste. Sig+num Jacobi filii Stephani subscribentis pro teste. Sig+num Bernardi Dalmerola ecclesie Sancti Nicholai capellani qui hoc translatum bene et fideliter translatavit et cum originali eum comprobavit et eum fidele invenit cum raso et postcripto in VIII linea ubi dicitur V et supraposito in X ubi dicitur non et in XII ubi dicitur creda et cum encausto effuso in XVIII linea ubi dicitur tragat et supraposito in XXX ubi dicitur non die et anno que supra. Sig+num Jacobi filii Stephani subscribentis pro teste. Sig+num Bernardi Dalmerola ecclesie Sancti Nicholai capellani qui hoc translatum ab alio translato bene et fideliter translatavi.

Nota: prelia vel baralga: baralla, pelea.
non cerchet: no cercar, no buscar.
Provincia : Provenza, Francia.

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXLV, 11


CXLV
Núm.11.

Hoc est judicium datum inter dompnum R. comitem barchinonensem principem aragonensem et Bernardum de Anglerola de controversiis que inter eos agitabantur apud Barchinonam a venerabili Bernardo terrachonensi archiepiscopo atque Guillelmo barchinonensi ac Petro ausonensi necnon et P. cesaraugustano episcopis et Ugone de Cervilione ac Borrello gerundensi judice et Guillielmo Dapifero atque Guillielmo de Castrovetulo et fratre suo Arberto et Arnallo de Lercio et Raimundo de Villa Murorum atque Guillelmo de Cervera et Gerallo de Jorba.
Primum conquestus est comes jamdictus quod Bernardus de Anglerola invaserat et per invasionem tenebat multos honores in illis partibus inter llerdam et Anglerolam quod ipse comes divina gratia auxiliante a sarracenis adquisierat quos comes jamdictus nunquam ei dederat. Ad quod respondit Bernardus quod predictos honores habebat per aquisicionem el donum quod parentes sui fecerant per scripturas ab atavo predicti comitis scilicet Raimundo Berengarii vetulo. Ad quod respondit comes quod atavus ejus nec donacionem illam fecerat aut si fecisset illa donacio non valebat nisi ipse eam aprobaret tum quia nunquam parentes Bernardi illam donacionem possederant aut in donatoris potestate nunquam illa donacio fuerat. Multis hinc inde dictis et auditis rationibus judices supradicti noluerunt de causa procedere donec scriptura donacionis deduceretur in medium quam ilico adjudicaverunt ostendi. Quam scripturam Bernardus dixit se ibi non habere sed ostenderet eam si comes ei diem statueret. Quam diem comes noluit ei statuere quia dixit quod eo tempore quo statuit ei diem agitandi causam apud Barchinonam precepit ei ut munitus omnibus auctoritatibus et rationibus suis ad placitum veniret. Quod Bernardus se intellexisse negavit. Et ideo judicaverunt judices supradicti quod si comes testibus posset ostendere quod hanc precepcionem ei fecisset vel scripturam ostenderet aut quiquid dampni in dilacione ostendende scripture comes sustinebat jamdictus Bernardus ei restitueret: si vero comes in probacione defecerit judicaverunt quod propria manu juret Bernardus se non intellexisse comitem sibi precepisse ut prephatam scripturam aferret. Iterum conquestus est comes super Bernardum jamdictum quod ipse terminos amplissimos acceperat ad illam turrem que dicitur Alcholeia quos nec ipse dederat ei vel patri suo. Ad hoc respondit Bernardus quod illam turrem cum jamdictis terminis pater suus per suum fevum adquisierat. Predicti vero judices interrogaverunt Bernardum si quod dicebat per scripturam ostendere posset: quod se facere posse negavit. Ideoque judicatum est quod vel testibus patrem suum illam adquisicionem fecisse probaret aut secundum curie consuetudinem monstraret Bernardus hoc adquisisse patrem suum per fevum. Iterum conquestus est comes de Bernardo jamdicto quod acceperat longiores terminos ad castrum Corbins quam continebatur in carta cum qua pater Bernardi predictum castrum adquisivit. Ad hec Bernardus respondit quod comes dederat jamdictum castrum cum predicto Bernardo milicie Templi et habebant magistrum milicie dominum suum in hac causa defensorem atque tutorem. Ideoque judicaverunt ut Bernardus haberet magistrum milicie Templi qui eum in hoc negocio rationabiliter defenderet aut pro se ipso responderet. Itemque conquestus est comes quod Bernardus et sui proprias oves comitis rapuerat et ovile invaserat et quicquid invenit ibi asporteverat et depredaciones multas hominibus comitis fecerat et homines sui in publica via transeuntibus et venalia portantibus multa rapuerant et etiam ipse Bernardus erat multorum debitor tam pro se quam pro fratre suo defuncto Berengario hominibus comitis quibus creditam pecuniam persolvere nolebat. Ad hoc Bernardus respondit quod malefacta illa que hominibus llerde intulerat ideo fecit quia sui malefactores cum comite Urgelli extiterunt debita autem que ipse vel frater suus hominibus comitis debebant illa que ab hominibus comitis vera esse monstrarentur libere redderet: si quas vero depredaciones in campo vel in via publica vel hominibus comitis preter inimicis suis ipse vel homines sui fecerant vel restitueret vel restitui faceret. Ad hoc supradicti judices tale judicium dedere quod quicqid mali tam hominibus Ilerde quam alliis hominibus comitis vel etiam iter agentibus preter illis quos in propriis malefactis invenere intulerant Bernardus vel sui omnia eis in integrum restituat: de debitis autem illa que recognoscit se vel fratrem suum debere reddat: illa vero que se vel fratrem suum debere disitetur creditores vel testibus convincant eos sibi debitores existere vel jurent eos sibi debere quod querunt aut Bernardus jurare faciat quod de debitis sibi et fratri suo super impositis nec plus debeat quam recognoscit nec scit amplius Berengarium fratrem suum debere. Conquestus est iterum quidam homo de Bernardo a quo mutuo susceperat CCC morabetinos in itinere Beati Jachobi et ei reddere nolebat. Ad quod respondit Bernardus quod comiti nullam injuriam in non reddendo prephatam pechuniam faciebat ideo quia ille homo de terra comitis non erat. Ideo judicaverunt judices quoniam omnium injuste oppressorum in terra sua cura ad comitem de jure spectat pecuniam in fide propria Bernardo creditam per instanciam comitis jamdicto homini conquerenti Bernardus jure reddere debet. - Conquestus est Bernardus de Anglerola super jamdicto comite domino suo qui ei promiserat se daturum advocatos qui eum in causa quam eum eo habebat patrocinarentur et ei dare nolebat: quod comes se promississe negavit. Ad quod tale dedere judicium quod Bernardus testibus ostenderet verum esse quod comiti obiciebat: et si facere posset quicquid dampni Bernardus sustinuit pro advocatorum penuria comes ei restituat. Iterum conquestus est Bernardus quod ex precepto comitis ivit cum eo in exercitum in Aragonem et multa ibi perdidit: et hoc comes non recognovit. Judicaverunt supradicti judices quod Bernardus probaret se perdidisse cum comite que dicebat aut secundum curie sue consuetudinem averaret et comes ei restitueret. Conquestus est iterum Bernardus quod homines comitis diversis locis sue terre comorantes auferebant suis hominibus de Anglerola pecuniam quam eis debebant: ad quod respondit se nescire quod ipse dicebat. Judicaverunt judices quod debitores qui erant comitis hominum de Anglerola cogeret comes vel ad restituendum vel ad jure respondendum.

viernes, 2 de abril de 2021

MARTINVS Dei gratia Rex Aragonum, Valentiae Maioricarum, Sardiniae, Corcicae, etc.

MARTINVS
Dei gratia Rex Aragonum, Valentiae Maioricarum, Sardiniae,
Corcicae Comesq; Barchynonae, Rossilionis, &
Ceritaniae, Nobili Rogerio de Montecateno (Rogelio, Roger
de Moncada, Montcada, Muntcada y demás variantes del apellido
)

Militi Gubernatori, & alijs vniuersis officialibus nostris
Regni Maioric. praesentibus, & futuris quibus subscripta
pertineant & Locatenent. eorum salutem, & dilectionem. ad
instantiam & supplicationem humilem dilector. nostror. Raymundi
de Sancto Martino
, (Ramón, Ramon de Santmartí, Sanmartí) &
Berengarij de Tagamanent Militum Nunciorum Regni Maioric.
predicti ad nostri praesentiam transmissorum fastigio Regio in
defectum volumus, & etiam prouidemus quod si contingat nunc, siué
de coetero, quamcunque nos aliquas causas seu questiones criminales
siué Ciuiles singularium aut incolarum Regni praedicti ad nostri
praesentiam, Curiam, vel Auditorum cognoscendas quouis modo euocare
aut trahere tempus quo interim supercederi in illis mandabitur
terminum quatuor mensium nullo modo excedat, & in
huiusmodi spatio quadrimestri continuo sequturo elapso
confestim in causis, & questionibus antedictis sine tunc nouo
mandato sed ex vestri officio authoritate plenaria procedatis, &
eas per vestras diffinitiuas sentencias terminetis ut ius atque
ratio, nec non Franchesiae dicti Regni Notoriae suadebunt
litteris evocationis, & super cedimenti superius expressatis
neutiquam obstantibus, quum eas euoluto tempore quadrimestri volumus
pro nullis reuocatis totaliter ac infectis haberi, & ideo vobis
dicimus, & mandamus de certa scientia, & expressa sub poena
mille florenorum quatenus prouisionem huiusmodi teneatis, &
omnimode obseruetis quam durare nos volumus quandiu de nostro
prossesserit beneplacito voluntatis: prouiso, quod per ipsam
priuilegijs, Franchesijs, ac libertatibus dicti Regni minimé
derogetur Dat. Valentiae xvj. Februarij Anno Domini M. cccc. Iiij.
(1404)

//

El rey Martín I, tras la muerte de su hijo Martín de Sicilia, se convierte en rey de Sicilia, pero muere entre el 30 y el 31 de mayo de 1410.

LXI. 30 y 31 de mayo.
Acta pública por la cual consta, que hallándose el rey don Martín, el 30 de mayo a las once de la noche, enfermo en la cámara de la abadesa del monasterio de Valldoncella, pero en su sano juicio y con habla, le preguntó el conseller de Barcelona Ferrer de Gualbes, si le placía que la sucesión de sus reinos y tierras recayese después de su muerte en aquel a quien de justicia correspondiese; y el rey contestó: Hoc. Cuya pregunta le fue repetida el día siguiente, pocas horas antes de fallecer, sin que pudiese lograrse de él ninguna otra respuesta más explícita (esplícita).
Hoc: Oc :  en occitano, Langue d´Oc : Languedoc : Occitan (5 dialectos principales: provenzallemosíngascónauvernhatvivaroaupenc, y otros subdialectos como el aranés, sin olvidar que el catalán siempre fue un dialecto de esta lengua). 

Hoc: Oc : sí en occitano, Langue d´Oc : Languedoc : Occitan (5 dialectos principales: provenzal, lemosín, gascón, auvernhat, vivaroaupenc, y otros subdialectos como el aranés, sin olvidar que el catalán siempre fue un dialecto de esta lengua).



LXI.

Proc. de Cort. t. 17, fol. 1057. 30 y 31 de mayo de 1410.

Hoc est translatum etc. Pateat universis quod die veneris qua computabatur XXXa madii anno a nativitate Domini MCCCC decimo circa undecimam horam noctis dicti diei existente coram serenissimo domino domino Martino Dei gratia rege Aragonum Sicilie Valentie Majorice Sardinie et Corsice comite Barchinone duce Athenarum et Neopatrie ac etiam comite Rossilionis et Ceritanie Ferrario de Galbis consiliario hoc anno ac cive Barchinone ad subscripta ut dixit per curiam generalem quam dictus Dominus rex de presenti catalanis celebrat in civitate predicta simul cum aliis de dicta curia ibidem cum eo presentibus electo in presentia mei Raymundi de Cumbis prothonotarii dicti domini regis et notarii subscripti ac testium subscriptorum dixit coram dicto domino rege existente infirmo in suo tamen sensu cum loquela in quadam camera monasterii Vallisdomicelle vocata de la Abbadesa hec verba vel similia in effectu.
- Senyor nosaltres elets per la cort de Cathalunya som açi davant la vostra majestat humilment supplicantvos queus placie fer dues coses les quals son e redunden en sobirana utilitat de la cosa publica de tots vostres regnes e terres. La primera quels vullats exortar de haver entre si amor pau e concordia per ço que Deus los vulla en tot be conservar. La segona queus placie de present manar a tots los dits regnes e terres vostres que per tots lurs poders e forçes facen per tal forma e manera que la successio dels dits vostres regnes e terres apres obte vostre pervingue a aquell que per justicia deura pervenir com aço sia molt plasent a Deu e sobiranament profitos a tota la cosa publica e molt honorable e pertinent a vostra real dignitat.
- Et hiis dictis dictus Ferrarius de Gualbes repetens verba per eum jam prolata dixit etiam hec verba vel similia in effectu.
- Senyor plauvos que la successio dels dits vostres regnes e terres apres obte vostre pervingue a aquell que per justicia deura pervenir.
- Et dictus dominus rex tunc respondens dixit: - Hoc (1).
- De quibus omnibus petiit et requisivit dictus Ferrarius publicum fieri instrumentum per me prothonotarium et notarium supradictum. Que fuerunt acta die hora loco et anno predictis presente me dicto prothonotario et notario ac pro testibus reverendo in Christo patre Ludovico episcopo majoricenci nobilibus Geraldo Alamanni de Cervilione gubernatore Catalonie Rogerio de Montechateno gubernatore regni Majorice camerlengis Petro de Cervilione majordomo Raymundo de Sanctominato camerario militibus Francisco Daranda donato Porteceli consiliariis dicti domini regis et Ludovico Aguilo domicello ac nobili Guillelmo Raymundo de Montechateno coperio jamdicti domini regis.

(1) Adverbio afirmativo propio del antiguo idioma catalán / occitano / y equivalente al  de que usamos ahora. Por ser esta voz peculiar de la lengua que hablaban los pueblos de aquende el Loira, dióse, según algunos escritores, el nombre de Lenguadoc a aquella comarca, como si dijéramos de lengua de oc, para diferenciarla de los países situados allende aquel rio, donde se usaba del adverbio oil para espresar la misma afirmativa. Ambas voces se conservan aun: el oc en toda su pureza se usa en algunos territorios de la alta Cataluña y en muchos pueblos rayanos de Francia; el oil lo han convertido los franceses en oui; y degenerado en oy, lo empleamos también los catalanes en ciertos casos. /oy que sí?/

- Postea die sabbati XXXIa madii anno predicto circa horam tertie dicti diei Ferrarius de Gualbes predictus constitutus personaliter ante presentiam dicti domini regis in camera supradicta simul
videlicet cum aliis de dicta curia cum eo electis reducens ad memoriam dicto domino regi verba per eum jam supra eidem domino regi prolata dixit presente me prothonotario et notario ac testibus supradictis hec verba vel similia in effectu.
- Senyor plauvos que la successio de vostres regnes e ten es apres obte vostre pervingue a aquell que per justicia deura pervenir e quen sia feta carta publica.
- Et dictus dominus rex respondens dixit: - Hoc.
- Et ego etiam dictus prothonotarius et notarius interrogavi dictum dominum regem dicens ei hec verba.
- Plauvos donchs senyor que la successio de vostres regnes e terres apres obte vostre pervinga a aquell que per justicia deura pervenir e quen sia feta carta publica.
- Qui quidem dominus rex respondens dixit: - Hoc.
- De quibus omnibus dictus Ferrarius presentibus aliis de curia supradicta cum eo electis petiit et requisivit publicum fieri instrumentum per me prothonotarium et notarium supradictum. Que fuerunt acta die loco hora et anno predictis presente me dicto prothonotario et notario ac testibus supradictis.
- Yo G.m Ramon de Moncada qui fuy present a les dites coses me sotscriu.
- Yo Guerau Alamany de Cervello qui fuy present a les dites coses me sotscriu.
- Yo P. de Cervello qui present hi fuy mi sotscriu.
- Yo Loys Aguilo qui present hi fuy me sotscriu.
Francesch Daranda qui present hi fuy me sotscriu.
- Sig+num Bernardi Mathei auctoritate regia notarii publici Barchinone testis.
- Sig+num Antonii Brocard auctoritate regia notarii publici Barchinone testis.
- Sig+num Genesii Almugaver regentis vicariam Barchinone Aqualate Vallensis Modiliani et Modilianensis qui huic translato etc.

sábado, 15 de agosto de 2020

HOC

 Extracto de Diego Monfar y sors, condes de Urgel:

Retrato imaginario de Martín I de Aragón, de Manuel Aguirre y Monsalbe. Ca. 1851-1854. (Diputación Provincial de Zaragoza).

Entonces pareció a la corte y a los concelleres de Barcelona, por quitar todos escrúpulos y dificultades, que en presencia de escribano y de los mismos testigos del día antes, le fuesen a visitar y preguntasen si quería que sus reinos fuesen de aquel a quien por justicia pertenecían, y si quería que de la respuesta que él daría se hiciese auto, y él dijo que sí (HOC); y luego Pedro de Comes, (Ramón, Raymundum de Cumbis) su protonotario, se lo volvió a decir, y el rey le respondió lo mismo; y de todo esto, que pasó el sábado siguiente, a las tres de la tarde, se hizo auto auténtico, cuyo traslado es el que se sigue: 

Hoc est translatum fideliter sumptum a nota cujusdam instrumenti inferius inserti quod fuit per me Raymundum de Cumbis olim protonotarium et notarium subscriptum receptum die et anno in eo contentis scripta et continuata in protocollo sive capibrevio notularum mei dicti notarii et in fine cujus note major pars testium qui ad confectionem dicti instrumenti presentes fuerunt se eorum manibuas subscripserunt cujus tenor talis est.
- Pateat universis quod die veneris que computabatur XXX madii anno a nativitate Domini MCCCCX circa undecimam horam noctis dicti diei existente coram serenissimo domino domino Martino Dei gratia rege Aragonum Sicilie Majoricarum Sardinie et Corsice comite Barchinone duce Athenarum et Neopatrie ac etiam comite Rossilionis et Ceritanie Ferrario de Gualbis conciliario hoc anno ac cive Barchinone ad subscripta ut dixit per curiam generalem quam dictus dominus rex de presenti catalanis celebrat in civitate predicta simul cum aliis de dicta curia ibidem cum eo presentibus electo in presentia mei Raymundi de Cumbis protonotarii dicti domini regis et notarii subscripti ac 
testium subscriptorum dixit coram dicto domino rege existente infirmo in suo tamen sensu cum loquela in quadam camera monasterii Vallis Domicelle vocata de la Abadesa hec verba vel similia in effectu: Senyor nosaltres elets per la cort de Catalunya som assi devant la vostra Magestat humilment suplicantvos queus placia fer dues coses les quals son e redunden en sobirana utilitat de la cosa publica de tots vostres regnes e terres: la primera quels vullats exortar de haver entre si amor pau e concordia per ço que Deus los vulla en tot be conservar: la segona queus placia de present manar en tots los dits regnes e terres vostres que per tots lus poders e forces fassen per tal forma e manera que la successio dels dits vostres regnes e terres apres obte vostre pervinga a aquell que per justicia deurá pervenir como asso sia molt plasent á Deu e sobiranament profitos á tota la cosa publica *e molt honorable e pertinent a vostra real dignitat. Et hiis dictis 
dictus Ferrarius de Gualbis repetens verba per eum jam prolata dixit hec verba vel similia in effectu: Senyor plauvos que la succesio dels dits vostres regnes e terres apres obte vostre pervinga á aquell que per justicia deura pervenir? et dictus dominus rex tunc respondens dixit: Hoc; de quibus omnibus petiit et requisivit dictus Ferrarius publicum fieri instrumentum per me protonotarium et notarium supradictum. Que fuerunt acta die hora 
loco et anno predictis presente me dicto protonotario et notario *ac pro testibus reverendo in Christo patre Ludovico episcopo Majoricensi nobilibus Geraldo Alemanni de Cervilione gubernatore Catalonie Rogerio de Monte Cateno gubernatore regni Majoricarum camarlengis Petro de Cervilione majordomo Raymundo de Santo Minato camarerio militibus Francisco de Aranda donato Porte-Coeli consiliariis dicti domini regis et Ludovico Aguilo domicello ac nobili Raymundo de Monte-Cateno coperio jam dicti domini regis. Postea die sabbati XXXI madii anno predicto circa horam tertie dicti diei Ferrarius de Gualbes predictus constitutus personaliter ante presentiam dicti domini regis in camera supradicta simul videlicet cum aliis de dicta curia cum eo electis reducens ad memoriam dicto domino regi verba per eum jam supra eidem domino regi prolata dixit presente me protonotario et notario ac testibus supradictis hec verba vel similia in effecti: Senyor: plauvos que la successio de vostres regnes e terres apres obte vostre pervinga a aquell que per justicia deura pervenir e quen sia feta una carta publica? et dictus dominus rex 
respondens, dixit: Hoc; et ego etiam dictus protonotarius et notarius interrogavi dictum dominum regem dicens ei hec verba: Plauvos donchs senyor que la successio de vostres regnes e terres apres obte vostre pervinga a aquell que per justicia deura pervenir e quen sia feta carta publica? qui quidem dominus rex respondens, dixit: Hoc; de quibus omnibus dictus Ferrarius presentibus aliis de curia supradicta cum eo electis petiit et requisivit 
publicum fieri instrumentum per me protonotarium et notarium supradictum. Que fuerunt acta die loco hora et anno predictis presente me dicto protonotario et notario ac testibus supradictis. 
Yo Guillem Ramon de Moncada qui fui present a les dites coses me sotscriu
Yo Guerau Alemany de Cervelló qui fui present a les dites coses me sotscriu. 
- Yo Pere de Cervelló qui present hi fui sotscriu.
- Yo Luis Aguiló qui present hi fui me sotscriu.
Francesch Daranda qui present hi fui me sotscriu. 
Sig+num Bernardi Mathei auctoritate regis notarii publici Barchinone testis. (Continuará en historia aragón blogspot)


Senyor: plauvos que la successio de vostres regnes e terres apres obte vostre pervinga a aquell que per justicia deura pervenir e quen sia feta una carta publica? et dictus dominus rex  respondens, dixit: Hoc;


lunes, 9 de marzo de 2020

secundus - duodecimus articulus simboli.




Secundus articulus
simboli.

(Per auctoritates veteris et novi testamenti probat,
quod Deus habeat filium et quod ipse sit Deus; hoc etiam e miraculis
et resurrectione. Quare dominus noster nominetur): propter
executionem redemptionis nostre in carne assumpta. Unde per hoc
ostenditur, quare univit sibi humanam naturam et facius est homo, non
quod divina natura mutaretur in humanam vel humana in divinam, sed
utraque permanente in sui natura facta est unio associacione
naturarum, non commixtione. Et est aliquo modo simile, sicut spiritus
humanus jungitur humano corpori, nec tamen spiritus efficitur corpus,
nec corpus spiritus, sed utrumque remanet in sui natura, licet ex
hiis unitis efficiatur una persona.

(Tertius articulus).


(Explicat Conceptionem Christi per Spiritum
sanctum
, per auctoritates sacrae scripturae;
adventum ejus praedictum a prophetis; affert etiam Sibyllas.
Tandem demonstrat e ratione quomodo Deum decuerit humanam naturam
assumere): homo, nobilissimum opus creatoris, lapsus est per peccatum
in mortem et damnationem et servitutem diaboli... peccatum originale
in omnes homines transivit... Nulla creatura ad hoc erat idonea, ut
hominem repararet et redimeret... Conveniens fuit, ut Deus hominem
sibi uniret, qui penam sustineret, quam justicia exigebat, et quod
Deus hominem assumeret, et non aliam creaturam ad hujusmodi penam
sustinendam. (2a ratio pro fundamento habet): injuriosus tanto
tenetur ad majorem satisfactionem, quanto major est ille cui infertur
injuria. Deus, qui offensus erat, est infinitus: ergo hominis injuria
fuit infinita, ergo tenebatur ad infinitam satisfactionem. (3a
ratio): Omnis effectus fortior est in sua causa quam in causatis,
sicut patet in calore ignis; fortior est enim calor in igne, quam sit
in aqua calefacta per ignem, et lux major est in sole, quam in aere
illuminato per solem vel a sole, et idem de similibus. Spiritus est
rationalis, simplex, incorruptibilis, immortalis, unitur humano
corpori composito, corruptibili et mortali tanto amore, ut nolit ab
eo naturaliter separari. Cum igitur iste effectus unionis sit in
creato, id est in spiritu rationali, multo magis poterit esse in sua
causa, id est, Deo. Cum ergo spiritus humanus potuerit uniri corpori,
Deus, qui est summa causa, potuit uniri humane nature et sic fieri
homo. Unde unio ad corpus est exemplum unionis del et hominis. Item
divinus amor excedit omnem amorem humanum. Cum igitur effectus amoris
tantus sit in creaturis, quod matres faciat interdum exponi morti pro
filiis: ergo immensitas amoris in Deo potuit ipsum facere subire
mortem pro salvandis hominibus, sicut fuit possible. Sed mortem
subire non potuit Deus nisi in humanitate assumpta: ergo ipsam potuit
et decuit assumere ad ostendendum et complendum effectum sui
amoris... (Demonstrat quare filius, ei non pater vel Spiritus s.
naturam humanam assumpserit).
(Sequitur argumentum contra
Judaeos: «quod jam venerit Christus.»
Demonstrat hoc ex signis, quae praedixerunt prophetae.
Argumentum fortissimum ex prophetia Danielis de 70
hebdomadis): Secundum usum sacre scripture non potest
intelligi ebdomada ad plus nisi vij annorum. Unde Levit.
xxv: numerabit tibi vij ebdomadas annorum. Cum igitur jam
complete sint ille lxx ebdomade, sive sint dierum, sive
mensium, sive annorum, et amplius fluxerint mcclvij anni, sicut
ostenditur regum, qui ab illo tempore usque ad Christum
regnaverunt, constat volenti recipere veritatem et non excecatum
intellectum suum invidia atque malitia, quod prophetia
jam completa est. Et sic patet, quod jam venit Christus. Et
ideo cessavit visio el prophetia et sacrificia.
Si
quis querat, quare Judei non credunt, cum omnia hec scripta sint apud
eos, hoc est propter incredulitatem eorum et excecationem. Et hec
excecatio est maledictio quam predixit Moyses Deuteron.
xxviij dicens: «quia si audire nolueris vocem domini dei tui, nec
custodias et facias omnia mandata... et opprimaris violentia nec
habeas qui liberet te » Istam maledictionem incurrunt Judei. Et hoc
patet, quod ex amentia cordis et cecitate intellectus et furore
mentis contingit eis, quod veritatem manifestam quam tenent et legunt
nolunt intelligere, nec curant. Unde sicut predictum est, palpant in
meridie, sicut palpat cecus in tenebris et non dirigunt vias suas in
veritate querenda, licet satis dirigant in temporalibus; et sustinent
calumniam et opprimuntur violentia ab omnibus nationibus, nec habent
qui liberet eos de captivitate ista in quam ceciderunt post mortem
Christi... Et quia Judei hodie non cognoscunt peccatum suum, ideo
sunt capti sine rege et sacerdote et absque Deo vero et absque
doctore veritatis et sine lege quantum ad intellectum ejus. Unde
Azarias propheta ij. Paralipp xv.: «Transibunt multi dies in
Israel absque Deo vero et absque sacerdote et doctore et absque
lege.» Et sic etiam completa est in eis prophetia (Osce o)
Osee dicentis iij.: «dies multos sedebunt filii Israel sine
rege et sine principe et sine sacrificio et sine altari
et sine Ephod et sine Theraphin...»
Sequitur
«natus ex Maria Virgine:» (Auctoritates s. scripturae de matre
Dei.)

(Quartus articulus simboli).

(Auctoritates s.
scripturae de passione Domini: Isaias liij. Modus passionis
ostenditur in tribus, scilicet in multiplici illusione, in clavorum
affixione, et in felis et aceti potatione. Haec omnia praedicta
sunt, ut etiam mors Christi pro peccatis) ..
Et
quia in crucifixione ejus non solum fuerunt presentes apostoli et
discipuli, sicut dicitur in Evang. Luc. xxiij, sed et Judei et
gentiles, ideo per continuam successionem remansit apud christianos,
apud Judeos et apud plures ex gentilibus, quod illa persona,
que dicta est Christus, crucifixus est. Unde quidam
Judeus sic opponebat Sarraceno: «Si aliquis percutit
alium multis presentibus, et percussus conqueritur coram judice, et
percutiens confitetur se percussisse, et presentes testificantur se
vidisse, et alius superveniens qui tunc presens non erat, dementitur
omnes, dicens, eos falsum dixisse, cui credendum est?» Respondit
Sarracenus; «percusso et percutienti et testibus presentibus». Et
Judeus intulit: «nos confitemur, quod patres nostri occiderunt
Christum, quem credunt Christiani, et Christiani,
qui acceperunt fidem ejus, confitentur hoc idem. Et Mahometus
post DC annos veniens, qui nec presens fuit nec aliquid de re
gesta vidit, ausus est dicere et scribere, quod non fuit
crucifixus
. Nos vero respondemus, quod credendum est
crucifigentibus e: illis qui affuerunt»... (Tandem
auctoritates de sepultura.)

(Quintus articulus simboli.)

(Textus s. scripturae de descensu ad inferos et resurrectione.)

(Sextus articulus simboli.)
(Textus s. scripturae de
ascensione et «sedet ad dexteram Dei patris.»)
(Septimus
articulus simboli).
(Textus s. scripturae «Venturus est judicare
vivos et mortuos» et de judicio.)





Octavus
articulus simboli.

Octavus articulus simboli est de tercia
persona, que est Spiritus sanctus. De qua dicit: Credo et in Spiritum
sanctum. id est, credo Spiritum sanctum unum esse Deum cum patre et
filio, sicut supra ostensum est in tractatu de trinitate.

(Demonstrat e s. scriptura, quod Spiritus s. Deus sit et procedat
a patre et filio.)

Nonus articulus simboli.

Sanctam
ecclessiam catholicam
. Et conjungitur hic articulus precedenti.
Unde est sensus. Credo in Spiritum sanctum sanctificantem sanctam
ecclesiam catholicam. Ecclesiam appellat societatem universalem
sanctorum, ubicunque sint. Unde catholica idem est ac universalis. Et
hanc ecclesiam, id est sanctorum societatem, Spiritus sanctus
sanctificat. Unde Math, iij: «Ipse, scilicet Christus, baptizabit
vos spiritu sancto et igni»; baptizabit, id est mundabit sive
sanctificabit, Baptizare enim abluere est vel sanctificare. Et hoc
facit in Spiritu sancto et igni, scilicet divini amoris.

(Decimus
articulus simboli.)

Decimus articulus sic est: Sanctorum
communionem. Et est triplex comunio: primus sacramentorum. Et
secundum hoc est sensus: Credo sanctorum communionem, id est
sacramenta, in quibus communicant sancti, esse sanctam. Et tunc
«sanctorum» tenetur neutraliter pro sacramentis. Et quare dicuntur
sancta, ostenditur, cum subjungitur; remissionem peccatorum, que
scilicet fit in sacramentis. Secunda comunio est donorum spiritus
sancti. Unde apostolus Rom. v. b. «Karitas dei diffusa est in
cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis.»

(Deinde de septem donis ex Isaia). Tertia comunio est
bonorum operum, in quibus boni comunicant sibi ad invicem. Unde de
hoc dicitur in psalmo: «particeps ego sum omnium timentium te et
custodientium mandata tua». Hec autem participatio acquiritur per
amorem, quia dum homo diligit bonum, quod in *al o* cernit, ipsum per
karitatem suum efficit (Auctoritates S. Gregorii et S. Augustini).

Prima itaque comunicatio est sacramentorum, in quibus *
comunicant, licet differenter. Nam quedam sunt comunia omnibus,
quedam quibusdam secundum exigentiam et electionem, baptismus
enim et confirmatio et eucharistia et extrema unctio
sunt cunctis comunia, penitentia vero, ordo et
conjugium sunt comunia differenter. Nam penitentia comunis est
omnibus qui peccaverunt, ordo autem ministris ecclesie, conjugium
vero volentibus nubere.
Primum igitur sacramentum est baptismus,
in quo gratia confertur in remissionem peccatorum (Textus s.
scripturae). Forma autem verborum, quibus fit baptismus, hec
est; « Ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus
sancti.» Errant Sarraceni credentes, se mundati
a peccatis per lavacrum solius aque, cum aqua
sine verbo non lavet... Errant etiam
frequentantes multociens idem lavacrum, cum sicut unus Deus
est, et una fides, ita et unum sacramentum fidei...
2um
Sacramentum est sacramentum confirmationis, in quo spiritus s.
datur ad robur (Textus s. scripturae).
3um Sacramentum est
eucharistia, id est sacramentum corporis domini, quod
dicitur eucharistia, id est bona gratia, quia ibi suscipitur
ille, qui est plenus gratia et veritate (Textus s. scripturae, etiam
de sacrificio novi testamenti). Quia vero dupplicis sumus nature
compositi, scilicet ex corpore et anima, dupplicem escam et
compositam dedit nobis, constamus enim ex spiritu et corpore, et ideo
ipse Christus, Deus et homo, qui est panis vite, dedit seipsum nobis
in escam, ut ejus divinitate et humanitate nostra duplex natura
reficeretur. Unde Augustinus in libro de spiritu et anima: duo
sensus in homine sunt, unus interior, et unus exterior. Propterea
enim Deus homo factus est, ut totum hominem in se beatificaret, ut
tota conversio hominis esset ad ipsum, et tota dilectio esset in
illo...
(Demonstrat non esse impossibilem conversionem
panis et vini in Corpus et sanguinem Christi ratione et
exemplo; et primo, quia Christus dixit).
Item si
natura hominis per comestionem panem et vinum et aquam potest in
corpus et sanguinem comedentis et bibentis mutare, et non sit aliud
corpus a corpore, quod prius habebat: multo magis verbum Dei, cui nil
est impossibile, potest panem et vinum supernaturaliter transmutare
in corpus suum et sanguinem, et non sunt duo, sed unum et idem
corpus. (Deinde exempla. Reducit omnia ad omnipotentiam Dei.)

Quartum sacramentum est penitentia, que est sacramentum
tam veteris quam nove legis. Est autem penitencia, ut ait
Ambrosius, mala preterita plangere et plangenda
iterum non comittere, supple: <in proposito.» Unde idem
ait; vera penitentia est a peccato recedere... Sunt autem tres partes
penitentie: contritio, confessio, et operis
satisfactio
. Est autem contritio dolor de peccatis ..
confessio est peccatorum revelatio coram sacerdote
.. (Affert rationes cum homo confiteri debeat, inter alias : Cum homo
naturaliter sibi compatiatur et parcat, non debet judicari judicio
proprio in penitentia, cum sibi parceret plus debito; unde oportet,
quod stet judicio alterius. Item, sicut delicta corporalia judicantur
per legem et judices seculi: sic peccata animarum judicari debent per
judices spirituales et legem Dei. Sed judices spirituales, qui per
legem Dei judicant, sunt sacerdotes: ergo ad sacerdotes pertinet
judicium animarum. Sed non possunt juste judicare, nisi noticiam
habeant de peccatis, nec noticiam habere possunt nisi per
confessionem delinquentium: necessaria est ergo confessio peccatorum.
Item cum sufficienter providerit sue reipublice, sicut
constituit judices manifestorum criminum. qui sint reges et
principes et constituti sub eis: ita constituit judices
peccatorum occultorum. Et quia nemo libenter confitetur illi, qu*m
scit punire ad mortem, ut ait philosophus ideo statutum est, ut judex
occultorum non puniat morte, sed injunctione penitentie, ne
aliquis timent peccatum suum confiteri. Unde sicut dicitur in libro
dicto Albuchan et in libro dicto Muslim: quia
Machometus fecit lapidari voluntarie confitentes sibi
se peccantes in fornicatione, avertit sarracenos a
confessione.
Satisfactio est emenda debita pro peccatis. Nam cum
peccatum sit injusticia, necessario exigit justificationem et
tormentum ipsius peccantis et emendam faciendam injuriam passo. Ista
satisfactio consistit in tribus, scilicet in jejunio,
oratione et eleemosyna... Sunt et multa alia opera, per
que potest satisfieri de peccatis, scilicet peregrinationes,
vigilie, discipline, et similia.
Quintum
sacramentum est extrema unctio infirmorum. Istam
unctionem inceperunt apostoli facere ante Christi
passionem Unde in evangelio Marci vi. dicitur de ipsis
apostolis: ungebant oleo multos egro*os et sanabantur. Unde
Jacobus apostolus archiepiscopus Jerosolvmitanus
statuit postea, ut hoc fieret in ecclesia, dicens in epistola sua
cap. v.: infirmatur quis...
Sextum sacramentum est ordo.
Est autem ordo sacrum signaculum, quo spiritualis
potestas traditur ordinato et officium. Ista vero potestas et
officium consistit in ministris ecclesie et maxime in sacerdotibus.
(Textus s. scripturae.)
Septimum sacramentum est matrimonium.
Est autem matrimonium sacramentum comune illis, qui fuerunt
ante legem et sub lege et sub evangelio, et diffinitur sic:
matrimonium est legitima societas sive vinculum
maris et femine in genere humano individuam vite
consuetudinem retinentem. (Demonstrat quod unica debeat esse
unius: et insurgit contra multiplicationem
uxorum et concubinarum, ut est apud Sarracenos.
Inter alia affert) i. Cor. vij: mulier potestatem sui corporis
non habet sed vir. Similiter autem et vir corporis potestatem non
habet, sed mulier. Et ideo non potest istud dare duabus
vel quatuor, sicut dicit Mahometus. (Contra
divortium)..
Quam
etiam verecundum sit et nefandum, quod aliquis dimissa uxore
sua ter, non possit eam recuperare secundum Alchoranum, nisi
prius ab alio cognoscatur, satis patet hominibus sani intellectus
inde obviantibus veritati, cum etiam ipsa mulier, que parvi
est intellectus, si sit nobilis cordis ei generosa, nullo modo
vult se submittere tali vilitati, ut ab alio per istum modum
cognoscatur...

(Undecimus articulus simboli).

Carnis
resurrectionem (textus s. scripturae) Boni immutabuntur ad gloriam
etiam quantum ad corpus, que gloria quadruplex est: claritas,
agilitas, impassibilitas, subtilitas.
Quoniam vero aliqui
sapientes Sarracenorum negant resurrectionem
corporum, ponentes beatitudinem hominis tantum in anima,
necesse est, ui ejus veritas rationibus ostendatur... Quod
autem
in errorem induxit sapientes Sarracenorum, ut
non crederent resurrectionem corporum, videtur
processisse ex Alcorano, cum ibi contineatur, quod post
resurrectionem habebunt delectationes corporales, ut delectatio cibi,
potus et coitus, que in veritate, si in alia vita essent, intellectum
a cogitatione et dilectione summi boni impedirent. Unde quia visum
est eis hoc esse inconveniens, sicut est in veritate, negaverunt
corporum resurrectionem, ponentes tantum beatitudinem hominis in
anima, non intelligentes, quod corpus humanum possit vivere sine
cibo; cum... efficietur impassibilis et immortalis, non indigebit
alimonia. Delectatio enim glorie, que influetur a Deo in anima, per
redundantiam glorificabit ipsum corpus.

(Duodecimus articulus
simboli).

Vitam eternam, suple: credo esse. Hec autem vita
eterna consistit in cognitione Dei. (Textus s. scripturae.)
Preeminentiam autem delectationum spiritualium et divinarum ad
corporales delectationes necnon et comparationem earum ad invicem
ponit Avicenna in libro de scientia divina, tractatu
ix, c. vij de promissione divina, loquens de felicitate anime.
Sapientibus theologis multo magis cupiditas fuit ad
consequendam hanc felicitatem. quam felicitatem corporalem.. Item
Algazel firmat idem in libro intentionum philosophicarum
tercio tractatu, v. c; Differt apprehensio intelligentie ab
apprehensione sensus modis multis. Apprehensa enim a sensibus sunt
corpora et accidentia, que sunt vilia et vana; apprehensa vero ab
intelligentia est quidditas universalis, eterna essentia, quam
permutari est impossibile. (Per longum integram sententiam affert.)
Eandem etiam sententiam confirmat in libro, qui dicitur, Vivificatio
scientiarum
in demonstratione, quod gloriosior et excellentior
delectationum est cognitio Dei excelsi et contemplatio vultus ejus,
et in libro, qui dicitur Trutina operum in capitulo
probationis, quid sit beatitudo ultima. Hoc idem etiam confirmat
Alpharabius in libro de auditu naturali tractatu ij.
circa finem, et in libro de intellectu. Ex hiis patet, quod
etiam apud philosophos Sarracenorum beatitudo eterna
consistit in cognitione et amore Dei, non in delectatione corporali:
(Textus s. scripturae ex novo et vet. testamento contra
Mahometum, sec. quem in cibo, potu, mulieribus,
beatitudo consistit). Quod ergo Sarraceni aliqui nituntur
probare per auctoritates evangelii, quod ibi comedetur
et bibetur, non est verum.
(In fine demonstrat poenam aeternam e
s. scriptura et rationibus. Concludit librum): Item Math. iij et Luc.
iij: veniet fortior me post me, cujus non sum dignus soluere
corrigiam calceamentorum ejus, Et infra: cujus ventilabrum in
manu ejus, et purgabit aream suam, et congregabit
triticum in orreum suum, paleas autem comburet igne
inextinguibili. Item Dan. xij: «Multi de hiis qui dormient in terre
pulvere, evigilabunt, alii in vitam eternam, alii in opprobrium, ubi
videant semper».
Explicit.






miércoles, 26 de febrero de 2020

XCVII, reg 1538, fol 62, 21 marzo 1354

XCVII. 
Reg. N° 1538, fol. 62. 21 mar. 1354.

In nomine sancte et individue Trinitatis amen. Notum sit omnibus presentibus et futuris quod die et anno inferius denotatis congrégala curia generali in civitate Valencie in ecclesia sedis ejusdem quam curiam excellentissimus ac magnificus princeps et dominus dominus Petrus Dei gratia rex Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comesque Barchinone Rossilionis et Ceritanie regnicolis regni Valencie celebrabat idem dominus rex preeuntibus aliquibus exortationibus monicionibus et dictis sanctorum patrum aliisque justis causis et rationibus per eum propositis eleganter inter alia proposuit: quod cum inclitus ac magnificus infans Johannes primogenitus suus esset jam in regno Aragonum per incolas ejusdem regni juratus in dominum statim et in regem et successorem suum regnorum Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice ac comitem Barchinone Rossilionis et Ceritanie post dies ipsius domini regis ideo rogavit monuit et requisivit prelatos capitula religiosos et alios de brachio clericali necnon barones nobiles milites et alios de brachio generosorum ac etiam procuratores seu sindicos civitatum villarum et aliorum locorum regni Valencie et singulares eorum qui erant in dicta curia congregati seu ad ipsius celebrationem fuerant evocati quod ipsi pro se et aliis universitatibus ac toto generali regni Valencie et singularium ejusdem jurarent inclitum ac magnificum dominum infantem Johannem ipsius domini regis primogenitum in dominum statim et in regem ac successorem suum et dominum regni Valencie post dies tamen ipsius domini regis sicut alii infantes illustrium regum Aragonis et Valencie primogeniti et heredes in regnis Aragonum et Valencie jurari consueverunt. Preterea subjunxit idem dominus rex regnicolis antedictis quod licet idem infans de civitate Barchinone in qua tunc alebatur duceretur ex ordinacione regia ad dictam civitatem Valencie ut hujusmodi juramentum sibi personaliter prestaretur et in itinere veniendo usque ad civitem Terrachone venisset: attamen quia clare scivit idem dominus rex at dixit quod ex hoc dictus dominus infans propter teneritatem etatis sue in persona sua fuit nimis vexatus ita quod persona sua laborem tanti itineris non poterat absque periculo sustinere et sic ejus adventus periculosus existeret: rogavit eos quod ad dictum periculum evitandum absque fori privilegiorum et usanciarum ipsius regni prejudicio et quod hoc nequiret in futurum ad consequenciam trahi juramentum ipsum prestarent eidem domino regi tanquam patri et legitimo administratori dicti domini infantis Johannis primogeniti sui et ipsius nomine et pro eo et quod sub modo et forma suppra et inferius denotatis ipse reciperet juramentum predictum. Ceterum idem dominus rex continuando verba sua subjecit: quod cum in quodam statuto et ordinatione factis per illustrissimum dominum regem Jacobum clare memorie avum ipsius domini regis nunc regnantis de quibus inferius expressa mencio habetur contineatur inter alia quod quilibet heres et successor in predicto et aliis regnis et comitatibus unus post alium successive tempore sui dominii sive nove successionis vel etiam si antea jurari haberet antequam prelati richi homines mesnaderi milites cives et burgenses ac homines villarum seu aliqui alii de predictis regnis sibi faciant seu prestent juramentum fidelitatis vel aliquam recognicionem ipse heres vel successor quicumque pro tempore fuerit per se et suos laudet confirmet et approbet ac publice juret dictum statutum necnon quod observabit et faciet observari fora usus consuetudines privilegia et omnia instrumenta donacionum vendicionum permutacionum et libertates universas prout inferius lacius et seriosius est contentum: idcirco idem dominus rex volens dictis statuto et ordinacioni satisfacere pro majori securitate et cautela incolarum regni predicti juravit ad sancta Dei evangelia per eum corporaliter tacta omnia et singula supradicta tanquam pater et legittimus aministrator dicti incliti infantis Johannis primogeniti sui propter defectum sue etatis in hunc modum: Nos Petrus Dei gratia rex Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comesque Barchinone Rossilionis et Ceritanie supradictus tanquam pater et legittimus aministrator dicti infantis Johannis primogeniti nostri promittimus per firmam et sollemnem stipulationem vobis infrascriptis prelatis religiosis richis hominibus baronibus militibus generosis sindicis et procuratoribus civitatum villarum et aliorum locorum regni Valencie supradicti nos facturos et curaturos cum effectu quod quando dictus inclitus infans Johannes primogenitus noster quatuordecimum annum sue etatis compleverit infra unum annum ex tunc inmediate sequentem jurabit et firmabit prelatis religiosis richis hominibus baronibus militibus generosis civibus et aliis hominibiis civitatum villarum et aliorum locorum regni Valencie quod observabit et faciet observari eis foros usus et consuetudines regni Valencie prout eos habent nunc et habere debent in generali et speciali cuilibet in gradu et condicione sua necnon privilegia et alia instrumenta donacionum vendicionum et permutationum et libertates universas que habent et habere debent et eis sunt concessa et non contraveniet per se vel aliam interpositam personam modo aliquo sive causa. Insuper firmabit et jurabit statutum et ordinationem perpetuam factam per illustrissimum dominum regem Jacobum dive recordationis avum nostrum per que idem dominus rex statuit ordinavit et sancxit quod regna Aragonum Valencie et comitatus Barchinone cum directo dominio et aliis quibuscumque universis juribus que ad ipsum dominum regem tunc expectabant vel poterant spectare in regno Majorice et in insulis ei adjacentibus et in comitatibus Rossilionis et Ceritanie et Confluentis Vallispirii et in vicecomitatibus Omeladesii et Carladesii queque per nos dictum regem post dictum statutum et sanccionem ex justicie debito sint et fuerint nostra curie regie applicata et per nos noviter unita et alligata ac etiam integriter reducta prout ea tam in dicto statuto et privilegio antefati domini regis Jacobi avi nostre ejus bulla plumbea comunito quam in alio privilegio per nos facto de dicta reintegracione et unione corone nostre regie per nos factis similiter bulla nostra plumbea comunito predicta et alia lacius et seriosius enarrantur. Et pro predictis omnibus et singulis per dictum inclitum infantem Johannem attendendis plenius et complendis nos idem rex Petrus ut pater et legittimus administrator predictus prestamus ad sancta Dei evangelia per nos tacta et crucem Domini corporaliter juramentum in posse et manibus venerabilis in Christo patris Hugonis divina providencia episcopi Valencie cancellarii nostri dilecti nomine et vice omnium curie memorate recipientis et presente etiam notario infrascripto tanquam publica persona recipiente et stipulante nomine omnium illorum quorum interest vel poterit quomodolibet interesse. Insuper nos dictus rex Petrus attendentes quod in dicto statuto et ordinatione dicti domini regis avi nostri continetur specialiter et expresse quod quilibet heres et successor dictorum regnorum et comitatuum unus post alium successive tempore sui novi dominii sive nove successionis vel etiam si antea jurari haberet antequam prelati religiosi richi homines mesnaderii milites cives et burgenses et homines villarum seu aliqui alii de predictis regnis et comitatu Barchinone sibi faciant seu prestent juramentum fidelitatis vel sibi in aliquo respondeant et antequam aliquis ex predictis requisitus expresse vel non requisitus sibi faciat vel facere teneatur homagium vel aliquam recognicionem ipse heres et successor in predictis regnis et comitatu quicumque pro tempore fuerit per se et suos laudet et confirmet et approbet ac publico juret ipsum statutum et usquequo hoc fecerit prenominati non teneantur sibi in aliquo respondere: et si per aliquem sacramentum fidelitatis vel homagium aut quevis alia obligacio facta esset antequam predicta ut est dictum laudata et approbata et jurata essent non valerent et pro non factis haberentur ut hec et alia in privilegio de dicto statuto confecto per dictum dominum regem Jacobum avum nostrum lacius continentur: ideo recognoscentes quod propter defectum etatis dicti infantis Johannis primogeniti nostri qui non potest ad presens jurare statutum predictum antequam per vos dictos prelatos nobiles et alios juretur secundum formam statuti ipsius: propterea concedimus vobis dictis prelatis nobilibus militibus generosis civibus et aliis supradictis quod propter hoc nullum fiat vel fieri intelligatur tacite vel expresse prejudicium vobis vel vestris successoribus super contentis in privilegio supradicto et aliis privilegiis de hoc loquentibus imo privilegia ipsa et omnia contenta in eis in sua plenissima permaneant firmitate: et quod propter hoc adversus dicta privilegia imposterum aliquid allegari non possit. Prestito autem juramento predicto per ipsum dominum regem nomine predicto et factis ac reservatis dictis regnicolis suis juribus predictis memorati prelati religiosi richi homines barones milites generosi procuratores et sindici civitatum villarum et aliorum locorum regni Valencie infrascripti qui erant in dicta curia congregati habentes specialia mandata ad infrascripta gratis et voluntarie presente dicto domino rege hoc rogante et requirente et ad hoc assensum suum prebente et tanquam patre et legittimo aministratore ipsius domini infantis Johannis primogeniti sui recipiente jurarunt dictum dominum infantem Johannem licet absentem tanquam presentem: quod juramentum ejus nomine recepit dictus dominus rex Petrus pater ejus tanquam pater et legittimus administrator ipsius domini infantis sub forma sequenti: Nos Hugo divina providencia Valencie episcopus Geraldus de Montebruno archidiaconus de Culla tanquam vicarius generalis in spiritualibus et temporalibus venerabilis in Christo patris Sthefani divina providencia Dertusensis episcopi Petrus de Flumens rector ecclesie de Altura tanquam vicarius generalis venerabilis in Christo patris fratris Sancii divina providencia Sugurbiensis episcopi frater Petrus de Tous magister Sancte Marie de Muntesia Miguel Martorelli ut procurator generalis magistri de Calatrava frater Bernardus abbatis monasterii de Valldigna frater Guillelmus abbas monasterii de Benifaça frater Berengarius majoralis de Quart pro me et abbate de Populeto Ferdinandus Roderici comendator major Montis Albani Vitalis de Vilanova prepositus Gonbaldus de Castronovo decanus Antonius de Alpicat canonicus nominibus propriis et ut procuratores capituli sedis Valencie Geraldus de Fonte procurator incliti infantis Petri comitis Ripacurcie et Montanearum de Prades Jacobus Donat procurator incliti infantis Raimundi Berengarii comitis Impuriarum Antonius Romei procurator egregie Sicilie comitisse Urgelli tutricis egregii Petri comitis Urgelli et vicecomitis Agerensis nobilis Petrus dominus de Exericha nobilis Alfonsus Rogerii de Loria Sanccius de Exea procurator nobilis Luppi comitis de Luna et domini civitatis Sugurbii Guillelmus Columbi procurator generalis nobilis Nicholai de Jamvilla comitis Terrenove in remotis agendis Sanccius de Legor procurator Petri Ferdinandi militis tutoris heredis nobilis Gondissalvi Didaci de Arenosio cum instrumento procuracionis confecto in Villa Fermosa XVII die mensis marcii anno a nativitate Domini MCCCL quarto clauso per Antonium Pri notarium publicum dicti loci nobilis Petrus Maça de Lizana nomine propio et tanquam tutor nobilis Gondisalvi Eximini domini de Andilla nobilis Jazpertus de Castelleto nobilis Olfo de Proxida nobilis Raimundus de Rivosico Raimundus de Perexeres ut procurator nobilis Gilaberti de Cintillis Garcias de Loriç miles Petrus de Vilanova Raimundus de Boxados Rodericus Sancii de Calatajuvio miles Rodericus Didaci miles Raimundus Castellani miles Johannes Scribe miles Matheus Mercerii miles Alfonsus Martin Dalbero Raimundus de Villanova miles Galcerandus de Tous miles Guillelmus Gasconi miles Johannes Eximini Romei miles Arnaldus Guillelmi Catalani miles Bernardus Ferrarii miles Bonafonatus de Valleleporario miles: generosi Arnaldus Scribe Joffre de Tous Johannes Gasca Berengarius Dalmau nomine proprio et tutorio filiorum Guillelmi Jafero Jacobus Scribe Petrus Caldo minor dierum Petrus Eximini de Lumbierri Raimundus de Castellsenet Rodericus Sancii de Calatajuvio minor dierum Eximinus de Lobera et Johannes Fabre Franciscus de Spelluncis Arnaldus Johannis legum doctor Berengarius de Codinachs Ferdinandus de Monteacuto Berengarius Fabre Andreas Guillelmi Scribe Rodericus Lançol Berengarius Ferrarii legum doctor Januarius Rabaça licenciatus in legibus Eximinus Petri de Calatajuvio Berengarius Mercader Berengarius de Ripoll Alfonsus de Castronovo Martinus Luppi Dorna Berengarius Mercerii Johannes Ferdinandi Munionis Raimundus Costa Petrus de Rippullo Garsias Luppi de Setisia Petrus Çapata de Tous Berengarius de Perapertusa Eximinus Doriç Petrus Boyl cujus est locus de Mizlata Petrus Boyl cujus est locus de Picacen Johannes Fabre Ludovicus Boyl Rodericus Martin de Sancto Adriano Petrus Roderici de Corella Geraldus de Fonte Romeus de Ablitis Eximinus Sancii de Tirasona generosi: de Exativa Johannes de Bellvis Galcerandus de Montsoriu Sancius Gizmar: item de alii locis dicti regni Petrus Luppi de Espejo Petrus Galcerandi de la Serra nomine proprio et nomine patris sui .... Eximini de Tolsana et Luppus Eximini ejus filius Ferdinandus de Cascant: item officiales et sindici civitatis Valencie Jacobus Scribe justicia in criminali Franciscus Martin justicia in civili Guillermus Gasco Arnaldus Scribe Berengarius Tapioles Guillelmus Abello Franciscus Marrades et Jacobus Palma jurati dicte civitatis: item sindici seu procuratores dicte civitatis Raimundus Castellani Johannes Scribe Petrus Caldero minor dierum Franciscus Desplugues Rodericus Martin de Sancto Adriano Arnaldus Johannis legum doctor Januarius Rabaça licenciatus in legibus Berengarius Mercatoris Petrus Guillelmi Catalani Johannes Solanes Justus de Miraveto Vincencius dez Graus Miguel de Palomar Pascasius Mazani Guillelmus Despigol Luppus de Apiaria Nicolaus de Valleriola Jacobus de Clarmont Guillelmus Majancosa Andreas Servia Johannes Suau Andreas Caver Laurencius Johannes notarius Bernardus de Apiaria sartor Petrus Bernesii argenterius Jacobus Geraldi perayre Dominicus Fontanes pelliparius cum procuracionis instrumento in quo habent ad hec speciale mandatum confecto Valencie XIIII chalendas aprilis anno Domini MCCCLIII per Raymundum de Costa notarium generalem et scriptorem juratorum civitatis predicte: preterea de qualibet parrochia dicte civitatis videlicet de Sancta Maria Guillelmus Caver Laurencius Vidal Bonanatus Batist Franciscus Feriol: de parrochia Sancti Thome Jacobus Cortit Berengarius de Peramola Petrus Miro Guillelmus Juncar: de parrochia Sancti Andree Dominicus Borraç notarius Simon ça Creu Petrus Palomer Balagarius del Seus: de parrochia Sancti Martini Petrus Lambert Berengarius Vidal Simon de Tona Petrus Castell: de parrochia Sancte Catarine Bartholomeus Castellar Raimundus Fraxenet Bernardus Daer Johannes Çaraynou: de parrochia Sancti Nicolai Jacobus Donat Bonanatus Longuet Berengarius de Fluvia Miguel Gasco: de parrochia Sancti Bartolomei Petrus Rovira Miguel Just Nicolaus de Villaspinosa Bernardus Andree: de parrochia Sancti Laurentii Filipus de Rossello Dominicus Domenech Antonius dez Clapers Johannes Simonis: de parrochia Sancti Salvatoris Dominicus Aragones Garcias Gomecii Jacobus Rossinyol Johannes Çafont medicus: de parrochia Sancti Sthefani Berengarius Ballester Bartholomeus Badia notarius Guillelmus de Rechs Franciscus Pasadores: de parrochia Sancti Johannis Guillelmus Mir Petrus Masco Andreas Danglesola Petrus Cabanyeles: de parrochia Sancte Crucis Petrus Calbo Arnaldus Boix Petrus Cardona Jacobus Bagis: item de officiis et ministralibus videlicet de draperiis Luppus Juanes Simon Boneti Johannes de Sales Petrus dez Omet: de notariis Johannes Signa Guillelmus Roca Franciscus Martorelli Dominicus Meya: de argenteriis Romeus de Solerio Johannes Oliverii Guillelmus Serra Petrus Bonasenya: de freneriis Garcias de Xarch Petrus Cabrit Laurentius Martin Petrus Borracii: de çabateriis en Bornoy Petrus Çamarra Bartholomeus Planell Jacobus Fares: de sartoribus Matheus Ivanyez Jacobus Folqueres Vincencius Castell Berengarius Corral: de pelliceriis Petrus Foch Johannes Dosat Petrus Garcie Petrus Sancti Martini: de carniceriis Arnaldus Griffa Simon de Vallibus Gondisalvus Petri Raimundus de Sent Just: de pelleriis Petrus Arufat Johannes Ivanyez Nicolaus de Podio Monçonus de Ribera: de corrigiariis Guillelmus Maço GuiIIelmus Roig Nicolaus Dura Raimundus Serra: de marineriis Petrus Rull Guillelmus Vinyoles Petrus Broll Marianus Bono: de fusteriis Miguel Pellicer Jacobus Franquea Arnaldus Çavila Guillelmus Crespi: de barbitonsoribus Bernardus Cases Raimundus Tarrago Antonius qui moratur in carraria den Masco Petrus Plana: de fabris Franciscus Torres Bartholomeus Esmolador Vincencius Gargallo Dominicus de Montalba: sindici et procuratores civitatis Xative Bernardus de Turribus Jacobus Colivera jurati Berengarius Dalmacii Guillelmus Poncii de Fenolleto cum instrumento procurationis confecto in civitate Xative XV chalendas aprilis anno Domini MCCCLIII clauso per Jacobum Jaufridi notarium auctoritate regia generalem: item sindici et procuratores ville de Morella Petrus Ricart et Dominicus Johannis notarius cum instrumento procurationis confecto Morelle quinto idus marcii anno Domini MCCCLIII et clauso per Dominicum Dalmenara auctoritate regia notarium publicum: item sindici et procuratores ville Muriveteris Petrus de Tamarito et Bartholomeus Leo cum instrumento procuracionis confecto in Muroveteri XVII chalendas aprilis anno proxime dicto per Johannem Petri de Monteacuto auctoritate regia notarium publicum: item sindici et procuratores de Borriana Guillelmus Celoni et Petrus de Monço cum instrumento procuracionis confecto Burriane XVII chalendas aprilis anno predicto per Arnaldum de Podioviridi notarium publicum ejusdem et auctoritate regia generalem: item sindici et procuratores Castilionis Campi de Burriana Antonius Pedrosa jurisperitus et Berengarius Sala notarius cum procuracionis instrumento confecto in Castilione XVII chalendas aprilis anno prefacto per Michaelem Eximini notarium publicum auctoritate regia generalem: item sindici et procuratores ville de Aljazira (Alzira) Berengarius Venrelli et Remirius Março cum instrumento procuracionis confecto Aljezire XV chalendas aprilis anno predicto per Michaelem de Nulla notarium publicum auctoritate regia generalem: item sindici et procuratores Castri Habib Egidius Roderici de Castro Albo miles et Johannes Petri de Ruyola notarius cum instrumento procuracionis confecto XIX die marcii anno Domini MCCCL tercio per Gondisalvum Luppi notarium publicum dicte ville: item sindicus et procurator de Ontiñen (con ñ) Bernardus Cirera vicinus dicti loci cum instrumento procurationis confecto XV chalendas aprilis anno predicto per Andream de Castellario notarium et regentem scribaniam curie dicti loci: item sindicus et procurator de Ademuç Sanccius Roderici de Lihori cum instrumento procurationis confecto XV chalendas aprilis anno predicto per Raimundum de Riu notarium dicti loci: item sindicus et procurator de Penaguila Bartholomeus Seguerii habitator dicti loci cum instrumento
procurationis confecto Penaguile XII chalendas aprilis anno predicto per Petrum Andree de Pujacones notarium publicum dicti loci: item sindicus et procurator loci de Cascalla Raimundus Balagarii vicinus dicti loci cum instrumento procuracionis confecto XIII chalendas aprilis anno proxime dicto per Garsiam Moratins auctoritate regia notarium publicum: habita deliberatione et diligenti tractatu per nos et successores nostros et nominibus propriis et procuratoriis supradictis et successorum nostrorum et illorum quorum sumus procuratores juramus videlicet nos dictus episcopus positis manibus ante pectus
propter nostram dignitatem ut moris est et nos alii superius nominati per dominum Deum et crucem domini nostri Jesuchristi et ejus sancta quatuor evangelia coram nobis posita et corporaliter per nos tacta vos inclitum ac magnificum dominum infantem Johannem jamdicti domini regis primogenitum licet absentem tanquam presentem: quod etiam juramentum dicto domino regi Petro patri vestro et legittimo administratori nomine vestro et pro vobis recipienti ad vestri utilitatem propter vestre eratis defectum prestamus: et per firmam sollempnem stipulacionem promittimus notario infrascripto tanquam publice persone stipulanti et recipienti nomine et vice vestri dicti domini infantis Johannis et aliorum quorum interest vel in futurum poterit quomodolibet interesse quod tenebimus et habebimus vos dictum infantem in dominum confestim et in regem et pro rege Aragonum Valencie Majorice Sardine et Corsice ac comitem Barchinone Rossilionis et Ceritanie post dies tamen dicti domini regis Petri patris vestri presentis: quod de cetero obediemus et fidelitatem servabimus vobis dicto domino infanti in vita ipsius domini regis patris vestri et etiam post ut vassalli et naturales suo domino naturali debent et tenentur fidelitatem et obedienciam observare tanquam primogenito et heredi universali domini regis predicti prout ad nostrum quemlibet juxta condicionem et statum personarum nostrarum noscitur pertinere. Et nos rex predictus volumus et mandamus de predictis fieri unum et plura publica instrumenta per subscriptum notarium tradenda eidem inclito infanti et universis ac singulis prelatis nobilibus ac universitatibus antedictis illa habere volentibus sigillo nostre magestatis munita. Quod est actum in ecclesia sedis Valencie XXI die mensis marcii anno a nativitate Domini MCCCL quarto. - Testes sunt qui predictis presentes fuerunt reverendus in Christo pater frater Johannes de Aragone Callaritanus archiepiscopus frater Bernardus insularum Fortune episcopus nobilis Bernardus de Capraria Petrus Pujol miles Nicholaus de Ruppefracta jurisperitus et alii plures assistentes in dicta curia in multitudine copiosa. - Post hec die jovis XXVII die marcii anno eodem in civitate Valencie eodem domino rege in regali suo generalem curiam celebrante comparuerunt coram eo in dicta civitate Valencie Jacobus Guasch et Petrus Colomer nuncii et procuratores hominum universitatis Ville Regalis (Vila Real, Villa Real) cum instrumento procuracionis confecto in Villa Regali decimo chalendas aprilis anno Domini MCCCL tercio clauso per Ferrarium Sentandina publicum auctoritate regia notarium per totam terram et dominacionem domini regis: et Paschalius de Lobregat notarius sindicus et procurator universitatis de Bocayren cum instrumento procurationis confecto in Bocayren X chalendas aprilis anno Domini MCCCL tercio clauso per Johannem Laurencii notarium publicum per totam terram et dominationem domini regis: et Paschasius Molina nuncius seu procurator universitatis de Biar cum instrumento procuracionis confecto in dicto loco de Biar XV chalendas aprilis anno Domini MCCCL tercio clauso per Nicholaum de Luna notarium dicti loci: et Antonius Celom sindicus seu procurator universitatis de Sexona (Jijona) cum instrumento procurationis confecto Sexone X chalendas aprilis anno Domini MCCCL tercio per Guillermum Venrel notarium publicum Sexone: et Rodericus Paris juratus necnon Egidius Sanccii de Gada sindici et procuratores universitatis de Alpuent cum instrumento procurationis confecto in dicto loco de Alpuent XXIII die mensis marcii anno Domini MCCCL tercio et clausum per Johannem Sancii Çaragoçano notarium publicum de Alpuent: necnon Berengarius Dalçamora generosus habitator ville Castilionis Campi de Burriana nomine proprio et procuratorio Bernardi de Alçamora fratris sui cum instrumento procuracionis confecto XI chalendas aprilis anno Domini MCCCL tercio per Guillelmum de Ripullo auctoritate regia notarium publicum: insuper venerabilis Ferdinandus Roderici comendator Montis Albani Thomas Vives de Caynamars et Petrus Ferdinandi Dartieda de villa Castilionis: constituti personaliter ante presenciam dicti domini regis dictam generalem curiam celebrantis jurarunt per dominum Deum et ejus sancta quatuor evangelia prenominatum dictum infantem Johannem primogenitum ipsius domini regis eo modo et forma quibus per alios regnicolas dicti regni juratus extitit ut superius continentur. Que juramenta idem Dominus rex in fine dicti instrumenti jussit apponi prout superius continetur presentibus testibus ad
hec ultimo factis et juratis venerabili in Christo patre Hugone divina providencia Valencie episcopo nobili Raimundo de Rivosicco et nobili Olfo de Proxida ac aliis pluribus in ipsa curia existentibus. Que sunt acta diebus et anno predictis. - Examinavit Romeus. - Sig+num Petri Dei gratia regis Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comitisque Barchinone Rossilionis et Ceritanie qui predicta concedimus firmamus et juramus. - Sig+num mei Francisci de Prohomine notarii et sigilla tenentis dicti domini regis et auctoritate regia notarii publici per ipsius omnem terram et dominacionem qui predictis omnibus et singulis dum concederentur fierent et jurarentur una cum prenominatis testibus presens fui et hec in publicam formam redigens scribi feci et clausi cum literis rasis et emendatis.