Pergaminos de don Martín, n.° 391. 2 de diciembre de 1407.
Hoc est translatum etc. In nomine domini Dei eterni et omnipotentis per quem reges regnant et principes dominantur. Nos Martinus Dei gratia rex Aragonum Valentie Majoricarum Sardinie et Corsice comesque Barchinone Rossilionis et Ceritanie considerantes quod si permissione divina dum sumus in hoc mortali corpore vivimus ad tempus in terris longe magis debemus appetere et regnum in excelsis perpetuum obtinere cum sanctis quodque tanto fortius debemus repentinum introitum pertinere quanto inevitabilis mortis nos instat ambigua certitudo ideo scientes ad regnum celeste predictum non posse ascendere nisi prius corpus nostrum legem naturalem implendo morte redigatur in terram de qua ipsum fore productum nullatenus ignoramus resurrectionis gratia posita renovandum casum fragilitatis humane per anticipatam cautelam dispositionis testamentarie disponimus pervenire dum mentis tranquilitas rationis effectus et temporis aptitudo se offerunt opportuna: igitur Pneumatis almi gratia invocata et nostrorum peccaminum venia suppliciter implorata revocantes expresse et de certa scientia anullantes penitus et cassantes omnia alia quecumque testamenta et codicillos si que et qui et ubicumque et quandocumque per nos facta vel facti usque nunc reperientur salvo et salvis et inde exceptis inferius confirmatis hoc nostrum facemus ordinamus et condimus testamentum in quo voluntas nostra perfecta et completa
et regnorum et terrarum nostrarum ordinatio et dispositio valeat reperiri. - Rex Martinus. - In primis enim Salvatori et redemptori nostro domino Jesuchristo et gloriosissime virgini Marie matri ejus corpus nostrum et animam devota mente et humiliter comendamus. - Rex Martinus. - Et eligimus nostri corporis sepulturam in ecclesia Beate Marie monasterii Populeti cisterciensis ordinis siti in Cathalonia in diocesi Tarracone in qua ferri et construhi volumus per heredem nostrum subscriptum videlicet in quo dicti arcu existente in ecclesia supradicta in parte scilicet vacua dicti archi juxta seu prope cumbam domini regis patris et serenissime domine Elionor matris nostre memorie recolende honorificam tumbam pro nostri corporis sepultura: volumus tamen quod corpus seu ossa nostra sepeliantur juxta seu prope portale quo transitur de ecclesia dicti monasterii Populeti ad claustrum ipsius monasterii videlicet in eodem claustro juxta dictum portale ita quod exeuntes de dicta ecclesia ad claustrum et intrantes de dicto claustro in ecclesiam faciant transitum supra tumulum in quo sepelientur corpus seu ossa nostra predicta in quo quidem tumulo apponi volumus et jubemus unum lapidem sive losa. - Rex Martinus. - Et etiam volumus et mandamus quod si et
quandocumque contigerit nos debitum solvere naturale si decesserimus in diocesi elnensi gerundensi seu vicensi vel barchinonensi si usque ad villam Martorelli inclusive vel aliis locis dicte diocesis Barchinone versus dictum monasterium in simili distantia dicte ville Martorelli corpus nostrum defferatur ad dictam civitatem Barchinone: quod quidem corpus casu predicto sepeliri volumus in sede ipsius civitatis juxta seu prope portale quo transitur de ecclesia dicte sedis ad claustrum ipsius videlicet in eodem claustro juxta seu prope dictum portale ita quod exeuntes de dicta ecclesia ad claustrum et intrantes de dicto claustro in ecclesiam faciant transitum supra tumulum in quo sepelientur corpus seu ossa nostra predicta: in quo quidem tumulo apponi volumus et jubemus unum lapidem sive losa. Si vero decesserimus in civitate predicta volumus corpus nostrum sepeliri ut supra et in utroque casu tradi sub comanda in sede jam dicta: et si decesserimus extra dictam civitatem videlicet in civitate Ilerde vel Dertuse vel in alia villa seu loco extra dictas civitates volumus et ordinamus quod corpus seu ossa predicta defferantur incontinenti ad monasterium supradictum: et si decesserimus in regno Aragonum vel Valentie volumus et ordinamus quod dictum corpus defferatur et tradatur sub comanda si in dicto regno Aragonum ad et in sede civitatis Cesarauguste et si in dicto regno Valentie ad civitatem Valentie in sede videlicet ipsius civitatis: et si extra regna et terram nostram mori nos contingat volumus et ordinamus quod corpus nostrum tradatur ecclesiastice sepulture in ecclesia cathedrali seu majori civitatis ville vel loci ubi nos decesserimus volentes quod ubicumque nos mori contingat corpus nostrum sepeliatur ut est dictum et inibi sub comanda tradatur: etiam volumus quod quanto citius et comode fieri poterit quovismodo obstaculo heredis nostri vel alterius penitus quiescente super quo manumissorum nostrorum conscientias oneramus et nisi hoc fieri faciant cum effectu redundet in suarum periculum animarum corpus nostrum defferatur ad dictum monasterium et in dicta sepultura ut superius est
contentum sepeliatur cum insigniis regalibus prout est fieri assuetum. - Rex Martinus. - Post hec facimus eligimus constituimus et ordinamus certos et speciales manumissores et exequtores hujus nostri testamenti seu ultime voluntatis scilicet primum principalem et majorem manumissorem et exequtorem hujus nostri testamenti serenissimum Martinum filium primogenitum nostrum carissimum regem Sicilie et ducatuum Athenarum et Neopatrie ducem necnon reverendos in Christo patres archiepiscopos Terracone et Cesarauguste episcopos Barchinone Valentie et Majorice abbatem monasterii Populeti priorem Vallis Jesuchristi et abbatem vel priorem Sanctarum reliquiarum ordinis celestinorum capelle regie Barchinone ac fratrem Johannem de Thaust episcopum oscensem confessorem nostrum qui nunc sunt vel pro tempore fuerint nobilem Geraldum Alamanni de Cervilione gubernatorem Cathalonie Egidium Roderici de Lihori
gubernatorem regni Aragonum Petrum Sancii de Catlatajub majordomum Petrum Torrelles Galcerandum de Sanctominato et Raymundum Torrelles milites camerlengos et Raymundum de Muro bajulum generalem regni Aragonum Sperantem in Deo Cardona vicecancelarium Petrum Darters magistrum rationalem et Johannem de Plano thesaurarium consiliarios nostros si tunc vixerint et si non vixerint alios qui fuerint tunc vicecancellarius magister rationalis et thesaurarius nostri. - Rex Martinus. - Quibus quidem manumissoribus et exequtoribus plenariam conferimus potestatem quod omnes seu major eorum vel tres ex ipsis quorum unus sit dictus rex si vixerit et interesse potuerit et alius ille quem ipse rex elegerit et alius archiepiscopus Terracone cum quibus sint semper dicti prior Vallis Jesuchristi et abbas seu prior Sanctarum reliquiarum vel eorum substituti ac Petrus Torrelles et Johannes de Plano thesaurarius casu quo alii interesse seu intendere non potuerint seu nequiverint quibus certam conferimus potestatem ut inferius continetur presens nostrum testamentum et ordinationem nostram compleant et exequantur absque eorum damno de bonis nostris prout supra et infra invenerint ordinatum. - Rex Martinus. - In primis igitur ordinamus quod dicti nostri manumissores seu exequtores vel tres ex ipsis casu quo alii ut superius continetur interesse seu intendere non potuerint seu nequiverint exequtioni hujus nostri testamenti in quibus sit semper dictus rex si vixerit et interesse potuerit et dicti prior Vallis Jesuchristi abbas seu prior Sanctarum reliquiarum et Petrus Torrelles ac Johannes de Plano incontinenti post obitum nostrum petant et exhigant omnia jocalia res et bona nostra quecumque mobilia et se moventia fructus redditus et proventus et quelibet etiam alia bona nostra quecumque que in posse nostro et aliorum quorumcumque tam domesticorum nostrorum quam aliorum ac quarumlibet personarum secularium et religiosarum seu in aliis quibusvis locis reppererint et de bonis omnibus mobilibus aut se moventibus supradictis manu publica fieri faciant inventarium: dictique Petrus Torrelles et Johannes de Plano thesaurarius noster si vixerint petant colligant et recipiant aut peti colligi et recipi faciant omnes et singulos fructus redditus et proventus civitatum villarum castrorum terrarum et locorum ac aliorum quorumcumque bonorum nostrorum immobilium predictorum tam in regnis Aragonum Valentie Majoricarum et Cathalonie principatu aut alibi infra nostrum dominium consistentium tantum et tamdiu donec cum alia peccunia que ex rebus mobilibus habebitur et haberi poterit supradicta compleri possit et completa fuerit exequtio hujus nostri testamenti: habeant etiam et recipiant dicti manumissores seu exequtores ad manus suas omnia jocalia nostra predicta vassa aurea et argentea sive deaurata et omnia alia bona nostra mobilia arnesia seu alia quecumque que sint ad usum nostri corporis facta sive alia quecumque necnon vestes et alia quecumque sive sint panni perretum sive lecti que omnia exceptis hiis que in presenti nostro testamento dimittimus filio et heredi nostro subscripto vendant incontinenti post nostrum obitum distrahant et alienent ac tradant plus offerentibus et peccuniam eorum nobis pertinentem infra nostrum dominium aut alibi ubicumque recipiant dicti Petrus Torrelles et Johannes de Plano distribuendam per eos una cum alia peccunia nostra si quam forsan in bonis nostris post nostri obitum repererint ad ordinationem dictorum manumissorum seu exequtorum nostrorum juxta formam eisdem manumissoribus seu exequtoribus per nos in presenti testamento traditam in legatis et aliis piis causis: casu vero quo dicti Petrus Torrelles et Johannes de Plano die obitus nostri non vixerint aut vixerint et obierint antequam hec nostra voluntas completa fuerit cum effectu manumissores nostri predicti qui tunc
fuerint eligant loco ipsorum seu alterius eorum qui obierit alium vel alios qui premissa per nos eis comissa complere valeant cum effectu. Veruntamen quare nobilis Geraldus Alamanni de Cervilione gubernator Cathalonie et Egidius Roderici de Lihori gubernator regni Aragonum circa eorum
officia habeant necessario intendere se vaccare providemus ne ad predicta aliquatenus eligantur. Si vero dictus rex ad opus sui retinere velit jocalia arnesia et alia bona mobilia supradicta in presenti ordinatione contenta hoc facere possit ipso tamen solvente pretium seu extimationem eorum legittimam ad cognitionem dictorum manumissorum seu exequtorum nostrorum. - Rex Martinus. - Et ut hec nostra voluntas citius valeat percompleri volumus et ordinamus quod si heres noster subscriptus infra unum annum post nostri obitum continue sequturum omnia que supra et infra ordinamus compleri non fecerit cum effectu manumissores nostri predicti vendant et distrahant castra villas et loca nostra subscripta seu eorum partem videlicet villana de Exerica cum tota sua tinentia vallem de Uxo et serram Dislidia que per nos fuerunt impignerata et villam de Liria cum eorum juribus universis et totum jus et actionem quod nobis competit in eisdem sicut eis videbitur expedire pro complendis omnibus que supra et infra ordinamus ut superius continetur: quam quidem venditionem faciant illi vel illis personis et pro illo pretio seu pretiis quibus cum emptoribus melius potuerit convenire quarum pretia recipiant dicti Petrus Torrelles et Johannes de Plano ut supra de aliis per nos extitit ordinatum nos enim dictis nostris manumissoribus super predictis omnibus et singulis plenam conferimus potestatem. - Rex Martinus. - Insuper cupientes saluti anime nostre salubriter providere volumus et mandamus quod omnia debita ad que nos tenemur nomine nostro propio tam ratione donationum quitationum debitorum et aliarum quarumlibet rationum sive causarum solvantur et restituantur integre libere et expedite per dictos manumissores nostros de bonis nostris mobilibus et immobilibus de quibus citius solvi poterint et que apparuerint prout nos ad eas et ea restituenda et exsolvenda teneri repererint per instrumenta cartas sive albarana sigillis nostris seu officialium nostrorum aut officiorum dictorum officialium sigillata vel per testes aut alia legittima documenta simpliciter et de plano et sine figura judicii prout forus anime hoc exposcit. - Rex Martinus. - Etiam volumus mandamus et ordinamus quod debita et injurie illustrium predecessorum nostrorum regum Aragonum persolvantur de bonis et redditibus per eos assignatis ad predicta debita et injurias persolvendas et quod solutiones hujusmodi fiant per deputatos ad ea solvenda. - Rex Martinus. - Item volumus et ordinamus quod incontinenti post obitum nostrum ex vassis seu vaxillis nostris argenteis alba dumtaxat et etiam
deaurata quecumque et sub quacumque figura existant ad usum et servicium nostrum assidue deputata tradatur et detur dicto fratri Johanni de Tahust episcopo oscensi confessori nostro si tunc vixerit et si non vixerit alteri tunc confessori nostro vendenda et distribuenda per eum cum dicto rege si interesse potuerit qui in isto et in aliis actibus tangentibus exequtionem hujusmodi testamenti caput esse volumus et majorem et cum archiepiscopo vel episcopo illius diocesis terre nostre in qua nos contingat debitum exsolvere naturale et abbas monasterii Populeti usque ad quantitatem et complementum viginti mille solidorum barchinonensium qui per eos dentur et exsolvantur clericis et religiosis vel aliis capellanis qui infra duos menses post obitum nostrum celebrent et teneantur celebrare missas cum obsequiis et suffragiis in remedium anime nostre et animarum predecessorum nostrorum. Si vero dictus noster primogenitus nollet quod ex dictis vassis seu vaxellis argenteis fieret venditio ita cito sicut per nos ordinatum est sed quod ipsa vaxella penes ipsum remaneret tali casu ipso rege solvente illico dictos viginti mille solidos tunc dicta vaxella remaneat penes eum: sed si forsan dictos viginti mille solidos nollet solvere ad distribuendum in dictis missis tali casu volumus et ordinamus quod dictus confessor noster cum archiepiscopo vel episcopo diocesis terre nostre in qua nos contingat ab humores abduci et cum abbate monasterii nostri Populeti usque ad dictam quantitatem viginti milium solidorum vendere et distrahere valeant et quantitatem eandem distribuere clericis et religiosis aut aliis capellanis ut supra clarius est expressum. - Rex Martinus. - Ceterum recensentes nos a Domino largitore bonorum omnium infinitas et largifluas gratias accepisse ne sibi in gratias ipsas nobis missericorditer facere dignatus est censeamur ingrati libenter ad ea per cultus augeatur divinus ecclesiasticeque cerimonie solemniter fiant dirigimus mentem nostram et ideo deliberavimus volumus et ordinamus quod in capella palatii nostri majoris civitatis Barchinone ponantur et conserventur preciose nostre reliquie subscripte: videlicet certe forme Eucarestie que una cum corporalibus consistunt in quodam auri reliquiario: item preciosissimus sanguis Salvatoris Domini nostri Jesuchristi qui miraculose propter dubium cujusdam presbiteri consecrantis cum abo vivo effectus fuit verus sanguis et etiam crux nostra major aurea in qua major pecia quam habemus de ligno vivifice crucis Domini nostri Jesuchristi est affixa quam beatissimus papa Benedictus nobis existentibus in civitate Avinione ad quam dum veniebamus de regno Sicilie quod divina gratia mediante
adquisivimus pro adibendo eidem reverentiam filialem direximus gressus nostros contulit liberaliter atque dedit. Ponantur etiam et conserventur in ea quedam alia crux quam serenissima domina regina Costantia regina Sicilie uxorque serenissimi domini Petri abavi nostri jamdicte cappelle dimissit quamque serenissimus dominus rex Petrus pater noster memorie recolende margaritis et preciosis gemmis pulxerrime adornavit: item quedam alia crux quam serenissima domina regina mater nostra adornavit margaritis et lapidibus preciosis quamque jam dicte capelle dimissit et quedam pars tunice Domini nostri Jesuchristi qua per mulierem fluxu sanguinis vexatam tacta fuit continuo ab ejus infirmitate curata sicut in Evangelio legitur quamque serenissimus imperator gregorum nomine Emanuel consanguineus noster per suos solemnes embaxatores nobis missit et contulit gratiose: item camisia Domini nostri Jesuchristi et quatuor spine corone que sacratissimo capiti suo fuerunt imposite tempore sue salutifere passionis ac brachium etiam beati Georgii martiris Christi et brachium etiam beati Luce Evangeliste et omnes alie nostre reliquie quas hic volumus pro nominatis habere. - Rex Martinus. - Et ut melius diligentius et solempnius in dicta capella divina officia celebrentur et fiant ad honorem Dei ac beatissime Marie semper virginis matris sue totiusque curie celestis ac in remedium animarum nostri ac parentum et predecessorum nostrorum et eorum qui pro nostro servicio in regno Sicilie naturale debitum exsolverunt et in emendam etiam damnorum tam in personis quam bonis etiam ecclesiasticis per nos et servitores nostros predictos in dicto regno Sicilie vigente guerra factorum et illatorum instituimus et ordinamus in capella nostra predicta tresdecim monachos de ordine celestinorum sub regula beati Benedicti quorum quidem monachorum unus sit abbas seu prior et eo mortuo ille ex monachis qui tunc fuerint vel alius de ordine supradicto qui tunc canonice fuerit electus et confirmatus ut est in aliis similibus monasteriis fieri consuetum sit abbas vel prior monasterii prelibati: instituentes et ordinantes quod dictus abbas vel prior quicumque fuerit nominetur abbas sen prior Sanctarum reliquiarum capelle regie Barchinone. - Rex Martinus. - Volentes firmiter et mandantes quod abbas seu prior et monachi supradicti in capella predicta missas diebus singulis celebrent et divina officia horis diurnis pariter et nocturnis solemniter recitent et in eadem capella intersint personaliter dictis horis: quibusquidem abbati seu priori et monachis septem mille solidos barchinonenses pro eorum provisione annua concedimus atque damus promitentes quod pro predictis septem mille solidis per dictos abbatem seu priorem et monachos annis singulis imperpetuum habendis et percipiendis assignabimus certos nostros redditus quos redimere proposuimus per alodium liberum atque francum volentes quod si ad hec complenda fuerimus modo aliquo impediti manumissores nostri predicti emant in civitate Barchinone vel alibi si eis videbitur expedire census redditus et tributa stabiles et indefectibiles atque certi per alodium liberum atque francum que sufficiant ad septem mille solidos supradictos eorum conscientias super hiis firmiter onerantes. Concedimus etiam atque damus eidem abbati seu priori et monachis partem nobis pertinentem in mensuratico sive cops que colligitur et levatur de bladis que venduntur in civitate Barchinone quam quidem partem Johannes de Junyent mercator Barchinone nostro nomine et pro nobis emit a Michaele de Sena cive Barchinone sic quod dictus abbas sive prior et monachi partem predictam habeant et recipiant imperpetuum prout melius et plenius ad nos competit et expectat. Damus etiam et concedimus dictis abbati seu priori et monachis quemdam ortum nostrum cum ejus pertinentiis et juribus universis situm prope menia civitatis Barchinone loco vocato Camp de Sancta Anna quem ibidem habemus et possidemus titulo emptionis per nos inde facte. - Rex Martinus. - Item volumus et ordinamus quod post obitum nostrum anno quolibet imperpetuum qualibet die jovis sancta sive de la Cena fiat et detur tresdecim pauperibus per succesorem nostrum regem Aragonum et suos eligendis elemosina similis illi que per nos fuit dictis pauperibus dari anno quolibet consueta: in hunc videlicet modum quod abbas vel prior predictus eo modo quo nos facere consuevimus qualibet die jovis sancta abluat atque lavet manus et pedes pauperum predictorum quo facto ipse idem abbas vel prior det cuilibet pauperum predictorum quatuor cannas de canna sive mensura panni honesti coloris pro vestitu et tres palmos panni albi pro caligis et duas cannas panni lini pro camisiis et femoralibus et unum par sotularium necnon etiam cuilibet eorundem medium florennum auri Aragonum pro custuris: volentes et ordinantes quod per manumissores et exequtores predictos emantur quadraginta sex libre tresdecim solidi Barchinone annuales et perpetuales in loco seu locis tutis per alodium liberum atque francum ad ipsorum manumissorum sen exequtorum cognitionem quas quidem quadraginta sex libras et tresdecim solidos anuo quolibet imperpetuum recipiat dictus abbas seu prior quicumque fuerit pro exsolvendis et complendis omnibus supradictis nos enim dictas quadraginta sex libras tresdecim solidos pro complendis predictis nunc pro tunc et tunc pro nunc concedimus ac etiam assignamus abbati seu priori et conventui supradictis. - Rex Martinus. - Insuper etiam ad honorem ejusdem sancte et individue Trinitatis Patris Filii et Spiritus sancti volumus instituimus et ordinamus quod post obitum nostrum die qualibet imperpetuum per abbatem vel priorem predictum et successores suos reficiantur et provideantur tres pauperes in pane vino et companagio ac aliis eis necessariis: quibus quidem pauperibus dictus abbas vel prior aut alius monachus per eum deputandus abluat manus et pedes qualibet die hora sibi melius opportuna: pro predictis vero adimplendis faciendis et exsolvendis volumus et ordinamus quod per nostros manumissores seu exequtores predictos emantur quinquaginta quatuor libre barchinonenses in loco tuto et securo per alodium liberum atque franchum quas nos pro complendis predictis concedimus et assignamus per abbatem vel priorem predictum et successores suos habendos et percipiendos et distribuendos ut supra. - Rex
Martinus. - Item instituimus et ordinamus fieri tria aniversaria solemnia quolibet anuo unum videlicet pro anima nostra eadem die qua dies nostros finierimus et aliud in ebdomada Omnium Sanctorum pro animabus parentum nostrorum quo facto fiat in crastinum aliud pro anima nostra
celebranda in dicta ecclesia monasterii Populeti ubi corpus nostrum ut prefertur sepelietur per monachos fratres et clericos in dicto monasterio residentes qui orent Dominum Deum pro anima nostra et parentum nostrorum et omnium fidelium deffunctorum: et ultra hoc teneantur perfecta missa cujuslibet aniversarii supra tumulum domini regis et domine regine parentum nostrorum et postea supra tumulum nostrum absolutiones facere cum orationibus consuetis: et volumus et ordinamus quod per dictos manumissores seu exequtores emantur viginti quinque libre barchinonenses monete censuales anuales et perpetuales per alodium francum in loco sive locis tutis in nuda tamen perceptione ad ipsorum manumissorum seu exequtorum cognitionem qui eisdem monachis fratribus et clericis annuatim tradantur ad opus pretextu aniversariorum predictorum. - Rex Martinus. - Item volumus et jubemus quod centum Christi pauperes panno albo videlicet de duabus vestibus ipsorum quilibet induantur qui portent singulos brandonos cum corpus seu ossa nostra portabuntur ad sepeliendum in ecclesia monasterii supradicti et quousque corpus seu ossa nostra fuerint recondita in tumulo fiendo in ecclesia supradicta ut superius continetur qui quidem pauperes reficiantur de bonis nostris donec predicta completa fuerint cum effectu. - Rex Martinus. - Item recomendamus dicto nostro primogenito et heredi ac successori nostro universali omnes et singulos officiales nostros et specialiter illos qui pro nostro et ejus servicio in regno Sicilie insudarunt tam illos qui tenent pro nobis officia in domo nostra quam extra exortantes eundem ut filium carissimum et succesorem nostrum quod si officia que tenebunt tempore obitus nostri retinere poterunt comode illos in eis remanere permittat alias quod eos collocet in officiis congruis
unum post alium successive juxta eorum merita ut de impensis nobis et sibi serviciis et que ipsi nostro primogenito impendere poterunt remunerationem condignam reportent. - Rex Martinus. - Ceterum pro sepultura nostra fienda et pro injuriis nostris solvendis et pro aliis legatis per nos factis et ordinatis tam in presenti testamento quam in codicillo vel codicillis nostris ex nunc fiendis contentis et expressatis quinquaginta mille libras barchinonenses monete de terno de bonis nostris accipimus: ad que habenda et recipienda per manumissores nostros predictos et pro complendis et exequendis predictis assignamus de presenti omnia vasa nostra argenti albi et etiam decorati que nostro sunt usui et servicio continue diputata exceptis illis que necessaria fuerint pro viginti mille solidis antedictis quos supra dari mandamus confessori nostro distribuendos pro missis celebrandis ut superius continetur ea scilicet omnia que tempore obitus nostri habebimus et nobis reperta fuerint et omnia jocalia de quibus supra nos ordinamus cujuscumque sint generis vel speciei subscriptis inde exceptis et omnia alia et singula bona nostra mobilia et se moventia que nos habemus et tempore obitus nostri habebimus seu penes nos reperta fuerint. Excipimus tamen preciosas nostras reliquias supradictas quas poni et conservari ordinavimus in dicta capella palatii nostri majoris civitatis Barchinone ut superius continetur. - Rex Martinus. - Si quid vero ex dictis quinquaginta mille libris superfuerit completis omnibus que ordinamus detur et distribuatur per manumissores nostros predictos ob salutem animarum nostri et parentum nostrorum pro captivis redimendis orphanis maritandis et aliis piis causis specialiter in remunerandis servitoribus nostris: et de hoc nostrorum manumissorum conscientias oneramus. Et si predicte quinquaginta libre ad predicta et infrascripta ac alia in codicillis nostris contenta et ad debita et injurias nostras solvendas et alia complenda et persolvenda non sufficerent ad id quod et quantum deffuerit volumus de dictis redditibus et juribus recipi et haberi quousque nostrum testamentum hujusmodi completum fuerit ut superius et inferius ac in nostro seu nostris codicillis ordinatum existat: dantes et concedentes prefatis manumissoribus et exequtoribus nostris plenam et liberam potestatem petendi exhigendi et recipiendi tot de bonis nostris quod sufficiant ad predicta et ea distribuendi et erogandi juxta traditam per nos eis formam pro remedio anime nostre et animarum parentum nostrorum et omnium fidelium defunctorum. - Rex Martinus. - Preterea confirmamus priori et conventui Vallis Jesuchristi donationem per nos factam eisdem de locis de Altura e de les Alcubles sicut et prout in dicta donatione et aliis donationibus et concessionibus per nos dicto monasterio inde factis plenius continetur. - Rex Martinus. - Ceterum assignamus operi dicti monasterii ultra alias assignationes per nos jam factas operi supradicto mille florennos auri de Aragonia de et super redditibus nostris civitatis Xative et ejus termini habendos et percipiendos per priorem monasterii predicti seu ejus procuratorem anno quolibet per annos computandos a die obitus serenissime domine regine Cipri cui duos mille florennos dum vitam duxerit in humanis super dictis redditibus jam providerimus assignandos ita quod infra dictum tempus dictum opus habere valeat … mille florennos non ultra de redditibus supradictis. - Rex Martinus. - Et quia multum cordi gerimus ut opus dicti monasterii perficiatur heredem nostrum subscriptum monemus et in Domino exortamur quod ipsum opus mora quacumque cessante si nobis viventibus perfici non poterit habeat taliter recomendatum quod ipsum quam citius poterit perfici faciat cum effectu ejus conscientiam super hiis quantum possumus onerantes. - Rex Martinus - Item volumus et ordinamus quod dicti nostri manumissores qui in hujusmodi nostra exequtione laboraverint et alii habeant salarium quod per dictum regem taxatum et ordinatum fuerit eorum cuilibet fore persolvendum. - Rex Martinus. - Item dimittimus seu legamus egregio Frederico filio naturali dicti regis Sicilie nepoti nostro sive net villas castra et loca nostra Dalcoy de Elxio e de Criullen et vallem de Seta e de Tranadell sita in regno Valentiecum eorum redditibus et juribus universis ac mero et mixto imperio et omnimoda jurisdictione alta et baxia et jus redimendi ea que per nos impignerata fuerunt mediantibus gratie instrumentis. Predicta autem ei legamus in feudum honoratum et sub conditione quod si dictus Fredericus decesserit quandocumque sine liberis masculis de legittimo et carnali matrimonio procreatis vel succedentes eidem unus post alium obierint sine filiis masculis de legittimo et carnali matrimonio procreatis predicta omnia heredi nostro universali et suis successoribus revertantur: et sub conditione etiam quod non possit gaudere aliquibus donationibus per nos ei factis sub quacumque forma verborum sint comprehense quod si fecerit careat omnino legato predicto. - Rex Martinus. - Ceterum dimittimus sive legamus egregie Yolanti filie naturali dicti regis Sicilie primogeniti nostri carissimi triginta mille florenos auri de Aragonia qui sibi dentur et exsolvantur per heredem nostrum predictum cum fuerit in matrimonio collocanda. - Rex Martinus. - Insuper si die obitus nostri dimisserimus filium masculum de legittimo et carnalio matrimonio natum vel nasciturum ultra dictum illustrem Martinum regem Sicilie primogenitum nostrum dimittimus eidem jure institutionis et pro parte hereditatis et legittima ac alio jure quocumque in bonis nostris sibi pertinentibus comitatum Impuriarum cum suis redditibus juribus et pertinentiis universis ac mero et mixto imperio et omnimoda jurisdictione alta et baxia in feudum tamen honoratum et sub conditione quod si dictus filius noster decesserit quandocumquc sine liberis masculis de legittimo et carnali matrimonio procreatis vel succedentes eidem unum post alium obierint sine filiis masculis de legittimo et carnali matrimonio procreatis comitatum predictum heredi nostro universali et suis successoribus integre revertatur: si vero dimisserimus duos filios masculos dimittimus secundo natu in feudum tamen honoratum et sub conditione predicta marchionatum nostrum situm in diocesi urgellensi et villas nostras de Tarrega et de Vilagrassa de Sabadello et de Tarracia de Calidis de Montebovino (Caldes de Mont boví : Montbui) et de Granullariis (Granollers) cum eorum redditibus juribus et pertinentiis universis ac mero et mixto imperio et omni jurisdictione alta et baxia que omnia per nos vendita et impignerata fuerunt mediantibus gratie instrumentis: et propterea volumus quod dictus rex primogenitus noster subscriptus ea omnia que demittimus secundo natu filio nostro quitare et desobligare habeat et teneatur ab his quibus vendita seu impignerata fuerunt necnon et ab oneribus quibuscumque per nos aut nostros predecessores imposita super eis dictarum gratiarum intervenientibus instrumentis: et si plures filios dimisserimus dimittimus cuilibet eorum jure institutionis centum mille florenos auri de Aragonia: si vero die obitus nostri dimisserimus filiam natam vel nascituram qui tunc non fuerit in matrimonio vel in ordine religionis collocata dimittimus eidem jure institutionis centum mille florenos dicti auri: si autem fuerint due filie in matrimonio vel ordine religionis non collocate silicet ambe vel altera ipsarum tunc dimittimus eisdem jure institutionis dictos centum mille florenos inter ambas equaliter dividendos si uterque fuerit in matrimonio collocanda alios dictos centum mille florenos dimittimus illi que maritanda erit et jam maritate seu maritatis dimittimus jure institutionis cuilibet ipsarum mille florennos auri de Aragonia in quibus et in eo quod eis dederimus earum tempore matrimonii ipsas nobis heredes instituimus. - Rex Martinus. - Item relinquimus liberos et alforros seu francos et ab omni servitute quitos et exemptos omnes et singulos servos seu sclavos et captivos nostros quos habebimus tempore mortis nostre. - Rex Martinus. - Demum instituimus heredem nostrum universalem in regnis et terris nostris Aragonum Valentie Majoricarum Sardinie et Corsice ac comitatibus Barchinone Rossilionis et Ceritanie et terris eis adjacentibus que nos hodie (ho + die: hui, huy, vui, vuy, avui) habemus seu que pro nobis tenentur seu teneri debent nunc et in futurum necnon in regno Sicilie ac ducatu Athenarum et Neopatrie et in ducatu etiam Tarantane et comitatu Turolii in Alamannica cum militibus et dominabus et aliis hominibus et feminis ac aliis universis bonis nostris juribus et actionibus nobis nunc vel in futurum pertinentibus et spectantibus tam in predictis quam alibi quocumque modo et forma serenissimum Martinum regem Sicilie Athenarum et Neopatrie ducem primogenitum nostrum carissimum predictum. - Rex Martinus. - Et si dictus rex Martinus filius et primogenitus noster carissimus heres non erit vel erit et decesserit quandocumque substituimus ei et nobis heredem instituimus in dictis regnis et terris juribus et aliis superius expressatis filium ejus primogenitum masculum legittimum et de legittimo et carnali matrimonio procreatum: et si dictus ejus primogenitus heres non erit vel erit et obierit quandocumque sino liberis masculis de legittimo et carnali matrimonio procreatis eo casu substituimus universalem illum ex liberis et nobis heredem instituimus universalem illum ex liberis dicti nostri primogeniti masculum legittimum et de carnali matrimonio procreatum qui tunc vixerit majorem natu et sic per ordinem unum post alium secundum ordinem geniture. - Rex Martinus. - Si vero dictus rex Martinus filius et primogenitus noster carissimus obierit quandocumque sine liberis masculis de legittimo et carnali matrimonio procreatis eo casu substituimus eidem et nobis heredem instituimus universalem illum ex liberis nostris masculum legittimum et de carnali matrimonio procreatum si et qui immediate major natu erit post dictum illustrem regem Martinum filium et primogenitum nostrum carissimum et sic successive unum post alium ex liberis nostris si quos nos habere contingerit in futurum secundum ordinem geniture. - Rex Martinus. - Hec est ultima voluntas nostra quam valere volumus jure testamenti et si non valet jure
testamenti valere volumus jure codicillorum aut cujuslibet alterius ultime voluntatis. - REX MARTINUS. - Actum est hoc in monasterio Vallis Jesuchristi secundo die decembris anno a nativitate Domini millessimo CCCCmo septimo. (2 de diciembre de 1407)