Mostrando las entradas para la consulta leudas ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta leudas ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

martes, 17 de marzo de 2020

XXV. Reg. núm. 2, fól. 53. Abril 1185. - Villagrasa

XXV. 

Reg. núm. 2, fól. 53. Abril 1185.

Notum sit cunctis presentibus atque futuris quod ego
lldefonsus Dei gratia rex Aragonis comes Barchinone et marchio Provincie dono et concedo vobis omnibus apopulatoribus qui modo estis apopulati in Villagrasa mea nova populatione et qui estis venturi ad populandum et manendum omnes bonas consuetudines et franchitates ideo ut bene ibi vos apopuletis et melioretis cotidie illam populationem. Et dono et concedo nobis vestras domos et ortos et farragenales sicut jam vobis dividimus videlicet ut unusquisque habeat domos de quatuor astis in amplitudine et de octo in longitudine similiter et sic fiat de ortis: et unusquisque ex vobis dabit michi pro domibus et farragenale et pro orto VI denarios pro censu omni tempore in festo natale. Et dono vobis aquam de illo rego ad capiendum et ad omnes vestros usus duobus diebus et duobus noctibus in septimana videlicet in die mercurii et in die sabbati. Etiam et si vobis necesse fuerint et sine meo dampno facere poteritis accipiatis eam aliis diebus omnibus cum opus habueritis: et dono vobis illam aquam de Exarechavins (suena como el río Tastavins) per omnes dies que aqua venit de Verduno. Et dono vobis imperpetuum quod in tota terra mea non donetis leudam vel usaticum. Et dono vobis mercatum in die jovis et firam ad Omnium Sanctorum octo dies ante et octo dies post festum: et dono vobis quod sit salvus et securus omnis homo qui venerit ad illum mercatum et firam cum omnibus rebus suis in eundo et redeundo et quod possitis emere et accipere in pignora omnes honores quos poteritis habere per rationem. Et dono vobis quod non mittam super vos cavallarium castlanum neque vicarium et non dabo vobis alium dominum nisi me et meos successores. Dono etiam vobis pascua et vias et lignaria et petrarias et herbam et totum percaticum sicut melius habent homines Cervarie et Tarrege. Et dono vobis quod non mittam super vos bajulum de Tarrega: et dono et concedo vobis confrariam inter vos habendam sicut convenire poteritis inter vos ipsos: et dimito vobis exurchias et intestationes et cucucias nisi ille qui captus fuerit in cucucia quod currat per villam. Et ullus non sit ibi districtus per furnum neque per molendinum: et si quis miles vel alius facit vobis injuriam possitis illum pignorare: et ullus non possit hedificare in illa carreria majore illius ville: et omnis homo qui sit manens illius ville et habeat ibi hereditatem non donet firmanciam nisi per quinque solidos. Et ego accepi vos et omnes vestras res in omni loco in mea speciali protectione et defensione: et dono et concedo vobis quod de istis X annis non ambuletis in ost neque in cavalcatam nisi tantum ad vestras juntas. Et mando omnibus vicariis et bajulis tocius terre mee quod vos et res vestras tamquam meas proprias manuteneant et defendant: et dono vobis et concedo quod possitis domos et res vestras dare vel vendere vel alienare quandocumque volueritis vestris consimilibus salvo meo jure. Et volo et mando quod ubicumque vos potueritis adcrescere et meliorare faciatis salva mea fidelitate et jure ut supradictum est. Et si quis homo contra hanc cartam ausus fuerit venire in aliquo sola causa evasionis daret michi mille solidos preter illati dampni restaurationem. Preterea renuncio ego rex ibi furnos et molendinos et justicias et leudas et firmamenta et non habeatis ibi alium dominum nisi me et meos successores. - Facta carta apud Ilerdam mense aprili anni Domini MCLXXXV. - Signum + Ildefonsi Dei gratia regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie. - + Berengarius Dei gratia Terrachonensis archiepiscopus. - Sig+num Guillelmi de Angularia. - Sig+num Raimundi Petri. - Sig+num Petri Balbi. - Sig+num Orto de Isla (De Illa, Dilla, D´Illa). + Ego Bertrandus hanc cartam scripsi et suprascripsi in linea V et hoc precepto Guillelmi de Bassia regis notarii et feci hoc signum + Virgilius.


XIII. Perg.n. 72. Alfon.I. Nov. 1169.

XIII.

Perg.n. 72. Alfon.I. Nov. 1169.

Hoc est translatum bene et fideliter translatatum sub anno dominice incarnacionis MCCLII X kalendas marcii a quodam instrumento originali quod sic habetur. - In Christi nomine et ejus gracia cognitum sit omnibus hominibus quod ego Ildefonsus Dei gracia rex Aragone comes Barchinone et marchio Provincie una cum consilio et voluntate baronum curie mee scilicet catalanorum et aragonensium pro remedio anime mee et parentum meorum dono laudo atque in perpetuum concedo domino Deo et beate Marie et venerabili domui milicie Templi Salomonis et omnibus fratribus ibique Deo servientibus tam presentibus quam futuris illud castrum de Exuvert (castell de Xivert ?) et illud castrum quod vulgo dicitur Orpesa. Supradicta quidem duo castra dono laudo et in perpetuum concedo Deo et milicie Templi jamdicte cum omnibus terminis et tenedonibus suis tam per terram quam per mare heremis et populatis planis atque montanis pascuis silvis atque garriciis et cum omnibus aquis et adempramentis suis sicut ad illa castra pertinent vel ullo modo pertinere debent sicut unquam melius dici vel intelligi potest ad salvamentum et utilitatem milicie domus predicte: tali scilicet modo ut quandocumque ego vel successores mei predicta castra de manu sarracenorum per nos vel per nostros homines vel quolibet alio modo habere potuerimus jamdicta domus Templi habent illa castra cum omnibus terminis et tenedonibus suis jam supradictis in perpetuum sicut suprascriptum est ad suam propriam hereditatem et etiam per proprium alodium suum francum et liberum et quietum sine omni mala voce et absque omni contrarietate alicujus hominis vel femine. Suprascriptum autem donum sive donativum ego lldefonsus rex facio in manu domni Gaufredi Fulquerii ex cismarinis partibus tunc temporis tocius Templi milicie procuratoris et Arnaldi de Torre Rubea in Provincia et in Ispania ejusdem Templi tunc temporis ministri et fratris Begonis de Veineriis et fratris Geraldi de Castel-Presi et fratris Raimundi Guillelmi et fratris Raimundi de Cubells et fratris Raimundi de Cervaria necnon et quorundam aliorum fratrum ibidem existencium. Si qua vero persona supradictum donum sive donativum meum infringere voluerit vel atemptaverit in iram omnipotentis Dei et meam incidat et postmodum suprascriptum donum non minus firmum omni tempore permaneat. Similiter dono laudo atque in perpetuum concedo domino Deo et jamdicte domui milicie Templi et fratribus ejusdem Templi presentibus atque futuris totas illas leudas et usaticos atque passatges qui donantur vel ullo modo donari debent in jamdictis castris de Exuvert et de Orpesa vel in omnibus terminis suis heremis vel populatis. Facta carta in Jaca mense november era MCCVII anno ab incarnacione Dommi M°C°LXIX. - Signum Ildefonsi regis Aragone comitis Barchinone et marchionis Provincie. - Signum Guillelmi Barchinone episcopi. - Signum Raimundi de Monte-Catano.- Regnante me Ildefonso rege in Aragone et in Barchinona et Provincia episcopo Petro in Cesaraugusta episcopo Stephano in Oscha episcopo Martino in Tirasona episcopo Guillelmo Petri in Ilerda comite Arnaldo Mironis Palearensi in Ricla seniore Blasco Romeu mayordomus S. in Cesaraugusla Ximino de Artusellas stando alferiz domini regis Petro de Castell Azolo S. in Calatajub Sancio Necons S. in Darocha Galindo Xemeneç in Belxit Artaldo in Alagon Blascho Maza in Boria Petro Ortiz in Aranda Ximino Dorrea in Epila Fortunio Aznariz in Tirasona Petro de Arazuri in Oscha Arpa in Loaire Gombaldo de Benabent in Bel Petro Lopiz in Lusia Deus Aida in Sos Peregrin de Castellazolo in Barbastro et in Alquecer Fortunio de Stada in Montclus. - Sunt testes auditores Guillelmus episcopus Barchinone Raimundus de Montcada Petrus de Arazuri Petrus de Castellazol Petrus de Alcala Ximinus de Artusella alferiz domni regis Ximinus Romeu Petrus de Sancto Vincencio et Dol de Alcala. - Ego Bernardus de Calidis scriba regis hanc cartam scripsi et hoc sig+num feci. - Sig+num Dominici de Ivora presbiteri qui me pro teste subscribo. - Sig+num Bernardi de Bagaa presbiteri qui me pro teste subscribo. - Sig+num Petri Sort diachoni Mirabeti qui hoc translatum scripsit cum literis apositis in prima linea ubi dicit X kalendas marcii die et anno in capite prefixo.


martes, 10 de diciembre de 2019

Unión del condado de Barcelona con el Reino de Aragón

PARTE PRIMERA. 

Unión del condado de Barcelona con el Reino de Aragón.

Don Ramón Berenguer IV y doña Petronila.

I.
Perg. N° 6 (1) 19 de julio 1131.
(1) Las citas marginales se refieren a la colección de pergaminos de don Ramon Berenguer IV; y la letra A. que aparece en algunas, indica que el documento ha sido sacado del apéndice de dicha colección. Los documentos que no llevan anotada al margen su fecha, pertenecen a la colección de los de su clase, que tiene dicho reinado, y a ella se refiere el número que llevan. Las fechas notadas al margen espresan el año de la encarnación.

Postquam a paradisi gaudiis propter inobedientiam suam humanum genus exclusum est et juste mortis incurrit periculum ne eternaliter hoc vinculo detineretur semper Conditor pie miseratus ammonuit. Quod ego Raimundus Berengarii gratia Dei barchinonensis comes et marchio multum mecum retractans tantique sententiam judicis propter enormitatem meorum peccaminum valde pavescens dum vivo et valeo et loqui possum credidi ordinandas omnes res meas prout ipse inspirare dignatus est Igitur in nomine sancte et individue Trinitalís Patris et Filii et Spiritus sancti facio hoc meum testamentum et eligo manumissores meos scilicet dominum Ollegarium tarraconensem archiepiscopum et Berengarium gerundensem episcopum et Raimundum episcopum ausonensem et Aymericum fratrem meum et Guillermum Raimundi Dapiferum et Berengarium
de Cheralt
et Gaucerandum de Pinos et Guillermum de Cardona et Raimundum Bernardi de Guardia et Guillermum Gaufredi de Cerviano et Riamballum de Baseia et Raimundum Bernardi ut isti distribuant omnes res meas sicut hic invenerint scriptum. In primis dimitto Sancte Marie Rivipullensis cenobii corpus meum ut ibi sepeliar ubicumque me mori contigerit. Et dimitto ei villam de Isogol ab integro cum omnibus pertinentiis et afrontationibus ac terminis suis sine blandimento ullius hominis vel femine
cum omnibus adempramentis que ibi habuit vel habere ullo modo potuit unquam potestas cum molendinis molendinariis aquis aquarum vieductibus vel reductibus pratis pascuis silvis garricis et cum omnibus que ad se pertinent sive infra sive extra terminos ejus contineantur ut nec senioraticum neque bajuliam nec quicquam omnino aul servicii aut usatici vel ullius hereditatis quicquam ibi habeat ullus homo nec bonum nec malum nisi Sancta Maria et monaci ejus in perpetuum secundum illorum voluntatem ut semper offerant Deo sacrificia et libamenta pro anima mea et parentum meorum. Item dimitto eidem Sancte Marie dominicaturas meas de Septem Casis et de Lanars cum suis omnibus pertinentiis et cum omnibus meis equabus quas habeo ubicumque sint. Item dimitto sedi Sancte Crucis Sancteque Eulalie omnem decimam navium barchinonensium ex meis directis: et ad canonicam ipsius sedis ipsas meas franchedas de Curtibus et ipsa molendina de Stadella que habuit Ricardus Guillermi pro remedio anime mee. Item dimitto eidem sancte sedi omne ipsum directum et voces et auctoritates quas querelabam in domibus que fuerunt Raimundi Dalmacii pro emendatione illius turriç et muri quod addidi meo palatio. Item dimitto Sancto Petro Puellarum illam pariliatam quam Raimundus Poncii tenet in pignus pro me pro L morabatinis: et redimant illam puelle. Cenobio Sancti Cucuphatis dimitto omnes meas franchedas quas habeo intra suum honorem pro emendatione illius tabule quam inde habui et pro remedio anime mee simul cum Monte Majori qui est super Calidas sicut ego illum habeo et per directum habere debeo et in scripturis Sancti Cucuphatis terminatur et resonat. Cenobio Sancti Laurentii Montis unum de melioribus mansis quos habeo in Terraza. Sancte Marie Montis Serrati unum de melioribus mansis quos habeo in Apiera. Sancte Marie de Calidis unum de melioribus mansis quos ibi habeo ut una lampas semper ibi ardeat pro anima mea. Sancto Michaeli de Fallio unum de melioribus mansis quos habeo in Villa majore. Sancto Sebestiano Penitensi unum de melioribus mansis quos habeo in Avinione. Canonice Sancti Petri sedis Vici ipsum mansum quem Berengarius capud scole tenuit per laborationem ut prius restauretur ecclesie argentum quod inde habui et postea habeat illum prefata canonica pro remedio anime mee. Sancto Petro de Castris-serris unum de melioribus mansis quos habeo in Franciag prope villam Albini. Sancto Petro de Cervaria ipsum moIendinum quod dicitur de Vergos et vineas quas habeo in Molnellis. Sancto Petro de Archellis ipsum campum qui est ante ipsum locum prope viam que transit per transversum de Monte Pavoni. Sancto Benedicto de Badiis dimitto vineas que erant in contentu in termino Cervarie in valle de Molnellis et unum mansum in Minorisa et vineas que sunt in contentu inter me et ipsum locum. Sancte Cecilie MontisSerrati unum mansum in Terracia. Dimitto etiam Sancte Marie sedis Gerunde omnes capellanias quas habeas in episcopatu gerundensi solide et libere et ad ipsius canonicam ipsam ecclesiam de Buada cum decimis et primiciis et oblationibus universis tali modo ut cum victus in ipsa canonica quacumque occasione defecerit prefate ecclesie de Buada fructus habeant prefate sedis canonici in victum comunem. Cum vero per Dei gratiam in ipsa canonica victus more solito habundaverit prefate ecclesie de Buada fructus omnes sint ad restauramentum ipsius ecclesie et altaris Sancte Marie. Et Sancto Felici Gerunde et Sancte Marie sedis dimitto ipsam vineam que fuit Bernardi Raimundi sacriste. Cenobio Sancti Petri Gallicantus ad operam ipsius ecclesie dimitto tertiam partem gerundensis monete ita ut predicti mei elemosinarii faciant eam mittere in opera ipsius ecclesie usque habeant ibi missos ducentos morabatinos. Sancto Daniheli Puellarum unum mansum in Calidis. Sancte Marie Amerensi unum mansum in Calidis qui fuit de Artallo Vitallis. Sancto Michaeli de Crudilliis unum mansum in Palacio Frugelli. Sancti Felici Guissalis unum mansum cum vineis que erant in contentu inter me et illum. Sancto Salvatori de Breda illam terram totam quam Gaufredus Bonissimi dimisit eidem Sancto Salvatori cum vinea. Sancto Paulo de Maritima unum mansum in Monte Palatio. Sancto Paulo foris murum Barchinone unum mansum in Avinione. Sancto Petro Campirotundi dimitto campum ipsum quem tenet Guillermus Udalardi cum consilio rivipullensis abbatis et G. prioris. Sancto Michaeli Coccanensi dimitto omnes albergas et toltas et forcias quas in honore ejusdem monasterii ubi ut habui cum uno de melioribus mansis quos habeo in Frumigera et villa de Eu cum omnibus pertinentiis suis quam habet in pignus Raimundus Bernardi per DC solidos monete melgurensis, Et si ego non recuperabo illam ante mortem meam donet illi abbas Sancti Michaelis DC solidos et habeat villam ad integrum. Excipio tamen ab hac laxatione Sancti Micbaelis illud quod habeo in Ariano et in Centens. Sancte Marie Celsone dimitto medietatem decime de Meresana quam Raimundus Mironis de Pugalt tenet in pignus per C morabatinos quam ipsi redimant tantum et habeant illam cum vinea quam clericus Cervarie dimisit eidem loco. Sancto Martino de Canigone unum mansum in Corneliano. Sancte Marie Bisulluni unum mansum in Moio. Sancto Petro Bisulluni unum mansum in Moione. Sancto Micheli Fluviani unum mansum in Palatio Frugelli propter violationem quam feci in ejus sacraria. Sancto Petro Rodensi duos mansos in Palatio Frugelli pro emendatione mali quod ei feci et ut cotidie celebrent missas pro anima mea. Ad Sanctam Mariam de Stagno dimitto cum consilio domini Raimundi ausonensis episcopi ipsam capellaniam de Modeiano cum omnibus alodiis eidem ecclesie Sancte Marie pertinentibus tali conditione ut in ipsa congregatione de Stagno addatur unus regularis canonicus qui semper celebret Deo missas pro anima mea. Sancto Stephano de Balnoles totum quod est comitale et quod habeo ad integrum in villa Savarres. Ad Sanctum Laurentium super Bisulle omnes albergas et toltas et forcias quas habeo in ejus honore dimitto et unum de melioribus mansis in Pratis. Cenobio Sancti Johannis totum meliorem mansum de Pratis. Sancte Marie Villebertrandi unum mansum in Palatio Frugelli. Sancte Marie Arularum albergas quas habeo in ejus honore de Plano de Curtis. Sancte Marie de Corneliano unum mansum in Corneliano. Ad Sanctum Sepulcrum Domini unum de melioribus mansis in Langostera. Ad cavalleriam Jherusalem equum meum Danc cum omni armatura mea. Ad Hospitalem Jherusalem dimitto unum mansum in Villa Majore juxta alium quem dedi ei et equum meum nigrum quem redimat filius meus Raimundus mille solidis. Dimitto etiam Deo omnes leudas et malos usaticos quos noviter misi in civitatibus meis. Omnem alium meum honorem dimitto Raimundo Berengarii filio meo et Barchinonam et comittatum barchinonensem cum omnibus sibi pertinentibus et cum omni honore marchiarum et Hispaniarum et episcopatum predicte civitatis et comitatum tarraconensem et archiepiscopatum ejus cum omnibus sibi pertinentibus et castrum de Stopagnano et de Podeo Rubeo et de Castris-serris et de Pinzano et de Camarasa et de Cubellis et castrum de Barberano et alia castella et omnia alia que pertinent ad ista supradicta et quod avus meus Raimundus Berengarii reliquit mihi in Cardona et in Guardialada in suo testamento et comitatum ausonensem et episcopatum ejus cum omnibus sibi pertinentibus et castrum Cervarie cum omnibus sibi pertinentibus et comitatum Minorise cum omnibus sibi pertinentibus et comitatum et episcopatum gerundensem cum omnibus sibi pertinentibus et ipsam dominationem et bajuliam quam habeo in Petralata et comitatum bisullunensem vallespirensem foliolitensem petrapertusensem cum omnibus sibi pertinentibus et comitatum ceiritaniensem et confluentensem berchitanensem cum omnibus sibi pertinentibus et Castel Follit de Rivo Meritabili et Malacara et ipsam dominationem et bajuliam quam habeo in Petralata cum omnibus sibi pertinentibus et comitatum carcasonensem et episcopatum cum omnibus sibi pertinentibus et comitatum redensem cum omnibus pertinentibus suis. Berengario Raimundi filio meo dimitto omnem meum honorem Provincie et comitatum et archiepiscopatus et episcopatus et abbatias et omnia que ibi habere debeo et illum quem habeo in Rotensi patria et in Gavallano (Gaval-lano en dos lineas) et in Karlateso cum civitatibus et archiepiscopatibus et episcopatibus et castellis et omnibus ad predictos honores pertinentibus ita ut ipse maritet sorores suas honorifice cum consilio archiepiscoporum et episcoporum et magnatuum Provincie. Si autem evenerit alterum horum obire sine filiis de legitimo conjugio revertantur predicta omnia ad illum qui superstes extiterit. Omnes honores meos sicut superius testatus sum dimitto filiis meis exceptis illis quos sanctis Dei dimisi. Et dimitto Sancto Petro de Roma et domino
pape C morabatinos et ad Sanctam Mariam de Podio L et ad Sanctum Jachobum de Gallesia L et mando ut mei elemosinarii teneant medietatem de dominicaturis et usaticis meis donee persolvant omnia ista debita et alia que hic scripta non sunt et induant CCC pauperes de tunicis. Si filii mei dederint vel vendiderint aliquid de honoribus a me sibi dimissis usque habeant XXV annos non valeat. Et dimitto filios meos in potestate Dei et sancte Dei genitricis Marie et bajulia beati Petri apostolorum principis et domini pape seu omnium archiepiscoporum et episcoporum et magnatuum totius mee dominationis ac terre qui juste et fideliter voluerint agere erga me et filios meos. Si filie mee ipsa de Castella et illa de Fuxo reverse fuerint in terra mea filius meus Raimundus Berengarii cum consilio magnatum meorum maritet eas honorifice cum meo honore et meo avere et interim ipsa de Castella stet in Lagostera et ipsa de Fuxo in Ripis et Berengarius Raimundi de Provincia faciat similiter de aliis. Si Raimundus Berengarii et Berengarius Raimundi filii mei obierint sine filiis de legitimo conjugio remaneant omnis honor quem relinquo filio meo Raimundo ad filiam meam de Castella et ad filios ejus et omnis honor quem relinquo Berengario Raimundi filio meo remaneat aliis filiabus meis. Adhuc dimitto Sancte Marie de Crassa pro emendatione de suo avere quod habui ipsam albergam de Pediano quousque Raimundus filius meus donet ei in pace ipsam albergam de Astagel et tam ibi quam in aliis sanctis locis a me hereditatis omni tempore Deum exorent pro anima mea habitantes in eis. (1)

Factum est translatum V kalendas aprilis anno ab incarnatione Domini MCCIIII (1204 !!). Anno dominice incarnationis MCXXXI (1131). Sig+num Raimundi comes. - Sig+num Aimerici de Narbona. Sig+num Guillermi Raimundi Dapiferi. Sig+num Raiambaldi de Baseia. Sig+num Guillermi Gaufredi de Cerviano. Sig+num Raimundi Renardi. Sig+num Ollegarii archiepiscopus. Sig+num Berengarius Dei gratia gerundensis ecclesie episcopus. Sig+num Bernardi de Bellog. - Sig+num Raimundi Comes. - Petrus scriptor translatavit hoc testamentum in anno ab incarnatione dominice MCCIIII V kalendas aprilis cum literis rasis et emendatis in VII et XXI linea et suprascriptis in XXXVII et quadragesima prima +.

(1) En este traslado se advierte que el escribiente puso inadvertidamente la fecha del traslado antes que el año 1131, en que el conde otorgó el testamento; del mismo modo que el nombre del conde y de los testigos que lo presenciaron; y por consiguiente no debe estrañarse la repetición de aquella fecha. En lo demás dicha copia o traslado está exacta, menos en algunas variantes de poca monta y de ortografía, con las que han publicado algunos escritores, especialmente con la del arzobispo Marca, que la sacaría del mutilado libro grande de los feudos de este archivo.

Sigue en el II

martes, 24 de diciembre de 2019

XC, bulas pontificias, 6 abril 1156


XC
Bulas Pontificias. Leg. 1. n.16. 6 abr. 1156.

Hoc est translatum sumptum a quadam carta pergamenea bullata bulla plumbea pendenti in filis ciricis rubei coloris domini Adriani recolende memorie Summi Pontificis cujus tenor talis est. - Adrianus episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Andree dominici Templi magistro ejusque fratribus tam presentibus quam futuris religiosam vitam professis in PP. M. (partibus marinis) officii nostri auctoritate compellimur et predecessorum nostrorum romanorum Pontificum exemplis instruimur que religiosis locis et pauperibus divino cultui mancipatis a regibus principibus et aliis Christi fidelibus devotionis intuilu racionabiliter conferuntur sedis apostolice munimine roborare. Inde est quod dilecti in domino filii justis vestris postulationibus gratum impartientes assensum donationes et concessiones quas Raimundus Bererigarius barchinonensium comes bone memorie Roberto predicti Templi magistro et fratribus ejus fecisse dinoscitur sicut rationabiliter facte sunt et scripto ipsius comitis continetur vobis vestrisque successoribus auctoritate sedis apostolice confirmamus et ratas et inconvulsas manere dicernimus.
Donationem videlicet Castri quod dicitur Montso castrum etiam Mongaudi castrum Xalamnera Burburanum cum universis pertinenciis omnium predictorum castrorum castrum quod dicitur Remulinis castrum Corbinis cum omnibus pertinenciis suis honorem Lupsancii de Belixich mille solidos in Osca mille solidos in Cesaraugusta vobis et successoribus vestris annis singulis persolvendos. Quintam partem quam predictus comes de omnibus expeditionibus Ispanie videlicet de vestris hominibus sicut in perpetuum vobis concessit habendam. Quintam quoque partem ex terris sarracenorum ex tunc in posterum divina clementia capiendis leudas consuetudines et pedagia que vobis ab eodem comite per totam terram suam sicut in vestra causa remissa et quedam alia que in eodem instrumento plenius continentur. Concessiones etiam decimarum consensu bone memorie terrachonensis atque venerabilium fratrum nostrorum Bernardi cesaraugustani Dodonis oscensis Raimundi ausonensis Berengarii gerundensis et Guillermi rotensis episcoporum facte sunt sicut eorum suscriptiones ostendunt vobis vestrisque successoribus nichilominus confirmamus. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre confirmationis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo tertiove commonita si non-reatum suum congrua emendatione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Jesu-Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ulcioni subjaceat observantibus autem sit pax domini nostri Jesu-Christi quatinus et hic fructum bone accionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. Ego Adrianus catholice ecclesie episcopus +. - + Ego Guido presbiter cardinalis tituli Sancti Grisagoni. - + Ego Hubaldus presbiter cardinalis tituli Sancte Praxedis. - + Ego Julius presbiter cardinalis tituli Sancti Marcelli. - + Ego Bernardus presbiter cardinalis tituli Sancti Clementis.- + Ego Octavianus presbiter cardinalis tituli Sancte Cecilio. - + Ego Gerardus presbiter cardinalis tituli Sancti Stephani in Celiomonte. - + Ego Henricus presbiter cardinalis tituli sanctorum Nerei et Achillei. - + Ego Johanes presbiter cardinalis tiluli sanctorum Silvestri et Martini. - + Ego Lencius portuensis Sancte Rufine episcopus. - + Ego Otto diaconus cardinalis Sancti Georgii ad velum aureum. - + Ego Guido diaconus cardinalis Sancte Marie in Portico. - + Ego Jacintus diaconus cardinalis Sancte Marie in Comydyu. - + Ego Odo diaconus cardinalis Sancti Nicolai in carcere Tulliano. - Data Beneventi per manum Rolandi Sancte romane Ecclesie presbiteri cardinalis et cancellarii VIII idus aprilis indictionis IIII incarnationis dominico anno MCLVI pontificatus vero domini Adriani pape IIII anno II. - Sig+num Jacobi de Folcheriis notarii publici Barchinone pro teste subscribentis. - Sig+num Berengarii de Lirana notarii publici Barchinone testis hujus translati. - Sig+num Berengarii de Vallesicca notarii publici Barchinone testis hujus translati. - Sig+num Bernardi de Ponte vicarii Barchinone et Vallesii qui huic translato sumpto fideliter ab originali suo non cancellato nec in aliqua parte sui viciato ex parte domini regis et auctoritate officii quo fungimur auctoritatem impendimus et decretum ut ei tanquam originali suo fides plenaria ab omnibus impendatur appositum per manum mei Bernardi de Cumbis notarii publici Barchinone regentisque scribaniam curie vicarii ejusdem civitatis in cujus manu et posse dictus vicarius hanc firmam fecit. Octavo idus septembris anno Domini millessimo CCC undecimo. Presentibus testibus Bernardo de Daurats. Jasperto de Examins et Petro de Comellis. Et ideo ego Bernardus de Cumbis notarius predictus hec scripsi et hoc meum Sig+num hic apposui. - Sig+num Bernardi de Villa-rubia notarii publici Barchinone qui hoc translatum sumptum fideliter ab originali suo et cum eodem legitime comprobatum scribi fecit et clausit octavo idus septembris anno Domini millesimo trecentesimo undecimo.

Nota: bulla plumbea pendenti in filis ciricis rubei coloris : bula plúmbea (de plomo) pendiente de hilos cera roja color.
Sancti Georgii: San Jorge, Sant Jordi, Giorgio, Georgio.
Sancte Marie in Portico: Santa María del Portillo (por ejemplo, en Zaragoza, o pórtico).
Adriani
pape IIII: Papa Adriano IV ?
millessimo CCC undecimo, millesimo trecentesimo undecimo: 1311.

martes, 3 de marzo de 2020

CXX, reg 1893, fol 81, 3 octubre 1387

CXX.
Reg. n. 1893, fol. 81. 3 oct. 1387.


CXX.  Reg. n. 1893, fol. 81. 3 oct. 1387. Escaladei, Scala Dei, cartuxensis


Pateat universis presentem seriem inspecturis quod nos Johannes Dei gratia etc. vidimus quoddam privilegium per serenissimum dominum regem Petrum genitorem nostrum recordationis eximie suo pendenti sigillo sigillatum monasterio et conventui Scale Dei nuncupato ordinis cartuxensis concesso hujusmodi seriey.
- Pateat universis quod nos Petrus Dei gratia rex Aragonum Valentie Sardinie et Corsice comesque Barchinone viso quodam privilegio serenissimi domini Alfonsi clare memorie regis Aragonum genitoris nostri ejus bulla plumbea comunito cujus series noscitur esse talis.
- Nos
Alfonsus Dei gratia rex Aragonum Valentie Sardinie et Corsice ac comes Barchinone attendentes quod quamquam ex regalis benivolencie debito universos sub nostra dicione regia residentes teneamur sub libra pacis et justicie confovere monasteria tamen et bona religiosorum qui in Dei servicio flagrancius perseverant ac vaccant operibus crucifixi potissime illa que per predecessores nostros ad Christi servicium dedicata fuere summa nos opportet devocione diligere ac eis robur conferre debere ac perpetuam addere firmitatem: considerantes siquidem magnificum principem dominum Jacobum recordationis eximia regem Aragonum patrem nostrum vobis religiosis viris priori et conventui Scale Dei ordinis cartuxensis concessisse privilegium subscriptum bulla sua plumbea in pendenti munitum continencie subsequentis.
- Nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum Valentie et Murcie ac comes Barchinone viso quodam privilegio felicis recordationis domini Jacobi regis Aragonum avi nostri tenoris qui sequitur.
- Quoniam Deus sanctorum heremicolorum conventus ordinis cartuxensis magni regni Aragonum Ildefonsi felicis memorie avi nostri precibus terram Cathalonie voluit illustrare cujus conventus monasterium magnificus pater noster Scalam Dei voluit appellari: omnipotenti Deo de tanto et tali munere gracias referentes ut per hanc scalam ad celestia scandere valeamus: ad cunctorum notitiam volumus pervenire quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum comes Barchinone et dominus Montispessulani attendentes quod hiis que ab antecessoribus nostris piissime facta existere dinoscantur et robur conferre debemus et perpetuam addere firmitatem: considerantes etiam quod hii qui in divino servicio flagrancius perseverant et vaccant diucius operibus Jhesu Christi quanto majores pro Deo labores sustinent et tormenta tanto a Deo coronis fulgencioribus coronantur et sibi et amicis suis seu benefactoribus nanciscuntur gaudium sempiternum quia ad tantum gaudium promerendum cognoscimus nos indignos: de eorum tamen honestis precibus fiduciam reportantes ut et actus temporaliter et mentes nostre specialiter dirigantur: privilegia donacionis et concessionis libertatis et immunitatis confirmacionis et donativi guidatici et commissi que a clare memorie serenissimo Ildefonso et ab illustrissimo patre nostro regibus Aragonum predicto monasterio venerabilibus prioribus et fratribus Scale Dei concessa existere dinoscuntur sicut ex ipsorum privilegiorum tenore colligitur evidenter cum hac scriptura valitura perpetuo confirmamus et presenti scripti patrocinio comunimus. Et presertim villam Morarie cum universis habitatoribus suis viris et feminis presentibus et futuris: omnes etiam mansos in terminis Scale Dei sive Morarie jam constructos vel imposterum construendos et precipue mansum Ermengaudi et mansum etiam Gavaldani cum omnibus pertinentiis suis licet quedam ex ipsis extra terminos Scale Dei aliquantulum extendantur: etiam jura infra terminos Scale Dei ad nos spectantia videlicet fidelitates homagia census proventus redditus firmancias justicias questias tayllias demandas ademprivios exercitus cavalcatas toltas forcias monetatica bovagia leudas pedagia vicinatica omnes etiam terras possessiones cultas vel incultas seu adhuc heremo derelictas silvas nemora montes et colles plana et ardua aquas currentes et non currentes piscaciones venaciones hedificia molendina et precipue molendinum Johannis Tornerii et quecumque alia scripta vel non scripta ad nostram jurisdiccionem spectantia infra Scale Dei terminos concluduntur venerabili amico nostro magistro Rondulfo priori Scale Dei et universis successoribus suis et fratribus ejusdem monasterii absque omni retentione et diminucione prout melius potest intelligi vel exponi ad utilitatem et comodum Scale Dei pro remissione nostrorum peccaminum et predecessorum nostrorum libenti animo et voluntate spontanea donamus concedimus et presenti privilegio jure perpetuo confirmamus. Homines autem et feminas cum eorum servis et rebus omnibus qui habitaverint infra terminos Scale Dei vel ibidem fuerint servientes non minus quam heremitas ab omni jugo regie servitutis inmunes et liberos volumus conservare videlicet ab omni questia taila paria hoste et cavalcata demanda forcia sive tolta necnon ab omni monetatico portatico pedagio bovagio leuda vicmatico pensu sucursu ademprivo jure exaccione regali et vicinali et ab omnibus et singulis consuetudinibus novis et veteribus statutis et statuendis: ita tamen quod censum quem pro hiis omnibus promisserin Scale Dei et fidelitatem homagii quam inde fecerint teneantur fideliter adimplere. Recipimus preterea monasterium priorem et fratres et homines quoslibet Scale Dei cum omnibus eorum rebus et substanciis sub nostro speciali guidatico et comisso. Si quis autem contra hanc cartam nostram in aliquo venire presumpserit iram et indignacionem nostram incurret et dampno et gravamine illatis prius in duplum plenarie restitutis mille aureorum pena sine aliquo remedio punietur. Data Ilerde nonas octobris per manum Blasqui notarii nostri et mandato ejus scripta a Johanne Egidii sub era millesima CCL sexta anno incarnationis Domini millesimo ducentesimo XVIII (1218). - Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum comitis Barchinone et domini Montispesulani. - Hujus rei testes sunt Guillelmus de Cervaria (Cervera) G. de Montecateno A. vicecomes Castriboni Raimundus Gaucerandi Ugo de Mataplana B. de Centeliis R. de Castroveteri (Castellvell) et B. de Castroepiscopali (Castellbisbal) .... Blaschi domini regis notarii . . . . Sig+num Johannis Egidii qui mandato domini regis et B . . . . (Blaschi o Blasqui) .... notarii sui hanc cartam scripsit loco die et anno prefixis. - Quia tamen pro parte prioris et conventus dicti monasterii Scale Dei nobis extitit supplicando monstratum quod officiales nostri et predecessorum nostrorum iram Dei omnipotentis et nostram sepius incurrere non verentes homines locorum dicti monasterii quoprescriptum privilegium comprehendit et etiam homines vallis Porrarie (Porrera) gravant sepius et molestant indebite et injusto racione meri imperii exercendi in locis eisdem asserendo delicta modica que levem et peccuniariam cohercionem requirunt fore per eos ratione meri imperii punienda et penas postmodum illas in pecuniarias vertunt in dampnum et detrimentum dicti monasterii et hominum eorundem ipsas penas pecuniarias exigendo: idcirco hujusmodi fraudibus et pravis machinationibus officialium predictorum obviare volentes: per nos et successores nostros concedimus predicto monasterio et hominibus suis illis videlicet quos dictum privilegium comprehendit ac etiam hominibus vallis Porrarie quod nullus officialis noster de cetero audeat vel presumat aliam peccuniariam penam seu multam ratione alicujus criminis vel delicti exigere ab hominibus antedictis: sed si delictum vel crimen fuerit tale quod penam exigat corporalem ipsam penam delinquenti inflingant prout fuerit faciendum in pecuniariam autem nequaquam commutent nec talem pecuniariam penam ullatenus exigant. Cetera vero levia crimina et delicta que citra membrorum amputationem debent puniri per dictos fratres seu eorum baylivos promittimus generose peccuniariter punienda. Mandamus igitur per presentem cartam nostram universis et singulis officialibus nostris presentibus et futuris quod predictam concessionem nostram observent inviolabiliter ut superius continetur et non contraveniant ullo modo. Data Barchinone septimo idus septembris anno Domini millessimo trecentessimo secundo (1302). - Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum Valentie et Murcie ac comitis Barchinone.
- Testes sunt Bernardus episcopus Gerundensis Geraldus de Cervilione Jaspertus de Castronovo Dalmacius de Castronovo A. de Curçavino Bernardus de Fonollario Bernardus de Scintillis. - Signum + Petri Luppeti scriptoris domini regis predicti qui mandato ejusdem hec scribi fecit et clausit loco die et anno prefixis. - Et nunc humiliter nobis duxeritis suplicandum ut privilegium ipsu et contenta in eo confirmare de benignitate regia dignaremur: eapropter vestris supplicationibus inclinati predecessorum nostrorum vestigiis prout nobis ab alto premittitur inherentes cum presenti carta nostra perpetuis temporibus valitura gratis et ex certa sciencia laudamus aprobamus concedimus ac etiam confirmamus vobis priori et conventui suppradictis privilegium memoratum et universa et singula in ipso contenta prout melius firmius et plenius ad vestri et successorum vestrorum comodum et sanum intellectum in dicto privilegio sunt expressa eaque decrevimus perpetuo rata valida atque firma. Mandamus itaque cum presenti procuratori nostro Cathalonie necnon universis et singulis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris quod presentem concessionem approbacionem et confirmacionem nostram firmam habeant et observent et faciant inviolabiliter observari juxta ejus continenciam pleniorem et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua ratione. In quorum testimonium presentem cartam inde fieri et bulla nostra plumbea jussimus roborari. Data Barchinone quarto idus januarii anno Domini millessimo trecentessimo vicesimo septimo (1327). - Signum + Alfonsi Dei gratia regis Aragonum Valentie Sardinie et Corsice ac comitis Barchinone. - Testes sunt Petrus Cesarauguste archiepiscopus prefati domini regis cancellarius infans Petrus Impuriarum et Ripacurcie comes infans Raymundus Berengarii Montanearum de Prades comes Otho de Montecatheno Arnaldus Rogerii de Payllars. - Sig+num mei Sancii Luppi de Olmeda prefati domini regis scriptoris qui mandato ejusdem hec scribi feci cum abrasis litteris in linea prima ubi dicitur universos sub nostra et in quinta ubi scribitur Ildefonsi et in vicesima quarta ubi ponitur in ac in penultima ubi legitur Otho et propria manu clausi loco die et anno prefixis. - Idcirco volentes predicta omnia et singula in privilegiis suprainsertis contenta habere perpetuam firmitatem gratis et spontanea voluntate per nos et omnes heredes et successores nostros cum presenti privilegio nostro perpetuo valituro predicta omnia et singula laudamus approbamus et ex certa sciencia confirmamus prout in dictis privilegiis melius et plenius continetur. Mandantes per presentem procuratori nostro ejusque vicesgerentibus nec non vicariis bajulis et omnibus officialibus et subditis nostris presentibum et futuris quod premissa omnia et singula firmiter teneant et observent et ab omnibus faciant inviolabiliter observari et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua ratione. In cujus rei testimonium presens privilegium inde fieri et sigillo nostro pendenti jussimus comuniri. Datum Ilerde duodecimo kalendas julii anno Domini millesimo trecentessimo tricesimo sexto (1336). - Examinavit Romeus. - Signum + Petri Dei gratia regis Aragonum Valentie Sardinie et Corsice comitisque Barchinone. - Testes sunt Arnaldus Terrrachone archiepiscopus Petrus Cesarauguste archiepiscopus Ferrarius Ilerdensis episcopus Otho de Montechateno Guillelmus de Cervilione. - Sig+num Dominici de Biscarra scriptoris dicti domini regis qui de mandato ipsius hec scribi fecit et clausit loco die et anno prefixis cum literis in raso positis in XXV linea ubi legitur Signum. - Quod ad humilem suplicationem ipsius conventus gratis ex mera liberalitate per nos et omnes heredes et successores nostros vestigia nostrorum predecessorum insequi volentes laudamus approbamus ratifficamus et nostre confirmationis presidio roboramus prout in ipsis privilegiis lacius et plenius continetur: mandantes per eandem inclito ac magniffico infanti Jacobo primogenito nostro carissimo et post dies nostros Deo propicio in omnibus regnis et terris nostris legittimo successori necnon procuratori nostro generali ceterisque officialibus et subditis nostris presentibus et futuris vel dictorum officialium locatenentibus
quod predicta omnia et singula teneant et observent et observari inviolabiter faciant et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua ratione. In cujus rei testimonium presentem fieri juissimus nostro sigillo magestatis impendenti roboratam. Data in monasterio de Valldonzella tertia die octobris anno a nativitate Domini millessimo
CCCLXXX septimo regnique nostri primo. - Franciscus Ça Costa. - Signum + Johannis Dei gratia etc. - Testes sunt Philippus Dalmacii vicecomes de Ruppebertino Raymundus
vicecomes de Roda Gastonus de Montechateno Berengarius de Ortaffano Petrus Dartes milites. - Sig+num Bernardi de Jonquerio secretarii dicti domini regis qui mandato ejusdem hec scribi fecit cum litteris rasis et emendatis in linea XIX quem et clausit.
- Dominus rex mandavit michi Bernardo de Jonquerio.


Joch de Grescha

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXXII , apen 9, febrero 1161. R. comes barchinonensis et princeps aragonensis

CXXII
Apén. N°  9. Feb. 1161.

Sit notum cunctis quod ego R. comes barchinonensis et princeps aragonensis debitor sum tibi Guillelmo Leterico de VI milia morabetinis bonis aiadinis et lupinis recti ponderis quos convenio tibi vel tuo mandatario qui per tuum bonum eos demandaverit persolvere usque ad festum Sancti Michaelis primum venientem. Et hoc convenio tibi vel tuis adtendere et complere sine tuo tuorumque enganno ad tuam noticiam. Et pro istis VI milia morabetinis sunt tibi obsides Trencavellus et domina Ermengardis Narbone et Guillelmus Montispessulani cum omnibus aliis ostaticis et manlevatoribus et tenetoribus quos in Montepessulano tibi dedi sicut in alia tua carta scripti sunt. Et item
dono tibi obsides videlicet Arbertum de Castrovetulo et Bertrandum de Castelleto et Berengarium de Barchinona. Et ego Albertus de Castrovetulo juro et convenio tibi Guillelmo Leterico super IIII evangelia quod si dominus comes non paccaret tibi vel tuo mandatario usque ad festum Sancti Michaelis primum venientem sicut dictum est hos VI milia morabetinos ego venirem apud Motempessulanum in tuo ostatico commoniti per te vel per nuntium tuum et inde nullomodo exirem nisi tua licentia donec predicti VI milia morabetini tibi vel tuis persolvantur sine tuo enganno. Et ego Bertrandus de Castelleto juro similiter. Et ego Berengarius de Barchinona juro similiter. Item si me R. comitem antequam predictum debitum tibi persolvatur mori contingerit mito tibi in pignore meam dominicaturam de Parafrugello cum omnibus expletis et pertinentiis suis et meam dominicaturam de Lagostera cum omnibus expletis et pertinentiis suis de quibus recuperes in unoquoque anno ad persolvendum predictum debitum mille morabetinos: et si aliquid inde minuerit quod predictos mille morabetinos inde pleniter in unoquoque anno recuperare non posses mito tibi in pignore totas meas exitas de Gerunda tam de lezdis quam de molendinis et de aliis omnibus eximentis ex quibus recuperes in unoquoque anno quod tibi minuerit de predictis mille morabetinis. Similiter mito tibi in pignore totas meas exitas de Barchinona de quibus recuperes in unoquoque anno ad persolvendum predictum debitum mille morabetinos. Et hos duo milia morabetinos in unoquoque anno recuperes de predictis pignoribus donec inde VI milia morabetinos recuperatos sine tuo tuorumque enganno habeas: et si aliquod avere ex pairia vel aliquo alio modo mihi vel meis evenerit ut illud totum tibi vel mandatario tuo persolvatur donec totum debitum predictum tibi persolutum et paccatum sit sine inganno. Et ego Guillelmus barchinonensis episcopus convenio tibi Guillelmo Leterico quod si forte fortuitu evenerit mori jamdictum comitem antequam tuum avere habeas recuperatum faciam statim tibi et tuis habere et tenere et explectare quiete jamdicta pignora quousque inde VI milia morabetinos vel quantum tibi minuerit de predictis VI milia morabetinis recuperatos habeas sicut superius scriptum est per jamdictos terminos. Et ego Guillelmus girundensis episcopus convenio tibi et tuis similiter. Et ego Petrus ausonensis episcopus convenio tibi et tuis similiter. Et ego Jofredus rivipollensis abbas similiter. Et ego Poncius abbas Sancti Johannis similiter. Et ego Bernardus Marcutii similiter. Et ego Guillelmus de Escala similiter. Et ego Guillelmus Catalan similiter. Et ego Guillelmus Raimundi Dapifer similiter. Et ego Abraam Alfachim similiter. Et ego Saltellus judeus similiter. Ego vero Raimundus comes barchinonensis et princeps aragonensis accipio te in Dei fide et mea ut sicut superius scriptum est tibi et tuis adtendatur et adimpleatur sine tuo tuorumque enganno. Et si in medio me mori contingerit laudo tibi et tuis ut statim accipias predicta pignora cum omnibus expletis que tunc ibi vel in antea fuerint. Actum est hoc anno ab incarnatione Domini millessimo CLXI in mensis februarii in obsidione Bavoii. Hujus rei testes sunt Guillelmus Sancti Felicis vicarius Carcassone Bernardus de Cortsavins Petrus Vetulus de Arzaz Girbertus de Arlenis Bernardus Morrut Airaldus Petit Johanes Tropassen Guillelmus Olrich Petrus Moret Bernardus Guillelmi Eimericus Talador Johanes Dolzet. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi. Guillelmus Dei gratia gerundensis ecclesie episcopus subscribo. Gaufredus abbas rivipollensis +. Poncius abbas Sancti Johannis +. Sig+num Bernardi Marcucii. Sig+num Guillelmi de Escala. Sig+num Guillelmi Catalan. Sig+num Arberti de Castrovetulo. Sig+num Bertrandi de Casteleto. Sig+num Berengarii de Barchinona. - Sig+num Guillelmi Petri scribe qui preceptum domini comitis hoc scripsit.
- Sed sciendum est quod predictus comes dedit Guillelmo Leterico X hostaticos et tenedors scilicet Arnaldus de Lers Raimundus de Villa de Murs Guillelmus de Castellovetulo Berengarius de Canneto Bernardus de Corzavins Guillelmus de Castellonovo Berengarius Bertrandi Raimundus de Molnelz Raimbaldus de Bazellis Bernardus de Molnelz. Et nos X predicti cognoscimus esse hostaticos et tenedors tibi Guillelmo Leterico et tuis ad tuam tuorumque notitiam apud Montempessulanum et inde non discedemus nisi tua dilatione donec totum predictum avere tibi et tuis persolutum sine inganno sit et in tua tuorumque potestate manebimus et ita quisque nostrum pro toto constituimus debitores et paccatores ad tuam notitiam de toto avero sicut in alia carta scriptum est in qua juravimus. - Manulevatores sunt isti de predictis hostaticis quisque in solidum pro sacramento Ermengauvus de Leucata Guillelmus de Peiteris Petrus Raimundi de Narbona Raimundus de Salas Petrus de Fenolleto Guillelmus de Castello de Rossillone Ermengauvus de Melgorio Guillelmus de Arzaz Petrus Figuerius de Biterris. Et isti sunt manulevatores de predictis X hostaticis et tenetoribus morte et mentimento et hoc juraverunt unusquisque pro toto super IIII Del evangelia. Et de predictis tenetoribus et hostaticis est manulevatrix Ermengardis vicecomitissa narbonensis de morte et mentimento et hoc plevivit per fidem suam et Guillelmus de Durbati similiter per fidem suam et Willelmus Montispessulani similiter per fidem suam et Trencavellus similiter per fidem suam. Et Petrus Veteris et Arnaldus de Cerveria firmaverunt de supradictis morabatinis quingentos per sacramentum. Et Guiraldus de Mourimon alios D morabetinos per sacramentum. Et Guillelmus de Alesto reddidit se debitorem de aliis M morabatinis.

Nota:
Parafrugello : Palafrugell.
Lagostera: Llagostera. 
exitas de Gerunda: Salidas de Gerona. Impuestos por mercancía que salía de Gerona. Eximentis.
Lezdis, lezda, leuda, leudas.
Molendinis: molinos.
(sine) inganno, enganno, engano: sin engaño. sine tuo tuorumque enganno, etc.
Girundensis, gerundensis, Gerunda, Girunda, Gerona, Girona.
Bavoii : ?
Villa de Murs, Villa de Muls, etc.
Canneto, Caneto: La fuente, font de Canet, Cannet, cerca de Palma de Mallorca, ciudad de Mallorca, aparece en otro tomo, repartiment de Mallorca, y en el libro de Bernardino Gómez Miedes sobre Jaime I el conquistador,