Mostrando las entradas para la consulta Luciano ordenadas por fecha. Ordenar por relevancia Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta Luciano ordenadas por fecha. Ordenar por relevancia Mostrar todas las entradas

viernes, 20 de diciembre de 2019

XVIII, perg 63, 7 julio 1136


XVIII
Perg. N°63. 7 jul. 1136.

Cunctis innotescere volumus qualiter Guillelmus Raimundi Senescalci et uxor ejus Beatrix se presentaverunt ante archiepiscopum terrachonensem. Erat enim questio inter eos de conjugio suo utrum possent in eodem conjugio juste remanere. Qui auditis et discussis eorum rationibus et acceptis probationibus non sine sacramento judicavit divorcium debere fieri inter eos: verum amici eorum composuerunt pacem hoc modo inter eos. Laudaverunt siquidem ut ipsum honorem qui fuit Berengarii Raimundi Montis Catani ita inter se haberent. Primum quidem ut ipsas dominicaturas dum ipsa viveret haberent per medium. Staticam vero castrorum per singulos annos habeat VI mensibus GuillelmusRaimundi et Beatrix VI aliis mensibus donec ipsa maritum accipiat. Milites autem ipsius honoris faciant hominium Beatrici eo quod si Guillelmus Raimundi hoc ei frangere temptaverit valeant Beatrici et teneant se cum illa donec Guillelmus predictus quod infregerit ei restituat. Si vero Beatrix virum acceperit habeat in vita sua medietatem omnium dominicaturarum et staticam Sancti Marcialis per meliorationem cum laboratione boum sine alicujus contrarietatis obstaculo: et post obitum suum remaneant filiis vel filiabus de Guillelmo Raimundi in se procreatis: et quod Beatrix in vita sua non impediat sue jamdicte partis honorem vinditione impigneratione vel donatione vel aliquo modo quo filiis suis et Guillelmi Raimundi ad perditionem veniret. Sed milites ipsi stent in hominio Beatricis usque ad obitum ejus. Excepto hoc Beatricis hominio ipsi milites serviant Guillelmo Raimundi et sint sui et habeat eos solidos. Actum est hoc nonas julii anno XXVIII regni Ledovici regis. Sig+num Guillelmi Raimundi. Sig+num Beatricis qui hanc convenientiam laudaverunt et firmaverunt. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Reamballi de Baseia. Sig+num Raimundi Renardi. Sig+num Petri Bertrandi de Belloloco. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Berengarii de Cheralto. Sig+num Bernardi Guillelmi de Luciano. Sig+num Guillelmi de Pugalto. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit die annoque prephato litteris fusis in linea V et superpositis in XI et rasis in prima et superpositis et emendatis in linea VIII et rasis in linea III et prima.

XVII, perg 62, 7 julio 1136

XVII
Perg. N° 62. 7 julio 1136.

Ad notitiam cunctorum pervenire volumus qualiter diuturna contentio acta est inter dompnum Raimundum barchinonensem comitem et Guillelmum Raimundi Senescale
unde multa et gravia mala processerunt. Tandem vero intervenientibus nobilibus et bonis viris pax inter eos composita est. Promisit namque suo domino comiti Guillelmus Senescalcus ut licentiam acciperet ubicumque vellet et quandocumque vellet aquam ad molendinos suos barchinonenses ita ut non sit impedimentum ad capiendam aquam molendinis suis de Montescatano neque faciat ipsos molendinos ingurgitare. Reddit quoque comiti ipsam dominicaturam de Calles quam pater suus venerabilis Raimundus comes dederat per cartam Guillelmo Raimundi Senescales et ipsam cartam reddit ei ut faciat inde quidquid ei placuerit. Convenit etiam illi ut primum chastellanum quem mitet in chastrum Montis Scatani cum consilio comitis ibi eum mittat usque ad primum festum Sancti Michaelis. Item convenit ei ut totum edificium quod fieri fecit in monte Sancti Laurentii ex toto destruat. Iterum convenit ei quut faciat ei suas fidelitates et sacramenta quas ei debet facere et faciat et teneat placitum sicut apprehensum est inter ipsum Guillelmum et Beatricem sicut in scriptis eorum continetur: et reddat ipse Guillelmus comiti convenientias de Saliforas quas accepit de Berengario Guilaberti et de Petro Udalardi et ipse comes faciat eos reddere Guillelmo Loger quod ab ipso Guillelmo propter hoc acceperunt. Convenit etiam ut emendet Raimundo Bernardi de Ripolet malum quod ei fecit ad laudamentum domini Reiamballi et Arnalli barchinonensis prepositi. Deffinit quoque comiti omnia alodia que fuerunt Petri de Palacio ut faciat inde quidquid ei placuerit. Quod est actum nonas julii anno XXVIII regni Ledovici regis. Sig+num Guillelmi Raimundi qui hanc deffinitionem et pacifficationem fecit firmavit testesque firmare rogavit. Sig+num Bernardi Guillelmi de Luciano. Sig+num Deusde. Sig+num Gocerandi de Pinos. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Reamballi. + Raimundus Dei gratia ausonensis episcopus. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit suprascriptis litteris in linea V.

Nota:

Saliforas , Sentfores,  
https://www.xn--castillosdeespaa-lub.es/es/content/sentfores-castillo-de
Documentado en el año 911 "castelo quo vocant saliforas", en 932 aparece como castrum, compartido por la familia Saliforis y el obispo de Vic en 1039. En 1157 pasa a la orden del Hospital de Jerusalén, la familia sigue en él hasta finales del siglo XIII en que pasa a la familia Centelles, en 1342 lo venden al ciudadano de Vic Paul, y en 1357 a Roger de Vilademany, gran prior hospitalario de Catalunya, posteriormente a los vizcondes de Cabrera y obispo de Vic