Mostrando las entradas para la consulta persolvat ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta persolvat ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

jueves, 19 de diciembre de 2019

XVI, perg 50, 11 oct 1135


XVI.

Perg. N° 50. 11 oct. 1135.

Hec est convenientia que est facta inter dompnum Raimundum comitem barchinonensem et Guillelmum Sancti Martini. Concedit namque et laudat jamdictus comes Raimundus prelibato Guillelmo dompnam Beatricem in uxorem et donat ei ipsum honorem de Montcada sicut resonat in convenientiis et sacramentalibus scriptis et firmatis inter ipsam Beatricem et Guillelmum Raimundum Dapiferum. Propter hoc quoque donum superius comprehensum convenio ego prephatus Guillelmus tibi Raimundo comiti quod sim tuus fidelis homo et solidus contra cunctos homines et feminas per fidem sine engan sicut homo debet esse sui melioris senioris et faciam tibi ostes et cavalcadas cortes et placita et seguimenta. Et quod adjuvem te habere et tenere defendere et guerrejare omnem tuum honorem quem hodie habes vel in antea Deo juvante adquisieris contra omnes homines et feminas per fidem sine engan. Convenio iterum ego prescriptus Guillelmus tibi domino meo Raimundo comiti barchinonensi quod de meo honore quem habeo in Vallensi scilicet de Montbui et de Mont-tornes (en dos páginas, con guión) non exiat tibi vel tuis modo vel deinceps ullum malum vel aliquod dampnum per me vel per meos meo ingenio vel consilio sive assensu. Si autem quod absit ullum malum vel dampnum inde tibi exierit ego redirigam tibi illud ad laudamentum tuum et proborum hominum tue curie infra XXX dies quibus a te amonitus fuero. Insuper ego prephatus comes Raimundus convenio tibi jamdicto Guillelmo quod sim tibi adjutor et defensor ad tenendum et habendum contra omnes homines et feminas omnem prenominatum honorem. Et si quis hoc disrumpere temptaverit nichil proficiat sed duplam compositionem persolvat et postmodum hoc firmum permaneat omni tempore. Quod est actum V idus octobris anno XXVIII regni Ledovici regis. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi Sancti Martini qui hanc convenientiam feci laudavi firmavi firmarique rogavi. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsi dampnatis litteris in linea VIllI et Xlll.

domingo, 22 de diciembre de 2019

XI, perg 28, 15 abril 1134

XI

Perg. N° 28. 15 abr. 1134.

In piis et religiosis causis augmentandis et confirmandis diligenter operam dare caritate que operit multitudinem peccatorum persuadente indesinenter compellimur. Ea propter Olegarius Dei dignacione tarrachonensis archiepiscopus et illustris Raimundus Barchinonensium Bisullunensium ac Ceritanensium comes et marchio cum episcopis et ceteris clericis et comitibus et aliis terre magnatibus quorum inferius nomina inveniri possunt hoc constitutum facimus omnibus militibus secundum propositum et ordinem .... orum qui Iherosolimis pro amore Dei pro fratribus animas ponere et sine propris vivere devoverunt in terra nostra Deo famulari et militare voluerunt. Personas siquidem et res eorum predia videlicet et substancias ubicumque eas habuerint omni tempore in treua Dei ponimus. Castella quoque et villas et mansos et domos eorum quas modo habent et quas de cetero juste adquisierint vel siquas in suo populaciones constituere valuerint omnia sub tuicione et defensione Dei ac beati Petri et nostra benigne suscipimus et ut omnia sub firma salvitate et securitate consistant mandamus atque precipimus. Nulla denique persona cujuscumque dignitatis seu mediocritatis potestatem habeat vel licentiam in personis eorum vel hominum suorum in negotiis secularibus judicandi vel distringendi neque in possessionibus vel facultatibus eorum aliquid disponendi preter voluntatem eorum qui eis prepositi fuerint et magistri. Ipsi autem prepositi et magistri secundum Deum et ordinem suum regant se ipsos et suos et que sua sunt et disponant et judicent parati ad exequendam justitiam et racionem reddendam si quis adversus eos vel res eorum justam se causam dixerit habere. Si qua igitur cujuscumque condicionis vel sexus persona quod absit temerarie adversus hanc constitucionem nostram insurgere temptaverit vel res eorum auferre vel minuere aud eorum personas infestare maliciose presumpserit nisi cito se correxerit et emendaverit res quidem per treuam injuriam vero personarum per sacrilegium iram Dei quem ofendit incurrat et episcopo suo bannum episcopale et suo comiti bannum quod ad comitem pertinet persolvat. Quod est actum XVII kalendas mai anno incarnationis Dominice CXXXIIII post millesimum. Ollegarius archiepiscopus. Sig+num Raimundi comes. Berengarius Dei gratia gerundensis ecclesie episcopus. Sig+num Poncii Ugonis comitis impuritanensis. Sig+num Ermengaudi comitis Urgelli. Sig+num Jordanis. Sig+num Berengarii de Cheralto. Sig+num Deusde. Sig+num Petri Bertrandi de Bello Locco. Sig+num Otonis. Sig+num Guillermi de Castrovelulo. Sig+num Raimundi Renardi. Sig+num Petri de Turrucella. Sig+num Berengarii de Pelafollis. Sig+num Arberti de Castellvi. Sig+num Bernardi de Bello Locco. Sig+num Poncii Ugonis
Sig+num Raimundi Fulconis. Sig+num Berengarii Raimundi vicarii. Gauceredus levita. Sig+num Petri archilevita. Sig+num Guillermi de Pujalto. Sig+num Raimundi de Torroja. Sig+num Petri Bertrandi de Monte Palacio. Sig+num Guillermi Seniofredi. Sig+num Berengarii de Ipsa Garriga (nota Moncho 1). Sig+num Guillermi fratris sui. Sig+num Guillermi de Pedreti. + Raimundi Dei gratia ausonensis episcopus. Berengarius gerundensis archidiaconus. Sig+num Raimundi Renardi de Olivis. Sig+num Petri Raimundi de Petred. Sig+num Reimundi Ademari de Rabedos. Sig+num Berengarii Segarii. Sig+num Gaucberti Guillelmi. Sig+num Bernardi de Vultreria. Ego propterea Raimundus suprascriptus comes barchinonensis promito omnipotenti Deo quod ad obitum meum dimitam omnia mea garnimenta templo Iherusalem et fratribus ibidem militantibus .... interim in omni tempore vite mee dabo ipsi milicie templi XX morabatinos aut libras II argenti per singulos annos. Sig+num Poncii notarii comitis barchinonensis qui hoc scripsit die et anno quo supra. Raimundus comes Barchinonensis dabit in ipsa milicia primo anno sub obedientia magistri et dabit ibi garnimenta ad X fratribus militibus et dat ibi honorem unde vivant X milites semper. Promitit se Guillelmus Raimundi Senescali et frater ejus Oto stare in servicio Dei in ipsa cavalleria de grana grana uno anno et dabit ibi garnimentum ad unum cavaler scilicet cavallum et armas et tantum de suo honore unde ibi possit stare unus cavallerium in perpetuum. Jordanus stabit ibi uno anno dabit ibi honorem unde stet ibi unus miles in perpetuum. Raimundus Renardi vel filii ejus stabit ibi I anno et in exitu dimitet ibi cavallum suum cum armis. Arnaldus Sancti Martini uno anno et in exitu dabit ibi suum cavallum cum armis. Poncius de B .... es I anno et in exitu dabit ibi suam bestiam meliorem. Arnaldus de Monte Ferrer I anno et in exitu reliquet ibi cavallum cum armis. Miro de Luciano similiter. Guillerm de Castelar similiter. Petrus de Galifa similiter. Bernardus et frater Raimundus de Barberano uno anno et in exitu reliquet unum cavallum cum armis. Arbert de Petra similiter. Ramon Bermon similiter. Petrus Arnaldus I anno et post obitum suum cavallum cum armis. Jofredus de Sancta Colomba I anno et post obitum cavallum suum cum armis. Petrus Arberti de Liciano I anno et dabit ibi unum mansum. Geralt de Jorba I anno et donat ibi II mansos. Petrus de Sancta Eugenia I anno. Bernad de Senteies I anno. Arnaldus de Tamarit I anno. Deusde I anno .... ibi unum mansum in Calis. Ramon de Casoles I anno. Petrus Bertrandi de Bello Locco I anno. Petrus Arnalli de Barchinona I anno .... 
stabit I anno et donat ibi unum mansum in Rosed.

Nota Moncho 1: de ipsa – sa Garriga, Çagarriga, Sagarriga; de ipsa Rocha, sa Roca, Çarroca, Sarroca.