Mostrando las entradas para la consulta januenses ordenadas por fecha. Ordenar por relevancia Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta januenses ordenadas por fecha. Ordenar por relevancia Mostrar todas las entradas

lunes, 3 de abril de 2023

III. Rerum apud Maioricas gestarum ab anno 1372 ad 1408.

III.

Rerum apud Maioricas gestarum ab anno 1372 ad 1408. 

Chronicon ordinatum ex coevis notulis, quas Matheus Salzet, publicus Maioricarum tabellio, ad oram librorum, quos Protocola vocant, nunc latino, nunc vernaculo sermone, prout res gerebantur appixit. (Vid. pág. 22.)

Gratum posteritati munus.

Praedicti autem libri in cathedrali Majoric. asservantur.

Anno 1372: Die dominica, quae erat festum S. Jacobi, qua computabatur XXV. mensis julii, anno a Nativitate Domini M.CCC.LXX secundo, scitum fuit quod venerabilis crux auri, in qua erat de ligno sacratissimae verae Crucis Domini nostri Jhesu Christi, fuit a castro regio Maioricarum furtata. Et postmodum, facta diligenti indagatione, fuit dictum sacratissimum lignum repertum in hospitio Bartholomei Poncii, argenterii, die martii XXVII. dictorum mensis et anni. Et ob hoc fuit facta solemnis processio in dicta civitate usque ad dictum hospitium.

1374. Die sabbati VII mensis octobris, anno a Nativitate Domini M.CCC.LXXIV., quatuordecim servi Sarraceni, et neophiti ac Tartari fuerunt suspensi per plateas civitatis ex eo quia voluerunt ignem ponere per diversa loca dictae civitatis et terram ac regnum Maioricarum sibi ipsis retinere, ac Regi Sarracenorum tradere, Dominum Regem Aragonum inde penitus ab eodem removendo seu alias expoliando.

1375. Anno a Nativitate Domini M.CCC.LXX quinto fuit in Maiorica magna et crebra mortalitas, tam intus civitatem, quam extra, qua gentes diversarum nationum numero decesserunt ultra XXXV milia; et dicta mortalitas incepit in mense januarii dicti anni.

1377. Die sabbati XXI mensis febroarii, anno a Nativitate Domini M.CCC.LXXVII. Rev. in Xpo. P. et D. Bernardus Sancii, Episcopus, ordinis fratrum Minorum, existens intus capellam Beati Pauli constructam intra palatium episcopale, de licentia et permissu venerabilium Dominorum Berengarii Borroni et Bartolomei de Podio aulucho, canonicorum et Vicariorum, Sede vacante, contulit tonsuram Jacobo Salzeti, filio Mathei Salzeti, notarii Maioricensis.

1379... CC.LXX nono fuer... den Boto... quedam Sarracena Raimundi Oliverii quondam ad comburendum, ex eo quia administraverant et fecerant aliquas perfumaciones adversus uxorem dicti Raimundi Oliverii; et inde fuit factus pulxerrimus sermo in loco vocato lo padró, prope ecclesiam Sedis, et lata sententia per reverendum Dominum Maioricensem Episcopum, et per venerabilem magistrum P. Corregerii, per quam extitit pronunciatum dictum Sarracenum fore ereticum.

Die mercurii XIV. mensis septembris, anno a Nativitate Domini M.CCCLXX nono, fuit praeconizata publice per civitatem Maioricarum pax inter illustrissimum Dominum nostrum Regem Aragonum et communem Pisarum (común de Pisa).

1381. Die sabbati nona mensis marcii, anno a Nativitate Domini M.CCC.LXXX primo, hora terciarum fuit praeconizata cum mimmis pecunia argentea per civitatem Maioricarum; et imposita pena amissionis bonorum et corporis, quod nullus renueret recipere dictam pecuniam.


1380. Anno Domini M.CCC.LXXX., VII. die madii, fuit sollempnizatum matrimonium inter illustrem Dominum Infantem Johannem, primogenitum Serenissimi Domini Aragonum Regis, et illustrem neptem, sive neboda illustrissimi Regis Franciae.

1381. Die lunae XII. mensis augusti, anno a Nativitate Domini M.CCC.LXXX primo fuit combustus quidam Judeus vocatus Saydo Davidis, pro eo quia supposuit quandam monialem ordinis Sanctae Clarae, quae eadem ratione interfecta fuit.

Die sabbati XXXI. augusti, anno praedicto, illustris Infans Petrus, ordinis Sancti Francisci, intravit civitatem Maioricarum et hospitavit in palatio episcopali huius civitatis.

Anno Domini M.CCC.LXXX primo fuit in Maiorica maxima sichcitas (sequía; sequera), in tantum quod omnes canoni et cequiae civitatis tam intus quam extra fuerunt clausi. Sed divino iudicio et bonitate Dei segetes et vindimiae ipsius anni fuerunt sufficienter habundantes et fertiles.

1382. Die veneris XXVI. mensis septembris anno a Nativitate Domini M.CCC.LXXXII. paulo post horam tertiarum venerabilis Arnaldus Cerdoni, Raimundi Burguesii, milites, Johannes Umberti, civis, et en Borras de Buyola, nuncii per civitatem et totam insulam Maioricam destinati, recesserunt ab insula iam dicta cum quadam galiota armata Arnaldi Aymar et P. Agulloni, pro eundo et accedendo ad curias, quas Deo volente Dominus Rex celebrare promisit in loco... (cetera desunt.).

Die jovis XXX. mensis octobris anno praedicto venerabiles Johannes de Tagamanent, Domicellus, et Jacobus Mathes, lapiscida, jurati anni praesentis regni Maioricarum, et Johannes Lobera, legum doctor recesserunt a regno Maioricae pro eundo apud regnum Valentiae, pro tractandis negotiis dicti regni coram Domino nostro Rege; ubi iam venerabilis Johannes de Mora, Thomas de Bacho et P. Adarroni, milites sunt presentes pro eisdem negotiis pertractandis.

Die jovis IIII. mensis decembris anno praedicto, praenominati, dempto dicto venerabili Johanne de Mora, redierunt huc cum galiota Arnaldi Aymar.

Die mercurii XXIIII. mensis decembris anno a Nativitate Domini M.CCC.LXXXII. in vigilia Nativitatis Domini ex tunc proxime instantis fuerunt creati jurati civitatis Maioricae cum radolins. Et fuerunt hii qui sequuntur, videlicet, venerabilis Arnaldus Cerdoni, miles: Johannes de Portello et Guillermus Serra, cives: Petrus Pontis et Johannes Cimieres, mercatores: ac Andreas Regalis, tintorerius.

Subsequenter die lunae XXVIIII. mensis decembris anno a Nativitate Domini M.CCC.LXXXIII. fuerunt inventi in volta picta prope curias versi infrascripti:

Fle misera, geme vitam sortem balearis

Mistrum (a) adest, chaos inseviet, fies et tuis exul.

(a) i. latens odium glos. *interlin.

Et illamet die post prandium fuit inventa responsio ad dictos versus, facta sub hac forma:

Si quem chaos conclusit, et inde liberatus existit

Non est locus fleti, sed leticie et bone spei. / *finis daenominabit.

1383. Die veneris quinta mensis marcii anno prescripto subditi judicis Arboreae (Juez de Arborea), rebelli Domino nostro Regi Aragon. interfecerunt eundem judicem intus civitatem Oristagni gravissima morte. Et in crastinum ipsius dici interfecerunt quandam filiam eiusdem, ut per diversas litteras aliqui fuerunt cerciorati.

Die sabbati quarta mensis aprilis anno praedicto fuit facta praeconizatio cum diversis mimmis, per quam venerabiles jurati Maioricarum notificarunt omnibus generaliter, quod medietates impositionum et adjutarum inde impositarum intus et extra civitatem removebantur, ut in ipsa praeconizatione latius expressatur.

1384. Divenres que hom comptava a sinch del mes de fabrer lany de la Nativitat de nostre Senyor M.CCC.LXXXIIII. fo feta crida publica ab so de nafils en la plasa de la Cort, que tots astrangers qui venguen habitar en la ila de Mallorques ab sus mulles, fossen franchs e quitis de guayta e de moliga ques cull en la dita ila, per X. anys primers vinants, e ques pusguen alagrar de les franqueses e libertats del dit regne de Mallorques, e los astrangers qui son en la dila ila, que pendran muller, que sien franchs aximatex per dos anys primers vinents, e ques pusguen alagrar de les dites libertats e franqueses; empero ques fassen scriure en la sala dels honrats jurats.

Die jovis XI. mensis februarii anno a Nativitate Domini M.CCC.LXXX. quarto. Reverendus D. Bonanatus Tarini, Episcopus Teldensis, nomine Reverendi Domini Petri Dei gratia Maioricensis Episcopi, pro nunch a regno Maioricas absentis, contulit tonsuram Vincentio Falzeti, filio Mathei Falzeti, notario. (Más arriba hay un notario Mathei Salzeti; la s alargada y la f se confunden mucho en los manuscritos e impresiones antiguas)

En lo mes de agost lany M.CCC.LXXXIIII. lo honorable Mossen Francesch Sagarriga (ipsa : ça garriga), cavaller, Gobernador del regne de Mallorques, feu gran exequcio de armes, posat que aquells qui les portaven, hageressen privilegi de portar aquelles.

Die dominica XVIII. mensis augusti dicti anni, Illustris Infanta Regina Ciciliae, neptis sive neta Illustrissimi Domini Aragonum Regis aplicuit (: va aplegar, aplegá; llegó) Maioricas cum quadam pulxerrima navi Castellana.

In mense octobris anno predicto fuit feta (facta) preconizatio (pregó) perularum et aliarum rerum.

1386. Digous a XXVII. de setembre lany M.CCC.LXXXVI. fo aportat e pujat hun seny gran de pes de XXXVII. quintas e dues liuras en la torra gran de la ciutat situada en lo fossar dels frares preycadors per tocar les hores del dia e de la nit.

Die veneris quarta mensis januarii anno a Nativitate Domini M.CCC.LXXXVII. circa horam terciarum extitit denuntiatum honorabili Domino Francisco Sagarriga, militi, Gubernatori Maioricarum, et venerabilibus juratis regni Maioricarum, quod Illustrissimus Dominus Petrus Dei gratia Aragonum Rex dies suos clauserat extremos. Etiamque fuit per nominatos et alios publice divulgatum et denunciatum illustrem Dominam Sibiliam de Fortiano, Reginam Aragonum clamdestine fugisse a civitate Barchinonae.

1387. Anno Domini M.CCC.LXXXVII. fuit facta nova pragmatica per Illustrissimum Dominum Johannem Regem Aragonum super regimine civitatis Maioricae et totius insulae eiusdem; ob quod in vigilia Beatae Mariae mensis augusti eiusdem anni, fuerunt facti et creati novi jurati dictae civitatis; et isti omnes debent regere eorum jurariam per XVI. menses continuos, aliis primitus creatis penitus expulsis.

1388. Die mercurii tertia mensis junii anno a Nativitate Domini M.CCC.LXXXVIII. circa horam tertiarum fuit facta praeconizatio publice ad voce tubetarum per civitatem Maioricarum: quod quicumque haberet hereditatem aut officium in insula Sardiniae, quod hinc ad festum Sancti Michaelis mensis septembris proxime instans transfretaverit ad dictam insulam, et de eisdem hereditatibus possesionem adipiscerentur.

Digous a IIII. de juny any dessus dit apres vespres fo cridat publicament per la ciutat ab sos trompetes e cornamuses, que tots los sarts sien franchs, e que aquells sen pusquen tornar en Cerdenya, con lo Governador es aparellat de donar a aquells vaxells et pessar aquells franchs de nolits; e que tot hom e tota persona deia aquells de liurar sots pena de cors et de aver.

In dicto anno fuit crebis et maxima mortalitas puerorum in insula Maioricarum.

Die veneris XIIII. mensis julii anni praescripti fuit denunciatum per aliquos qui venerant Barchinona quod inclitus et magnificus Dalfi (Delfín), etatis V. annorum vel inde circa, filius Illustrissimi Domini Johannis, Regis Aragonum suos dies clauserat extremos; propter quod die mercurii XXVI. augusti sequentis fuit factum et celebratum in Sede Maioricarum ad requisitionem juratorum Maioricarum solemne anniversarium pro anima ipsius infantis.

1390. Anno Domini millesimo. CCC. nonagesimo in mense augusti nobilis … Dux de Bar... regia g... cum multitudine militum et peditum armorum transfretarunt cum quinquaginta galeis armatis et ultra Januensibus ad portum de Frague terra Serracenorum, in qua steterunt per plures dies bellando, et plures actus militiae excercendo. Et demum recusantibus, seu pocius contradicentibus dictis Januensibus pugnare, dictus nobilis Dux propter proditionem de qua dubitabat, recessit festinanter ut fertur a dicto loco Frague ad partes... aplicando.

Divenres a VIIII del mes de deembre any M.CCC. noranta fo cridada publicament ab trompeta de volentat dels jurats de Mallorques la moneda, la cual novellament es stada batuda en Mallerques, so es, los florins, en la emprenta dels quals deu esser... é una letra aytal M. per designar que de Mallorques son: é en lo c... per senyal... monede. Cascu de aquests florins es aprociat é aforati valer XV sous é … diners. 

Batse (: se bat) aquesta moneda, o ses comenada batre lalberch den Anthoni... de misser Scoto pres la esgleya de sent Nicholau Veya.

Die mercurii XXI mensis decembris anno praedicto, qua fuit festum Sancti Thomae fuit positum interdictum in universitate Maioric. per sanctissim. Dnum. Papam Clementem, seu de eius mandato... officium fiebat ... in ecclesii occulte, ianuis clausis, occasione, videlicet, questionis … inter venerabilem Durandum Ronsellini ex parte una, et ... de Uclam … ex altera, ratione … parrochialis ecclesiae de P... 

1391. Die mercurii XIV junii anno a Nativitate Domini M.CCC.LXXXX primo, pro transitu fiendo apud insulam Siciliae fuerunt apposita vaxilla Regis et Domini Infantis Martini, ac Bernardi de Capraria capitanei armatae circa praedictum transitum fiende, et Thomae de Biche, militis vice admirati; cuius occasione fuit praeconizatum guidaticum in forma solita.

In mense julii anni Domini M.CCC nonagesimi primi fuit publice divulgatum per civitatem Maioricensis quod habitatores regni Xibiliae Regis Castellae, et etiam aliorum ditionum ipsius regni interfecerant Judeos dicti regni et aliarum terrarum ipsius Regis, defraudando et alias furtive secum portando bona mobilia ipsorum Judeorum.

Et pari modo fuit narratum quod aliqui regni Valentiae facie de avalot contra Judeos civitatis ipsius regni interfecerunt bene LXXX Judeos, propter quod intrarunt callum aljaimae ipsius civitatis, et secum asportarunt nonnulla bona dictorum Judeorum. Qua de causa illustris Infans Martinus, Dux Cervariae et Montis albi inquiri fecit contra dictos malefactores capiendo ipsos et eos viriliter opprimendo.

Die veneris II. augusti, anno a Nativitate Domini M.CCC.LXXXX primo, secunda hora diei de mane fuit relatum onorabili Domino Francisco ...

militi Gubernatori Maioricarum, quod plures gentes forenses venerant seu aplicaverant camino … causa invadendi seu alias destruendi callum Judaicum Maioricense et Judeos in eodem habitantes; propter quod dictus Dominus Gubernator cum multitudine gentium civitatis, tam equitando quam pedes eundo exiit obviam eis dicendo eis quod redirent ad eorum habitationes; sic quod dicti forenses quasi incontinenti absque causa aliqua vulnerarunt equm dicti Domini Gubernatoris, et interfecerunt ronsinum in quo Jacobus Lobera equitabat.

Et ipsa eadem die circa secundam horam diei dicti homines forenses una cum pluribus et diversis hominibus civitatis, invadendo dictum callum, ipsum capierunt, et finaliter ipsum expoliarunt ab omnibus que in eodem erant. In qua quidem invasione et captione interfecti fuerunt, ut fertur, tres homines Christiani, et bene trecenti Judei inter masculos et feminas.

Die mercurii, nona mensis Augusti anno praedicto fuit injunctum (o iniunctum? leo iniunoctum) notariis sub amisione corporis et bonorum, quod ipsi nullatenus cancellent instrumenta aliqua facientia pro

Judaeis nec instrumenta aliqua finis seu compositionis aut redemptionis facientia pro dictis Judeis vel inter eos, non faciant neque recipiant.

Die sabbati quinta mensis augusti anno praedicto fuit destructus callus Judaicus civitatis Barchinonensis; prout publice relatum fuit in civitate Maioricensis. Et illi qui intus carcerem detrusi erant, expulsi fuerunt per vim facto et opere diversarum personarum ipsius civitatis. Etiamque fuit in eodem contextu per illasmet personas missus et positus ignis in scribaniae curiae, baiuliae dicti civitatis; ob quod diversi libri et scripturae ipsius curiae fuerunt combusti et destructae.

1392. Die martis qua computabatur vicesima mensis februarii anno a Nativitate Domini M.CCC. nonagesimo secundo circa horam terciarum magnificus vir Infans Martinus, Dux Cervariae et Montisalbi, ac frater illustrissimi Domini Johannis Dei gratia Regis Aragonum, aplicuit de partibus Cataloniae in mollo maris (muelle; moll) civitatis Maioricarum cum undecim galeis valde bene armatis et munitis, causa navigandi et

transfretandi versus insulam Ciciliae, et cum eo illustris Rex et Regina Ciciliae, ac aliqui Comites, et nobiles et milites dicti Domini Regis, ac dictae insulae Ciciliae; inter quos erat Bn. de Capraria, Vicecomes, et duo filii Comitis de Prades, e Vicecomes insulae, ac G. Raimundi de Muncada, Comes de Famagosta, et nonnulli alii nobiles, et domicille ipsius insulae Ciciliae. Qui quidem Rex erat filius predicti magnifici Ducis; eratque, ut asserebatur, aetatis XIII annorum, vel inde circa; et dicta Regina, ut dicebatur, erat etatis XXX annorum, vel inde circa. In numero vero dictarum galearum erant duae galeae Massinae, dictae insulae Ciciliae.

Post praedicta autem die jovis XXII mensis februarii anno praedicto hora tercia (leo terda) ipsius diei, dictae galeae cum omnibus superius nominatis recesserunt a portu Maioricarum causa navigandi versus insulam Minoricae.

Die luna prima mensis aprilis anno praedicto Reverendus Dominus Lodovicus de Prades, Episcopus Maioricensis intravit civitatem Maioricarum, veniendo de civitate Barchinona, causa visitandi suum episcopatum; ob cuius reverenciam et honorem fuit sibi facta magna processio, et totus clerus exivit obviam ei usque ad plateam Curiarum (plaça de Cort).

Die dominica IV mensis augusti anno a Nativitate Domini M.CCC.LXXXXII fuit celebratus laus in civitate Maioricensi pro beatissimo transitu, quam Dominus Rex noster intendit facere de proximo apud regnum Sardiniae pro subiugando sibi Branchaleo, inimicum capitalem et rebellem ipsius Domini Regis.

Die veneris XI mensis octobris anno praedicto fuit ex parte Venerabilis Berengarii de Montagut locum tenentis Gubernatoris Maioricensis divulgata et publicata publice per precones curiarum cum vocibus tubecelarum, generalis remissio et absolutio per Dominum Regem et Dominam Reginam eius consortem factae omnibus et singulis personis, quae culpabiles fuissent reditionibus, incendiis, fractionibus calli Judeorum et homicidiis, et generaliter omnibus illis qui anno proxime lapso culpabiles fuerunt diversis malis et actibus qui facti et sequuti fuerunt diversimode in regno Maioricensi. 

Diluns a XIV de octubre lo senyor Bisbe de Mallorques befleyi cinch galeas armades e duas galiotes, e dos rampins, et una barcha armades, les quals deven anar contra moros. E axi mateix dita missa al cap del moll, ahon vengueren infinides persones, lo dit astol saluda devant la Seu de Mallorques, les quals fustes singulars persones de la ciutat armaren. E aquell dia matex a la primera guayta les dites fustes sen partiren de la dita ila.

1394. Digmenge a la... mes de janer any de la Nativitat de nostre Senyor M.CCC noranta quatre vingueren et arribaren en Mallorques vuyt galeas armades en Bersalona per lo pesatge quel Senyor Rey devia fer en Serdenya, et deuian anar, segons se deya, en Cicilia per socorrer e aiudar al Rey de Cicilia, de les cuals eren patrons ciutedans e mercaders de Barsalona; e en aquella capita alcu no habia.

Dimarç a XIII del mes de janer any demunt dit a tres hores del die o aquientre, la senyora Reyna d' Arago, Infanta (infantá) dins la ciutat de Valencia hun infant mascle, lo nom del qual es apellat Pere; per la nativitat del qual fo feta en la dita ciudad gran festa, balls, juntes, e altres coses notables e de gran alegria.

Divenres a XXIII de janer any demunt dit les dites vuyt galeas de Barsalona se partiren de Mallorcha.

Dissapte a XXXI de janer any demunt dit per la nativitat del demunt dit infant fo feta sollemne processo per aquell die e per los dos dies seguens balls, e juntes e festa molt honradament per la ciutat.

Dimarç a X de fabrer any demunt dit, lo noble mossen Ramon Dabella, Gobernador de Mallorques arriba en Mallorques ab la galea den alamany per esser capita de duas galeas que la ciutat de Mallorca deu armar per anar en Cicilia ab les X galeas de Barsalona, e sinch de Valencia.

Die mercurii quarta mensis marcii anno praedicto duae galeae armatae pro universitate Maioricensi in sucursu armatae factae contra Branchaleo, inimicum Domini Regis, et etiam rebelles Regis Ciciliae, quarum capitaneus extitit nobilis Raimundus de Apilia, Gubernator Maioricensis: recesserunt a mollo maris ipsius civitatis causa faciendi earum viagium versus insulas Sardiniae et Ciciliae antedictae.

Die lunae XII mensis octobris anno nonagesimo quarto circa horam terciarum fuit ex parte Domini Regis facta praeconizatio per plateas civitatis Maioricensis voce preconia cum tubecens quod per Christianos fieret anno quolibet festum solemne sacratissimae Conceptionis Beatae Mariae Virginis, Matris Domini nostri Jhesu Christi; et quod nullus de coetero auderet dicere vel divulgare quod dicta Beata Virgo Maria concepta fuit in pecato originali.

1395. Diluns a XXII. de fabrer, any de la Nativitat de nostre Senyor M.CCC.LXXXX quinto, foren fetes carnastoltas (carnestoltes : carnestolendas), per so cor lo sendema qui fo dimarç fo deiuni de Sent Macia, qui fo lo primer dia de Coresma.

Die dominica de mane XVIII, mensis julii, anno predicto, illustrissimus Dominus Johannes, Dei gratia Rex Aragonum venit de Barchinona cum illustri Domina Regina, eius consorte, et cum quadam eorum filia, et cum filia illustris Regis Petri bonae memoriae patris ipsius Regis Johannis, et cum multitudine militum, baronum, domicellarum, et aliarum notabilium personarum; et aplicuit cum quatuor galeis armatis in portu de Soller.

Lo die dessusdit apres dinar lo dit Senyor Rey se parti de Soller e venchsen a Bunyola, e de qui parti e venchsen a Valldemussa (: Valldemossa), ahon stech fins al dimecres.

E dimecres a XXI. de juliol lo dit Senyor Rey venchsen al castell de Bellver, ahon ha stat fins a dimecres seguent.

Dimecres a XXVIII. de juliol lo dit Senyor Rey ab la Senyora Regina e ab les Senyores Infantes, e donzelles, e persones moltes notables entraren en la ciutat pessada hora de vespres; per la cual cosa fo feta gran festa e fort solemne, e dura per quatre jorns continuus, dins los quals foren fets balls per tots los officis de la terra, e al sinch jorn juntes per los jurats de la ciutat. E foren vesties (vestides) per la dita sollempnitat XXX. persones en nombre dels bens de la universitat, so es, de drap dor et de vellut ab drap blau de Florenti, faent meytats dels draps dor e de vellut, ab lo dit drap de Florenti.

Apres quel dit Senyor Rey ab la dita Senyora Reina ab les persones dessusdites hagueren stat per alcuns dies en la ciutat de Mallorques foren fetes moltes e diverses novitats en la dita ciutat, e oppresions e forçes a les gens axi per raho de posades que donaven a nobles, cavallers, ciutedans e altres gens, com per raho de infinides coses que los officials del dit Senyor demenaven contra homens de paratge, ciutedans, mercaders, notaris e manastrals (menestrals), en tant que per ocasio de les dites coses que lo regiment de la terra romangues en mans de aquells quil tenien, donaren los dits regidors al dit Senyor, segons ques dehia, cent milia florins dor.

Digous a XVIII. del mes de noembre, any dessusdit, lo dit Senyor Rey ab la Senyora Reyna, e les Infantes e altres, partiren de Mallorca, e recullirense en la galea reyal a Portopi, sens que no pres comiat de la ciutat, ne entra en aquella, ans stech de aquella absent per lonch temps stant en lo castell de Bellver. E partissech ab cinch galees.

Dimecres a 11 (o II) del mes de noembre fo cridada la general remissio, la qual lo dit Senyor Rey feu a tots generalment de qualsevol crims que haguesen comes; e aso per cent e quatre milia florins, que li foren promesos per la terra.

La audiencia del dit Senyor romas en la ciutat, e aquistench (todo junto, salto de linea, aquí se, es tench) continuadament per dos mesos e mes avant, apres quel dit Senyor Rey fo partit de Mallorques.

1396. Die martis XXIII. mensis madii, anno a Nativitate Domini M.CCC.XCVI. ex relatione cuiusdam patroni lembi, hac de causa per consiliarios et probos homines civitatis Barchinonensis et aliarum civitatum regni Aragonum missi, honorabili Berengario de Monteacuto, domicello locum tenenti nobilis Raimundi de Apilia, Gubernatoris maioricensis, fuit denunciatum quod illustrissimus Dominus Johannes, Rex Aragonum, judicio divino, decesserat subito in loco de Fuxa, die veneris qua computabatur XIX. mensis et anni praedictorum.

In eodem anno fuit mortalitas in civitate et regno Maioricarum, propter quod plures pueri et puellae, adolescentes et adolescentulae ac iuvenes (juvenes) decesserunt morbo glandularum; et istud duravit per plures menses.

Die lunae qua computabatur XXIX. mensis madii, anno proxime scripto, fuit solemne anniversarium missarum celebratum in castro regio praetextu mortis praefati Regis Johannis, et ibi sermo factus per venerabilem religiosum fratrem Johannem Axemeno (Ximeno : Jimeno, Gimeno), licenciatum in sacra pagina, ordinis fratrum Minorum. = Et in crastinum praedicti diei fuit factum aliud anniversarium in Sede Maioricarum per universitatem Maioricensem, in quo loco plures et quasi infiniti milites, cives, mercatores, manastralli et sindici forenses intraverunt induti saccis; et ibi sermo factus fuit per religiosum fratrem

… *Ponaen (seu Poncieti) ordinis B. M. de Carmelo, Die martii XXX. mensis madii dicti anni cadaver praefati Domini Regis fuit traditum ecclesiasticae sepulturae in Barchinona in ecclesia Sedis prope sepulturam illustrisimi Domini Petri recolende memoriae Regis Aragonum patris sui.

In crastinum die sepulturae dicti Regis, nuntii civitatum Cesaraugustae, Valentiae et Barchinone cum probis hominibus ipsius civitatis Barchinone elegerunt in Reginam Dominam Mariam, consortem illustris Infantis Martini, Ducis Montisalbi, in absentia ipsius Domini Infantis, et eam sedere fecerunt in solio castri novi regii Barchinonensis.

Die mercurii XXI. mensis junii, anno praedicto, fuit eclipsis lunae et duravit per tres horas et ultra.

Die sabbati XXII. mensis julii, anno praedicto, circa horam vesperorum nobilis Johannes de Cruillis, et venerabiles Raimundus de Talamancha et Berengarius de Palau, milites, tamquam nuncii per illustrissimum Dominum Infantem Martinum, Ducem Montisalbi, noviter electum in Regem Aragonum, missi ad illustrissimam Dominam Mariam, eius consortem, aplicuerunt Maioricas cum plenissima potestate, ut asserebatur, concedendi regimen ipsius regni dictae eius consorti. Et cum eis venit Jacobus Sacoma, civis Maioricensis, missus pro juratis Maioricarum ad dictum Dominum Regem Martinum ad insulam Siciliae, ubi dictus Dominus Rex personaliter aderat cum filio suo Rege dictae insulae, pro subiugando sibi et dicto filio suo dictam insulam.

In mense julii praedicto nobilis Rodrigo Diz aplicuit Maioricas cum quatuor navibus armatis excercendo piraticam contra Januenses.

Die mercurii XVI. augusti, anno praedicto aripuerunt in Maioricas filius nobilis Comitis de Cardona, et reverendus Episcopus Dertusae ac plures alii notabiles personae, nuncii seu ambaxiatores electi per civitatem Barchinonae et totius principatus Cataloniae ac civitatis Valentiae cum sex galeis armatis, quarum duae fuerunt armatae in dicta civitate Barchinone et duae in civitate Valentiae, missi ex certis causis ad illustrissimum Dominum Martinum, Regem Aragonum in praedicta insula Siciliae personaliter constitutum.

1397. Denuntiatum fuit in Maioricis quasi in principio anni a Nativitate Domini MCCCXCVII. per litteras diversas aliquibus huius civitatis missas, quod *XVIII die mensis septembris proxime preterita fuit factum et habitum maximum bellum inter infidelem Lamorac Regem, Principem et Dominum Turcorum, et illustrissimum ac potentissimum Regem Ungariae; et bellum dictum duravit per sex dies, infra quos ceciderunt trescenta milia Turcorum, et Christianorum plus sexaginta milia. Sed ¡proh dolor! praefati Turchi reputati fuerunt, ut fertur, victores.

Etiam fuit relatum ac publice nuntiatum quod pax et maxima tranquilitas fuit facta et firmata, intervenientibus matrimoniis et aliis sollempnibus firmitatibus, inter illustrissimum Regem Francorum et Regem Angliae: et inter alia quod dictus Rex Anglorum pugnet contra Comitem vulgariter dictum de Vertut, dominum civitatis de Mil...

Post praedicta die martis XXVII. mensis martii anno praedicto fuit denuntiatum publice, quod serenissimus Dominus Martinus Dei gratia Rex Aragonum per mortem illustrissimi Domini Johannis, Regis Aragonum quondam, apulerat in loco de Massella septima die mensis martii supra dicti, cum septem galeis armatis, recedendo ab insula Ciciliae; propter quod fuit facta praeconizatio ad tubessens, et aliis generibus musicorum sive mimmorum, quod fierent comuniter per loca ipsius civitatis alimares et alia signa ignea, et alias, significantia et demostrantia gaudia et ilaritates propter meatum et transitum dicti Domini Regis Martini feliciter regnantis, noviterque cum triumpho et maxima victoria, ad regnum Aragonum de dicta insula Ciciliae redeuntis.

Per la vinguda del dit senyor Rey, digmenge lo primer de abril any dessus dit, fo tret lo astandart de la Sala, e aportat per en Francesch Umbert jurat, ab professo semblant del die de Sent Silvestre et Sancta Coloma. 

E aquell jorn matex e lo sendema foren fets balls, e lo digmenge seguent juntes en lo born per part dels honrats jurats.

Dimarç a XXIV de abril de dit any lo noble en Rodrigo Diz ab so enginy isque de la preso regal ac hon estave pres per manament de la Senyora Reyna; e asso per alcuns delictes per aquell comessos contra alcunis sots messes del Senyor Rey, e altres havents pau e treva ab aquell (a: Llamábase Rodrigo Díez: estaba preso a instancia del Rey de Portugal por haberse apoderado como pirata en los mares de Lisboa de una nave intitulada S. Cristoval, cargada de jabón de losa, sebo, aceite, paños, etc., para Flandes. En dicha instancia se llama miles Valentinus. Había venido aquí con esta presa, y cuando ya tenía su pasaporte para marcharse, le mandó prender la Reina Doña María con todos los suyos, y confiscar sus bienes. La orden está fecha en Barcelona a 16 de octubre de 1396. Todo consta en el archivo real de Mallorca, registro de ese año.

En el de la Bailía de Valencia (lib. 47. provisión. privileg.) consta que aún vivía en 1439, de cuyo año hay un proceso sobre las presas que hizo con su balaner (ballenero), nave suya propia. Otro balaner compró en el mismo año, llamado Santa Catalina. Consta allí en mil lugares, que era caballero y vecino de Valencia. Con esto es más fácil de colegir que Manuel Díez, autor del libro de albeitería a mitad del siglo XV, era natural de dicha ciudad, y de esta familia, y acaso hijo de Rodrigo.


Dimecres a XXIII. de maig any dessus dit, lo dit Senyor Rey en marti vinent de la ciutat de Avinyo arriba ab X galeas armades en Catalunya en lo loch apellat Mataro (Mataró). E lo digmenge seguent que hom comptave a XXVII. dit mes lo dit Senyor Rey entra en la ciutat de Barselona fort gloriosament, e ab gran gent, ahon fo feta gran e molt excellent festa, axi per los ciutadans e habitadors de la dita ciutat, com per los missatgers de Seragosa, de Valencia, de Mallorques, com de les altres terras e lochs del dit Senyor. E foren fetes grans maravelles, jochs, balls, juntes e altres noblesses, demonstrant gran goig e alagria per la vinguda del dit Senyor.

Digmenge a VIII de juliol any demunt dit lo molt reverent e honest frare Pere Mari, ministre del orde dels frares menors en les parts de la senyoria del Rey de Arago feu les vespisits sub dubia al honrat frare Johan Exemeno del dit orde, licentiat en taulagia (licenciado en teología), per so cor aquell frare Johan devia pendre lo digmenge seguent lo barret del seu magisteri; per lo qual fo la esgleya dels frares menors enpaliada, é ague (e hagué) sollemne festa feta en diverses maneres.

Digmenge a XV. de juliol mestra Johan Xemeno (otra variación más del apellido) del orde dels frares menors, pres lo barret en la Seu, e feu gran festa e grans balls, e de totes les ordes dels frares ballaren en aquesta jornade dins la igleya de Sent Francesch (lib. fabrica es anno).

Digmenge a XV. de juliol any de munt dit lonrat frare

Johan Exemeno pres lo barret magistral per ma del dit reverent ministre del dit orde en la Seu de Mallorques; en lo qual loch foren disputades diverses questions per quatre mestres en taulagia, dos del dit orde, so es, per mestre P. March, e per mestre Anthoni Sent Oliva, e per mestre 

P. Tur, e per mestre G. Sagarra del orde dels frares Preycadors. E aqui matex foren dats a diverses persones, axi graduades com no graduades, barrets e guants de cuyr; e per lo dit mestre novell fo feta gran festa en casa sua per sos parents, e altres honrats homens de la ciutat.

Divenres a XXXI de agost any M.CCC.XCVII lo noble mossen Huc de Anglarola vench et arriba en Mallorques ab una galea armada, havent nom de Vis Rey, e havent gran potestat del Senyor Rey per redressar lo regne, e aquell metre en bon stament; e ab ell vengueren en P. Canto savi en dret assesor seu, e ab dos notaris, e ab dos contadors, e ab moltes altres persones; e singularment (leo singularement) ab ell vench madona muller sua, filla del vescomte de Rochaberti.

En lo mes de novembre any dessus dit vench en Mallorques un hom apellat en Cardona, trames (leo trauses) per los jurats de la ciutad de Valencia, per denunciar als jurats e prohomens de Mallorques que la ciutat de Valencia et de Barsalona havian mampres e acordat que en reverencia de nostre Senyor fos fet hun gran pessatge o stol per pessar en Barbaria, per exaltacio de la fe cristiana, e per haver lo cors precios de Jhesu Crist, lo qual moros sen havian aportat de una capella que es en lo dit regne de Valencia; e axi mateix per fer venjansa de la dita injuria; per que suscitaven los habitadors del regne de Mallorques quine e quanta ajuda faria en lo dit pessatge.

1398. Dimecres a XX. de març any de la Nat. MCCCXCVIII. foren possades cedules per les portes de les esgleyes, per les quals nostre Senyor lo Papa, per contemplacio de la armada dessus dita, atorguava indulgencia a pena e a culpa a tots aquells qui en la dita armada iran personalment; e moltes altres indulgencias a aquells qui almoynas in faran dasso del lur.

Dissapte a XI. del mes de maig any dessus (leo dessu) dit fo feta sollemne processo faent la via del Corpus Crist per raho de la crehuada; la qual fo preycada en la Seu ans de la processo per lonrat frare Johan Exemeno mestre en taulagia. *En aquell iorn fo reebuda la dita crehuada per molts e diverses del dit regne e daltres.

Dissapte a XVIII. de maig any dessus dit lo noble mossen Huc Danglarola, Visrey, muda los jurats del regne de Mallorques, e tots los oficials de la casa de la Juraria, com hagues ja mudats lor consellers; per la qual cosa fot mudat lo regiment en mans de aquells qui aquell tenien ans de la destruccio del Call.

Dissapte a XIII. de juliol any dessus dit lo noble mossen Jofre de Rochaberti, vescomde, arriba en Mallorques en nou galeas e una galiota de Valencia, axi com a capita de aquellas, sperant assi en Mallorques mes nombre de altres fustes armades, per anar contra moros en semps (ensemps; ensemble; junto) ab lo stol, que lo regne de Mallorques ha promes fer per raho del dit pessatge. = Item a dies seguents arribaren quatre galeas et VIII. galiotas; les quals se acompanyaren ab les dessus dites. E totes ensemps partiren de Mallorques a XXIV. de Juliol. = 

Per vigor de la armada dessus dita foren armades en Mallorques sinch galeas, tres galiotas, XVII. rampins et vuyt entre pamfills e barchos (barcos; barches, barques) grosses, e sis lalmos grossos.

Divenres a II de agost mossen Huc Danglarola axi com a capita elet de tot lo stol de Mallorques parti del moll de la ciutat, e feu la via de Portopi.

Dimecres a XIV. dagost tot lestol (lo estol, stol; l' estol) de Valencia e de Mallorques junct en ila de Evissa, lo qual pren suma de LXX. veles, entre les quals foren L. veles de fustes de rems, les altres foren fustes radents, les galeas foren XIX. per nombre: tots ensemps partiren de la dita ila de Evissa, feta per aquells primerament devant lo castell mostre de les persones e de les lurs armes. E segons relacio de alcuns atrobarense en lo dit stol pessates sed milia é D. (más de 7500) persones combatents, entre les quals hi hacia (habia) en tern (entorn) CCCC homens que hom apella darmes, so es, gentils homens, o tals quis armen o son cuberts de ferre.

Lo stol dessus dit apres grans fortunas per aquell sostengudes, vench e arriba denant lo loch appellat Tedelis, terra de moros, ahon tres galeas, so es, duas de Valencia, e una de Mallorques, la qual menava P. Moscaroles, se acostaren, e finalment isqueren en terra, e apres de aquelles tots los altres fustes, e assenyaladament los fustes de rems, e aqui feren de lurs armes. E finalment dins spay de una hora ells entraren e esveyiren lo dit loch ab forsa darmes; e tingueren lo dit loch per hun jorn e mig; e dins aquest spay lo dit loch fo desrobat, e dins aquell molts moros, axi mascles com fembres e infants pochs (: pobres, frágiles, de poco poder, paucos) morts, los quals prenen suma segons relacio de molts de CCC. persones. E ultra foren cativades pesades CL persones. 

E a la perfi (al final, a la fi) meteren foch en lo dit loch. E asso fo dimarç a XXVII de agost any desusdit. E lo sendema que fo dimecres a mig jorn les gens del dit stol jaquiren lo dit loch.

En lo combatiment del dit loch mori mossen Bng. Lansol (Llansol, Llançol : sábana, tela) de Valencia per so com caygue de una scale, é un castella.

En lo departiment del dit loch los dits capitans, so es, lo Vescomte de Rochaberti e mossen Huc feren recullir la gent, remanents ells dins lo dit loch ab alcuns lurs consellers e amichs, entre los quals foren Jacme de Pertusa de Valencia, Johan Desbach, G. Unis, en Montagut, e daltres. 

E recullida la gent feren levar les dites galeas de la posta per mudarles en altre loch pus convinent. E stans axi dins la dita vila de Tadelis (Tedelis más arriba) los dits capitans ab los dessus nomenats, e altres, los moros veent que les gens eran recullides e que fort pochas gens eran romases dins la dita vila, tots ensemps vengueren sobre los dits capitans ab ma armada. E lavors los dits capitans, axi com posgueren, asseiaren de volur (voler) fugir; e tant foren apressats e cuytats per los moros, que no fo (sol) a ells, ans foren ferit (ferits) per los moros gran partida de aquells, en tant quel dit mossen Huc, e los dits Johan Desbach, e en Pertusa, e en Montagut, e daltres foren alansejats per los dits moros, e finalment morts per aquells, en gran culpa del dit mossen Huc, car si ell se fos recullit, axi com li era dit, no fora ell estat mort ne los altres, qui per contemplacio sua moriren ab ell.

Apres les coses dessus dites, lo stol dessus dit sostench gran fortuna, en tant que totes les dites fustes se ascamparen dassa e dalla, e cuydaren per la major part nagar (nagats más adelante); e moltes de aquellas per la dita fortuna perderen timons e governs, e gran partida dels rems; e partida de aquellas arribaren en Mallorques dimarç a III de setembre.

Dimecres secunda mensis octobris dicti anni fuit factum sollemne anniversarium missarum pro morte dicti nobilis Hugonis de Angularia, Viceregis, defuncti ut capitanei in praedicto loco de Tadelis.

Per la mort del dit mossen Huc fo elet per lo gran consell del regne en capita del dit stol de Mallorques lo honorable en Bng. de Montagut, doncell, loctinent de Gobernador del regne de Mallorques.

1399. Divenres a XXIV de janer any de la Nativitat de nostre Senyor M.CCC.XC nou fo feta crida ab juglars a cavall, que fos feta processo digmenge primer vinent per lo molt alt en Fraderich, fill del Rey en Marti Rey de Cicilia, e primogenit del Rey nostre d' Arago 

(Martín de Sicilia, muerto antes que su padre Martín de Aragón. Fraderich, Fadrique, Federico, Frederic &c, sería pretendiente a la corona de Aragón tras la muerte de Martín I en 1410, pre Compromiso de Caspe de 1412), 

lo qual novellament era nat en Cicilia; per la cual cosa lo dissapte ans del digmenge foren fetes alimeras (alimares; alifares), e grans fochs e altres senyals de alagria.

Dissapte a XV de març any dessus dit fo feta crida publica per los lochs acostumats de part del honorable en Bng. de Montagut, doncell, capita de la sancta armada, que tot hom se degues apparellar per anar en la dita armada; e foren cridats certs capitols, per los quals fo notificat a cascun qui pendria moros o altres coses que haguessen certa cosa per cascun cosa, e axi mateix hagues de les altres coses certa part.

Dimarç a XVIII del mes de març any demunt dit lo Reverent Pare en Xst. mossen Luis de Prades, Bisbe de Mallorques, mossen Jordi Sent Johan, mossen Gregori Burgues, cavallers, Narnau Alberti savi en dret, e molts daltres prengueren comiat e isguerensse (: se ixqueren, de exir, eixir) de la ciutat per coratge de recullirse per anar a la coronacio del Senyor Rey, la qual se deu fer, Deus volent, lo jorn de la caritat prop vinent a VII de abril. = Per rao de la dita coronacio foren elegits missatgers qui anassen en Seragossa per esser en la sollemnitat de la dita coronacio los honrats en Bng. Tagamanent, doncell, Narnau Alberti, savi en dret, e en Canals de Soller per los homens de fora.

Segons letras dels missatgers de la universitat de Mallorques, lo dit Senyor Rey en Marti se corona digmenge a XIII de abril any dessus dit. 

Diluns a XXIII de juny del dit any lo dit Arnau Alberti ensemps ab lo dit Canals tornaren de la dita missatgeria, pero lo dit Arnau fo fet cavaller per lo dit Senyor Rey en la dita coronacio.

Dimarç a XXVIX (?) del mes de juliol any dessus dit arribaren en lo moll de la ciutat de Mallorques duas galeas armades, en les quals vench lo bastart de Navarre, germa del Rey de Navarre, ab molts honrats homens, per anar en la armada sancta dessus dita contra moros; jatsia fosen ja en lo moll una galiota, et un rampi, e tres lauts privilegiats. Dimecres a XXX del dit mes arribaren en lo dit moll sis galeas e una galiota armades, del qual stol era capita lo noble mossen P. de Vilaragut per anar en lo dit sant pessatge.

Dimecres a VI del mes de agost del dit any fo feta sollemne processo per raho del stol de Mallorques, qui ana al cap del moll de la mar, e aqui fo cantada missa, e fet sermo per mestre Johan Exemeno del orde dels frares menors. E apres lo dit honorable en Bng. de Montagut, capita del dit stol parti del dit moll, e vench ab quatre galeas e diverses galiotes e rampins denant la Seu, e saludaren altament. E asso fet, possarense devant la portella, ahon stech lo dit capita per tot aquell die.

Digous a VII del dit mes lo dit honorable capita se parti de Mallorques ab alscuns rampins faent la via del cap blanch per anar a Maho, ahon era junct lo stol de Valencia.

Diluns a XVIII del mes dagost, any dessus dit lo molt Reverent Para en Xst. mossen Luis de Prades Bisbe de Mallorques vench et arriba en Mallorques de la coronacio del Senyor Rey ahon era anat.

Digmenge a XVII del mes dagost any dessus dit lo honorable en Bng. de Montagut capita, stant en lo port de Maho ahon havia sperat tot lo stol qui sots ell devia anar, feu mostra de la sua gent, e foren atrobades entre totes MMM.D. (3500) persones; empero en aquelles no era la galea den Seure, ne dues galiotes, qui despuys feta la dita mostra sobre vengueren. En lo nombre de les gens eren be C. homens appellats darmes, e qualscuns DCC. ballasters. Les fustes foren en nombre LXX. entre grans é pochas; entre les quals eran sis galeas groses, e tot lo sobre pus entre galiotes, rampins, barches grosses, lenys, e una nau.

Lo dimarç seguent a XIX del dit mes lo capita de Valencia feu mostra en lo dit loch de la sua gent, e foren atrobades entre totes MM.DC. persones, entre les quals havia CL. homens darmes e de ballesters. 

Les fustes eran per nombre XXX, so es, set galeas grosses, e lo sobre pus galiotas, rampins, lenys, barchas, lauts, e una nau que patronaiaven homens de Montblanch.


Tot lo stol dessus dit parti del dit port digous a XXI. del dit mes, e feu sa via vers lo loch de Bona; e com vench a cap de … dies lo dit stol torna per contrast de temps, e torna al dit port, e aqui stech fins lo digous seguent, que parti del dit loch, e veleiant arriba en port de Bona, digmenge a XXXI de agost, ahon foren junctes, segons ques diu, norante e quatre fustes entre grans e pochas, so es, XIII. galeas grossas, XVI. galiotes, XXI. rampi (rampins), XIV. lauts groses, XV barchas radonas, VI. lenys de bandes, VII lenys radons, dues naus.

Lo diluns primer dia de setembre partida del dit stol isque en terra, e combaterense los christians ab los moros, aquest combatiment dura per alcun spay de temps, tirantse los uns als altres passades e bombardes, encare que no se menyscaba sino un hom dels cristians. E en aquesta jornada lonrat Nortis (En Ortiz, Ortis) de Sent Marti fo fet cavaller.

Lo dimarç seguent a II de setembre lo capita de la nau de Montblanch dona a entendre a mossen R. de Sent Marti capita de la nau de Mallorques que patronaiava en P. Aymerich, que los capitans maiors de Valencia e del stol de Mallorques pessaven a la una part del dit loch de Bona, so es al loch ahon hi (ha) arenal, per donar scalas en terra per combatre e fer fets darmes; per que dix al dit mossen R. que ell volgues exir en terra ab la sua gent; e asso matex fo dat entendre a les fustes radonas, rampins, e altres fustes manques (manco : menor : menos). Per la qual cosa un rampinet dona de la popa en terra, e isqueren qualscuns VII homens, e mes hun panonet a una torra de aquellas qui son fora la vila del dit loch de Bona. E de continent les gents de les dites naus e de les fustes manques isqueren totes o gran part de aquellas en terra, e pujaren alt en dos puigs, e aqui volent se fer forts, hagueren alcuna ascaramusa (escaramuza) ab los moros. A la perfi apres alscuns combatiments e escaramusses los moros apoderasen a peu e a cavall; 

e diuse que hi havia pessats XXX m. moros, entre los quals hi havia VI o VII m. homens a cavall, com fos aqui lo poder o ajust de tres Reys moros. Per la cual cosa los cristians se materen en fuyta, e per la penya avall jaquirense anar stro á (tro : hacia el : cap al) mar, jaquint les armes en terra, faent hers esforç de poderse recullir en les fustes; e per la multitut de les gens nos porian recullir, ans los uns negaven los altres; e per aquesta manera moriren dels cristians, axi per mans de moros, com en la mar que foren nagats per glay (esglay, temor) e per lansarse en la mar, qualscunes C. persones, entre les quals lonrat mossen Ortis de Sent Marti, fo atrobat mort sens cap, per so cor cap dellant la gent de la nau de son frare e altres, ell no farit (: ferit) en la cama, e finalment mori. E lo seu cors fo aportat en Mallorques, e soterrat en la Seu, dimarç a IX de setembre del dit any.

Apres les dites coses los capitans del dit stol donaren comiat a les dites naus e a totes les altre fustes radonas. E ells feren lur via ab les fustes de rems. E a dies seguens fort pochs, lo capita del stol de Valencia requeri lo capita de Mallorques que degues aquell sequir (: seguir) faent la via de levant. E lo capita de Mallorques dix al dit capita de Valencia que ell era prest e apparellat de seguir aquell ahon anar volgues; pero que lo dit capita de Valencia volgues seguir lo dit capita de Mallorques per combatre e pendre lo loch de Alcoll è de Giger. La qual cosa lo dit capita de Valencia fer no volch, ans se departi de aquell, e feu sa via per levant. Les quals coses axi seguidas, lo capita de Mallorques fen la via de Alcoll, e pres aqui terra e afogua e crema lo loch jusa (jussà; deius, de jus, de ius, de yuso), e mataren aqui V. moros, cor tots los qui en lo dit loch staven, hagerent buydat (leo buydát) lo dit loch. Partint del dit loch de Alcoll lo dit capita ab les dites sues fustes, vench en lo loch de Giser, 

e aqui ell ab alscuns de la sua galea, e altres de la galea dels pageses devallaren en terra, e fort rigorosament e asperta acostarentse (leo acostarensea) al mur, e arboraren lurs ascales per ascalar lo dit loch. 

E per so car los altres de las altres fustes no hi volgueren ajudar ne fer secors, hagerense (se hagueren : se tuvieron) del dit loch partir, e tornarsen ab gran vergonya e minva lur (su mengua).

Continuará en Viaje literario... 

miércoles, 8 de septiembre de 2021

Illustri et lnclito Principi domino duci Mediolani.

 

Illustri et lnclito Principi domino duci Mediolani.
Illustris Magnanime et potens
dux et domine amice noster carissime. *** in laudem et quidem non immerito Illustri D. V. spectatus orator noster Jacobus Pellicer nobis protulit queque in hujusce Principatus favorem premaxime que sirca pacem cum januensibus necessario parata est libenter audivimus gaudemusque cum nostrum non nostra opera sed exiquata vestra virtute haud immemor fuit ob id et si jam antea V. ipsius D. illustri devoti eramus sic tamen nuncius devotissimi efecti sumus ut de ita nobis ac de amissimis vestris quicquid libeat oficio et fide stature possit cadere lllustri D. V. quod possumus rogamus ut fides data ac salvus conductus quem intercessione D. V. inter nos et januenses ipse orator assecutus est sua opera et suasu ab januensibus ipsi cum id idem nos acturi simus undique observentur nech non et Phylippum de Nigro januensem virum honoratum cui oficium consulatus catalanorum in Janua D. V. lllustri precibus ac intuitu et amore comendavimus in super et pacis conservatorem apud januenses tanquam benemeritum institutum ut oficia ipsa et nostrorum negocia faciliter agat illustri D. V. favoribus tueatur. Et ad D. V. Illustrem singula beneplacita parati nos observet. Datum ut supra. - Deputati Generalis et cetera.
Domini deputati et cetera.

https://de.wikisource.org/wiki/Seite:Heyd_RV_70.jpg

https://www.enciclopedia.cat/ec-gdlc-e00034633.xml

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CLIV, 22


CLIV
Núm. 22.

Raimundo Dei gratia prudentissimo et honorabili comiti Barcinonie principi et marchioni Aragone consules Pise cum dilectione salutem. Scripsimus vobis jam multotiens qualiter in amicitias fuimus cum patre vestro bone memorie et quam nobis karissima fuit dum ipse viveret quomodo vel qualiter vestram volumus et desideramus honorifice retinere. In quibus sciatis nos equidem firmiter existere nec umquam cessare ac discedere velle. Ideo rogamus vos obnixe ut quicquid honoris pater vester inclitus egregie memorie civitati nostre juvit acquirere ita juvetis nos id ipsum retinere quod inde non possimus pati aliquam capitis diminutionem. Patet evidenter vestre quidem sagacie Valentiam a vestro patre retentam fuisse nunc autem a sarracenis possessam quam siquis extraneus vellet opprimere vestra ut credimus non pateretur nobilitas. Item ut noscitis vestro cum patre nos Maioricam cepimus que licet a sarracenis incolitur sub vestri tamen nostrique tutela remansit que si quam sub nostri solatio pateretur injuriam non illorum quidem sed nostrorum esset infamia. Unde si januenses uti didicimus prefate civitati vel Evise atque Minorice quicquam injurie inferre temptaverint ut vestra nobilitas in hoc sibi nec faveat sed in quibus prevalet obsistere studeat rogamus pernimium. Nos quidem eisdem litteris frequenter ac propio ore illud idem jam proibuimus quod sine nostrorum eorumque sanguinis effusione nequaquam fieri potest. De injuria quam vestris a nostris quidem dixistis illatam respondimus vobis sufficienter: unde iterato scribimus exellentie vestre ut in veritate sciatis nos quicquid potuimus ut inde recuperasse. Illi quidem qui rediere testati sunt se cum justitia et pro illata sibi injuria id quod fecerant fecisse. Tamen quodcumque potuimus ut dictum est fecimus cum magno amore. Mittite igitur quando vobis placet pro eo quod inde jam recuperatum est: redeuntibus enim illis qui noxe interfuere parati erimus eos decenter recipere et ab eis omnia in integrum que injuste acta sunt viriliter extorquere et patientibus nutu vestro nichilonimus reddere amore karissimo.

Nota: Evise: Ibiza.Karissimo, carissimo, caro: querido.

CXLVII, 13


CXLVII
Núm. 13.

Conquestus est Guillelmus Raimundus Dapifer de domino suo comite pro eo quod sibi tertiam partem civitatis Dertose sicut in carta donationis quam ei exinde fecerat continebatur non tradebat. Comes vero tertiam partem ejus portionis que eum contingebat ei se tradiisse ex integro asseverabat. Illius autem portionis quam januenses in predicta civitate habebant seu fratres milicie Templi suo consilio ac voluntate adquisierant ei partem donare nec debuit nec etiam si tunc voluisset potuit. Guillelmus Raimundus ad hoc respondebat se in parte januensium nichil querere sed tantum tertiam partem Dertose sicut in sua carta continebatur. Quicquid vero comes aliis in ea civitate dederat seu fecerat adhuc tantum in sua potestate habebat quod ei tertiam partem adimplere poterat. Comes se nichil januensibus dedisse sed ipsi per se ipsam suam partem et expugnasse et cepisse ac sic sua auctoritate possedisse monstrabat ac propterea se de eorum portione non teneri dicebat tum quia ejus consilio ac voluntate factum est tum quia ejus partis que ad eum minime pervenit nec ejus dolo vel fraude culpa seu negligencia factum est quod minus perveniret partem sibi donare nec debuit nec potuit. Hoc idem de parte quinta Templariorum asseverabit ea scilicet ratione quia sicut diximus eidem Guillelmo Raimundo consilio ac voluntate concessio ejusdem quinte partis predictis templariis facta est et in carta concessionis que ipsis templariis ipse firmavit: januensibus vero non solum cartam convenientie que illis eodem Guillelmo Raimundo mediante facta est super hoc sua manu firmavit sed etiam jurejurando corporaliter prestito predictam convenienciam viva voce corroboravit. Tandem rationibus hinc inde diligenter auditis et intellectis necnon et ipsa carta multotiens perlecta judicavit barchinonensis curia quod ejus solummodo portionis que ad eum pervenerat ei tertiam partem donare debebat de omnibus scilicet eximentis sicut in sua carta continebatur: de ceteris vero partibus comitem nullo modo teneri quia ejus totam partem quod in suam potestatem pervenit donare ac tradere potuit non etiam ejus quod nunquam habuit vel possedit. Cumque de eximentis inter eos questio verteretur predictus vero Guillelmus Raimundus tertiam partem etiam omnium fructuum qui cultura et cura habitatorum Dertose proveniebant inter eximenta computabat: diffinivit predicta curia ea tantum eximenta recte appellari que ad jus proprium ac fiscum regis pertinent sive ea in leudis questis placitis seu aliis quibuscumque usaticis sive etiam terris vineis ortis consistant: fructus autem hereditatum eorum qui in civitate habitant sive hi clerici sint sive milites sive burgenses nullo modo inter eximenta computari precipue quia ipse in eis districtum senioraticum vel ademprimentum et mandamentum habet. De hereditatibus aliorum qui non habitant in civitate nec ejus consilio seu voluntate date sunt debet ei comes emendam facere. Preterea conquestus est predictus Guillelmus Raimundo quia dominus comes estacamentum ei de militibus seu peditibus quos in Dertosa tenebat non concedebat et sic senioraticum quod ei donaverat aufferebat. Comes respondebat nullum senioraticum ei in sua familia nec dedisse nec recognoscere. Judicavit igitur predicta curia quod si familia comitis inter se litem aut aliquam contentionem haberet estacamentum de hoc Guillelmo Raimundo vel ejus vicarium non habere sed eum tantum qui vicem comitis inter eos tenet. Id erit si aliquis de civibus aliqua familia placitare voluerit: si vero aliquis de familia cum aliquo ex civibus causam super qualibet re habuerit in manu predicti Guillelmi Raimundi vel ejus vicarii firmabit directum et placitabunt. Preterea conquestus est quod comes ei occasione illius tertie partis januensium quosdam honores imparaverat. Judicavit curia dominum comitem illos honores ei desemparare et omnia in eo statu esse debere in quo erant quando predicta pars ad manus comitis pervenit deinceps omnia secundum eorum cartas recte expediri. Preterea conquestus est de quodam molendino quod dominus comes in terra eorum fieri mandaverat in qua partem suam amitebat. Comes se id jure facere propter consuetudinem sue regionis existimabat. Diffinivit curia Guillelmum Raimundum in eo molendino partem
secundum quod eum contingebat habere debere si expensas facere vellet. Conquestus etiam est de quodam placito cum quo ei dominus comes suam partem abstulerat. Comes quendam ex illis qui causam inter se habuerant in parte januensium in qua nullum senioraticum habebat domicilium habere dicebat et imo de hoc ei partem dare nolebat. Diffinivit curia comitem de hoc placito ei partem suam integram dare debere pro eo quia Guillelmus Raimundus illud placitum estacaverat placitaverat judicaverat et in presentia ipsius comitis tractaverat: in ceteris vero placitis juxta quod in eorum cartis habetur cunctum fideliter observari. Conquestus insuper est quia dominus comes de questis quas judeis ac sarracenis fecerat suam partem ei dare nolebat. Comes vero se nichil judeis seu sarracenis quesisse dicebat sed pecuniam ab eis manulevasse quam usque ad statutum inter eos terminum datis fidejussoribus eis se redditurum promisserat. Super hoc curia judicavit quod si comes usque ad illum terminum hanc peccuniam judeis ac sarracenis reddidisset quia de suis manuleutis partem cum alicui facere nec dicebat nec justum erat nichil exinde predicto Guillelmo Raimundo dare debere: sin autem quia vidimus hoc quistam esse quocumque nomine ipsa eam appellet debet exinde partem suam ei donare. Insuper conquestus est de zaalmedina quem ipse consilio hominum comitis elegerat et eo enecto alium sine ejus consilio eligi preceperat. Comes cartam quam eis consilio ac voluntate januensium et ipsius Guillelmi Raimundi fecerat proclamabat unde curia cartam exibere jubet ac omnia secundum ejus tenorem ex integro agitari. Conquestus etiam est de almostalafia quam comes cuidam burgensi Dertose comendaverat et de eo quod ab eo acceperat partem suam minime dabat. Respondebat comes se illi homini non tantum almostalafiam Dertose comendasse sed etiam multo majoris terre ac amplioris unde propter hoc et quia sua dominicatura est partem ei de ea pecunia dare contendebat. Judicavit igitur curia quia almoslalafia officium quoddam est quod in civitate utile satis habetur ut comes de ea parte que ad civitatem vel ejus territorium pertinebat partem ei proculdubio daret ut sicut de ea peccunia que ab ipsis captivis recipitur partem suam accipit ita similiter et de ea quam ipse almostalaf pro almostalafia donat partem accipiat. Item conquestus est quod comes sibi partem dare nolebat de ea pecunia quam ab hominibus Dertose habuit qui pacem ac treguam fregerant sarracenis. Comes vero ita id totum ad jus suum proprium spectare dicebat ac sic totam illam causam suam proprium affirmabat quod nihil usquam exinde alicui hominum dedit nec juxta consuetudinem sue terre se cuique dare credit. Judicavit propterea curia quia malefacta principi tantum erat facta et ad fidem ipsius pertinebat quod partem de ea predicto Guillelrao Raimundo dare nullo modo debebant tum quia sarracenis hanc pecuniam reddere debebat tum quia nunquam in sua regione partem ex hoc alicui nec ipse nec pater suus dederat. Dicebat insuper predictus Guillelmus Raimundus quod dominus comes quando tradidit ei illam tertiam partem quam modo habet in Dertosa tunc promissit ei se daturum etiam tertiam et senioraticum illius partis quam januenses habebant si posset eam aliquo tempore a januensibus habere emptione vel permutatione seu quolibet alio modo: dicebat etiam quod de hoc receperat eum comes in suo causimento. Comes vero hoc se fecisse negabat. Judicavit ergo curia quod si Guillelmus Raimundus posset hoc legitimis testibus comprobare attendat ei comes et adimpleat predictam convenientiam sicut ejus testes potuerint comprobare vel causimentum inde accipiant si hoc testes probaverint. - Querimonie autem comitis quas de prefato Guillelmo Raimundo fecit sunt he. In primis conquestus est de Guillelmo Raimundo quod ei zudam Dertose non custodiebat sicut in carta sue donationis resonabat pro qua guarda sive custodia predictum fedum seu beneficium ei habendum concesserat. Ad hoc Guillelmus Raimundus respondebat se nullo modo debere zudam custodire quia in sua carta nichil de custodia seu guarda dicebatur. Visa igitur carta ac perlecta judicavit barchinonensis curia quod ipsam zudam proculdubio guardare ac custodire debebat ea scilicet ratione quia sicut in carta legebatur ipsam tenere debebat: tenere autem zudam hoc est potestatem de ipsa habere ita ut per eam posset totam civitatem distringere et quotienscumque comes qui eam sibi comendaverat ipsam requisierit libere possit eam reddere. Conquerebatur immo comes de predicto Guillelmo Raimundo quia zudam non custodierat usque ad presentem diem quo judicium datum est unde magnum dampnum habuerat et expensas LX milium morabetinorum fecerat prefatus comes pro falimento scilicet guarde quam predictus Guillelmus Raimundus non fecerat. Ad hoc Guillelmus Raimundus respondebat se imo guardam ipsius zude non fecisse quia nec suam cartam sic intelligebat nec partem suam quam in ipsa civitate et ejus terminis habere debebat predictus comes ei assignare ac manifeste monstrare vel tradere volebat nec ad judicium seu laudamentum suum eum adducere vel super hoc ipsum audire numquam amplius nisi usque modo voluit. Comes vero respondebat quod si unquam aliquam delationem super hoc fecit semper eam cum assensu Guillelmi Raimundi fecit tamen semper intelligebat et credebat quod hujusmodi dilatio sibi quid incomodum prefato vero Guillelmo comodum afferebat. Guillelmus Raimundus ad hoc respondebat quia hujusmodi assensus magis fuit coactus quam spontaneus et semper huic dilatiom magis ex necessitate quam ex voluntate assensum prebuit sicut solent homines suis dominis postquam viderint eorum voluntates de aliqua re etiam inviti consentire. Proptee hoc judicavit predicta curia quod si Guillelmus Raimundus posset legitimis testibus ea que dicebat comprobare videlicet quod in domino suo comite supradictam fadigam fecisset imputet sibi comes supradictas expensas LX milium aureorum et omne illud incomodum quod sibi evenisse dicebat propterea quia Guillelmus Raimundus ipsam zudam non custodierat quum ille assensus non debet esse in aliquo Guillelmo Raimundo dampnosus quia vidimus quod magis fuit districtus quam voluntarius et cognoscimus quia comes in mora fuit et mora semper ad se periculum trahit: si vero non potuerit hoc probare stet de hoc ad mercedem ipsius comitis et emendet ei tantum quantum defuit de guarda quam facere debebat hoc est de duabus partibus ipsius zude minus quinta. De cetero autem ita faciat guardam ipsius zude predictus Guillelmus Raimundus sicut convenit inter ipsum et comitem et in carta donationis resonat scilicet ut teneat et guardet ipsam zudam: eo videlicet tenore ut pro hac tercia parte duarum partium minus quinta quam modo ibi habet et habere debet et comes ei concedit faciat guardam duarum partium similiter minus quinta quia pro hac guarda hoc beneficium seu feudum creditur accepisse. Similiter faciat guardam illius tercie partis que fuit januensium si aliquo tempore poterit terciam illius tercie a comite consequi quocumque modo vel ratione. - Conquestus est etiam dominus comes de predicto Guillelmo Raimundo dicens quod homines sui interfecerant quendam sarracenum ipsum scilicet zahalmedina et hoc fecerunt per invidiam et malam voluntatem videlicet ut ipse comes amiteret sua jura. Guillelmus Raimundus respondit quod ipse non fecit hoc nec sui homines set potius Bernardus de Belloloco qui propter justiciam et judicium ipsius alcaid de Tortosa fecit eum capite truncari. Et Bernardus de Belloloco qui presens erat in ipso placito hoc confitebatur. Propterea judicavit curia quod si Guillelmus Raimundus vel idem Bernardus de Belloloco potuerint hoc testibus approbare videlicet quod propter judicium alcaid sit interfectus hujuscemodi mors nullatenus a comite requiratur: sin autem faciat inde Bernardus de Belloloco id quod comes preceperit quia ipse confessus est in plena curia se hujusmodi factum perpetrasse. Preterea dominus comes conquestus est de Guillelmo Raimundo pro eo quod ipse et sui graves injurias et minas bajulis suis et saionibus intulerant insuper eos verberaverant el propter hujusmodi minas et timorem amitebat comes suas justicias et directos in civitate. Guillelmus Raimundus respondebat se nunquam bajulis suis vel saionibus aliquid supradictorum fecisse nec ipse nec homo suus se sciente: et dicebat quia erat paratus in duplum vel in quadruplum emendare si de hiis in aliquo foret comprobatus. Judicavit igitur curia quod si potuerit comes supradicta testibus approbare vidilicet ut propter minas seu timorem Guillelmus Raimundus dampnum aliquod quoquo modo habuisset emendet ei hoc totum Guillelmus Raimundus sicut fuerit approbatum: similiter omnes malefactas quas ipsi bajuli vel saiones potuerint approbare. Et si Guillelmus Raimundus graves minas propter directos et justicias ipsius comitis alicui fecit emendet quidem ei desonorem cui injuriam intulit et etiam principi quia pro certo desonorem facit principi qui aliquem de suis officialibus injuste et per superbiam tali modo minatur. Insuper dominus comes querimoniam fecit de Guillelmo Raimundo quoniam novos usaticos ac novas consuetudines mississet in civitate Dertosa videlicet jovas tragins et quia accipiebat gallinas a sarracenis quibusdam temporibus in anno et quia distringebat ipsos sarracenos suas naves ac molendinos ducere per flumen inferius et superius usque Ilerdam: et de aliis multis superfactis conquerebatur comes que omnia scripta ostendebat. Ad hoc Guillelmus Raimundus respondebat se nullos novos usaticos in civitate mississe sed eos tantum quos sui bajuli ibi posuerant et acceperant. Et in his omnibus pejus faciebat suus bajulus quam aliquis homo: dicebat tamen quod ex illis usaticis quosdam habuerunt ipsi sarraceni eo tempore quando zudam tenebant videlicet gallinas et ligna et quedam alia. Comes autem respondebat quia nulli usatici vel nova stabilimenta debuerunt unquam poni seu mitti in civitate ab aliquo sine consilio aut voluntate sive fuissent ibi tempore sarracenorum sive non.


Nota: superbiam : soberbia.

CXLIV, 10


CXLIV
Núm. 10.

Sub nomine Sancte Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti. Nos januenses promitimus facere exercitum pro comuni in primo reditu nostro post expedicionem imperatoris antequam Januam redeamus ut eamus primitus ad obsidendam et expugnandam Tortuosam deinde ad Baleares insulas videlicet Maioricam Minoricam Evizam Fromenteram et de Ibero usque ad Almariam non obsidebimus aliquam urbem vel castrum cum aliqua gente sine licencia vel parabola comitis barchinonensis. Si autem evenerit quod per nos metipsos accipiamus urbem vel castrum et ea retineremus infra terminos prenominatos dabimus duas partes comiti tertiam vero nobis retinebimus. Et habebimus in exercitu machinas et cetera que in nostro arbitrio scilicet consulatus comunis Janue qui tunc fuerit in his que tunc fuerint necessaria et in eodem exercitu apud Tortuosam deinde apud insulas supradictas cum comite barchinonensi vel cum suis morabimur quamdiu in exercitu fuerint nisi justo Dei impedimento remanserit aut consilio comitis supradicti et nostro et salvabimus pro posse nostro comitem et suos et omnes res suas bona fide. Tali conventione habita inter nos et comitem quod civitatum atque locorum cum eorum pertinenciis quas vel que cum comite ceperimus vel ipsi vel nobis sese reddiderint duas partes comes omni tempore habeat tercia nobis retenta quam libere et sine omni gravamine omni tempore retinebimus: et non erimus in consilio neque in facto ut comes suas duas partes amitat et faciemus jurare eos homines quibus partem nostram comitemus ut non sint in consilio vel in facto quod comes suas duas partes amitat. Et si quis voluerit eas sibi auferre quod adjuvent eas sibi retinere et defendere bona fide sine aliqua fraude. Et ecclesia nostra eandem partem habeat in spiritualibus quam civitas nostra habet in temporalibus: et dum in exercitu erimus non faciemus pactum neque convenienciam aliquam de reddenda nobis aliqua civitate vel loco vel de recipienda pecunia neque de ulla diminucione exercitus comitis sine parabola comitis si ibi fuerit aut suorum qui ibi aderint si comes defuerit et nullum portaticum neque pedaticum neque ribaticum dabunt homines vestri in tota terra nostra vel mari ex his que pertinent ad comune Janue. Et in omni terra nostra et mari quam habemus vel in antea acquisierimus salvi et securi erunt homines vestri districti cum rebus eorum salvis nostris vetitis. In tota predicta conveniencia possit addi vel minui secundum quod consules qui in exercitu fuerint cum comite seu cum ejus missis concordati fuerint. Hec omnia observabimus bona fide sine fraude nisi justo Dei impedimento aut parabola comitis aut suorum certorum missorum.

CXLI


CXLI (1)
Núm. 6.
(1) A este documento, escrito en papel, no solo le falta la fecha, sino que no lleva tampoco ninguna firma, signo, ni otra prueba de autenticidad, y está plagado de enmiendas y añadiduras; de modo que al parecer no es más que una minuta o borrador del tratado que en él se esplica.

Ad honorem Dei omnipotentis patris et filii et spiritus sancti ego Raimundus Berengarii gratia Dei barchinonensium comes ac princeps regni aragonensis tale pactum et conventionem vobiscum januenses facio: quod in primo discessu vestro ab expeditione imperatoris antequam Januam reddatis ero cum exercitu meo pro posse bona fide sine fraude primo in Tortosa deinde ad insulas Baleares scilicet Maioricam Minoricam Eviçam Fromenteram el ad alia maritima et deinde sicut ego concordavero de hoc cum imperatore et sicut concordavero cum consulibus comunis Janue qui in illo exercitu fuerint et in exercitu morabor cum januensibus qui in exercitu fuerint et moram ibi fecerint nisi justo Dei impedimento remanserit aut consilio eorum et nostro. Et servabo vos et res vestras bona fide secundum meum posse et habeatis libere et sine omni gravamine tertiam partem civitatis atque locorum cum eorum pertinentiis quas vel que nos simul ceperimus aut michi vel vobis sese reddiderint duabus partibus michi retentis: et non ero in consilio neque in facto ego vel heredes mei ut comune Janue suam tertiam partem amittat. Insuper faciam jurare eos homines quibus partem meam comitam et similiter heredes mei faciant ut non sint in consilio neque in facto ut tertiam partem amittant aliquo in tempore. Et si quis voluerit eam vobis auferre quod adjuvent eam vobis defendere et retinere sine fraude et malo ingenio. Eandem vero partem quam civitas vestra habet in temporalibus ecclesia vestra habeat in spiritualibus: et in omnibus illis civitatibus quas ego acquisiero in quibus tertiam partem non debetis habere habeatis unam ecclesiam cum tanto honore et domibus unde quinque clerici possint honorifice vivere et habeatis unum fornum et unum balneum et unam alfundecham de melioribus et gardinum bonum et in omni terra mea quam habeo vel deinceps acquisiero salvi et securi eritis vos et homines vestri districti cum rebus vestris. Nullum enim portaticum neque pedaticum neque usaticum dabitis in tota terra mea vel mari a Rodano usque in occidentem: et illud portaticum et pedaticum sive ribaticum non dabitis in terra mea vel mari ab illo die in antea quo vos eritis mecum pariter in obsidione alicujus civitatis aut illam pariter capiamus vel reddatur michi et vobis aut singillatim vobis aut singillatim michi aut si iste galee qui modo sunt in Ispania Tortuosam prendiderint: et quamdiu in exercitu insimul erimus non faciam pactum neque convenientiam aliquam de reddenda mihi aliqua civitate vel loco in pre .... de recipienda pecunia neque de aliqua diminutione januensis exercitus sine consilio januensium consulum qui in exercitu fuerint.
Hoc pactum jurabit heres meus cui terra mea post me remanebit quando consules comunis Janue voluerint. Preterea januenses illi qui tenebunt partem iliam recognoscent dominium comitis et suorum heredum sic tamen ut partem illam libere et sine gravamine aliquo possideant. Ita ut januenses illi jurent meis heredibus duas partes et mei heredes illis tertiam partem salvare et fideliter defendere bona fide. Et ille navalis exercitus januensium postquam in expeditionem movebuntur sit securus et salvus cum omnibus sibi pertinentibus in eundo et redeundo per totum meum honorem maris et terre ubi potentiam habeam et vendant et emant secure quocumque voluerint et quod ego aut ulla mea persona non offendam illos in aliquo sed illos et sua bona fide salvabo et secundum posse meum defendam. In tota vero convenientia suprascripta possit addi vel minui secundum quod michi et consulibus communis janue placuerit vel heredi meo per nos metipsos vel per heredes nostros. Hec omnia observabo bona fide sine omni fraude nisi justo Dei impedimento remanserit aut per parabolam consulatus comunis Janue qui in exercitu fuerint: et si michi forte quod absit aliquod impedimentum evenerit ut ego evenire non possim predictum pactum et conventionem principes et comites et milites mei cum aliis meis hominibus compleant.

Nota:
Maioricam Minoricam Eviçam Fromenteram: Froment, frumento, forment, tipo de trigo.
consulibus comunis Janue: cónsules del común de Génova.
Alfundecham: alhóndiga ?
Pedaticum: peaje ?

lunes, 23 de diciembre de 2019

LI, perg 189, 3 agosto 1146


LI
Perg.n°189. 3 ago. 1146.

Omnibus sit notum quoniam ego Raimundus comes Barchinonensis atque Aragonensium princeps dono tibi fideli meo Guillelmo Raimundi Dapifero urbem Tortosam ut tu teneas ipsam çudam et habeas senioraticum de ipsa civitate et de ipsa villa et de terminis ejus et habeas tertiam partem in dominio de omnibus eximentis ejusdem civitatis ac ville omniumque terrarum sibi pertinentium. Dono etiam tibi castrum de Peniscola cum omnibus suis terminis et pertinentiis. Dono etiam tibi civitatem nomine Majoricam et omnes terras sibi pertinentes cum senioratico et cum tertia parte omnium que inde exierint in dominio tam de mari quam de terra: et dono etiam tibi Minoricam et Evizam similiter cum terris et pertinentiis earum tali modo ut habeas hec omnia per me ad servicium et fidelitatem meam et successorum meorum per omnia tempora tu et omnis generatio tua. Si quis vero presentem donationem disrumpere temptaverit nichil proficiat set in duplo componat et postmodum hec donatio firma permaneat omni tempore. Quod est actum III nonas augusti anno X regni Leovici regis junioris. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Petri Bertrandi de Belloloco. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Guillelmi de Castelvel. Sig+num Otonis. Sig+num Raimundi de Podioalto. Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit die annoque proscripto suprapositis litteris in linea VIII. (Sigue un documento que es traslado del anterior, pero se refiere solamente a Tortosa: y
en el mismo pergamino se lee luego lo que aquí se copia.)
Conquestus est Guillelmus Raimundus Dapifer de domino suo comite pro eo quod sibi tertiam partem civitatis Dertosse sicut in carta donationis quam ei exinde fecerat continebatur non tradebat. Comes vero tertiam partem ejus porcionis que eum contingebat ei se tradisse ex integro aseverabat illius autem portionis quam januenses in predicta civitate seu fratres militie templi suo consilio ac voluntate adquisierant ei partem donare nec debuit nec etiam si tunc voluisset potuit. Guillelmus R. ad hec respondebat se in parte januensium nil querere sed tantum tertiam partem Dertosse sicut in sua carta continebatur quidquid enim comes aliis in ea civitate dederat seu fecerat adhuc tantum in sua potestate habebat quod ei tertiam partem adimplere poterat. Comes se nichil januensibus dedisse sed ipse per se ipsam suam partem expugnasse et excepisse ac sic sua autoritate possedisse monstrabat ac propterea se de eorum portionem non teneri dicebat tum quia ejus consilio ac voluntate factum est tum quia ejus portio que ad eum pervenerit nisi .... ejus dolo vel fraude culpa seu negligencia factum est quominus pervenit partem sibi donare nec debuit nec potuit: hoc idem de parte quinta templariorum aseverabat ea scilicet ratione quia siquod diximus ejusdem G. R. consilio ac voluntate concessio ejusdem quinte partis predictis templariis facta est et in carta concessio nis que ipsis templariis facta est ipse firmavit: januensibus vero non solum cartam convenientie quam ipsis eodem Guillelmo Raimundo mediante super hoc facta est sua manu firmavit sed etiam jurejurando corporaliter prestito predictam convenientiam viva voce corroboravit. Tandem rationibus hinc inde diligenter auditis et intellectis necnon et ipsa carta multotiens perlecta judicavit barchinonensis curia quod ejus solummodo portionis que ad eum pervenerat ei tertiam partem donare debebat de omnibus scilicet eximentis sicut in sua carta continebatur de ceteris vero partibus comitem nullo modo teneri quia ejus tantum partem quod in suam potestatem pervenit donare potuit non etiam ejus quod nunquam habuit vel possedit. Cumque de eximentis inter eos questio verteretur predictus enim Guillelmus R. tertiam partem etiam omnium fructuum qui cultura et cura habitatorum Dertosse proveniebant inter eximenta computabat: definivit predicta curia ea tantum eximenta recte appellari que ad jus proprium el fiscum regis pertinent sive ea in leudis questiis placitis seu aliis quibuscumque usaticis sive etiam terris vineis ortis consistant: fructus autem hereditatum eorum qui in civitate habitant sive hii clerici sint sive milites sive burguenses nullo modo inter eximenta coinputari precipue quia ipse in eis senioraticum vel adempramentum et mandatum habet districtum: de hereditatibus vero alienorum qui non habitant in civitate nec ejus consilio seu volumptate date sunt debet ei comes emendam facere. Dicebat insuper predictus Guillelmus Raimundus quod dominus comes quando tradidit ei illam tertiam partem quam modo habet in Dertossa tunc promissit ei se daturum etiam tertiam et senioraticum illius partis quam januenses habebant si posset eam aliquo tempore a januensibus habere empcione vel permutatione seu quolibet alio modo: dicebat etiam quod de hoc receperat eum comes in suo causimento: comes vero hoc se fecisse negabat. Judicavit ergo curia quod si Guillelmus Raimundus posset hoc legitimis testibus comprobare attendat ei comes et adimpleat predictam convenientiam sicut ejus testes potuerint comprobare vel causimentum inde accipiant si hoc testes probaverint. Preterea conquestus est predictus Guillelmus R. quia dominus comes estacamentum iisdem militibus seu peditibus quorum in Dertosa tenebat non concedebat et sic senioraticum quod ei donaverat auferebat. Comes respondebat nullum senioraticum ei in sua familia nec dedisse nec recognoscere. Judicavit ergo predicta curia quod si familia comitis inter se littem aut aliquam contentionem habebat sacramentum de hoc Guillelmum Raimundum vel ejus vicarium non habere sed eum tantum qui vicem comitis inter eos tenet. Idem erit si aliquis de civibus aliquam familiam placitare voluerit. Si vero aliquis de familia cum aliquo de civibus habuerint causam super qualibet re in manu predicti Guillelmi R. vel ejus vicarii firmabunt directum et placitabunt. Preterea conquestus est quod comes ea ocasione illius tertie partis jenuensium quosdam honores emparaverat. Judicavit curia dominum comitem illas honores ei desemparare et omnia in eo statu esse debere in quo erant quando predicta pars ad manus comitis pervenit et deinceps omnia secundum eorum cartas tenere expediri. Preterea conquestus est de quodam molendino quod dominus comes in terra comunis fieri mandaverat in quem partem suam amitebat. Comes se id jure facere propter consuetudinem sue regionis existimabat. Definivit curia G. R. in eo molendino partem secundum quod eum contingebat habere debere si expensas facere vellet. Conquestus etiam est de quodam placito de quo ei dominus comes suam partem abstulerat. Comes quendam ex illis qui causam inter se habuerant in parte jenuensium in quam nullum senioraticum habebat domicilium habere dicebat et ideo de hoc ei partem dare nolebat. Definivit curia comitem de hoc placito ei partem suam integram dare debere pro eo quia Guillelmus Raimundus illud placitum estacaverat placitaverat judicaverat et in presencia ipsius comitis tractaverat: in ceteris vero placitis juxta quod in eorum cartis habetur cuncta fideliter observari. Conquestus insuper est quia dominus comes de questiis quas judeis ac sarracenis fecerat suam partem ei dare nolebat: comes vero se nichil judeis seu sarracenis quesisse dicebat sed pecuniam ab eis manullevasse quam usque ad statutum inter eos terminum datis fidejussoribus eis se redditurum promiserat. Super hoc curia judicavit quod si comes usque ad illum terminum eam pecuniam judeis ac sarracenis dedisset quia de suis manuleutis partem enim alicui facere non dicebat nec justum erat nichil exinde predicto G. Raimundo dare debere: sin autem quia videmus hoc questiam esse quocumque nomine ipsam eam appellaret debet exinde partem suam ei donare. Insuper conquestus est de salmedina quem ipse consilio hominum comitis elegerat et eo ejecto alium sine ejus consilio eligui preceperat: comes cartam quam eis consilio ac voluntate jenuensium et ipsius Guillelmi R. fecerat proclamabat: unde curia cartam eligere jubet ac omnia secundum ejus tenorem ex integro agitari. Conquestus etiam est de Almostelaffia quam comes cuidam burguensi Dertose comendaverat et de pecunia quam ab eo pro hoc acceperat partem suam minime dabat. Respondebat comes se illi vut non tantum Almostelaffiam Dertosse comendasse sed etiam multo majoris terre ac amplioris unde propter hoc et quia sua dominicatura est partem ei de ea pecunia dare contendebat. Judicavit igitur curia quia Almostelalfia officium quoddam est quod in civitate utile satis habetur ut comes de ea parte que a civitate vel ejus territorium pertinebat partem ei proculdubio daret ut sicut de ea pecunia quam ab ipsis captivis recipitur partem suam accipit ita similiter et de ea quem ipse Almostelaff pro Almostelaffia dona et partem accipiat. Iterum conquestus est quod comes sibi dare partem nollebat de ea pecunia quaní ab hominibus Dertose habuit quia pacem ac treugam fregerant sarracenis. Comes vero ita id totum ad jus suum proprium expectare dicebat ac sic totam illam causam suam propiam affirmabat quod nichil unquam exinde alicui hominum dedit nec justa consuetudinem sue terre se cuiquam dare credit. Judicavit propterea curia quia hec maleficia principi tantum erat facta et ad fidem ipsius pertinebat quod partem de ea predicto Guillelmo R. dare nullo modo debebat tum quia sarracenis hanc pecuniam reddere debebat tum quia numquam in tota sua regione partem ex hoc alicui nec ipsi nec patri suo dederant. Querimonie autem comitis quas de prefato Guillelmo Raimundo fecit sunt hec. In primis conquestus est de Guillielmo R. quod ei Zudam Dertose non custodiebat sicut in carta sue donationis resonabat pro qua guarda sive custodia predictum feudum sive beneficium ei habendum concesserat. Ad hec Guillelmus R. respondebat se nullo modo debere Zudam custodire quia in sua carta nichil de custodia sed de guarda dicebatur. Visa igitur carta ac perlecta judicavit barchinonensis curia quod ipsam Zudam proculdubio guardare ac custodire debebat ea scilicet ratione quia sicut in carta legebatur ipsam tenere debebat tenere autem Zudam hoc est potestatem de ipsam habere sic ut per ea posset totam civitatem distringere et quotiescumque comes qui ea sibi donaverat ipsam requisierit libere possit eam reddere. Conquerebatur ideo comes de predicto Guillelmo R. quia Zudam non custodierat usque ad presentem diem quo judicium datum est unde magnum dampnum habuerat et expensas LX milium morabetinorum fecerat prefatus comes pro fallimento scilicet guarde quam predictus Guillelmus Raimundus non fecerat. Ad hoc G. R. respondebat se ideo guardam ipsius Çude non fecisse quia nec suam cartam sic intelligebat neo partem suam quam in ipsa civitate et ejus terminis habere debebat predictus comes ei asignare ac manifeste monstrare vel tradere volebat nec ad judicium seu laudamentum sue curie eum adducere vel super hoc ipsum audire nunquam amplius nisi usque modo valuit. Comes vero respondebat quod si unquam aliquam dilationem super hoc fecit semper eam cum assensu G. R. fecit et tamen semper intelligebat et credebat quod hujusmodi dilacio sibi quidem incomodum et prefato vero Guillelmo R. comodum afferebat. Guillelmus Raimundus de hoc respondebat quia hujusmodi asensus magis fuit coactus quam spontaneus et semper huic dilationi respondebat necesitate quam ex voluntate asensum prebuit sicut solent homines suis dominis postquam indignent eorum volumptates de aliqua re etiam nominari consentire. Propter hoc judicavit curia predicta quod si Guillelmus Raimundus posset legitimis testibus ea que dicebat comprobare videlicet quia in domino suo comite supradictam fatigam fecisset ipsum et sibi comes supradictus expensas sexaginta milium aureorum et etiam illud incomodum quod sibi evenisse dicebat quia propterea quia G. R. ipsam Çudam non custodierat quoniam ille asenssus non debet esse in aliquo Guillelmo Raimundo dampnosus quia videmus quod magis fuit districtus quam volumtas quia cognoscimus quod comes pro mora fuit et mora semper ad se periculum trait: si vero non potuerit hoc probare stet de hoc ad mercedem ipsius comitis et emendet ei tantum de suis de guarda quam facere debebat hoc est de duabus partibus ipsius Çude minus quinto: de cetero autem faciet ita guardam ipsius Çude predictus Guillelmus Raimundus sicut convenit inter ipsum et comitem et in carta donationis resonat scilicet ut teneat et guardet ipsam Çudam eo videlicet et tenere ut quod hac tercia parte duarum partium minus quinta quam modo ibi habet et habere debet et comes ei concedet faciat guardam duarum partium similiter minus quinta quia pro hac guarda hoc beneficium seu feudum creditur accepisse similiter faciat guardam illius tertie partis a comite concedi quocumque modo vel ratione. Conquestus est etiam dominus comes de predicto Guillelmo R. dicens quod homines sui interfecerant quendam sarracenum ipsum scilicet Çalmedina et hoc fecerunt per invidiam et malam volumptatem videlicet ut ipse comes amitteretur sua jura. Guillelmus Raimundus respondit quod ipse non fecit hoc nec sui homines sed Poncius Bernardi de Belloloco qui propter justitiam et judicium ipsius alcayt de Dertosa fecit capite truncari et Ber ... de Belloloco qui presens erat in ipso placito hoc confitebatur. Propterea judicavit curia quod si G. R. vel idem Bernardus de Belloloco potuerit hoc testibus aprobare videlicet et quod propter judicium alcait sit interfectus hujusmodi mors nullatenus a comite requiratur sin autem faciat idem Bernardus de Belloloco id quod comes preceperit quia ipse confessus est in plena curia se hujusmodi factum perpetrase. Preterea dominus comes conquestus est de Guillelmo R. pro eo quod ipse et sui graves injurias minas bajulis suis et sajonibus intulerant insuper eos verberaverant et propter hujusmodi minas et timorem amitebat comes suas justicias et directos in civitate. G. R. respondebat se nunquam bajulis suis vel sajonibus aliquid supradictorum fecisse nec ipse nec homo suus se sciente et dicebat quod erat paratus in duplum vel in quadruplum emmendare si de hiis in aliquo foret comprobatus. Judicavit igitur curia quod si potuerit comes sua dicta testibus aprobare videlicet ut propter minas seu timorem Guillelmi Raimundi damnum aliquod quoquomodo habuisset emmendet ei hoc totum G. R. sicut fuerit aprobatum. Similiter omnes malefacturas quas ipsi bajuli vel sajones potuerint aprobare quod si G. R. graves minas propter directos et justicias ipsius comitis alicui fecit *enunendet idem ei deshonorem cui injuriam intulit et etiam principi quia pro certo deshonorem facit principi qui aliquem de suis officialibus injuste et per superbiam tali modo minatur. Insuper dominus comes querimoniam fecit de Guillelmo R. quoniam novos usaticos ac novas consuetudines misisset in civitate Dertuse videlicet jovas traginis et quia accipiebat gallinas a sarracenis quibusdam temporibus in anno et quia distringebat ipsos sarracenos suas naves ac molendinos ducere per flumen inferius et superius usque ad *Ilerdam et de aliis maliciis super factis conquerebatur comes que omnia scriptis ostendebat. Ad hoc G. R. respondebat se nullos novos usaticos in civitate mississe sed eos tantum quod sui bajuli ibi posuerant et acceperant et in his hominibus pejus faciebat suus bajulus quam alius homo: dicebat tamen quod ex illis usaticis quosdam habuerunt ipsi sarraceni eo tempore quando Çudam tenebat videlicet gallinas et lignea et quedam alia. Comes autem respondebat quia nulli usatici vel nova establimenta debuerant poni umquam seu mitti in civitate ab aliquo sine consilio aut volumptate sive fuissent ibi tempore sarracenorum sive non. - Sig+num Bernardi de Cadireta notarii publici Barchinone qui hec translata sumpta fideliter de verbo ad verbum a registro domini regis fideliter comprobavit et in eisdem pro teste subscripsit. - Sig+num Petri de Ribalta notarii publici Barchinone qui hec translata sumpta fideliter de verbo ad verbum a registro domini regis fideliter comprobavit et in eisdem pro teste subscripsit. - Sig+num Petri Carbonelli notarii publici Barchinone qui hec translata sumpta fideliter de verbo ad verbum a registro domini regis transcribi fecit et etiam comprobavit cum literis propositis in tertia linea secundi translati Christi subsequentis et in linea octava et etiam appositis in secunda linea istius conclusionis idus octobris anno Domini MCCLXX secundo.



Nota: MCCLXX secundo: 1272, Perg.n°189. 3 ago. 1146.