Mostrando las entradas para la consulta marchionis ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta marchionis ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

domingo, 15 de marzo de 2020

V. Reg. N°2, fol. 114. 5 feb. 1154.

V.

Reg. N°2, fol. 114. 5 feb. 1154.

Hec est carta quam ego Raymundus comes Barchinonensis princeps Aragonensis ac Tortose marchio facio hanc cartam omnibus hominibus qui venerint ad populandum et habitandum in Cambrils. Concedo namque ipsis hominibus tam presentibus quam futuris qui venerint populare et stare in Cambrils ut habeant ibi domos suas et terras quas eis distribui et dari fecero liberas et ingenuas et franquas nemini dantes aliquam consuetudinem vel usaticum in aliquo tempore: quod sint ibi per omnia secula securi et salvi cum omnibus eorum rebus ac possessionibus sub mea proteccione ac defensione nec donent alicui ullum censum vel usaticum exceptis decimis et primiciis imperpetuum. Predictam quoque libertatem et securitatem predictis populatoribus et statoribus facio qui modo ibi sunt vel in antea erunt sine aliqua fraude: et habeant hoc donum salvum et liberum atque securum per secula cuncta salva ibidem in omnibus mea justicia et fidelitate et meis furnis imperpetuum. Si quis autem hoc disrumpere vel violare temptaverit nichil proficiat set in duplo componat et postmodum hec scripta firma permaneat omne per evum: que facta est nonas februarii anno ab incarnacione domini nostri Jhesu-christi millessimo CLIIII regnique Lodocici junioris anno XVIII°. - Sig+num Raimundi comes. - Signum + Ildefonsi regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis provincie.- Sig+num Guillelmi Montispesulani.- Sig+num Guillelmi Raimundi.- Sig+num Bernardi de Bello-Loco.- Sig+num Guillelmi de Castelvel. - Sig+num Raimundi de Podio alto.- Sig+num Arberti de Castelvel.- Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit suprapositis literis in linea II et XIIa.

VI Duas Aquas - Duesaigües (Tarragona)

martes, 17 de marzo de 2020

XX. Perg n. 296. Alfon.I.13 ag. 1180.

XX. 

Perg n. 296. Alfon.I.13 ag. 1180.

Hoc est translatum bene et fideliter sumptum septimo decimo kalendas octobris anno Domini
millesimo CCC primo (1301) a quodam instrumento originali auctoritate venerabilis Dalmatii de Monte Olivo decani et officialis Terrachone cujus tenor de verbo ad verbum talis est.
- In Christi nomine sit notum cunctis quod ego
Berengarius Dei dignacione Tarrachonensis Archiepiscopus cum voluntate et consensu tocius conventus Tarrachone ecclesie et ego Ildefonsus Dei gratia rex Aragonensis et Bertrandus de Castelet et uxor ejus Guillelma donamus omnibus populatoribus colonis et habitatoribus ville nostre que dicitur Monsrubeus et omnibus filiis et heredibus et successoribus ipsorum populatorum presentium et futurorum (furortuum en el original) omnes honores videlicet terras cultas et heremas domos et vineas et ortos et ferragenalia que modo habent et deinceps habebunt in termino ipsius ville vel castri Montis Rubei cui ville vel castro donamus tales terminos in circuitu: ab oriente in termino quem comes Barchinone donavit Raimundo de Aretibus et Poncio Dorcha sicut sonat in carta eorum de honore Cambrilium et in termino Alforge et descendit ad mare et affrontat a meridie in mari et ab occidente in colle Balagarii et indo de serra in serram sicut aque vergunt versus Tarrachonam ascendit ad collem Leude et inde pervenit a parte circi ad vallem Garzarum sicut aque vergunt versus Tarrachonam et inde revertitur ad terminum Alforge. Et donamus eis istos honores cum ingressibus et egressibus suis et cum lignis et pascuis et aquis ad usus ipsorum omnium et cum ademprivis tali condicione quod ipsi et successores eorum sint habitatores ipsius ville vel castri et habeant et teneant ipsos honores per nos et successores nostros et singuli laboratores qui singulas pariliatas habuerint donent nobis et successoribus nostris III quarterias ordei et unam quarteriam frumenti singulis annis. Verumtamen unaquaquo pariliata honoris sufficiat et abundet ad octuaginta quarterias ordei seminandas et singule pariliate habeant habundanter IIII quarteratas vinearum: et preterea habeant ipsi coloni et habitatores et eorum successores domos suas in villa vel castro et ortos et ferragenalia ubi eis fuerint assignata. Qui vero plus vel minus una pariliata habuerint donent secundum quantitatem honoris quem habuerint ad racionem predictam ut qui plus habuerit secundum quod plus habuerit plus donet et qui minus habuerit secundum quod minus habuerit minus donet. Et retinemus nobis et successoribus nostris fabricam et furnum ita quod nos stabiliamus furnum et fabricam et laboratores et populatores et eorum successores coquant in ipso furno panes suos et in fabrica lauceen: et donent pro furnatico vicesimum quintum panem et donent pro lauceo annuatim de singulis vomeribus et ligonibus unam migeriam ordei. Siquid autem furnarius vel ferrarius contumaciter ipsis populatoribus et eorum successoribus peioraverit vel destruxerit emendetur et restituatur eis et nos distringamus eos ad emendandum et restituendum. Et preter istos usaticos nullus alius usaticus vel census imponatur ipsis habitatoribus vel eorum successoribus et nulla vis aut violentia fiat eis nisi per equam justiciam: set salvo censu pariliatarum et lauceo et furnatico et justicia habeant franche et libere omnes predictos honores ad omnes voluntates suas sicut melius dici et intelligi potest ad eorum profectum. Si quis hoc fregerit dupli pena restituat et postea firmum permaneat. Quod est actum idus augusti anno MCLXXX Dominice incarnacionis. - Sig+num Berengarius Terraconensisis archiepiscopus. - Ego Raimundus Terracone ecclesie prepositus. - Sig+num Bertrandi de Castelet. - Sig+num Guillelme uxoris ejus. - Sig+num Guillelmi Petri filii sui. - Hoc Ricardus ita sig+num trahit archilevita. - Sig+num Poncii presbiteri canonici. - Sig+num Calvonis. - Sig+num Richardi. - Sig+num Arnaldi de Podioviridi. - Sig+num Roberti Ginet. - Sig+num Petri de Rubione qui hujus rei testes sunt. - (Siguen unos caracteres hebreos) salvo jure de Cambrils. - Ego Petrus de Terrachona tarrachonensis .... hoc scripsi et rasi et emendavi in .... - Sig+num Ildefonsi regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie. - Ego Guillelmus de Bassio notarius domini regis subscribo et facio hoc sig+num. - Ego Dalmacius de Monteolivo decanus ac officialis Terracone huic translato auctoritatem prestans subscribo. - Sig+num Berengarii de Terracia publici tabellionis Terrachone sub Michaele Boter qui hoc translatum cum suo originali de verbo ad verbum fideliter comprobatum scribi fecit et clausit. - Ego Arnaldus de Pratis hoc translatum bene et fideliter translatavi mandato Michaelis Boter Terrachone notarii.


XXXII. Reg. Núm. 2, fól. 99. Oct. 1194.

XXXII. 

Reg. Núm. 2, fól. 99. Oct. 1194.

In Dei nomine et ejus divina gratia notum sit cunctis presentibus atque futuris quod ego
lldefonsus Dei gratia rex Aragonis comes Barchinone et marchio Provincie facio hanc cartam populationis et fueri et doni. Placuit michi bono animo et spontanea voluntate quod dono atque concedo ad honorem Dei et populi christiani vobis omnibus populatoribus qui modo estis in Camarone et qui in antea ibi venieritis populare podium quod dicitur Camaron cum omnibus terminis heremis et populatis cum aquis et silvis et pascuis et herbis et garricis planis et montibus nemoribus et venacionibus et cum omnibus que ad usum hominis pertinent et pertinere debent et sicut omnia includuntur infra istos terminos subscriptos scilicet de illa serra de Fos Calanda de Pitarra et vadit ad vallem de Nuçe (o Nuce, parece una cedilla) et sicut via de Alcorisa exit ad Seno et venit per illam serram de Seno et exit supra Benfigum et inclaudit Valipon et sicut vadit ad connam de Xixileu et exit ad Carrum et Almanarellam et inclaudit Giagantam (Jaganta) et sicut talat et includit Petrafita et Quinqueturres (Cinchtorres, Cinctorres, "Cinco Torres") et sicut vertunt aque de Monte Lobor versus Quinqueturres et de illis molis Dares (Ares del Maestre o Maestrat) et de Asclum intus et de la Lachava et de Balmana et de Balinou et de Bel et de Arber intus et sicut claudit Morellum cum suis terminis quam vobis dono et concedo quando Deus dederit illam in manum christianorum et sicut de illis Germanellis et de Azenerola intus cum illa canata de Berix (la cañada de Verich) et de Lena de Calanda preter castrum de Bonjol versus Camaronem. Hec omnia ut dicta sunt et inclusa sicut melius dici et nominari possunt ad vestram utilitatem dono
et concedo vobis et vestris imperpetuum libere et sine omni impedimento et sine omni contrarietate mei et meorum successorum salvo meo meorumque successorum dominio et potestate et fidelitate in omnibus castris et locis que infra dicta loca sunt et erunt Deo auxiliante. Retineo autem michi et meis ad opus illius
castri de Camaron duas milicias de terra in regativo et unum casale molendinorum et unum furnum ubi melius michi placuerit et bajulum meum sive justiciam. Preterea dono et concedo vobis et vestris in perpetuum illos bonos fueros Cesarauguste ut vos et omnis vestra generatio et posteritas populetis et sitis ibi ad illos fueros liberi et franchi sine omni mala voce et sine omni corrupcione sicut melius dici et intelligi potest ad vestram utilitatem et vestrorum successorum et sicut melius in carta Cesarauguste continetur. Concedo similiter vobis et vestris quod non donetis lezdam neque pedaticum de ulla vestra mercatura per totum regnum Aragonis usque Cervariam neque ullam consuetudinem quam ullus mercator debeat dare. Similiter concedo vobis imperpetuum mercatum in die sabbati ita ut quicumque ibi veniat sit salvus et securus cum omnibus suis rebus in eundo et redeundo et quod non sit pignoratus neque gravatus per totam viam per ullam querimoniam quam de illo habeat ullus homo. Similiter concedo ut quicumque vos vel ad vestram populacionem venientes gravaverit vel pignoraverit vel malum fecerit injuste pectet michi D solidos et clamanti alios D solidos. Similiter si aliquis habuerit querimoniam de vobis vel de vestris veniat accipere directum inde in Kamarone ante meam justiciam. Similiter volo quod quicumque inter vos tenuerit per annum et diem sine mala voce domos vel alios honores habeat de cetero illos in perpetuum sine omni contradiccione nisi tenuerit ea in comanda vel in pignore. - Signum + Ildefonsi regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie. - Facta carta in Ontiniana (Ontiñena) mense octobris sub era MCCXXXII regnante me rege in Aragone in Barchinone et in Provincia stante episcopo Gombaldo in Ilerda episcopo Richardo in Oscha episcopo Raimundo de Castro azol in Cesaraugusta episcopo Johanne Frontini in Tirasona stante seniore Ferrando Roderici in Turolio et in Darocha et in Calataiub et in Belxit Tarino in Tirassona Michaele de Sancta Cruce in Epila Petro Cornelii in Oscha Guillelmo de Castro Aszol in Aviszaula et in Ripacurtia Petro Cesse stante majoridomo regis. - Sig+num Berengarii de Parietibus notarii domini regis qui hanc cartam ejus mandato scripsit cum litteris suprapositis in linea octava.


xxxiii-perg-120-pedro-i-octubre-1201-fraga


Camarón es un despoblado medieval situado en el actual término municipal de Mas de Matas, en la comarca del Bajo Aragón de la provincia de Teruel. Existe una hipótesis toponímica que hace remontar el topónimo Camarón a partir del latín CAMERINUM, suponiendo que fue una fundación romana con colonos italos provenientes de los alrededores de la ciudad homónima CAMERINUM en Umbría. Otra hipótesis lo relaciona con el celta *CAMBOS ("curvado"), con sufijo -ón y r epentética. En este caso se relacionaría con la palabra de la Ribera Alta del Ebro cama (parte de un campo que queda sin labrar entre un surco y la frontera). Camarón fue un núcleo importante de población durante el periodo de dominación musulmana. Fue reconquistado definitivamente en el año 1169 por los calatravos de Alcañiz. Justo después de su reconquista definitiva los reyes Alfonso II y Pero II reconocieron Camarón como propiedad de Don Arnal Palacín. En el año 1185 Alfonso II dio Camarón y otros pueblos de los alrededores al arzobispo de Tarragona para que los repoblara, trayendo este repobladores que hablaban occitano, de los que descienden los que hablan el actual chapurriau (occitano-aragonés) del Mezquín y Guadalope:
 et universo eiusdem sedis conventui castellum de Monte Rubeo (Monroyo) cum omnibus suis pertinentiis videlicet, cum Pinna Rubea (Peñarroya de Tastavins, Peñarroija, Penarroija, Pena-Roja), cum Turre de Arquis (Torre de Arcas, Torredarques, Torre de arques), cum castro de Herberio (Herbés), cum pratis de Vinadacia, cum valle de Boxar et de Fredes, sicut ex omni extenditur parte usque ad portum Marie.
Dono etiam Kamaron cum omnibus suis pertinentiis, usque ad portum de Tevaro et usque ad portus de Mesquino (Mezquín) et usque ad terminum Fontis Spatule (Fuentespalda, Fondespala), sicuti dividit cum Bognolo.
 En el año 1194 Alfonso II concedió Carta Puebla a Camarón, mencionando sus términos: et sicut omnia includuntur infra istos terminos subscriptos, scilicet, de illa serra de Fos Calanda de Pitarra et vadit ad vallem de Nuce, et sicut via de Alcorise exit ad Seno, et venit per illam serram de Seno et exit supra Benfigum, et includit Valipon, et sicut vadit ad connam de Xixileu et exit ad Carrum et Almanarellam, et includit Giagantam, et sicut talat et includit Petrafita et Quinque Turres, et sicut vertunt aque de Monte Labor versus Quinque Turres, et de illis molis d'Ares et de Asclum intus, et de La Lachava et de Balmana, et de Balinou et de Bel, et de Arber intus, et sicut claudit Morellum cum suis terminis, quam vobis dono et concedo quando Deus dederit illam in manum christianorum, et sicut de illis Germanellis et de Azenerola intus, cum illa canata de Berix et de Lena de Calanda, preter castrum de Boniol versus Camaronem. Después devino propiedad de Blasco de Alagón. Entre los siglos XII y XIII Camarón se debió de despoblar debido a su posición de frontera conflictiva entre cristianos aragoneses y Al Andalus. La conquista de Morella en 1232 terminó con este periodo de inestabilidad, pero también con su valor estratégico. En el siglo XIII Camarón es mencionado como frontera en textos referentes a donaciones territoriales en el noroeste del término de Morella, y se sabe que algunos de los pocos repobladores de las propiedades entre Camarón y Morella eran de Montblanc.​
Camarón continuó siendo la cabecera de un ancho término que abracaba los actuales términos de Mas de las Matas, Aguaviva, La Ginebrosa, la Cañada de Verich y la Cerollera y que se confirmó en un texto de delimitación de 1260 establecida entre el comendador de Alcañiz y Blasco II de Alagón escrito en aragonés
(Nota: los reyes de Castilla y de León escribían igual en ese tiempo, hay muchas cartas en esta web historia-aragon blogspot):
venimos a fine e amigable particion entre nos e partimos los terminos de Monroyo e de Camaron e de Buinol…

Camarón figura en el testamento de Blasco II de Alagón de 1272 junto con Buñuel, Aumicidiel, y la Pobla de la Ginebrosa y fue heredado por su hijo Artal IV de Alagón.

Este testamento de 1272 es una de las primeras menciones a La Ginebrosa tras su reciente fundación. En el año 1295 Artal IV de Alagón permutó estas propiedades por bienes de los templarios de Castellote. La Ginebrosa recibió una segunda carta puebla en el año 1291 en la que se le adjudicaban los anteriores términos de Camarón, que ya había quedado eclipsado como principal núcleo de población. Todavía se cita a Camarón en un texto del 24 de marzo de 1480: …a la casa clamada de Camaron con un molino farinero de dos muelas finado en el termino del dito lugar de la Ginebrosa con sus apenditias et termino et heredades contiguas con la dita casa… No obstante la fines del siglo XV se produjo una concentración de población alrededor de un más (masía) que formó un nuevo pueblo llamado Mas de los Matas, cerca de Camarón. En un texto del 24 de enero de 1533 todavía se refieren a Mas de las Matas como amasadas de las casas de Camarón, término del pueblo de la Ginebrosa. En el texto de separación de Mas de las Matas y Aguaviva con respecto a La Ginebrosa de 1611 se menciona a Camarón como una simple partida que se adjudica a Mas de las Matas.



  • Antonio Martín Costea: Nuevos datos históricos sobre la villa medieval de Camarón. Grupo de estudios masinos, n VI 1986.
  • Pilar Pueyo Colomina ‘’Documentos notariales actuados por habitantes de Mas de Matas en la primera mitad del siglo XVI’’. Grupo de estudios masinos, n VI 1986. pp 51-84
  • Grupo de Estudios Masinos ‘’Documento: Concordia de la Ginebrosa, Aguaviva y Mas de Matas: año 1611. Grupo de estudios masinos, n VI 1986. pp 85-218

XXII. Perg. n.309, Alfon.I.Dic.1180.

XXII. 

Perg. n.309, Alfon.I.Dic.1180.

Notum sit cunctis quod ego
Ildefonsus Dei gratia rex Aragonis comes Barchinone et marchio Provincie dono atque in perpetuum concedo tibi Petro de Deo et tue progeniei atque posteritati illam terram totam quam vocant Sanctum Marcellum et vallem Porreram insimul cum illas argenteras ad faciendum et edificandum populaciones per omnia loca ubi volueris. Et dono vobis in primum senioraticum cum extacamentis atque stabilimentis et dono vobis terciam partem de justicias et de fornos de molendinos et de totas illas causas que exierint vel exire debent ad seniore vel qui sunt ad usum hominis et dono vobis terciam partem de ipsum decimum que ibi accipiemus. Que terra afrontat a parte orientis in altam serram super Cigar et prendit totum Cigar et descendit per serram et ferit in rivo de Cortudela et de Roca Franca a circio in illa serra que est super Sanctum Marcellum a meridie in termino de Falcet ab occiduo in illa Poboleda. Quantum infra istas quatuor afrontaciones includunt et isti termini ambiunt sic dono vobis et vestris sicut superius resonat. Retineo michi in jamdicta terra et populacionibus michi et meis in perpetuum duas partes de omnibus exitibus que ibi exierint vel exire debent: tu vero habeas terciam partem. - Facta carta apud Ilerdam mense decembris anno Domini MCLXXX (1180). - Signum + Ildefonsi regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie. - Sig+num Raimundi de Timor. - Sig+num Berengarii Ceritanie. - Sig+num Geraldi de Jorba. - Sig+num Berengarii de Villa Francha. - Sig+num Berengarii de Parietibus notarii domini regis qui hanc cartam ejus mandato scripsit.


miércoles, 25 de diciembre de 2019

CLXVIII, diciembre 1194


CLXVIII (1)
Reg. 2 fol. 94. Dic. 1194.

(1) Aunque este documento se halle en cierto modo fuera de su lugar, por la época a que corresponde; hemos creído conveniente terminar con él la colección de las escrituras pertenecientes al gobierno de D. Ramon Berenguer IV, ya que a ellas dimos también principio con el testamento de su padre, D. Ramon Berenguer III. De este modo damos una idea completa, en lo posible, de aquella época; y podrá el lector inquirir más fácilmente las causas y resultados de la unión del condado de Barcelona con el reino de Aragon.

Hec est sacramentalis conditio seu publicatio ultime voluntatis cujusdam nobilissimi Ildefonsi regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie que est facta juxta primi ordinis modum infra spacium VI mensium sicut continetur in libro jurium de ultimis voluntatibus moriencium quam nos testes scilicet Arbertus de Castro-veteri et B. de Portella testificando juramus per Deum et sancta IIII Evangelia anteposita super altare Beate Marie Magdalene quod est in ecclesia civitatis Cesarauguste que est sita juxta portam Valencie sub ordinatione Guillelmi Dei gracia ausonensis episcopi Petrique eiusdem sedis sacrista et judicis et Berengarii de Albuciano ordinarii judicis Gerunde qui vidimus et audivimus et presentes eramus quando prefatus rex jacens egritudine qua obiit in sensu bono et memoria plena voluntatem suam nobis ordinando manifestavit sicut presens pagina inferius declaravit. Ego lldefonsus Dei gracia rex Aragone et comes Barchinone et marchio Provincie pleno sensu et memoria facio
testamentum meum et sic super Regno meo et comitatibus et universis terris quas habeo et habere debeo et rebus etiam meis mobilibus dispono prout inferius declaratum est. Primum quidem in hujus ordinacione testamenti eligo manumissores meos R. Tarrachone archiepiscopum Gobaldum ilerdensem et Richardum oscensem episcopos et magistrum milicie et Petrum abbatem Populeti quibus precipio ut si me mori contigerit antequam aliud testamentum faciam res quas hic dispono meas sicut in presentiarum subscribitur pro libertate regni celestis adipiscenda et ob remedium anime mee meorumque parentum fideliter distribuant. Dimitto siquidem corpus meum domino Deo et beate Marie semper virgini ad sepeliendum in monasterio Populeti. Dono etiam atque concedo eidem monasterio imperpetuum regiam coronam meam. Dono iterum et concedo eidem monasterio dominicaturam meam de Vineros cum omnibus terminis suis et pertinenciis in francum alodium ad faciendam propiam voluntatem eorum et totam integre vineam meam de Palomera in territorio ilerdensi. Dimitto et dono domui milicie templi dominicaturam meam de Canibor cum omnibus suis terminis et pertinenciis in franchum alodium et unum equum bonum cum tota integre armatura mea. Concedo necnon eidem domui quidquid mobile et inmobiie a me vel ab antecessoribus meis eidem est atributum seu collatum. Dimitto et dono domui Hospitalis Iherosolimitani in servicium pauperum castrum Sancti Petri de Calanda cum terminis suis et pertinenciis et omein meam medietatem illius donativi quam retinui in Monte Rubeo et terminis ejus sicut continetur in carta archiepiscopi et clericorum Tarrachone quam eis quondam fieri feci. Concedo etiam domui Hospitalis et dono quidquid ego juris habebam vel habere poteram in omnibus illis que ex parte Petri Teresie et ejus voce aut alia aliqua racione eis exigebam super hiis que ipsi modo tenent et habent. Concedo necnon et auctoritzo eidem domui Hospitalis quidquid mobile et inmobile a me vel ab antecessoribus meis eidem est atributum et collatum aut quocumque modo ipsi habeant et teneant per donativum vel sine donativo. Dimitto ecclesiis beatorum Petri et Pauli apostolorum Rome unicuique calicem et turibulum de octo marchis argenti et sit calix bene deauratus. Dimitto domino pape quingentos aureos in ornamentis sue capelle. Dimitto ecclesie Sancti Dominici Sepulcri villam de Palafrugello et villam de Lofredo post obitum Dalmacii de Palaciolo cum suis terminis et pertinenciis ad stabiliendum per manum prioris a conventu Sepulcri V sacerdotes imperpetuum unum ante altare majus in capite alium ante altare Dominici Sepulcri alium ante altare Sancte Crucis alium ante altare Virginis Marie in valle Josaphat alium ante altare Nativitatis in Bethleem: qui utique sacerdotes stabiliantur a predictis manumissoribus meis per ecclesias Sepulcri in terra mea de redditibus predictarum villarum usque dum terra Ihierosolimitana per graciam Sancti Spiritus a christianis sit recuperata. Dimitto ordini de Cistello quingentos morabetinos ut ex hiis et ex aliis mille morabetinis quos jam ibi dedi ematur tantum honoris de redditu cujus totus conventus Cistelli semel in anno honorifice pascatur ad annuam ipsius congregacionem. Dimitto preterea jamdicto ordini mille morabetinos ad emendum incensum quod per omnes ipsius ordinis abbatias distribuatur: obsecro tamen humiliter conventum ut tanquam unum ex fratribus orationum et beneficiorum in predicta domo et in membris ejus participem me constituant quemadmodum michi jam dederunt et concesserunt. Dimitto ordini Grandimontis quingentos solidos in redditu in villa Amiliani sicut jam eis a me statutum est in completum de quibus semel in anno conventus honorifice pascatur ad annuam ipsius congregacionem. Dimitto etiam eidem ordini CCC morabetinos pro incenso emendo: et deprecor humiliter conventum ut tanquam unum ex fratribus oracionum et beneficiorum in predicta domo et in omnibus membris ejus participem me constituant quemadmodum michi dederunt et concesserunt. Dimitto ordini de Cartoxa mille morabetinos ut ex eis tantum emant honoris de cujus redditu totus conventus honorifice semel in anno pascatur ad annuam ipsius congregacionem: et deprecor humiliter conventum ut tanquam unum ex fratribus oracionum et beneficiorum in predicta domo et in omnibus membris ejus participem me constituant quemadmodum michi jam concesserunt. Dimitto monasterio de Scala-Dei quod de novo hedificari facio ad ipsum complendum si tunch completum non esset mille morabetinos: et si esset completum dimitto CL morabetinos ad unam candelam perpetuo illuminandam. Dimitto monasterio quod de novo fieri debet in Pals vel in Petra vel in quolibet alio loco ad edificandum illud mille morabetinos. Dimitto in redempcionem captivorum christianorum mille morabetinos: et volo et mando quod omnes sarraceni mei dentur redempcioni et tota eorum redemptio detur redemptionem christianorum set et si quis christianus esset in captione mea aut aliquis christianum per me vel occasione mei captum teneret mando firmiter quod sit solutus et liberatus. Dimitto mille morabetinos ad emendum thus de quo distribuantur CCC morabetinos priori Montserrato et CCC ordini de Cartoxa quatuor ceteri vero residui distribuantur per loca religiosa et per ecclesias Cathalonie et Aragone sicut predicti noverint manumissores. Dimitto Sancte Marie Rivipolli omnia mea molendina de Ripis que habeo in terminis ipsius castelli in recompensationem sepulture mee et reddo eis honorem de Barbastro sine aliqua retencione et quidquid etiam aliud in Montissono et in aliis locis terre mee habent et habere debent et etiam quidquid excambiatum michi fuit ab eis in quolibet loco totum eis concedo et excambium et totum aliud quod pro excambio michi dederant alicubi. Dimitto ecclesie Tarrachone CCC solidos imperpetuum in redditibus meis propriis Tarrachone ad operam ipsius ecclesie donec sit hedificata posteaque eidem remaneat ecclesie sub eo pacto quod teneant et stabiliant unum sacerdotem qui imperpetuum celebret divinum officium pro anima mea meorumque parentum et quod archiepiscopus quicumque fuerit tam per se quam per omnes successores et sufraganeos similiter suos per ecclesiasticum rigorem faciat hoc testamentum ratum haberi et inconvulsum et imperpetuum observari bona fide in quantum sibi permissum est secundum auctoritatem ecclesiastice censure. Dimitto singulis sedibus quatedralibus Aragone et Cathalonie CL vel CC morabetinos sicut manumissores cognoverint ad stabiliendum in singulis unum sacerdotem qui perpetuo divinum oficium celebrent pro remedio anime mee meorumque parentum preter in illis in quibus jam stabilitus est. Dimitto ecclesie Dertose ecclesiam de Alchesar cum omnibus suis ecclesiis et pertinenciis imperpetuum eo pacto quod unum sacerdotem teneant et stabiliant imperpetuum preter illum qui jam stabilitus est. Dimitto monasterio Sancti Cucufati CL morabetinos ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum. Dimitto ecclesie Ville Bertrandi CL morabetinos ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum. Dimitto opere de Sanctis Crucibus mille morabetinos eo modo quod jam statutum est per meam cartam et exceptis illis qui tunc soluti fuerint detur eis complementum M morabetinos in eo loco Montis Albi quo accipere consuevere et CL morabetinos ad unam candelam perpetuo illuminandam. Dimitto monasterio Sancti Felicis de Cadinis CCC morabetinos et Vallibone CC morabetinos qui dentur in rebus perpetuo permansuris eisdem monasteriis juxta arbitrium manumissorum. Dimitto singulis abbatiis Cathalonie L morabetinos et prioratibus XX ut dentur in ornamentis suarum ecclesiarum. Dimitto monasterio Sancti Johannis de Pinna CL morabetinos ad unum sacerdotem ibidem perpetuo stabiliendum. Dimitto etiam et absolvo eis omnem honorem emparatum a me ipso in Montisono et in aliis quibuslibet locis. Dimitto monasterio Sancti Salvatoris de Lerins CL morabetinos ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum. Dimitto monasterio de Peraman CL morabetinos ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum et tres bonos xarricos unum in Morata alium in Mediana et alium in Placentia. Dimitto Sancto Victoriano CL morabetinos ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum. Monasterio de Betola CL morabetinos ad candelam perpetuo illuminandam. Monasterio de Junchera CL morabetinos ad candelam perpetuo stabiliendam. Dimitto ad complendum monasterium de Monte Cay de fratribus ordinis Grandi Montis CCC morabetinos. Dimitto monasterio de Casulis CL morabetinos ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum concedens et autorizans imperpetuum quecumque ei data sunt et concessa. Dimitto monasterio de Sexena Untinenam cum pertinenciis suis et totum hoc quod habeo in Alcoerre et in terminis ejus post obitum Lupi de Foz ad unum sacerdotem et candelam perpetuo stabiliendos. Dimitto ecclesie Sancte Marie de Pinna de Calatajub L morabetinos. Dimitto monasterio Sancte Crucis monialium CL morabetinos ad sacerdotem stabiliendum. Concedo Sancte Marie de Tirasona illam donacionem quam ei feci ad candelam unam perpetuam illuminandam et dimitto ibidem unum calicem argenti de duabus marchis. Dimitto ecclesie Sancti Salvatoris de Cesaraugusta unum calicem argenti de tribus marchis deauratum et turibulum de tribus marchis et unam pixidem de una marcha qua Sacratisimum Corpus Christi reponatur. Concedo Sancte Marie de Osaraugusta villam de Mareta cum omni jure meo ad candelam perpetuo illuminandam et dimitto ibidem unum calicem de tribus marchis et unum turibulum de tribus marchis et unam pixidem de una marcha. Dimitto monasterio de Xalamera CL morabetinos ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum. Dimitto Sancte Marie de Monte-Serrato CL morabetinos ad sacerdotem perpetuo stabiliendum. Dimitto Sancte Marie de Roquetta CL morabetinos ad sacerdotem perpetuo stabiliendum. Dimillo Sancte Marie de Solsona unam candelam perpetuo stabiliendam de redditu honoris quem ibi dedi in Maresana de Pratis. Dimitto unicuique heremitarum de terra mea qui non egressi sunt monasteria inobedienter viginti morabetinos in ornamentis ecclesie sue. Dimitto altari dominici Sepulcri calicem unum auri de quator marchis unum turibulum argenti de quator marchis unam pixidem auri de una marcha qua Sacratissimum Corpus reponatur. Altari Sancte Marie de Bethlem unum calicem et turibulum de octo marchis argenti et pixidem de una marcha. Altari Sancte Marie de valle Josaphat unum calicem et turibulum argenti de octo marchis et pixidem de una marcha. Sancte Marie de Podio unum calicem et turibulum de octo marchis argenti et pixidem unius marche. Sancte Marie de Rochamador unum calicem et turibulum de octo marchis argenti et pixidem unius marche. Sancto Thome de Cantuaria unum calicem et turibulum de octo marchis argenti et pixidem de una marcha. Sancto Jacobo apostolo unum calicem et turibulum de octo marchis et pixidem de una marcha. Sancto Nicolao de Bar unum calicem et turibulum de octo marchis argenti et pixidem unius marche. Dimitto ecclesie Sancti Angeli de Monte Gargano unam lampadem de novem marchis argenti et CC morabetinos ad candelam unam perpetuo ibidem stabiliendum. Concedo monasterio Fontis Frigidi honorem illum quem dedi ibi ad candelam perpetuo illuminandam et unum calicem de quator marchis. Dimitto domui pauperum Sancte Christine pro servicio quod michi fecerunt et ob remedium anime mee meorumque parentum CCC solidos de redditibus in villa Jacce in propriis meis et juste redditibus aut leuzdis imperpetuum. Adhuc vero volo et mando quod omnes predicte dimissiones persolvantur de redditibus meis Dertosse et de Azcon et de toto redditu de Seros et de medietate omnium reddituum Terrachone Cervarie Tarrage et Montisalbi et de omni redditu Ville Majoris et Terracia et Calidis et de Osor post obitum Dalmacii de Crexell et de Ripis et de Pratis post obitum Guillelmi de Montepessulano et Agnetis uxoris sue et de medietate reddituum Ceritanie et Confluentis et de omni redditu castri et ville de Pinna et de omni redditu castri et ville de Mediana et castri et ville de Pratella et de omni redditu molendinorum Barchinone et Lobricati et molendinorum Gerunde et de tota medietate questie judeorum Aragone et Cathalonie. Joye vero mee et anuli et tabule auree ceteraque amminicula mea et munuscula et omne meum mobile et bestiarium vendatur juxta consilium manumissorum de quorum precio dentur quingentos morabetinos pauperibus et leprosis similiter quingentos residuum vero addatur dimissionibus supradictis juxta arbitrium eorundem manumissorum. Precipio etiam quod si in vita mea non fuerit stabilita lampas Sancti Jacobi et Sancte Thome de Cantuaria post obitum meum compleatur et stabiliatur. Mando etiam et precipio quod omne bestiarium meum quodcumque vel ubicumque sit vendatur et precium detur ad complendum solucionem supradictarum dimissionum. Precipio similiter quod omnia debita illa de quibus per me ipsum teneor primum ante omnia de istis predictis redditibus persolvantur posteaque ipsi redditus predicti dividantur et distribuantur in supra memoratis distribucionibus et dimissionibus pro ut superius declaratum est. Si quis autem querimoniam de me haberet de injuria vel de exheredatione quam ego ei facerem mando domine Sancie regine uxori mee et filio meo regi Petro et rogo etiam omnes manumissores meos prenominatos ut juxta arbitrium duorum proborum ac legitimorum militum et juxta cognicionem duorum vel trium manumissorum inquisita rei veritate omnis injuria vel exheredatio honoris vel averi ita integre conquerenti resarciatur vel emendetur quod plenam inde faciant absolucionem et remissionem anime mee meorumque parentum. Mando insuper ut si que leuzde novelle aut prave consuetudines in tota terra mea inoleverint aut a me constitute fuerint prorsus deleantur et cassentur. Preter hoc vero eligo quator manumissores in Provincia archiepiscopum aquensem et forojuliensem et Antipoli episcopos et magistrum milicie per quorum arbitrium et consilium distribuantur et dividantur ea que michi retineo pro anima mea in comitatu Provincie videlicet LX milia solidorum malgarensium in meis justis redditibus usque ad VI annos de quibus per singulos annos VI recipiantur decem milia solidorum ac distribuantur a predictis ob remedium anime mee meorumque parentum ita videlicet quod persolutis primum meis debitis in Provincia postea distribuant predicti manumissores ecclesie arelatensi mille solidos ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum ecclesie aquensi mille solidos melgarenses ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum et VII marchas argenti ad unum calicem et turibulum. Dimitto etiam ecclesie Sancti Victoris de Marsilia redditum CCC solidorum imperpetuum in loco competenti prout prenominati decreverint manumissores ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum et dimitto eidem preterea M solidos ad alium sacerdotem stabiliendum. Dimitto monasterio de Lerins mille solidos melgarenses ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum. Dimitto ecclesie Forojuliensi M solidos ad alium sacerdotem perpetuo stabiliendum el VII marchas argenti pro calice et turibulo. Dimitto sedi Antipolis mille solidos pro quodam presbitero stabiliendo et VII marchas argenti ad unum calicem et turibulum. Si vero istos mille solidos nollent accipere ad stabiliendum sacerdotem predicte ecclesie manumissores jamdicti vel addant quod addendum decreverint vel predictos mille solidos distribuant aliter aliis locis vel in eisdem pro anima mea. Dimitto omnibus aliis sedibus quathedralibus Provincie M solidos melgarenses ad unum in unaquaque sacerdotem stabiliendum imperpetuum et VII marchas argenti pro calice et turibulo supradicto modo et condicione. Dimitto monasterio de Cornete ad unam candelam perpetuo stabiliendam: monasterio de Silva Gana mille solidos ad unam candelam perpetuo stabiliendam: prioratui de Montecreu D solidos in ornamentis ecclesie: et Alaverna D solidos pro ornamentis ecclesie. Ecclesie Perpiniani CCC solidos pro duobus calicibus: el singulis aliis abbatiis et prioratibus Provincie CC solidos pro calicibus: de residuo vero emendent meas injurias predicti manumissores juxta arbitrium suum vel baronum vel clericorum Provincie qui per manum eorum ad hec electi forent. Si vero predicta non suficerent ad persolvendum debita mea in Provincia et dimissiones predicti manumissores accipiant postmodum singulis annis X millia solidorum usque dum omnia supradicta in integrum sint persoluta: videlicet in pedatico de Aquis duo millia solidorum de Grassa cum toto Episcopatu duo millia solidos de Forojuliensi duo millia solidos de Aquensi MM solidos de Regnensi MM solidos. Mando preterea quod sique lezde de novo vel alique prave consuetudines a me constitute fuerint in Provincia prorsus deleantur et cassentur. Retineo etiam michi in partibus Amiliani et Gavaldani XII mille solidos melgarenses per quator annos de justis et propriis redditibus meis et racionibus recipienda per manum quoque magistri Milicie in partibus illis: de quibus solutis primum meis debitis in terris illis distribuantur cetera ab ipso magistro Milicie in hunc modum: ecclesie Numatensi M solidos ad sacerdotem perpetuo stabiliendum: ecclesie Amiliani mille solidos ad sacerdotem perpetuo stabiliendum: ecclesie Rodensi M solidos ad sacerdotem perpetuo stabiliendum: hospitali de Albrach mille solidos ad sacerdotem perpetuo stabiliendum: monasterio Bonauda D solidos in ornamento sue ecclesie: singulis aliis monasteriis prioratibus et hospitalibus fundatis in predictis terris CC solidos in ornamentis ecclesie. Residuum vero si quid est distribuatur injuriis meis juxta arbitrium ipsius magistri cum duobus probis hominibus ipsius terre. Si vero deesset addantur MM solidos de supradictis redditibus singulis annis usque dum supradicta in integrum sint persoluta et completa prout in superioribus difinitum est et declaratum. Dimitto monasterio de Grassa CC solidos de redditu. Monasterio de Sancti Michaelis de Coxano CC solidos de redditu. Monasterio de Arles CC solidos de redditu. Monasterio Sancti Andree CL solidos de redditu. Monasterio de Monte Canigon CL solidos de redditu. Monasterio de Campo Retundo CL solidos de redditu. Prioratui de Corliniano CL solidos de redditu. Hec omnia stabiliantur a manumissoribus meis prout melius viderint et cognoverint in meis propriis redditibus Ceritanie et Confluentis et totius Rossilionis. Tandem rogo humiliter et obsecro in caritate et misericordia omnes archiepiscopos episcopos et universos terre mee prelatos abbates prepositos et priores de tota terra mea Aragonis Cathalonie Provincie Amiliani Gavaldani et Rodensis ut ab unoquoque sacerdote sue diocesis in remissione pecatorum meorum et parentum viginti misas faciant ad obitum meum celebrari. Et predicti manumissores sine intermissione aliqua hec fieri faciant et compleri ab omnibus prelatis quam citius poterint: hiis vero completis rogo humiliter magistrum milicie et omnes fratres ut propter amorem qui semper enituit inter patrem meum et me et iilos omnes redditus supradictarum terrarum Aragonis et Cathalonie et aliarum similiter et etiam totum illud avere et pecuniam quod ad opus mei retineo colligant integre et recipiant dividant et distribuant prout superius declaratum est juxta consilium et mandatum supradictorum manumissorum. Et si omnes insimul interesse non poterint aut in aliquo dissentirent fiat secundum saniorem partem eorum qui fidelius et rectius ob remedium anime mee meorumque parentum dividerent et distribuerent. Ad ultimum vero in hoc presenti testamento illustrem filium meum regem Petrum instituo heredem in toto regno meo Aragonis cum omnibus suis terminis et pertinentiis et in toto comitatu Barchinone cum omnibus terminis et pertinentiis suis et cum omni suo jure et directis et in comitatu Rossilionis cum omnibus terminis suis et pertinentiis et in comitatu Ceritanie et Confluentis cum omnibus terminis et pertinentiis suis et cum omni jure suo et directis et comitatu Palariensi cum omnibus terminis et pertinentiis suis et cum omni jure suo et directis et in tota Cathalonia et in omnibus que habeo et habere debeo in predicto regno et per regnum et in omnibus predictis comitatibus et per comitatus et etiam in omnibus illis directis et jure que habeo et habere debeo per me et per antecessores meos et per prememoratos comitatus in omnibus terris a civitate Biterrensi usque ad portus Aspe. Alium autem filium meum Aldefonsum instituo heredem in toto comitatu Provincie cum omnibus suis terminis et pertinentiis et in toto comitatu Amiliani Gavaldani et Rodonensi cum omnibus eorum terminis et pertinentiis et cum omni jure et directis que habeo et habere debeo per me et per predecessores meos in illis comitatibus et per illos comitatus et etiam in totum illud jus quod dominus Montis Pessulani tenet per me. Alium vero filium meum minorem Ferrandum nomine offero Deo et beate Marie ut sit monachus in monasterio Populeti. Verum si unus predictorum duorum obierit quod Deus avertat sine masculo et legitimo herede totum alteri revertatur sine aliqua retencione: et si filia superstes fuerit sit honorifice maritata quemadmodum ad eam pertinuerit. Si vero quod absit duo filii mei morerentur sine masculis et legitimis heredibus et alius filius meus superesset predicta omnia eidem integre remaneant et revertantur: si vero aliquis non superesset filius quod Deus nolit sed tantum filia revertatur eidem filie totum regnum et omnes predicti comitatus cum omnibus supradictis: et si non habuerit virum ducat cum consilio et voluntate manumissorum archiepiscoporum baronum et militum et proborum hominum terre mee. Dimitto autem illustrem filium meum regem Petrum cum regno Aragone et Cathalonie et cum omnibus aliis in posse et custodia domine Sancie regine illustrissime uxoris mee ita ut totum teneat et habeat donec filius meus rex Petrus etatis sit regnandi viginti scilicet annorum: rogo tamen et diligenti peto obsecracione ut domina Sancia regina illustrissima uxor mea propter fedus amoris et vinculum dileccionis quod est inter me et illam et semper enituit post obitum meum vivat domina et regina pre omnibus honoranda caste et sine marito: cumque prenominatus rex Petrus filius meus fuerit etatis regnandi viginti scilicet annorum vivat predicta regina continens ut dictum est et honeste sine marito habeatque integre et sine contradiccione suum sponsalicium quod ego sibi feci dedi et concessi sicut continetur in carta a me sibi concessa et corroborata sive recipiat habitum religionis sive non: sed post ejus obitum revertatur totum integre jamdicto filio meo regi Petro et ejus successoribus. Alium vero filium meum Aldefonsum comitem Provincie cum tota terra sua jamdicta dimitto similiter in posse et custodia matris sue regine donec sit XVI annorum sed interim comitet ipsum cum tota terra sua in procuracione cujusdam fidelis quem et qualem ipsamet domina regina cum manumissorum consilio elegerit de Aragone aut de Cathalonia. Mando insuper illustri filio meo Petro quod de omnibus illis dimissionibus et lexis quas facio in hoc testamento que sunt de honore sponsalicii matris sue reddat eidem tantundem de meis propriis redditibus: si ipsa vero hoc nollet restituat ei predictum honorem sponsalicii et de aliis redditibus meis restauret predictas dimissiones et lexias. Preter hec vero humili rogo deprecacione dominum Papam ut hoc testamentum sicut superius declaratum est sua roboret auctoritate et confirmet; adversus quod si quis vel si qua vel etiam filius meus rex aut alius filius Aldefonsus vel quilibet alius heres venire temptaverit subiciat illum et totam terram ejus perpetuo anathemati et a Sacro Corpore Christi faciat eum alienum donec digna satisfaccione recipiscat. Volo insuper mando et rogo dominam Sanciam reginam illustrem uxorem meam quod hoc totum sicut superius dictum est et declaratum teneri faciat et observari. Rogo similiter Terrachone archiepiscopum et omnes alios manumissores ceterosque prelatos totius terre mee Aragonis Cathalonie Provincie Gabaldani et Rodensis quod hec omnia supradicta teneri faciant et observari censura ecclesiastici rigoris et etiam si quis contra hoc testamentum venire aut aliquo modo infringere temptaverit perpetuo nisi recipuerit ipsum et totam terram ejus subiciant excomunicationi et cum Datan et Abiron in lacu mortis inferioris partem recipiat. Mando preterea illustribus filiis meis regi Petro et comiti Aldefonso ut per filialem fidem qua michi tenentur et astringuntur hoc testamentum sicut in supradictis ordinatum est ratum firmum et inconvulsibile teneant et observent imperpetuum et teneri faciant et observari. Tandem vero notanda est omnibus manumissoribus voluntas mea quod si quod vel si qua de supradictis estabilimentis aut dimissionibus completum vel completa fuerit ante obitum meum volo et mando quod ab hoc cadat vel cadant testamento et si quid defuerit compleant et compleri faciant omnibus modis. Datum Perpiniani anno Domini millessimo CXCIIII mense decembris. - Signum + Ildefonsi regis Aragone comitis Barchinone et marchio Provincie qui hoc testamentum laudo et confirmo et a predictis firmari rogo.
- Signum + infantis Petri Dei gratia filii regis Aragone qui hoc testamentum laudo et confirmo et tactis Sacrosanctis juro propriis manibus illud tenere et observare.
- Testes siquidem sunt Arbertus de Castroveteri Bernardus de Portella Gaufredus de Rochabertino Dalmatius de Crexell Guillelmus de Crexell Petrus de Turricella Assalitus R. de Urg Guillelmus de Granata Arnaldus de Foxano B. de Bellostare Guillelmus Durfortis Stephanus de Maurimon. - Sig+num Petri de Blandis notarii domini Regis qui mandato ejus hoc testamentum scripsit die et anno et mense quo supra.

Fin del tomo IV.

Notas:
millessimo CXCIIII: 1194.
Sancti Petri de Calanda: Samper de Calanda, Sant Pere, Sancti Petri.
Monte Rubeo: Monte royo, Monte rojo, Monroyo, Mont-Roig.
ordini de Cartoxa: orden de Cartuja, los cartujos.
ordini de Cistello, Cistelli : Císter, cisterciense.
Fontis Frigidi: Fuente fría, Fuenfría, Font Freda, Fontfreda.
ordinis Grandi Montis: orden de Montesa, Montessa.
Monasterio Sancti Johannis de Pinna: monasterio de San Juan de la Peña.
Sexena, Untinenam; Alcoerre: Sijena, Ontiñena; Alcubierre, Alcover, Alcoverre, etc.

martes, 17 de marzo de 2020

XXXI. Perg. n. 683 (o 685), Alfon.I. Julio 1191.

XXXI. 

Perg. n. 683 (o 685), Alfon.I. Julio 1191.

In nomine sancte et individue Trinitatis manifestum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego
Ildefonsus Dei gracia rex Aragonis comes Barchinone et marchio Provincie dono laudo et concedo in feudum et cum hac presenti pagina in perpetuum auctorizo tibi Ximino de Artusella et tuis omnibus heredibus in perpetuum portum de Salou cum omnibus suis terminis et pertinenciis quas habet et habere debet et cum stagno de Pineda et cum aliis stagnis et portubus sibi pertinentibus a stagno videlicet Bertrandi de Castelleto usque ad collum de Balager ita quidem ut predictum portum de Salou cum omnibus supradictis habeas in feudum teneas et possideas tu et omnes tui successores ad forum et consuetudinem Catalonie et ad populandum et ad meliorandum et semper in melius augendum ad meam meorumque fidelitatem. Donativa equidem et constituciones que tu et tui faciebitis ibi laudo et concedo per me et per meos successores. Dono etiam tibi et tuis laudo et concedo aquam de Buelam et aquam Dares et aquam de Polpres et omnes aquas quas ad portum poteritis adducere predictum. Laudo insuper et concedo tibi et tuis quicquid de jure poteris adquirere quod ad predictum portum pertineat vel pertinere debeat vel ad suos terminos jam dictos et ego adjuvare te habeo et tuos ad exigendum jura predicti portus suorumque terminorum et adquirendum. Dono preterea laudo et concedo tibi et tuis quantumcumque infra mare tu et tui volueritis quemadmodum supradicti termini circa illud includunt. Sciendum quoque est quod in predictum portum perpetuum constituo mercatum die mercurii singulis ebdomadis celebrandum: quicumque autem ad istum mercatum vel ad jam dictum portum venerit per mare sive per terram sit salvus et securus cum omnibus rebus suis receptus in nostro securo ducatu et in propria emparancia et manutenencia speciali. Predictum itaque portum cum omnibus suis terminis et pertinenciis et integre cum omnibus suprascriptis dono laudo et concedo tibi prenominato Xameno de Artusella et tuis omnibus successoribus in perpetuum sicut supra declaratum est in feudum ad tuam videlicet et tuorum voluntatem semper faciendam salva mea meorumque fidelitate per secula cuncta. Data Pratis anno Domini MCXCIIII mense julii. - Signum + Ildefonsi Dei gracia regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie. - Signum + Sancie regine Aragonis cometisse Barchinone marchesie Provincie. - Signum + infantis Petri filii regis Aragonis.
- Sig+num Bernardi de Portella.. - Sig+num Guillelmi de Granata. - Sig+num Dalmacii de
Palaciolo. - Sig+num A. Deril. - Sig+num Raimundi Gaucerandi. - Sig+num A. de Sadaone. - Signum A. de Siscar. - Sig+num R. Darens. - Sig+num Xameni de Rada.
- Sig+num Michaelis de
Lusia. - Sig+num Guillelmi de Alcala. - Sig+num F. Valerii.
- Sig+num
Petri de Blandis notarii domini regis qui mandato ejusdem supradicta scripsit mense et anno prefixo.



XXV. Reg. núm. 2, fól. 53. Abril 1185. - Villagrasa

XXV. 

Reg. núm. 2, fól. 53. Abril 1185.

Notum sit cunctis presentibus atque futuris quod ego
lldefonsus Dei gratia rex Aragonis comes Barchinone et marchio Provincie dono et concedo vobis omnibus apopulatoribus qui modo estis apopulati in Villagrasa mea nova populatione et qui estis venturi ad populandum et manendum omnes bonas consuetudines et franchitates ideo ut bene ibi vos apopuletis et melioretis cotidie illam populationem. Et dono et concedo nobis vestras domos et ortos et farragenales sicut jam vobis dividimus videlicet ut unusquisque habeat domos de quatuor astis in amplitudine et de octo in longitudine similiter et sic fiat de ortis: et unusquisque ex vobis dabit michi pro domibus et farragenale et pro orto VI denarios pro censu omni tempore in festo natale. Et dono vobis aquam de illo rego ad capiendum et ad omnes vestros usus duobus diebus et duobus noctibus in septimana videlicet in die mercurii et in die sabbati. Etiam et si vobis necesse fuerint et sine meo dampno facere poteritis accipiatis eam aliis diebus omnibus cum opus habueritis: et dono vobis illam aquam de Exarechavins (suena como el río Tastavins) per omnes dies que aqua venit de Verduno. Et dono vobis imperpetuum quod in tota terra mea non donetis leudam vel usaticum. Et dono vobis mercatum in die jovis et firam ad Omnium Sanctorum octo dies ante et octo dies post festum: et dono vobis quod sit salvus et securus omnis homo qui venerit ad illum mercatum et firam cum omnibus rebus suis in eundo et redeundo et quod possitis emere et accipere in pignora omnes honores quos poteritis habere per rationem. Et dono vobis quod non mittam super vos cavallarium castlanum neque vicarium et non dabo vobis alium dominum nisi me et meos successores. Dono etiam vobis pascua et vias et lignaria et petrarias et herbam et totum percaticum sicut melius habent homines Cervarie et Tarrege. Et dono vobis quod non mittam super vos bajulum de Tarrega: et dono et concedo vobis confrariam inter vos habendam sicut convenire poteritis inter vos ipsos: et dimito vobis exurchias et intestationes et cucucias nisi ille qui captus fuerit in cucucia quod currat per villam. Et ullus non sit ibi districtus per furnum neque per molendinum: et si quis miles vel alius facit vobis injuriam possitis illum pignorare: et ullus non possit hedificare in illa carreria majore illius ville: et omnis homo qui sit manens illius ville et habeat ibi hereditatem non donet firmanciam nisi per quinque solidos. Et ego accepi vos et omnes vestras res in omni loco in mea speciali protectione et defensione: et dono et concedo vobis quod de istis X annis non ambuletis in ost neque in cavalcatam nisi tantum ad vestras juntas. Et mando omnibus vicariis et bajulis tocius terre mee quod vos et res vestras tamquam meas proprias manuteneant et defendant: et dono vobis et concedo quod possitis domos et res vestras dare vel vendere vel alienare quandocumque volueritis vestris consimilibus salvo meo jure. Et volo et mando quod ubicumque vos potueritis adcrescere et meliorare faciatis salva mea fidelitate et jure ut supradictum est. Et si quis homo contra hanc cartam ausus fuerit venire in aliquo sola causa evasionis daret michi mille solidos preter illati dampni restaurationem. Preterea renuncio ego rex ibi furnos et molendinos et justicias et leudas et firmamenta et non habeatis ibi alium dominum nisi me et meos successores. - Facta carta apud Ilerdam mense aprili anni Domini MCLXXXV. - Signum + Ildefonsi Dei gratia regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie. - + Berengarius Dei gratia Terrachonensis archiepiscopus. - Sig+num Guillelmi de Angularia. - Sig+num Raimundi Petri. - Sig+num Petri Balbi. - Sig+num Orto de Isla (De Illa, Dilla, D´Illa). + Ego Bertrandus hanc cartam scripsi et suprascripsi in linea V et hoc precepto Guillelmi de Bassia regis notarii et feci hoc signum + Virgilius.