Mostrando las entradas para la consulta Jacha ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta Jacha ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

lunes, 23 de diciembre de 2019

LX, perg 220, septiembre 1149


LX
Perg. N° 220. Set. 1149 (no se ve bien si es un 9).

In nomine Domini nostri Jesuchristi: Certum sit omnibus quod ego Raimundus Dei gratia comes barchinonensis princeps aragonensis et Tortose marchio cupiens habere partem regni celestis meritis et intercessionibus sanctorum propria animi deliberatione dono et concedo in perpetuum Deo et Sancto Salvatori Cesaraugustane sedis et Bernardo ejusdem episcopo et canonicis ibi Deo sirvientibus et successoribus eorum villam atque castellum que dicitur Alballat cum omnibus suis terminis heremis et populatis et cum silvis et cum aquis et cum pascuis suis et cum omnibus redditibus et juribus suis sicut unquam melius habuit vel habere debuit in tempus de mauros dono et concedo illis ut habeant eam per hereditatem. Similiter dono per fevum et per honore Deo et supradicte ecclesie Sancti Salvatoris et Bernardo episcopo et successoribus suis illo castello de Alballat cum omnibus redditibus et directis suis omnibus diebus vite mee: et post obitum meum dono et concedo illud supradictum castrum et villam ut habeant et possideant per hereditatem. Adhuc autem dono et concedo totum donativum sicut superius scriptum est
ut habeant illud salvum et ingenuum et liberum et franchum salva mea fidelitate et de omni mea potestate per secula cuncta amen. - Sig+num Raimundi comes. - Facta carta era MCLXXXVII in mense septembre in obsidione Ilerde dominante me Dei gratia comite in Barchinona et in Aragone in Superarbi et in Rippacurcia atque in Tortosa: episcopo Bernardo in Cesaraugusta: episcopo Dodo in Oscha: episcopo Guillermi Petri in Rota: episcopo Michael in Taraçona: comite Arnald Miri Palariensem in *Buile et in Ricla: vicecomite de Gavarret et de Bearn in Oscha et in Bespen: Bernardo Gomiz in Jacha et in Agierb: Ferriz in Sancta Eulalia: Garçia Ortiz in Cesaraugusta et in Fontes: Artal in Alagon: Peire de Castellaçolo in Calataiub: Sancio Necones in Darocha: Fortunio Acenariz in Tarazona: Galin Xemence in Belgit: Galindo Ximinones in Alcala: Pelegrin in Alxeçar: Fortun Dat in Barbastro: Pereramon in Estata: Frontin in Elson: domno Petro de Rueira magister militie Templi in Monçon et in Corbinos. Sunt testes visores et auditores de hoc super scriptum comite de Paliares et Guillermi Raimundi Dapifer et don Gomez et Petrus magister de milicie Templi et don Fredul et Frontin et Pere Destopanian et Auger et Gillem Arnal fratri suo et Galindo Johanne de Roda et Raimundus prior Sancti Salvatoris et Martinus canonicus. - Et ego Andree de Agierb scriptor hanc cartam scripsi et de manu mea hoc signum + feci.

Nota: MCLXXXVII : 1187, Perg. N° 220. Set. 1149.
Belgit : Belchite : Belchit.
Alxeçar : Alquézar ?
Agierb : Ayerbe. Ahí hierve el agua a 100 °C.


miércoles, 4 de marzo de 2020

CXXV, reg 1899, fol 141, 24 febrero 1391

CXXV. 
Reg. N° 1899, fol. 141. 24 feb. 1391.

Nos Johannes etc. Visa carta pro parte venerabilis et religiosi abbatis monasterii sancti Victoriani nobis reverenter oblata cujus tenor sequitur siib his verbis.
- Ad honorem summi et eterni regis Patris et Filii et Spiritus sancti hoc est privilegium quod ego Sanccius Ranimiri regis filius non meis meritis sed sola Dei omnipotentis miseracione Aragonensium seu Pampilonensium rex facio ad monasterium sancti Victoriani Asaniensis et domino Grimaldo abbati ejusque successoribus et cunctis monachis in eodem loco Deo famulantibus presentibus et futuris imperpetuum. Digne laudis et memorie Sanccius rex avus meus redemptoris nostri opitulante clemencia superatis et expulsis paganorum gentibus a quibusdam regni sui partibus divini amoris zelo accensus cujus auxilio triumphans ex hostibus victor existere potuisset regnum suum ab omni labe et spurcicia nefande gentis prorsus stabilivit emmendare monasteria et ecclesias quondam a prefatis gentibus dirutas et devastatas renovare gregemque suorum Dei et beatissimi patris Benedicti normam per monasteria ordinare. Inter cetera ergo bona opera que fecit consilio multorum religiosorum atque catholicorum virorum omniumque procerum suorum ut dominus de inimicis suis semper victoriam sibi tribueret regnumque suum imperpetuum sibi et filiis suis confirmaret antiquissimum atque venerabilissimum valdeque religiosissimum beatissimi Victoriani Asaniensis cenobium quod olim crescente nequicia barbarorum subversum atque destructum fuerat partim restauravit et ab oppressione vel a dominacione tam secularium quam ecclesiasticarum sicut ab inicio ex quo edifficatum fuerat per scripta antiquorum patrum dedicerat liberum atque inmunem esse statuit: post mortem vero illius pater meus Ranimirus rex non solum jamdictum cenobium restauravit sed etiam ex bonis suis dum vixit locupletavit et ei libertates antiquas confirmavit michique illud comendavit et dona que possem ibi donare injunxit. Ego vero non immemor preceptorum ejus Deo auxiliante totis viribus implere curavi: insuper ab apostolica sede corroborare feci: jam octavo regni mei anno era MCIX discurrente tercio X° kalendas aprilis curiam cum viris catholicis quampluribus et cum obtimatibus meis apud Jacam tenui: contingit autem ex improviso et hoc divina credo factum industria Hugonem scilicet Quandidum cardinalem presbiterum huic interesse curie quem tamdiu multumque de utilitate et doctrina simul et libertate predicti monasteri eflagitassem dompnum Aquilinum abbatem sancti Johannis de Pina et Grimaldum abbatem monasterii sancti Victoriani Assaniensis cum prefato cardinali ad sedem apostolicam destinavi ad beatissimum Alexandrum papam secundum obnixe deprecans paternitatem illius ut predictum locum sub tutela et proteccione beatorum Petri et Pauli apostolorum susciperet privilegium et libertates tales ei conferre dignaretur quatenus a rapacitate malorum hominum vel invasione episcoporum necnon a prejudicio vel archiepiscoporum vel a dominacione injusta succedencium regum locum idem et res sue tueri et deffendi possent et ut abbates et monachi ejusdem cenobii libere ipsi et sui ad sedem apostolicam in omnibus justiciis ecclesiasticis vel secularibus necnon et in ordinacionibus abbatum vel monacorum possent se reclamare: qui beatissimus pater papa Alexander audita mee humilitatis peticione scio non meis meritis sed gratia sancti Spiritus commotus monasterium jamdictum et res suas in apostolica suscepit deffensione datoque libertatis privilegio apostolico patrocinio munivit. Nunc igitur ego humillimus sorvorum Dei servus Sanccius rex monasterium sancti Victoriani Asaniensis tantis auctoritatibus munitum regiis atque apostolicis decoratum privilegiis hac mea presente auctoritate corroboro abbati Grimaldo et monachis sub eo vel sub successoribus ejus Deo militantibus presentibus ac futuris talia precepta et privilegia et decreta et libertates qualia habet Cluniacense monasterium et beati Poncii cenobium de quorum sanctissimo fonte ordo beati Benedicti in his partibus emanavit. Confirmo etiam privilegia predecessorum meorum regum et romanorum pontifficum: confirmo ei eciam monasteria et ecclesias parrochianas necnon et illas que non sunt parrochianas et cellas et villas et aquas et cursus aquarum et molendina et silvas et omnia alodia magna vel parva quanta vel qualiacumque predictum monasterium vel abbates vel monachi ab antiquis regibus seu a modernis vel ab episcopis vel a militibus vel a rusticis vel a quibuscumque personis dono comparacione vel camio adquisierunt vel habere videtur vel visum est vel videbitur habere nisi ea que abbas vel monachi ejusdem loci juste aut legitime dimiserunt vel camiarunt regio jussu et omnes decimas a lodiorum suorum eorum quidem que usque in hodiernam diem qualicumque modo adquisierunt vel amodo poterunt adipici eorum quidem ad quorum sustentacionem et gubernacionem concessa sunt usibus pro futura. Injungo quoque filiis ac nepotibus meis et propinquis hominibus fidelibus regibus michi succedentibus ut hec nostra decreta intemerata studeant conservare et propriis bonis locum hunc venerandum et servos Dei in eo habitantes ac Deo famulantes ita futuros sicut presentes sustentare non differant quatenus pro conservacione nostrorum decretorum et pro erogacione suorum bonorum a Jesu-Christo eterno retributore et sanctissimo mundi Redemptore ob cujus honorem hec omnia toto mentis affectu decrevimus intercedente beatissimo Victoriano ac confessore et omnibus sanctis suorum mereantur delictorum veniam percipere. Si vero aliqui eorum maligno spiritu superbie inflati et privilegia apostolica et regalia decreta ausu temerario disrumpere voluerint et locum predictum et res sibi pertinentes monachosque ibi Deo famulantes inquietare presumserint ira et malediccio Dei super eos decendat et cum Datan et Abiron et Juda Domini traditore in inferno inferiori ardeant et quingentas auri libras fisco regis persolvere cogantur. Conservantibus autem pax et benediccio trlbuatur a Deo patre omnipotente et filio ejus Jesu-Christo et Spiritu sancto. Amen. Ut autem hoc meum privilegium per cuncta secula firmum et ratum habeatur manu propria firmo et roboro. - Sig+num regis Sanccii Renimiri regis filius. - Signum Ildefonsi regis Aragonis. - Facta carta era MaCaXIIIIaXIII kalendas aprilis anno ab incarnatione Domini M°LXX°VI indiccione nona regnante me rege Sanccio in Pampilona et in Aragone in Suprab et in Rippacorça Aldefonso rege in Tolleto et in Castella et in Galecia Grimaldo abbate in Asaniense cenobio Garsia episcopo in Jacha. Post restauracionem vero Toletane ecclesie Bernardo archiepiscopo primo. S. Fertuny Sanç in Huarte. S. Lop Garces in Uno Castello et in Arosta. S. Ramon Galindo in Estada. S. Petri Sauces in Voltania (Boltaña) et in Marcorllo. S. Açenar Exemeneç in Galipiens. S. Sanccio Fredeando in Ateres. S. Galin Sanç in Sos et in Arcedas. S. Enech Sanç in Montecluso (Monclús, Montclús). S. Exemen Garçets in Boyl (vall de Boí ?).
S. Furtuny Sanç in Boyl et in Eliso. - Ego Eximinus presbiter Sanccionis regis ejus jussu scripsi hanc cartam et hoc Signum + feci. - Eadem et omnia et singula in ea contenta et omnia etiam alia privilegia et donaciones per predecessores nostros dicto monasterio facta et concessa et etiam factas et concessas ob devocionem sinceram et zelum fervidum quem habemus ad ordinem supradictum volentes dictorum predecessorum nostrorum bona opera imitari ut per accionem bonorum operum veram nobisque necessariam donancium donatori in die judicii valeamus de talento nobis tradito reddere racionem ad humilem supplicacionem dicti abbatis propterea nobis factam tenore carte hujusmodi quam robur irrefragabilis firmitatis volumus omnino habere de nostri certa scientia laudamus approbamus et nostro confirmacionis presidio roboramus prout hactenus melius ipse abbas et sui predecessores in dicto monasterio usi fuerunt. Mandantes per hanc eandem inclito infanti Martino fratri carissimo et in omnibus regnis et terris nostris generali gubernatori nostro gubernatori justicie Aragonis ceterisque universis et singulis officialibus nostris presentibus et qui pro tempore fuerint et dictorum officialium locatenentibus ad quem seu quos pertineat et spectet quatenus preinsertam cartam et omnia et singula in ea contenta et omnia alia eciam privilegia et donaciones per predecessores nostros dicto monasterio indulta et hanc nostram confirmacionem prout superius continetur firmam habeant teneant et observent tenerique et observari inviolabiliter faciant juxta earum series pleniores et non contraveniant nec aliquem contravenire sinant aliqua racione. In cujus rei testimonium presentem fieri jussimus nostre magestatis nostro sigillo in pendenti munitam. Data Cesarauguste XXIIII die februarii anno a nativitate Domini MCCCLXXXX primo regnique nostri quinto. - Sig+num Johannis Dei gratia regis Aragonis et cetera. Rex Johannes. - Testes sunt Garsias Cesaraugustanus archiepiscopus Petrus Insule et Caneti Raimundus de Roda vicecomes Raimundus Alamanni de Cervilione et Eymericus de Scintillis milites. - Sig+num Bernardi de Jonquerio secretarii dicti domini regis qui de ipsius mandato hec scribi fecit. Constat autem de rasis et emendatis in lineis prima spiritus in secunda nien in IlIIa quondam et in eadem quod per certum in quinta Asaniensis et in eadem ante VII con in VIII im et in eadem credo factum industria Hugonem scilicet Quandidum in eadem cum et ibidem quod de utilitate in XIX regni Aragonis in XX nate me in XXII predece in XXIII predece et in eadem Tenore carte in XXIIII hujusmodi quam robur irrefragabilis firmitatis volumus omnino habere de nostri certa scientia et in eadem melius in XXVa sive privilegium et in XXVIIa nostre magestatis sigillo in pendenti et clausit. - Dominus rex presente thesaurario mandavit mihi Bernardo de Jonquerio. - Vidit eam thesaurarius domini regis. - Idem.


cxxvi-reg-1901-fol-68-9-abril-1391

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CLIII, 21


CLIII
Núm. 21.

Hoc est translatum sumptum fideliter a quodam instrumento cujus tenor talis est. Raimundus Dei gratia Barchinonensium comes et marchio et princeps aragonensis Raimundo Dei gratia militie iherosolimitane magistro et cunctis fratribus cismarinis et ultramarinis partibus Deo militantibus salutem et eternam gloriam. Qualiter Adefonsus rex aragonensis tempore sui obitus imminente totum regnum suum tripartite reliquerit Sepulcro videlicet Domini et Hospitali atque Templo militie satis omnibus est manifestum. Unde ego succesor illius in regno volo eidem militie omnibus modis deservire et eam honorificare et honorifice magnificare. Vestre siquidem considerans ordinem professionis michi videtur ut sicut in primis sub beato Petro per apostolorum predicationem Ecclesia Dei fundata letatur ita et nunc per officium vestrum eadem Ecclesia deffendatur. Vestram itaque fraternitatem nos et omnis patrie ispaniensis clerus et populus modis omnibus deprecamur quatinus Ecclesie Dei provideatis et ejus necessitatibus in quantum potestis subveniatis ut saltem X de fratribus vestris quos aptos ad hoc benignitas vestra decreverit nobis concedat et dirigat sub quorum obedientia in partibus nostris et milites et alii fideles qui huic exercitio pro salute animarum suarum se tradiderint regantur et tueantur. Necessaria autem vite et militie ipsis X militibus fratribus vestris quos nobis misseritis ego illis sufficienter tamdiu aministrabo de meo donec de meo honore tantum eis retribuam unde se bene conducere valeant. Hoc vero excepto dono eis civitatem Darocham cum omnibus habitatoribus suis et cum omnibus terminis et apendiciis suis cum rivis et aqueductibus et reductibus et cum omni dominatione quam ibi habeo vel habere debeo omnia in omnibus sicut melius ad utilitatem prefate militie intelligi vel nominari potest. Dono etiaro illis Lopesancium de Belgit cum suis duobus castellis Osa et Belgit et cum suo honore scilicet Cotanda cum omnibus suis pertinentiis. Addo etiam illis in Cesaraugusta civitate unum christianum et unum maurum et unum judeum cum omnibus honoribus et possessionibus eorum et terras annuatim laborandas duobus paribus bovum. Dono iterum illis quartam partem unius ville juxta Oscham existentis que dicitur Quart. Item illis concedo decimam partem omnium que in Ispania adquirere potero tam in censu quam in honore vel in aliquibus rebus. Predicta vero omnia illis libere et solide et firmiter trado ad eorum propriam voluntatem inde complendam sine ullo retentu quem ibi non facio. Si vero fraternitas vestra huic nostro petitioni diligentiam dederit hec vobis complere et majora quam litteris intimamus addere satagemus. Laudo etiam vobis atque confirmo donum ipsius honoris quem scripto feci Arnaldo de Bedocio in partibus Barchinone. Predictos vero X milites fratres vestros tamdium teneam de meis redditibus et usaticis de Jacha et de Oscha et de Cesaraugusta donec illis tantum honorem concedam unde se bene regere et conducere possint. Super hiis omnibus vestram fraternitatem humiliter imploramus ut ad tanti triumphi gloriam festinare curetis et a tanto Dei servicio vos nullo modo subtrahatis et vestrum responsum cicius inde nobis mitatis. Cum majus tardaveritis majus Ecclesie Dei dampnum facietis. - Sig+num Raimundi comes. - Sig+num Jacobi de Folcheriis notarii publici Barchinone testis. - Sig+num Berengarii de Lirana notarii publici Barchinone testis. - Sig+num Berengarii de Vallesica notarii publici Barchinone testis. - Sig+num Bernardi de
Ponte vicarii Barchinone et Vallesii qui huic translato sumpto fideliter ab originali suo non cancellato nec in aliqua parte sui vitiato ex parte domini regis et auctoritate officii quo fungimur auctoritatem impendimus et decretum ut ei tamquam originali suo fides plenaria ab omnibus impendatur appositum per manum mei Bernardi de Cumbis notarii publici Barchinone regentisque scribaniam curie vicarii ejusdem civitatis in cujus manu et posse dictus vicarius hanc firmam fecit VIII idus septembris anno Domini millessimo CCC undecimo presentibus testibus Bernardo de Daurats Jasperto de Examins et Petro de
Comellis. Et ideo ego Bernardus de Cumbis notarius predictus hec scripsi et hoc meum sig+num hic apposui. - Sig+num Bernardi de Villarubia notarii publici Barchinone qui hoc translatum sumptum fideliter ab originali suo et cum eodem legitime comprobatum scribi fecit et clausit octavo idus septembris anno Domini millessimo trecentessimo undecimo cum litteris appositis in linea octavadecima ubi dicitur vobis et rasis et emmendatis in linea vicesima prima ubi dicitur majus.

Nota:
Lopesancium de Belgit: ? de Belchite.
Osa: Huesa (del común) ?
Cotanda: Cutanda.
duobus paribus bovum: dos pares o parejas de bueyes (toros).
Quart junto a Huesca: Cuarte ?
Arnaldo de Bedocio: Arnallus de Bello-loco, Belloloco, Belog, Belloch, Belloc ?
millessimo CCC undecimo, millessimo trecentessimo undecimo:
1311 !!

domingo, 22 de diciembre de 2019

XXXVI, reg 1 fol 7, 29 agosto 1141


XXXVI
Reg.1.fol.7. 29 ago. 1141.

In nomine patris et filii et Spiritus sancti amen. Universis Sancte ecclesie pateat filiis quod Adefonsus rex Aragonensium inclitus in suo pleno sensu et memoria et ad extremum etiam vite sue tertiam partem regni sui quod ipse habebat et tenebat dedit et in suo testamento dimissit omnipotenti Deo redemptori nostro ejusque sanctissimo sepulcro. Et ut post obitum ejus hoc ratum et firmum haberetur suos homines jurare fecit et sic dominice passionis et resurrectionis ecclesiam hereditariam suam reliquit ut secundum apostolum coheres Christi heres autem Dei fieri mereretur in celis. Quia vero regnum illud Iherosolimitanorum partibus longissimis terre marisque finibus segregatur et a sarracenis assidue assultatur et impugnatur christiani autem ibidem commanentes fidelissimo rectore atque industrissimo indigent defensore: ego Wilelmus Dei misericordia humilis Sancte civitatis Iherusalem patriarcha communicato Iherosolimitani regni consilio una cum Petro venerabili dominici sepulcri priore omnique canonicorum conventu ejusdem tibi Raimunde venerande Barchinonensium comes quem utilem et necessarium ad terram regendam et defensandam et sanctarum Iherusalem virtutum amatorem cognovimus tueque cuncte progeniei ad servicium Dei et fidelitatem predicti sepulcri partem que pertinet jamdicto dominico sepulcro suprascripti regni damus et concedimus ut habeas et secundum Deum in justitia et veritate possideas tu et omnis projenies tua sub hac fidelitate evo perhenni et secula cuncta. Preterea ut regia dignitate et regio nomine deinceps sublimeris auctoritate domini nostri Jesu-Christi et sui gloriosissimi sepulcri cui semper asistimus quamvis indigni et nostra tibi concedimus et auctorizamus. Quod si forte contigerit te sine legitima prole obire pars hec tibi allata sine aliquo obstaculo sepulcro jamdicto remaneat. Nos autem atque successores nostri ad honorem et utilitatem sanctissimi sepulcri retinemus in hac parte nostra tibi atque progeniei tue concessa in Barbastro in Oscha in Cesaraugusta in Darocha in Calataiub in Jacha et in omnibus aliis civitatibus quas Deo juvente adquirere poteris singulos homines de singulis legibus cum domibus et terris et vineis pratis pascuis et aquis cunctisque eidem domibus pertinentibus cum omnibus serviciis censibus et usaticis regi pertinentibus ita ut nec tu comes nec aliqua persona per te in predictis hominibus vel eorum possessionibus audeas aliquid requirere sed omnino liberos ac sine omni inquietudine quietos dimittas. Sub hac etiam libertate similiter retinemus in omnibus castris et villis totius regni ubi plusquam XXX villani fuerint habitatores singulos homines cum omnibus eorum possessionibus serviciis et usaticis ut superius scriptum est. Tali quidem conditione omnia nostre parti pertinencia tibi supramemorato comiti damus et confirmamus et de nostro jure in tuam potestatem tradimus et homines a juramento nobis facto absolvimus et in tua fidelitate et servicio submittimus. Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens violare presumpserit si non satisfactione congrua emendaverit a sacratitissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jhesu-Christi aliena fiat atque in extremo examine cum Juda proditore depereat et excomunicationi donec satisfecerit subjaceat. Facta est autem hoc carta IIII kalendas septembris anno Dominice incarnationis MCXLI indicione IIII. Ego Wielmus Dei gratia Iherusalem patriarcha subscribo. Ege Petrus Domini sepulcri prior subscribo. Ego Petrus subprior subscribo. Ego Obertus sacerdos et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Lambertus sacerdos et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Aimericus sacerdos et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Giraldus sacerdos et canonicus dominici sepulcri sancte iherosolimitane ecclesie in Ispania legatus subscribo. Ego Guarnericus sacerdos et canonicus sanctissimi sepulcri subscribo. Ego Lambertus sacerdos et canonicus dominici sepulcri subscribo.Ego Wilielmus sacerdos et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Guilielmus sacerdos et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Godefredus sacerdos et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Rodbertus et canonicus sancti sepulcri subscribo . Sig+num Petri Bernardi sacerdotis et canonici sanctissimi sepulcri subscribo. Ego Giraldus diachonus et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Wilielmus diachonus et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Burcardus diachonus et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ege Rainerius diachonus et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Evrardus subdiachonus et canonicus santi sepulcri subscribo. Ego Wilielmus subdiachonus et canonicus sancti sepulcri subscribo.