Mostrando las entradas para la consulta Castelazol ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta Castelazol ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

sábado, 21 de diciembre de 2019

XXIV, perg 86, 11 agosto 1137


XXIV
Perg. N°86. 11 ago. 1137.

In Dei nomine: Ego Ramimirus Dei gratia rex Aragonensis dono tibi Raimunde Barchinonensium comes et marchio filiam meam in uxorem cum totius regni Aragonensis integritate sicut pater meus Sancius rex vel fratres mei Petrus et Hildefonsus melius unquam habuerunt vel tenuerunt ipsi vel utriusque sexus homines per eos salvis usaticis et consuetudinibus quas pater meus Sancius vel frater meus Petrus habuerunt in regno suo. Et comendo tibi omnes prephati regni homines sub hominio et juramento ut sint tibi fideles de vita tua et de corpore tuo et de omnibus membris que in corpore tuo se tenent sine omni fraude et decepcione et ut sint tibi fideles de omni regno pretitulato et universis omnibus ad illud regnum pertinentibus salva fidelitate mei et filie mee. Hec autem omnia superius scripta ego prephatus rex Ranimirus taliter facio tibi Raimundo Barchinonensium comes et marchio ut si filia mea mortua fuerit prephata te superstite donacionem prephati regni libere et inmutabiliter habeas absque alicujus impedimento post mortem meam. Interim vero si quid augmentacionis vel tradicionis de honoribus vel municionibus prephati regni me vivente facere tibi voluero sub prephata hominum fidelitate firmum et inmobile permaneat. Et ego prephatus rex Ranimirus sim rex dominus et pater in prephato regno et in totis comitatibus tuis dum mihi placuerit. Quod est actum III idus augusti anno incarnationis Dominice CXXXVII post millesimum era millesima centesima LXXVI prephato rege Ranimiro regnante. - Signum Ranimiri+regis. - Ut omnia superius scripta fideliter et incomutabiliter observentur prenominatus rex Ranimirus comendavit comiti Barchinonensi suos barones subscriptos suo hominio et juramento. In primis comitem Palearensem. R. Petri de Eril. Petrum filium ejus. P. Raimundi de Stada. Gomballum de Benavent. Blasc Furtuno Dazlor. Guillelmum de Capela filium Berengarii Gomballi. Bernardum Petri de Laguarces. Petrum Lobic Sancti Stephani. Gali Garces Sancti Vincentii. Petrum Mironis de Entenza. Gomballum de Entenza. Lop Garces Laita. Frontinum Gomez Ferriz. Pelegri de Castelazol. Arpa. Sansanc Darsu. Maza. Furtudat de Barbastro. Furtun Garcez fratrem de Maza. Garciacez Doscha. Garcia de Radelar. Lopo Blasc de Pomar Porchet. Petrum fratrem ejus. Ramon de Larbes. Michael Dalbera. Sanc Daudilone. Gali Sanc de Grads. Lop Sanc de Lacha. Gaiet. Pedro Lobic de Lusia. Gali Xemenons Dalcala. - Poncius scriptor hoc scripsit domini regis precepto die annoque prephato qui solito more hic suum posuit Sig+num.

martes, 17 de marzo de 2020

XXIX. Perg. n. 602. Alfon.I.Dic. 1191.

XXIX. 

Perg. n. 602. Alfon.I.Dic. 1191.

Manifestum sit presentibus atque futuris quod ego
Ildefonsus Dei gracia rex Aragonis comes Barchinone marchio Provincie dono laudo et concedo vobis Petro Amilau et Roberto fratribus et Boneto atque Bernardo de Ulmeto et Stephano atque Gocelmo de Concorello Raimundo Ademari Raimundo de Mirabeto Michaeli de Gras Bonatono de Montesono Petro de Sanz Guillelmo de Portes et Raimundo Petri atque Arnaldo Johannis et vestris in perpetuum locum illud quod est in finibus de Belsa ad extrahendam inde menam argenti et omnia alia loca in quibus maneriam argenti poteritis invenire in toto regno meo circa que loca tam de Belsa quam alia possitis facere sive construere castrum et villam sive molendinos quoscumque ibi facere volueritis que omnia cum introitibus et exitibus suis cum aquis pascuis silvis et nemoribus et cum hominibus et feminabus (se lee femiuabus) qui ibi stare vel populare venerint et cum omnibus que in prefixis locis adquirere sive comperare poteritis in sana pace habeatis teneatis possideatis et expletetis vos et vestri in perpetuum per me et per successores meos ad fidelitatem meam et meorum secundum consuetudinem Barchinone. Retineo vero ad meum dominium furnos justicias et senioraticum. Supradicta autem omnia dono vobis et vestris tali conventu quod de omni argento quod exierit de ipsis menis (minas de plata) sive maneris donetis michi et meis in perpetuum decimum fideliter et de unoquoque molendino annuatim II solidos jacenses et de nemore in unoquoque opere XII denarios. Concedo etiam et per presentem scripturam confirmo quod vos superius scripti et nominati qui fueritis habitatores sive populatores in prefixis locis non detis leudam in omni terra mea nec faciatis ostem neque cavalcatam. Hoc siquidem donativum dono laudo atque concedo vobis et vestris in perpetuum et per presentem scripturam corroboro esse firmum atque duraturum. Estat recognitum inter vos quod unusquisque vestrum habet in hoc donativo sextam decimam partem exceptis Stephano de Concorello et Raimundo de Miraveto quorum uterque habet in hoc II sextas decimas partes. Data apud Montem-Sonum mense decembris era MCCXXVIIII. - Sig+num Ildefonsi Dei gratia regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie qui hoc laudo et firmo. - Hujus rei testes dominus Pelegrinus de Castro-Arzol Artaldus de Alagone domini regis alferiz Berenguer de Enteza senior ipsius civitatis per manum domini regis Raimundus de Castelazol episcopus in Cesaraugusta F. Rodrici in Calatajub et in Darocha Michael de Vilamazan in Epila P. Cornel in Exea et in Uno Castro Eximinus Cornei in Oscha Eximinus de Lusia in Lusia suprascriptus Pelegrinus in Barbastro. - Sig+num Guillelmi de Corrone scriptoris infantis Petri qui hoc scripsit precepto domini regis patris sui cum literis dampnatis in linea XIIII die et anno quo supra.