Mostrando las entradas para la consulta signum ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta signum ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

domingo, 15 de marzo de 2020

VIII. Reg.n. Núm.2. Fol. 117. Feb. 1162.

VIII. 

Reg.n. Núm.2. Fol. 117. Feb. 1162.

Omnibus sit manifestum quod ego Ildefonsus rex Aragonensis et comes Barchinonensis consilio meorum hominum muto ipsam villam meam que nunc appellatur Villasalva sicut pater meus mandaverat et stabilierat. Unde volo et mando tibi Petro Berengarii de Villafrancha ut tu mutes predictam villam et edifices et apopules eam in ipsum montem qui est supra hanc villam quam mutari mando qui mons nunc noviter appellatur Muntblanch. Dono itaque tibi predicto Petro Berengarii ipsam vichariam et bujuliam de ipsa populacione de Muntblanc hoc modo scilicet ut habeas tu et tui unus videlicet post alium indivisibiliter predictam vicariam et bajuliam per me et per meos omni tempore propter apopulacionem et edificacionem quam ibi feceris. Dono etiam tibi in predicta apopulacione et in toto ejus territorio omnia estacamenta placitorum omnium et dono tibi quartam partem de omnibus que ibi vel inde aliquo modo michi exierint vel exire debebunt tara de placitis quam de justiciis sive de decimis sive de quarteres sive de furnis ac de mercatis ac de omnibus que inde michi exierint excepto de meis dominicaturis et de meis molendinis que ibi habeo in dominio. Dono insuper tibi in ipso territorio jamdicto de Montblanc terram ad laboracionem trium parium bovum in dominio et unum mulnarium super ipsum embotum et alium mulnar sub ipso embud in termino Terrachone per alodium franchum. Suprascripta omnia tibi dono et omnibus tuis heredibus uni videlicet post alium indivisibiliter cui ea post te dimiseris potenter et integriter propter apopulacionem quam facis de Muntblanc et de ejus territorio ut habeas ea omnia tu et tui sicut superius dictum est imperpetuum per me et per meos salva mea fidelitate et omnium successorum meorum imperpetuum. Et si quis hoc donum disrumpere vel violare temptaverit nichil proficiat sed in duplum componat et donacio firma perenniter maneat. Que facta est apud Barchinonam in mense febroarii anno ab incarnacione Domini MCLXII. - Signum Ildefonsi regis + Aragonensis et comitis Barchinonensis.
- Sig+num domine regine Aragonensis et comitisse Barchinonensis. - Sig+num Guillelmi Barchinonensis episcopi. - Sig+num Ugonis de Cervilione Barchinonensis sacriste.
- Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. - Sig+num Arnaldi de Lercio. - Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. - Sig+num Arberti de Castrovetulo. - Poncius de Osore scriptor domini regis qui hoc scripsit et signum hoc fecit +.


sábado, 23 de mayo de 2020

XLIV. Perg.n. 1456. Jai.I. 9 ag. 1256.


XLIV.
Perg.n. 1456. Jai.I. 9 ag. 1256.

Noverint universi quod nos
Jacobus Dei gratia rex Aragonis Majoricarum et Valentie comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani per nos et nostros concedimus vobis venerabili et dilecto nostro fratri Geraldo Amici castellano Emposte et per vos universis hominibus de Cuyllaria presentibus et futuris quod quolibet anno in festo natale Domini eligatis et possitis eligere quemdam probum hominem vicinum de Cuyllaria qui sit justicia de Cuyllaria et judicet aut determinet omnes causas civiles et criminales que judicande fuerint seu etiam terminande inter quoslibet homines de Cuyllaria et juret quod bene et legaliter se habeat la officio justitiatus prout forum est et consuetudo Valentie. Datum apud Sanctum Matheum V idus augusti anno Domini MCCL sexto. - Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum Majorice et Valentie comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani. - Testes sunt Eximinus de Urrea Sancius de Antillone Blaschus de Alagone Ato de Focibus Michael de Ceja. - Signum Jacobi de Montejudaico qui mandato domini regis pro domino fratre a. episcopo Valentie cancellario suo hoc scripsit loco die et anno prefixis.

XLIII. Perg. N 1419. Jai.I. 15 jun.1256.


XLIII.
Perg. N 1419. Jai.I. 15 jun.1256.

Noverint universi quod nos
Jacobus Dei gracia rex Aragonum Majoricarum et Valencie comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani per nos et nostros concedimus vobis probis hominibus et toti universitati Cesarauguste et statuimus in perpetuum quod semper annuatim in festo sancte Marie medietatis augusti eligatis çalmedinam in civitate Cesarauguste in hunc modum videlicet quod in die predicte festivitatis sancte Marie proximo future jurati vestri Cesarauguste jactent vel ponant hoc anno tantum sortes super omnes collaciones sive parrochias Cesarauguste et homines collacionis ejusdem super qua sors ceciderit seu evenerit eligant inter se et de se ipsis sex homines de majoribus et sufficientioribus dicte parrochie qui sex homines presententur personaliter nobis vel per litteras juratorum seu concilii Cesarauguste si la regno Aragonis fuerimus presentes vel la presencia illius qui dictum regnum pro nobis gobernaverit sive tenuerit si extra regnum fuerimus constituti et nos vel ille qui locum nostrum la eodem regno tenuerit seu id regnum gubernaverit eligamus unum de ipsis sex hominibus nobis personaliter vel per litteras juratorum seu concilii Cesarauguste presentatis pro çalmedina Cesarauguste et ille judicet et difiniat ac determinet omnes causas ab ipso festo sancte Marie medietatis augusti usque ad unum annum continue completum la domo sua vel la loco quem ad hoc totum consilium Cesarauguste vel major pars duxerit eligendum: finito vero anno presenti quelibet parrochia ejusdem civitatis eligat duos homines de se ipsis qui postea jactent seu ponant sortes super omnibus aliis parrochiis ejusdem civitatis exclusa illa de qua jam assumptus fuerit çalmedina et sic anno quolibet observetur donec de omnibus parrochiis anno quolibet per eleccionem hujusmodi assumptus fuerit çalmedina: finitis autem omnibus parrochiis revertatur eleccio predicti çalmedine ad duos homines cujuslibet parrochie prout superius continetur qui jacient seu ponant sortes super una de parrochiis autedictis de qua VI homines nobis vel locum nostrum tenenti la regno Aragonis presententur juxta formam superius comprehensam et sic anno quolibet observetur la perpetuum. Qui vero la çalmedinam totaliter ut superius dictum est electus et approbatus fuerit juret la pleno concilio Cesarauguste sub hac forma:
- Ego tale juro per Deum et per hec sacrosancta evangelia et per crucem Domini coram me positam quod toto tempore mei regiminis justiciam fideliter exercebo et ab aliquo qui causam habeat vel spectet habere coram me pro facienda justicia vel non facienda nichil penitus recipiam nec aliquod servicium promissionem vel pactum nec machinacionem seu fraudem aliquam adhibebo ul recipiam aliquid ante causam nec la processu cause nec postquam causa fuerit terminata nisi tantum illa jura que
çalmedina Cesarauguste antiquitus recipere consuevit nec de sententia facere justitiam odio vel timore precio vel amore nec dabo consilium palam vel oculte alicui partium que causam habeat vel spectet habere coram me quomodo causa regatur nec dicam nec consulam nec dici vel consuli faciam alicui partium quod serviat alcaydo curie vel domino: et ex quo sedero pro tribunali non surgam ad consilium cum aliqua partium quorum causa coram me tractetur nisi ad consilium super sentenciis ferendis vel negociis dirigendis seu dirimendis aut etiam componendis. - Cum vero sic electus fuerit et juraverit personaliter judicet et diffiniat omnes causas si sanus et presens fuerit la civitate Cesarauguste et non liceat ei alii committere. Si vero la civitate non fuerit vel infirmitate detentus fuerit possit alii commitere locum suum qui predicta forma juret omnia predicta et singula fideliter exercere donec idem çalmedina possit personaliter interese. Volumus etiam et mandamus quod ille qui pro tempore fuerit çalmedina judicet et determinet omnes causas quousque illi VI qui presentandi sunt nobis vel tenenti locum nostrum la regno Aragonis fuerint presentati et per nos vel ipsum tenentem locum nostrum unus fuerit approbatus. Ceterum si infra annum sui regiminis dictum çalmedinam mori contigerit de illis VI qui nobis ut superius dictum est presentati foerint per nos vel illum qui locum nostrum tenuerit unus approbetur qui per illum annum quousque completus fuerit çalmedina existat qui juret et judicet per omnia ut superius continetur. Datum Cesarauguste XVII kalendas julii anno Domini MCC quinquagesimo VI. - Signum Jacobi Dei gracia regis Aragonum Majoricarum et Valentie comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani. - Testes sunt Eximinus Petri de Arenoso B. Guillelmi de Entienza G. Petri archidiaconus Valentie Eximinus de Urreya B. de lbacnes. - Signum Michaelis de Alcoario ço Alcoanio) qui mandato domini regis pro domino fratre Andrea episcopo Valentino cancellario suo hec scribi fecit loco die et anno prefixis.



miércoles, 1 de mayo de 2019

Morella, 1251, enero, Jaime I

1251, gener 19. Morella

Jaume I regula la forma de neteja, conservació i reparació de les séquies i els assuts del terme de València.
Jaime I regula la forma de limpieza, conservación y reparación de las acequias y los azudes del término de Valencia.
Chapurriau: Jaime o Jaume primé regule la forma de llimpiesa, conservassió y reparassió de les séquies y los assuts del terme de Valénsia

Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria. Còdex 9 de la Casa Reial, ff. 12v-13r. Còpia simple de principis del segle XIV

V. Garcia Edo. Llibre de Privilegis de València. València 1988, doc. 28

Noverint universi, quod nos Iacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, per nos et nostros concedimus et statuimus imperpetuum, quod cequiarum condiciones sive cequiarii civitatis Valencie et eius termini, semel in anno de solo ad solum ex toto et funditus purgent cequias, et ultra dictam purgacionem purgent eas de erbis semel quolibet anno, et non redeant ad aquam in cequiis quousque iurati vel eorum substituti viderint si sufficienter cequie fuerint mundate modo predicto, et semel in anno faciant brachallos mundari de solo ad solum, ab heredibus habentibus hereditates contiguas ipsi bracallis.
Et per quod partitores omnes aquarum faciant et rehedificent ipsi cequiarii secundum modum statutum et forman pristinam, et quod pontes, per quos non transierint aliqui, nisi habentes hereditatum, faciant rehedificari ab heredibus hereditatum ad quas hitur ad pontes ipsos, et quod rupturas cequiarum rehedificent cequiarum, secundum modum et formam et statutum pristinum.
Et si rupta fuerit resclosa reparent eam ipsi cequarii infra octo dies in estate, secundum formam, statutum ad modum pristinum, et non accipiant a fanechatas ortorum vel vinearum, nisi secundum quantitatem iovatarum in quibus panis seminatur, et in vendiote cequiarum que facta fuerit eis simper exprimatur quantum debeant accipere pro qualibet iovata terre ab illis, et que cequias vel cequiarum filiarías diruent vel aliqua dimitent ire indebite, et non redierunt aquam ad matrem tempore quo debuerint, sive non fuerint eis necessaria, exigant et extorquiant penas constitutas in consuetudine, et distringant hereditarios quod mundent braccallos semel in anno et nisi infra diem cequiariis eis assignata mundaverint, cequiarii mundent eosdem braçallos et habeant heredibus duplum mundacionis.
Et si hereditarius qui regabit vel non rigaverit vel alias proiceret aquam in viis, solvat V solidos et restituat dampna passo quadam fuerint transeuntibus vel quibuslibet aliis hereditari cum distringant et pignorent, ad cognicionem iuratorum et sine curia, cequiarium, si non miserit aquam sufficientem in cequiam, dum possit eam accipere et invenire in Godalaviar.
Et si non mundaverit cequiam de solo ad solum et de erbis pro ut supradicitur, et sic mundata, si non hostenderint, et eam iuratis antequam redeant aquam in marem.
Et si non fecerint mundari braçallos, sicut dictum est.
Et si non prohibuerit quod non effundatur aqua in viis publicis.
Et si non reffecerit franctionis et partitores aquarum modo predicto.
Cequiarii in super qui cequiam extrahent de encanto vel alias cequiarum detentores, iurent et obligent bona sua antequam recipient cequias, ut faciant et compleant et compleri faciant omnia supradicta.
Datum Morelle, XIIII kalendas febroarii anno Nativitatis Domini Mº. CCº. quinquagesimo.
Signum Iacobi Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli, et domini Montispesulani.
Signum Guillelmi ça Rocha, qui mandato domini Regis pro Guillelmo Scribe notario suo, hec scribi fecit loco die et anno prefixis.

Jaime I regula la forma de limpieza, conservación y reparación de las acequias y los azudes del término de Valencia.


Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I -http://www.jaumeprimer.uji.es
Document nº 001865

martes, 17 de marzo de 2020

XXVIII. Perg. n. 597, Alfon.I. Agosto 1191.

XXVIII. 

Perg. n. 597, Alfon.I. Agosto 1191.

Hec est
concordia condivisionis quam faciunt dominus Ildefonsus rex Aragonis comite Barchinone et marchio Provincie et Ermengaudus comes Urgelli de omnibus castellis et honoribus Poncii de Capraria tam de illis que habet in tota Catalonia et in Ripacurcia quam in toto comitatu Urgellensi quandocumque illos Deo dante adquirere poterint.
Conveniunt namque ita
dividere et distribuere inter se predicta castra et honores et hoc modo quod dominus rex Ildefonsus habeat et retineat sibi et omnibus successoribus suis in perpetuum quemcumquem honorem et castra ipse Poncius habet aut habere debet ultra Cervariam in tota Catalonia cum omnibus terminis et pertinenciis suis et habeat ac retineat sibi et suis in perpetuum castrum de Pinana castrum de Zofana castrum de Fenestris castrum de Bello-Monte (en dos líneas, Bellmunt, Belmonte) et castrum de Fedeto cum universis pertinenciis eorum necnon totum honorem quem habet ultra aquam de Nucaria (río Noguera) exceptis Casserris Pinciano et Podio-Rubeo que sunt propia alodia ipsius comitis et etiam retineat sibi omnem feudum quod ipse Poncius per illum tenebat. Habeat siquidem et retineat sibi et suis successoribus comes Urgellensis in perpetuum castrum quod nuncupatur Sanctum Jachobum et Artessam et Mama-Castrum et Ager et Castilionem de Balagerio et castrum de Oss et castrum de Monte-Sor quod penitus diruatur set expleta et dominicaturas habeat et retineat sibi et Ivarcium cum omnibus directis et pertinenciis suis et etiam omne feudum quod ipse Poncius per eum tenebat. Promitit itaque lldefonsus rex et convenit predicto comiti bona fide et sine enganno quod qualicumque racioue et fortuna aliquod predictorum castrorum vel omnia castra eidem comiti assignata in manu sua et in potestate deveniret vel devenirent ei sine aliqua retencione et interdiccione reddat atque tradat vel cui ipse mandaverit. Similiter promittit predictus comes predicto domino regi bona fide et sine enganno quod qualicumque racione et fortuna aliquod castrum vel omnia castra predicta eidem regi consignata deveniret vel devenirent in manu sua et in potestate et sine aliqua retencione et interdiccione reddat atque tradat vel cui ipse mandaverit. Ut hec autem omnia predicta firmius teneantur et observentur prout superius dictum est jurant ex parte regis tactis sacrosanctis evangeliis Arnaldus de Avinione et Bernardus de Belestar ex parte vero comitis jurant tactis sacrosanctis evangeliis Gombaldus de Ribellis et Arnaldus de Pratello. Data apud Ilerdam mense augusti anno Domini MCXCI. - Signum + Ildefonsi regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie. - Sig+num comitis Urgellensis. - Signum + Johannis de Berache domini regis notarii qui hoc scripsit mense et anno quo supra.


xxix-perg-602-alfonso-i-dic-1191-belsa-bielsa

XXXIV. Perg.n. 167, Pedro I. 1° oct. 1203.

XXXIV. 
Perg.n. 167, Pedro I. 1° oct. 1203.

Ad noticiam cunctorum perveniat quod ego
Petrus Dei gratia rex Aragonis et comes Barchinone per me et per omnes successores meos concedo laudo dono et per presentem scripturam confirmo tibi Arnaldo Palatini et tuis omnibus successoribus castrum et locum qui vocatur secundum christianos Bos et secundum sarracenos Vallis Ursera hoc modo videlicet quod illum locum construatis et populetis et vos et vestri successores per hereditatem habeatis et possideatis perpetuo ita tamen quod de illo castello (parece castelio) et loco per me et per meos successores regnaturos in regno Aragonis pacem et guerram contra cunctos faciatis quandocumque et quocienscumque a me vel a meis tibi vel tuis fuerit dictum et mandatum et etiam quod non prodeat vel exeat malum sive dampnum terre mee et regno meo et si aliquid malum vel raubaria inde exiret bona fide tenearis tu et tui qui predictum castrum habuerint malum et raubariam restituere et emendare juxta judicium curie mee. Assigno autem et dono terminos huic castello de Penna Golosa usque ad collatum de Forcatis et ex alia parte de Penna Golosa usque ad fossas de Mescide et de fossas de Mescide usque ad rigum sicum de illa Moscarola et sicut tenet rigus sicus usque ad focem de campo de Açeneda et de Osca (parece Osea) intus sic dono tibi istos terminos totos intus per circuitum apud ipsum castrum. Predictum autem castrum et locum cum istis predictis terminis cum ingressibus et egressibus suis cum aquis pascuis pratis silvis et nemoribus heremis et populatis sicut dictum est dono et concedo tibi Arnaldo Palatini et tuis omnibus successoribus per hereditatem propriam predictis conventionibus michi et meis salvis et retentis integre michi et meis. Datum apud Turol die dominica prima mensis octobris per manum Johannis de Berax domini regis notarii et mandato ejus scripta sub era MCCXL prima - Signum + Petri regis Aragonis et comitis Barchinone. - Hujus rei testes Berengarius de Attentia senior in Turol Eximinus de Lusia senior in Sos Petrus Xemini de Orrea senior in Burgia Garcia Rumei senior in Calatajub Bernardus de Castellazolo senior in Ainsa Petrus Sesse senior in Aranda Blaschus Rumei senior in Tirasona. - Signum + Johannis de Berax.


//

patrimonio rural valenciano

lunes, 23 de diciembre de 2019

LXIV, perg 4 del A, 2 noviembre 1150


LXIV
Perg. N° 4 del A. 2 nov. 1150. (Quito los ° y a de los MCL).

Hoc est translatum fideliter sumptum vicesima octava die mensis marcii anno a nativitate Domini MCCC quinquagesimo nono a quodam publico instrumento cujus tenor talis est. Anno ab incarnatione Domini nostri Jhesuchristi MCL era MCLXXXVIII indictione XIII quarto nonas novembris feria V precibus et instinctu dompni Poncii abbatis ecclesie Sancti Johannis cenobii Rivipullensis venit venerabilis Petrus ausonensis episcopus cum suo clero et reverentissimus Berengarius gerundensis episcopus et Guillelmus barchinonensis episcopus quos supradictus abbas Poncius convocabit ad dedicandam prephatam Sancti Johannis ecclesiam. Fulti igitur presentia et consilio religiosorum virorum Petri Sancte Marie Rivipullensis abbatis Gaufredi abbatis Sancti Rufi et Raimundi arulensis abbatis et Bernardi bisullunensis abbatis aliorum quoque magnatum nobilium et sapientium virorum confirmaverunt et laudaverunt eidem ecclesie quicquid autenticis romanorum pontificum privilegiis vel episcoporum concessionibus vel largitione regum ac principum sen quorumlibet dono vel oblatione fidelium juste adquisierat vel quolibet modo usque in finem seculi juste adquisierit in quibus hec proprie adnotaverunt videlicet in episcopatu ausonensi ecclesiam sanctorum Johannis et Pauli cum decimis et primitiis et oblationibus et omnibus pertinentiis suis: ecclesiam Sancti Martini de Surrocha similiter: ecclesiam Sancti Martini de Aguaza similiter: ecclesiam Sancti Ilarii de Vidrá similiter cum pertinentiis suis: ecclesiam Sancti Pauli de Segurijes similiter: ecclesiam Sancti Juliani de Vallefecunda similiter: ecclesiam Sancti Bartholomei de Ladess similiter: ecclesiam Sancti Cirici similiter: ecclesiam Sancti Petri de Mogrog similiter cum membris suis. Et in episcopato gerundensi ecclesiam Sancti Salvatoris de Biania similiter cum membris suis: ecclesiam Sancti Romani de Joneres similiter: ecclesiam Sancte Lucie de Podiomalo similiter. Et in episcopato elnensi ecclesiam Sancti Petri de Beliet similiter: ecclesiam Sancti Stephani de Pruneto similiter: cellam quoque Sancti Nicholai. Decreverunt insuper et confirmaverunt ut in eadem cenobio regularium clericorum vita et ordo secundum privilegia et institutionem romanorum pontificum Benedicti Urbani Paschalis et Inocentii perhenniter observetur: libertatem quoque suam in omnibus omnino locis causis et negotiis suis in quibuscumque eam jure habebat vel habere debebat similiter corroboraverunt. Horum igitur omnium adjutorem et observatorem de parte Dei omnipotentis et Sancti Johannis Babtiste et aliorum sanctorum et sua benedixerunt et in perpetuum salvus fieret domini clementia imploraverunt. Siquis autem quod absit ausu temerario effrangere vel violare quolibet modo hoc quod superius ab eis constitutum est vellet hunc a liminibus sancte Dei ecclesie extraneum judicaverunt et ab omni consortio christianorum illum segregaverunt atque de parte Dei omnipotentis et Sancti Johannis Babtiste illum excomunicaverunt donec digna plenitudine Deo et beati Johanni satisfaceret insuper et legalis illum pena coherceret et sacrilegii censura constringeret et in antea hec dos constitutionis eorum stabilis et inconvulsa permaneret. Petrus Dei gratia ausonensis episcopus subscribo. Berengarius Dei gratia girundensis episcopus. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi. Sig+num Berengarii girundensis archidiaconus. Bisullunensis probat hanc kartam. Guillelmus +. Guillelmus gerundensis ecclesie capiscole. Arnallus de Rogationibus laudat. Sig+num Bernardi Tarrachonensis archiepiscopi. Signum Guillelmi vicensis primicherii. Scriptis favet archidiaconus istis + Guillelmus prior Stagnensis ecclesie +. Scripta libens ista Petrus confirmo sacrista. Bertrandus Cuncta. Bernardus sacerdos +. Bernardus de San firmo+. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Petri Dei gratia rivipollensis abbatis. Ego Gaufredus ecclesie Sancti Ruphi servus subscribo. Scripta per manus Arnalli presbiteri fratris monachi cum literis superpositis in linea VI et VIII et VIIIl et emendatis in III linea die et anno + quo supra. - Ego Petrus de Montelauro judex ordinarius monasterii Sancti Johannis de Abbatissis et totius honoris ejusdem huic translato a suo originali publico instrumento rite et legitime sumpto auctoritatem meam judiciariam interpono pariter et docretum manu mea propia subscribendo. - Ego Arnaldus Martini publicus notarius Sancti Johannis de Abbatissis qui hoc translatum a suo originali fideliter sumptum et cum eodem de verbo ad verbum legitime comprobatum et autenticatum sive auctorizatum ut supra patet per dominum judicem antedictum scripsi die et anno quibus supra et clausi et hoc signum feci. Et constat de literis suprascriptis in linea XII ubi dicitur observetur.


Nota:
MCCC quinquagesimo nono : 1359; MCLXXXVIII : 1188.
effrangere : infringir.
Johannis de Abbatissis: Sant Joan de les Abadesses, San Juan de las Abadesas.

martes, 17 de marzo de 2020

XVI. Perg. n. 159. Alfon.I.18 jun.1174.


XVI. 

Perg. n. 159. Alfon.I.18 jun.1174.

Hoc est translatum bene et fideliter translatatum XII kalendas novembris anno Domini
M°CC quingentesimo quinto a quodam instrumento quod sic habetur. - Presentibus atque futuris sit manifestum qualiter ego Ildefonsus Dei gratia rex Aragonensium comes Barchinone et marchio Provincie atque Raimundus de Montecateno facimus convencionem cum omni populo sarracenorum Dertuse. Convencio vero talis est quod omnis aljema id est populus sarracenorum qui modo habitatores sunt Dertuse donent nobis annuatim in perpetuum CCCC macomutinas boni auri rectique ponderis per quatuor tempora anni. Nos vero propter hoc facimus eis talem convencionem et donacionem ut amplius ab his presentibus calendis mensis julii primi modo inchoantis non donet omnis aljema Dertuse qui ibi in presenti est neque faciat operam aliquo modo nobis neque successoribus nostris in Dertusa neque deforis neque in castris nec in aliquibus locis per nos neque per bajulos nostros set sint sani et quieti ab omni opere. Si vero crescerit populus sarracenorum super hoc populo qui in presencia habitant in Dertusa crescant mazmuzine secundum hanc prenominatam rationem secundum sensum et visum de Nage zahalmedine et de Mafomet alchadi et secundum cognitionem proborum hominum de aljema. Si vero quod absit minuerit minuant mazemucinc secundum racionem et secundum cognicionem eorum. Si quis hanc cartam violare voluerit non liceat sed in duplo componat et post hoc ratum semper permaneat. Actum est hoc XIIII kalendas julii ab incarnato Dei filio MCLXXIIII. - Signum lldefonsi regis Aragonensis et comitis Barchinone et marchionis Provincie. - Sig+num Raimundi de Montecatano.
- Sig+num Arnaldi de Tornamira. - Sig+num Petri Stephani. - Sig+num Moronis. - Sig+num Raimundi de
Cintillis. - Sig+num Petri de Monte Regali. - Sig+num Raimundi de Sancto Saturnino. - Sig+num Bonefacii. - Sig+num Crispini qui hanc cartam jussus die et anno prenotato scripsit. - Sig+num Exemeni notarii Dertuse hujus translati testis. - Sig+num Johannis de Colonia capellani de Castilione et notarii testis. - Sig+num Luce subscribentis pro teste. - Signum + Bernardi de Linerola ecclesie sancti Nicholai capellani qui hoc translatum bene et fideliter translatavit cum originali eum comprovabit et eum fidele invenit die et anno quo supra.


XVII Litera Castellblanc

martes, 3 de marzo de 2020

CXXIV, reg 1899, fol 140, 14 febrero 1391

CXXIV. 
Reg. N° 1899 fol. 140. 14 feb. 1391.

Nos Johannes etc. Attendentes illustrissimum ao magnificum Ildefonsum clare memorie regem Aragonum comitem Barchinone et marchionem Provincie tempore quo agebat in humanis laudasse concessisse atque auctorizasse monasterio sancti Victoriani et abbati et monachis ejusdem qui tunc erant et pro tempore essent imperpetuum omnes donaciones et franquitudines et libertates quas antecessores sui eidem monasterio concesserant: nec minus enfranquisse et franquos et inmunes fecisse imperpetuum homines et vassallos sancti Victoriani presentes et futuros ab omni lezda homicidio pleyto et calonia et aliis prout continet privilegium seriei sequentis.
- In Dei nomine ego Ildefonsus Dei gratia rex Aragonis comes Barchinone et marchio Provincie visis querelis a Martino Dei gratia abbate sancti Victoriani et ab omnibus sui honoris de quibusdam injuriis et malis quas merini et homines mei faciebant eis quod non erat rectum neque bonum super franquitudinem et libertatem quam antecessores mei rex Sanccius et rex Petrus fecerant jam eidem monasterio et hominibus totius honoris sui: idcirco ego Ildefonsus Dei gratia vidi cartas donaciones et autoritates et franchitudines et libertates quas antecessores mei rex Sanccius et rex Petrus fecerant monasterio Sancti Victoriani quas michi hostendit Martinus Dei gratia abbas in curia mea apud Monson: et propter hoc mando et volo laudo et concedo atque actorizo eidem monasterio et abbati Martino omnibusque abbatibus et monachis imperpetuum ut homines totius honoris sancti Victoriani presentes et futuri non donent unquam leztam neque homicidium neque ullam caloniam vel plectum in tota mea terra michi nec meis successoribus sive merinis et potestatibus et hominibus meis sed donent hec omnia abbati et monasterio sancti Victoriani integre imperpetuum. Nullus vero merinus vel bajulus meus vel alius quilibet homo per me neque per se ipsum neque per successores meos non sit ausus demandare vel accipere amplius ab hominibus ipsius monasterii leztam nec homicidium caloniam vel peytam sed sint hec omnia de sancto Victoriano imperpetuum. Si quis contra hanc cartam libertatis et donacionis ad infringendum venire tentaverit nullatenus audeat facere et insuper stabilis et firma semper permaneat. Facta carta apud Montemsonum (Monzón) mense madii anno Domini M°C°LXXX°VIII° (1188).
- Sig+num lldefonsi Dei gratia regis Aragonis comitis Barchinone marchionisque Provincie. - Hujus rei testes sunt Sanccius de Orta et Exemeno Dartusella et Petrus majordomo. - Signum Guillelmi de Gorron scriptoris qui hoc scripsit die et anno quo supra. - Et nunc fuisse nobis pro parte vestri venerabilis et religiosi abbatis et conventus dicti monasterii humiliter supplicatum quod cum vos abbas et monachi ac vassalli dicti monasterii a data preinserti privilegii vigore ipsius sint et fuerint quiti franchi et immunes ab omnibus et singulis contentis in eodem privilegio pedagium et pontagium per verba expressa positum non fuerit et a nonnullis in dubium revocetur a paucis citra diebus an sub verbis in dicto privilegio positis pedagium et pontagium comprehendantur: quia tamen mens verborum predictorum id comprehendunt et hoc usus antiquus qui est optimus legum ac privilegiorum interpres habuit dignaremur de nostri solita clemencia omnino declarare nos predictos abbatem monachus et conventum ejusdem monasterii homines et vassallos ipsius presentes pariter et futuros ab omni pedagio et pontagio de cetero franchos quitios et immunes existere premissorum vigore et alias preinsertam confirmacionem et franquitatem laudare approbare et confirmare et noviter etiam concedere. Idcirco dicte supplicacioni inclinati benigno ob devocionem sinceram et zelum fervidum quem habemus ad ordinem supradictam et volentes dictorum predecessorum nostrorum bona opera imitari ut per accionem bonorum operum veram bonisque necessariam Domino dominancium in die judicii valeamus de talento nobis tradito reddere racionem: tenore presentis carte nostre cunctis temporibus valiture prenominatum privilegium et omnia et singula in eo contenta laudantes approbantes et nostre confirmacionis presidio roborantes prout melius hactenus usi fuistis vos abbatem monachos et homines ac vassallos dicti monasterii presentes et futuros certificati plenarie de predictis pro vestri parte desuper nobis expositis decernimus et declaramus vigore preinserti privilegii et aliorum premissorum franchos et immunes a prestacione cujusvis pedagii et pontagii: necnon de novo de nostri certa scientia et expresse enfranquimus et franchos et immunes facimus a quocumque pedagio et pontagio ita quod vos dicti abbas monachi et homines ac vassalli dicti monasterii presentes pariter et futuri sitis a predictis pedagio et pontagio et ab omnibus aliis in preinserto privilegio seu franquitudine contentis liberi quitii et immunes. Mandantes per hanc eandem inclito infanti Martino duci Montisalbi fratri carissimo et in omnibus regnis et terris nostris generali gubernatori nostro gubernatoribus justiciis ceterisque universis et singulis officialibus nostris collectoribus arrendatoribus dictorum jurium et portariis quatenus preinsertum privilegium et omnia et singula in eo contenta et hanc nostram confirmacionem declaracionem et novam concessionem firmam habeant teneant et observent tenerique et observari inviolabiliter faciant juxta eorum series pleniores et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua ratione. In cujus rei testimonium presentem fieri jussimus nostre majestatis sigillo impendenti munitam. Data Cesarauguste XXIII die februarii anno a nativitate Domini M°CCC°LXXXX primo regnique nostri quinto. - Signum + Johannis Dei gratia etcetera. Rex Johannes. - Testes sunt Garsias Cesaraugustanus archiepiscopus Petrus lnsule et Caneti Raimundus de Roda vicecomites Raimundus Alamanni de Cervilione et Eimericus de Centillis milites. - Sig+num Bernardi de Jonquerio secretarii dicti domini regis qui mandato ipsius hec scribi feci cum literis rasis et emendatis in lineis secunda essent in quarta quam in IXa cum in Xa quia in XI vos predictos et alibi in eadem ipsum in XII dominancium in XIII fuistis in XIIII ac et clausi. - Dominus rex presente thesaurario mandavit mihi Bernardo de Jonquerio.


martes, 17 de marzo de 2020

XXI. Perg. n. 307, Alfon. I. Dic. 1180.

XXI. 

Perg. n. 307, Alfon. I. Dic. 1180.

In nomine domini nostri Jhesuchristi amen. Quoniam labilis est hominum memoria et exinde accidit gestarum rerum probacionem: precipue de racione videtur esse et de consuetudine bona patrum nostrorum ut negocia et maxime majora que inter homines solent agitari scriptis debeant inseri et comendari ad evidenciam majorem et cautelam solidiorem. Omnes igitur ad quorum noticiam ista pervenerint firmiter sciant et nullatenus dubitent quoniam dominus
lldefonsus rex Aragone filius Raimundi Berengarii christianissimi comitis Barchinonensis viri utique memorie celeberrime exigit pecuniam propter negocia sua expedienda a populo Cesaraugustano: populus autem volebat et omnibus ad hoc anelabat modis ut clerici conferrent et exerici eorum et similia ad istam pecuniam regi persolvendam et hoc petebat populus pro vicinitate. Tandem ad hec decursum est et deventum quod pignora clericorum exericorum et familie a laicis fuerunt capta et domus eorum invase. Hoc audito venerabilis Petrus Cesaraugustanus episcopus interdixit divina oficia in civitate prefata: aliquando vero tempore elapso dum sancta a divinis cessaret ecclesia supervenit dompnus Blasco Romeu post regem dominus civitatis prenominate. Iste siquidem volens de medio hoc malum et hanc discordiam tollere partem utramque ad lenitatem pacis et ad sopiendam hujusmudi litem blandis et dulcibus verbis frequenter convenire non dubitavit: tandem placuit pretaxato epicopo clero et populo ut se ponerent in manu dicti Blasco Romeu pro justicia hinc inde consequenda sicque factum est. In inicio cause postulavit dominus episcopus cum clero sua sibi pignora restitui antequam litem ingrederetur et ut breviter expediamus nos circa hunc articulum mandavit dominus Blascho Romeo utriusque partis pignora absolvi. Hoc dicto processum est ad causam. Dominus episcopus allegabat libertatem clerici a vicinitate facienda excusandam ratione multiplici: jure scilicet comuni decreto domini pape Alexandri speciali donacione inclite recordacionis regis Ranimiri et speciali dono suprascripti regis Ildefonsi: et hec duo donativa ostendebat in instrumentis idoneys.
Pars populi respondebat quod non pignorabant clericos sed patres et matres eorum et clavigeras et alias personas que habebant res unde vicinitatem facere tenebantur: asserebant etiam quosdam eorum non esse ad ordines promotos pro quibus aliquam in hac parte mererentur excusacionem. His racionibus et aliis multis ab utraque parte interpositis intellectis habito consilio cum venerabili
Johanne Tirasonensi episcopo Bernardo Cesaraugustano archiepiscopo et magistro Renaldo Pampilonensi archiepiscopo et Eximeno Romeu domnus Blascho ita judicavit et talem sentenciam dedit. Judicavit siquidem sentencialiter decrevit quod si pater materve supersit et filius clericus cum eo vel cum ea in eadem habitet domo si pater materve proprium habeat patrimonium ocasione filii clerici a colacione vel a vicinitate civitatis non excusabitur. Secundo judicavit et per vigorem judicii mandavit quod si forte mulier aliqua conversetur cum clerico et habeat hereditatem vel res unde vicinitatem solebat facere propter hanc conversacionem vel cohabitacionem a vicinitate facienda non excusetur. Mandavit etiam et firmiter mandavit per sentenciam quod nullus ingrediatur domos clericorum ocasione pignorandi tales mulieres sed si extra inveniantur prout ratio exigit pignorentur: si vero clericus aliquam receperit mulierem ut serviat in domo sua non habentem unde debeat facere vicinitatem hujusmodi mulier vicinitatem facere non compellatur: item judicavit de alia familia clericorum. Tercio loco judicavit quod si ecclesia aliquem laicum in societate receperit et ei libram et justiciam dederit pro libra et justicia nullam habebit excusacionem a vicinitate facienda si hereditatem vel res suas sibi retinuerit: si vero totum ecclesie contulerit nullam deinceps vicinitatem faciet. Preterea judicat de exaricis videlicet quod si ecclesia habuerit aliquos exaricos qui venerint aliunde et antea cum illis vicinitatem non habuerint nec per annum steterint vicinitatem facere non cogentur: si vero postea adquisierint unde vicinitatem facere debeant ocassione ecclesie in suo proprio non excusabuntur. Insuper judicavit quod nullus clericus ullam vicinitatem facere compellatur pro parte patrimonii vel pro sua fratisca vel pro alia adquisicione. Hic quesitum fuit a domino Blascho quod si clericus totum posideat patrimonium: hoc noluit judicare set distulit donec locatur cum domino rege et hoc fecit propter ....am et donacionem quam dominus rex fecit prenominato episcopo et cesaraugustane ecclesie et clericis tocius episcopatus cesaraugustani. Judicavit preter supradicta quod nullus ingrediatur domum clerici de cetero quocumque modo illam possideat ocasione pignorandi. Hoc judicium fuit datum a Blascho Romeu apud Cesaraugustam in palacio sepedicti episcopi Cesaraugustani mense decembris era MCCXVIII. Et habuit secum in judicio Johannem Tirasoncnsera episcopum B. Cesaraugustanum archiepiscopum magistrum Renaldum Pampilone archiepiscopum et Eximen Romeu (o Romeo). - Ego magister R. Pampilone archiepiscopus laudo et confirmo et hoc + signum facio.

xxii-perg-309-alfonso-i-dic-1180-porrera

sábado, 22 de febrero de 2020

XCIII, reg 1538, fol 6, 21 enero 1351

XCIII.
Reg.n.1538, fol.6. 21 ene. 1351.

In nomine Domini. Noverint universi quod nos Petrus Dei gratia rex Aragonum etc. pater et legittimus administrator incliti infantis Johannis precarissimi primogeniti nostri et ducis Gerunde attendentes quod propter nonnullas occupaciones quibus nos propter reipublice nostre utilitatem vacare opportet infrascriptis intendere non valemus: idcirco constituimus creamus et ordinamus certum et indubitatum actorem procuratorem seu infrascriptorum negociorum gestorem pro dicto inclito infante et duce cum decreto regentis officium cancellarie nostre subscripti cujus jurisdiccioni nos submittimus in hac parte vos nobilem et dilectum consiliarium nostrum Bernardum de Capraria videlicet ad adipiscendum possessionem plenariam ducatus Gerunde per nos dicto filio nostro concessi et donati civitatumque villarum castrorum vicecomitatnum et aliorum quorumcumque ad dictum ducatum pertinentium prout in carta constitucionis per nos facte de dicto ducatu et donacionis dicto infanti et duci facte die et anno subscriptis lacius continetur: necnon ad recipiendum nomine dicti infantis homagia et sacramenta fidelitatum a comitibus vicecomitibus vervessoribus baronibus et aliis quibuscumque nobilibus militibus hominibus civitatum villarum vel castrorum et aliis quibuscumque hominibus vel mulieribus cujuscumque preeminencie status vel condicionis existant infra ducatum existentibus supradictum necnon etiam ad jurandum et confirmandum pro dicto infante et in personam ipsius privilegia et inmunitates dicti ducatus civitatumque villarum et castrorum ejusdem vel alia quecumque si qua et prout de jure et secundum consuetudines Cathalonie debent eis jurari seu etiam confirmari necnon etiam ad faciendum nobis vice et nomine dicti ducis pro convalidacione dicti ducatus homagium ore et manibus comendatum cujus virtute nos dictum ducem ratione dicte donacionis in personam vestri ad hominem recipiamus ore et manibus comendatum. Dates et concedentes vobis eidem Bernardo actori predicto quoad premissa plenam et liberam facultatem universa et singula exequendi complendi et ad effectum perducendi prout nos ut pater et legittimus administrator pro dicto infante et duce filio nostro possemus et alius quilibet pater familie pro filio suo facere posset si personaliter intendere possemus vel posset. Et promittimus vobis dicto nobili procuratori et actori necnon et notario infrascripto tamquam publice persone pro vobis et aliis etiam personis quarum interest et intererit in futurum legittime stipulanti nos semper habere ratum gratum et firmum quicquid per vos dictum procuratorem et actorem in premissis procuratum actum et gestum fuerit sive factum et nullo tempore revocare sub bonorum nostrorum omnium ypotheca. Actum est hoc in castro Perpiniani die vicesima prima mensis januarii anno a nativitate Domini millessimo CCC quinquagesimo primo. - Vidit Jaspertus. - Sig+num Petri Dei gratia regis Aragonum etc. qui hec laudamus et firmamus et huic instrumento publico nostrum sigillum appendicium jussimus apponendum. - Rex Petrus. - Testes hujus rei sunt nobiles Petrus de Fonolloto vicecomes de Caneto et de Insula Guillelmus Galcerandi de Cabrencio alias dictus de Rocaberlino Petrus de Montecatheno procurator Catalonie Berengarius de Apilia camerarius major et Jacobus de Faro consiliarii dicti domini regis. - Sig+num mei Jasperti de Tragurano regentis officium cancellarie domini regis qui huic actorie tamquam legittime facte causa cognita mea manu propria meam interpono auctorilatem pariter et decretum. - Dominus rex mandavit Matheo Adriani in cujus posse firmavit. - Fuit clausum hoc instrumentum per dictum Matheum Adriani. - De predicto instrumento donacionis fuerunt facta et sumpta duo translata in papiro sigillata sigillo comuni regio quorum unum fuit transmissum probis hominibus et universitati civitatis Minorise et alterum juratis civitatis Vici per venerabilem Berengarium de Codinachs consiliarium et magistrum racionalem regium quem dominus rex ad dictas civitates premissit rationibus subinsertis. - Item tam de predicto instrumento donacionis quam de proxime dicto instrumento actorie fuerunt recepta translata in papiro sigillata sigillo comuni regio que fuerunt transmissa probis hominibus et universitati civitatis Gerunde per nobilem Petrum de Montechateno procuratorem Cathalonie. - In villa Perpiniani XI die mensis febroarii anno a nativitate Domini MCCCL primo fuerunt apposita firma domini regis signum et sigillum ejus appensum in quodam translato autentico sumpto a donacione per dominum regem facta domino infanti Johanni filio suo primogenito et Dei gratia duci Gerunde de ducatu Gerunde que siquidem donatio supra in precedenti folio est largiter registrata quod siquidem translatum fuit clausum per Bartholomeum de Lauro scriptorem domini regis et notarium publicum per totam dominacionem regiam die predicta et anno predicto. Tenor autem firme domini regis sequitur in hunc modum. - Sig+num Petri Dei gratia regis Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comitisque Barchinone Rossilionis et Ceritanie qui huic translato a dicto suo originali sumpto et cum eodem de verbo ad verbum legittime comprobato auctoritatem nostram apponimus et decretum appositum hic de nostro mandato manu fidelis scriptoris nostri Bartholomei de Lauro in castro nostro Perpiniani X die februarii anno a nativitate Domini MCCCL primo et ad robur perpetue firmitatis nostrum sigillum appendicium hic ducimus apponendum. - Vidit Jaspertus.

xciv-reg-1538-fol-7-21-ene-1351

jueves, 5 de marzo de 2020

CXXXVIII, reg 1904, fol 170, 11 enero 1393

CXXXVIII. 
Reg.n. 1904, fól. 170. 11 ene. 1393.

In nomine Dei eterni. Pateat universis quod nos Johannes Dei gratia rex Aragonum et cetera quoniam per sindicos universitatum civitatum et villarum atque locorum regiorum regni Valencie coram nobis in nostro regali ipsius civitatis Valentie pro prestando nobis ut novo regi eorum ut est moris juramento fidelitatis personaliter constitutos fuit ante ipsam prestacionem juramenti fidelitatis nobis humiliter supplicatum ut privilegium infrascriptum quod in regalis corone conservationis augmentum et totius rei publice fulcimentum illustrissimus dominus Jacobus clare memorie rex Aragonum proavus noster ediderat laudare et confirmare juramento medio dignaremur: quia etiam nos cupimus dicti domini regis Jacobi proavi necnon serenissimorum dominorum Alfonsi avi et Petri genitoris nostrorum gloriose memorie regum Aragonum qui ipsum privilegium in curiis generalibus quas uterque ipsorum regnicolis dicti regni Valencie in principio sui novi dominii celebravit laudaverunt et interveniente juramento etiam confirmarunt vestigia laudabilia imitari: quia demum ad observationem privilegii memorati cum ipsum ad maximum comodum et utilitatem nostri regalis dominii cedat notorie Nos et nostri successores teneamur cujus privilegii series sic se habet:
- In nomine Domini amen. Noverint universi quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonis Valencie Sardinie et Corsice ac comes Barchinone considerantes quod juxta veritatis eloquium in evangelio recitatum omne regnum in se divisum desolabitur quodque quodlibet regnum debet esse unitum et indivisum ut virtus plurium unita sit forcior et validior ad tenendam justiciam sine qua omnis terra perit et habitatores ejus et plurium etiam viribus conflatis in unum majori potencia deffensio plenius agitur ac fulcitur et publica res adversus hostiles incursus fortifficatur uberius et salvatur et quod divisio regnorum Aragonie et Valencie ac comitatus Barchinone que Dei providencia obtinemus jam preteritis tempuribus a nostris progenitoribus attemptata nimium paravit et induxit scandalum: volentes super hoc et dignitati regali et subditorum nostrorum utilitati ut regio bono congruit officio providere et indempnitati prospicere eorundem: per presentis provisionis nostre paginam perpetuo et inviolabili robore duraturam ex certa sciencia et spontanea voluntate statuimus ordinamus atque sanccimus quod predicta regna nostra Aragonis et Valentie ac comitatus Barchinone cum directo dominio et aliis quibuscumque universis juribus que ad nos spectant vel possunt ulterius spectare in regno Majorice et insulis ei adjacentibus et in comitatibus Rossilionis Ceritanie et Confluentis et Vallespirii et in vicecomitatibus Omeladesii et Carladesii sint et maneant perpetuo unita et unum ac sub uno solo eodemque domino atque dominio perseverent nec aliquid vel aliqua ex eis ab alio vel ab aliis separentur: ita quod quicumque sit rex Aragonis idem etiam sit rex regni Valencie et comes Barchinone sic quod nos vel aliquis heres seu successor noster vel nostrorum in testamento vel alia qualibet ultima voluntate aut donatione vel alia ordinatione inter vivos aut aliqua alia dispositione nunquam dividamus seu separemus nec dividi seu separari faciamus consenciamus aut permittamus regna predicta et comitatum in se aut a se vel etiam inter se videlicet regnum Aragonie non dividemus seu separabimus in se nec etiam a regno Valencie et comitatu Barchinone nec regnum Valencie dividemus vel separabimus in se nec etiam a regno Aragonis et comitatu Barchinone neque dictum comitatum Barchinone dividemus vel separabimus in se nec etiam a dictis regnis Aragonie et Valencie: et si quid contra predicta vel aliqua predictorum per nos vel nostros fuerit attemptatum illud ex nunc decernimus irritum et inane. Declarantes tamen quod nos et ipsi possimus donare seu dimittere castrum vel castra locum vel loca seu hereditamenta filiis nostris vel ipsorum aut aliis personis ut nobis et eis videbitur unitate predictorum regnorum et comitatus semper stabili et indivisa manente. Et affectantes hujusmodi statutum ordinationem et sanccionem ac provisionem nostram inconcusse et irrefragabiliter perpetuis temporibus observari juramus per nos et nostros solemniter per Deum et crucem domini nostri Jesu-Christi ac ejus sancta quatuor evangelia manibus nostris corporaliter tacta predicta omnia et singula ut superius dicta sunt et distincta tenere complere et inviolabiliter observare et observari facere ac teneri et nunquam in aliquo contravenire aliquo jure causa vel ratione: inhibentes expresse sub interminacione divini judicii ac divine maledictionis et nostre heredi nostro universali quicumque pro tempore fuerit et aliis subsequenter successuris in dictis regnis et comitatu ut observando incorruptibiliter omnia et singula supradicta contra ea vel aliquid eorum non veniant vel attemptent aut fieri consenciant vel permittant dicto verbo vel facto seu alio quovis modo. Et ut omnia predicta et singula tenacius observentur statuimus sanccimus et ordinamus quod quilibet heres et successor noster et nostrorum in predictis regnis et comitatu unus post alium successive tempore sui novi dominii seu nove successionis vel etiam si antea jurari haberent antequam prelati richi homines mesnaderii milites cives et burgenses et homines villarum seu aliqui alii de predictis regnis et comitatu sibi faciant seu prestent juramentum fidelitatis vel sibi in aliquo respondeant et antequam aliquis ex predictis requisitus expresse vel non requisitus sibi faciat vel facere teneatur homagium vel aliquam recognitionem ratione feudorum seu qualibet alia ratione ipse heres vel successor nostri et nostrorum in predictis regnis et comitatu quicumque pro tempore fuerit per se et suos laudet confirmet et approbet ac publice juret presens statutum ordinationem sanccionem et provisionem nostram et usquequo ipsam laudationem confirmacionem et approbacionem predictorum omnium et singulorum fecerit et juramentum pro ipsis observandis prestiterit cum publico instrumento prenominati vel aliqui ex eis non teneantur ei in aliquo respondere: et si per aliquem cujuscumque condicionis vel status existeret pro predictis vel aliquo predictorum sacramentum fidelitatis vel homagium seu alia quevis obligatio facta esset antequam predicta ut est dictum laudata approbata et jurata essent per novum quemvis dominum heredem et successorem ut premittitur non valerent et pro non factis penitus haberentur. Hec autem etiam predictis omnibus et singulis prelatis richis hominibus mesnaderiis militibus civibus burgensibus hominibus villarum et aliis quibuslibet subditis nostris dictorum regnorum et comitatus presentibus et futuris servanda tenenda atque complenda imponimus et injungimus sub debito naturalitatis et sub fide homagio et fidelitate ac juramento quibus nobis astricti existunt. In quorum omnium testimonium ad memoriam sempiternam presens scriptum nostrum fieri mandavimus bulle nostre plumbee munimine comunitum de quo quatuor consimilia scribi jussimus unum tenendum in archivo nostro aliud pro universitate regni Aragonie tenendum per juratos et probos homines civitatis Cesarauguste aliud pro universitate regni Valencie tenendum per juratos et probos homines civitatis Valencie et aliud pro universitate Catalonie tenendum per consiliarios et probos homines civitatis Barchinone. Datum Terrachone nonodecimo kalendas januarii anno Domini M°CCC°XIX. - Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonis Valentie Sardinie et Corsice ac comitis Barchinone predicti qui hec firmamus concedimus et juramus. - Testes sunt qui presentes fuerunt infans Johannes domini regis filius ac cancellarius ac electus toletanensis Eximinus Terrachone archiepiscopus Berengarius Vicensis episcopus frater Raymundus de Empuriis prior ordinis Hospitalis in Cathalonia frater Poncius abbas monasterii Populeti frater Bernardus abbas monasterii de Benifasano Johannes Burgundi sacrista Majorice consiliarius Vitalis de Villanova Bernardus de Fonollario Petrus de Boyll racionalis magister milites et consiliarii Gondisalvus Garcie miles Martinus Luppi de Rueda miles Dalmacius de Pontonibus judex curie et Guillelmus Aulomarii consiliarii domini regis.
- Sig+num mei Bernardi de Aversone dicti domini regis notarii qui de mandato ipsius domini regis hec scribi feci et clausi loco die et anno prefixis. - Tenore presentis privilegii seu rescripti cunctis temporibus valituri per nos et omnes heredes et successores nostros gratis et spontanea voluntate et etiam deliberatione consulta privilegium preinsertum et omnia et singula in eo contenta laudamus approbamus et ex certa scientia confirmamus: et ut cuncta predicta firmitate fulciantur majori et nunquam violentur de cetero promittimus in nostra regia bona fide per nos et successores nostros quoscumque predictis richis hominibus militibus civibus et hominibus villarum regni Valencie supradicti necnon omnibus et singulis aliis quorum sit interesse et notario infrascripto ut publice persone a nobis legitime stipulanti et recipienti pro omnibus illis quorum interest vel interesse poterit in futurum ac coram omnibus sindicis antedictis confestim nobis postea fidelitatem juraturis juramus solemniter per Deum et crucem ac sancta quatuor ejus evangelia manibus nostris corporaliter tacta predicta cuncta et singula firmiter tenere complere et inviolabiliter observare et nunquam in aliquo contravenire quovis jure causa vel etiam racione. Mandantes firmiter et districte universis et singulis post nos in regnis et comitatu predictis futuris temporibus successuris ut omnia et singula supradicta inviolabiliter observando contra ea vel aliquod eorundem non veniant faciant vel attentent aut consenciant fieri vel permittant dicto verbo vel facto aut alio quovismodo. In cujus rei testimonium presentem cartam nostram inde fieri et plumbea bulla nostra jussimus comuniri. Quod est datum et actum in quadam aula regalis civitatis Valentie XI die januarii anno a nativitate Domini M°CCC°XC°III regnique nostri septimo. - Guillelmus de Vallesicca. - Signum + Johannis et cetera qui predicta concedimus et firmamus pariter et juramus. - Rex Johannes. - Testes sunt qui predictis presentes fuerunt religiosus frater Berengarius magister milicie beate Marie de Muntesia nobilis Raimundus Alamanni de Cervilione Eymericus de Scintillis Hugo de Cervilione et Olfus de Proxida milites necnon Petrus Dartesio miles magister rationalis ac Guillelmus de Vallesicca legum professor vicecancellarius Julianus Garrius thesaurarius et Sperans in Deo Cardona et Petrus de Berga jurisperiti promotores et consiliarii dicti domini regis et plures alii in multitudine copiosa. - Sig+num mei Jacobi Cavasthani locumtenentis prothonotarii dicti domini regis regiaque auctoritate notarii publici per totam terram et dominacionem ejusdem qui predictis interfui eaque scribi feci cum rasis in lineis XIIII enniter XXVI Luppi XXIX singulis aliis quorum sit in et ibidem poterit in futurum ac coram omnibus sindicis antedictis confestim nobis postea fidelitatem juraturis juramus solemniter per Deum et crucem clausi. - Dominus rex mandavit michi Jacobo Cavasthani in cujus posse firmavit etiam et juravit.