Mostrando las entradas para la consulta sarracenorum ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta sarracenorum ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

sábado, 30 de mayo de 2020

LXIV. Reg.n°46, fol.126.1° dic. 1283.


LXIV.
Reg.n°46, fol.126.1° dic. 1283.

In Dei nomine noverint universi quod cum nos
Petrus Dei gracia Aragonum et Sicilie rex invenerimus in civitate et regno Valencie plura male tractata et inordinata ex quibus cives et habitatores ejusdem civitatis et locorum regni se dicebant gravari et per ipsos nobis fuerit humiliter suplicatum ut super eisdem et super quibusdam etiam ex foris Valencie dirigendis dignaremur ad reformacionem boni status dicte civitatis et regni juxta nostrum beneplacitum providere: idcirco eorum supplicacionibus benignius annuentes considerantes quod decet regem esse munificum in graciis et beneficiis suis fidelibus conferendis volentesque illustrissimi domini Jacobi inclite recordacionis regis Aragonum patris nostri aliorumque predecessorum nostrorum vestigiis inherere: per nos et successores nostros gratis et ex certa sciencia ac spontanea voluntate laudamus concedimus et confirmamus vobis probis hominibus et universitatibus civitatis et regni Valentie tam presentibus quam futuris in perpetuum omnes foros civitatis Valencie concessos eidem civitati et toto regno Valentie et omnia et singula privilegia eisdem civitati et regno concessa per dictum dominum patrem nostrum et bonos usus et consuetudines bonas ex quibus usi fueritis ac consueveritis temporibus dicti domini patris nostri: volentes et concedentes quod dictis foris Valencie usibus et bonis consuetudinibus et privilegiis libere uti possitis et sine impedimento alicujus non obstantibus aliquibus privilegiis seu ordinacionibus factis in contrarium fororum Valentie sive privilegiorum predictorum nec obstante ratione aliqua que possit in contrarium allegari nec obstante sentencia aliqua lata contra forum Valencie vel contra privilegia supradicta. Et specialiter concedimus et confirmamus justiciatum almutaçaffiam et forum decem dierum revocantes et anullantes expresse emendam fori novi tempore nostri regiminis factam super inquisicionibus faciendis que incipit Fororum interpretacionem ita quod deinde inquisicio fieri non possit per curiam exceptis casibus tantum contentis in foro Valencie nec nos etiam inquisiciones facere possimus nisi forte super officiales nostros eas facere haberemus. Confirmamus etiam privilegium eleccionis quatuor juratorum volentes et in perpetuum firmiter statuentes quod ubi forus Valencie non sufficiat ipsi quatuor jurati possint facere novos cotos et certa statuta et factis per eos possint removere inde illud quod eis videbitur expedire ita tamen quod semper fiat de consilio bonorum hominum de manu majore mediocri et minori. Item laudamus concedimus et confirmamus ac etiam damus de presenti quibuscumque et singulis civibus et populatoribus civitatis Valencie et regni ejusdem omnes domos et vineas ortos et campos censualia alcherias et castra turres et possessiones cultas et incultas que habent vel habebunt tenent vel possident aut possidebunt quecumque sint et in quocumque loco civitatis vel regni existant ex quarumque causa vel ratione ea habeant aut possideant vel habebunt aut possidebunt cum titulo et absque titulo cum cartis et absque cartis et faciemus cessare omnes demandas et peticiones quas civiliter aut criminaliter posueramus aut poni feceramus contra aliquos ita quod nunc vel aliquo tempore illas demandas vel alius pro nobis non possimus tornare nec in aliquibus bonis aut hereditamentis aliquorum civium et habitatorum civitatis Valencie et regni qui per francum et liberum alodium possidebuntur non possimus aliquid demandare nec aliquis pro nobis aliquo casu vel aliqua ratione: renunciantes omni juri contra hec venienti et removendo ac revocando omnem excepcionem ac occasionem contra hec venientes. Item revocamus et anullamus omnes gabellas in generali et speciali que quondam per nos vel officiales nostros fuissent facte seu consuete in civitate Valencie nec in regno aliquo modo et quod nunquam gabelle aliquarum rerum vel averiorum aliqua ratione fieri possint nec aliud nomine eis possit imponi que in dampnum civitatis vel regni in aliquo redundarent. Item concedimus quod pro saumata bladi et vini que aportabitur per terram non solvantur nisi tres denarii ut in foro Valencie continetur nec illi tres denarii solvantur nisi in loco ubi dicta saumata vini vel bladi vendetur. Item statuimus et perpetuo ordinamus ne aliquis advocatus seu rahonador nec alius pro eo in civitate vel regno possit decreta vel decretales aut leges aliquas allegare aliquo modo sub pena decem marcharum argenti de quibus nos habeamus medietatem sed solummodo habeant foros Valencie allegare in omnibus causis civilibus et criminalibus: volentes tamen quod si forus Valencie (se lee Valencie o Valentie, el texto tiene mala calidad) non sufficeret quod sit consilio et cognicioni proborum hominum civitatis et locorum regni. Et si solvere non posset penam predictam sit ejectus a suo officio et privatus ita quod nunquam possit advocare ibidem et ad hec per justitiam et juratos compellantur: et si per aliquem fuerit allegatum quod justicia illud non recipiat: quod si fecerit penam similem solvere teneatur. Item statuimus et ordinamus quod per juratos et probos homines civitatis Valencie sex probi homines sint electi uniuscujusque parroquie qui quolibet anno in festo Pentecostes jurent in posse justicie dominacionem et fidelitatem nostram fideliter observare ad nostrum et comunitatis Valencie comodum atque bonum. Item statuimus et ordinamus ne aliquis advocatus de seccano aut procurator possit tenere nec uti tutela vel cum in curia nec possint dari la (se lee lo) extimatores super vendiciones quas curia faciat nec possint advocare nec procurare in curia nisi tantum unam causam donec per sententiam fuerit terminata: quod si fecerit solvat pro pena centum solidos de qua pena habeamus nos medietatem et comunitas Valencie aliam medietatem: et si ipsam penam solvere non posset suo officio omni tempore sit privatus. Item statuimus et ordinamus quod cultellarii (cuchilleros) et baynarii civitatis et regni Valencie faciant cultellos et vaginas quoscumque et quascumque voluerint et quod possint vendere ipsos quibuscumque voluerint. Item statuimus et ordinamus ac concedimus quod çabaterii omnes tam presentes quam futuri qui novo opere çabaterie operari voluerint intus civitatem Valencie vel extra non teneantur solvere morbetinum nobis sed libere possint uti et operari eorum ministerio seu officio supradicto intus civitatem vel extra civitatem in quocumque loco extra çabateriam salvo tamen nobis censu et jure quod accipimus et debemus accipere annuatim in operatoriis carrarie majoris çabaterie civitatis Valencie et in aliis çabateriis locorum regni. Item statuimus et ordinamus quod si aliquis officialis vel alia persona faciebat vel utebatur in aliquo contra forum Valencie aliqua ratione vel contra privilegia civitatis et regni quod ille forus vel privilegium non minus valeat immo remaneret in sua firmitate robore et valore. Item statuimus et ordinamus quod quicumque homo privatus vel extraneus qui impetrabit cartam vel privilegium a nobis vel filiis nostris de quibus fiat aliqua gabella in civitate nec regno quod amitat caput ita quod scindatur ei ex toto et quod moriatur cum hoc probatum fuerit legitime contra illum et quod gabella illa penitus sit deffacta. Item statuimus et ordinamus quod quilibet libere possit emere et vendere omnia bona et res ac merces quecumque sint et in quocumque loco civitatis et regni que non prohibeantur per privilegium sive forum. Item statuimus et ordinamus quod notarii qui exigent vel recipient aliquod vel aliquam quantitatem pro testamentis vel cartis nupcialibus aut aliquibus contractibus quarumcumque rerum ultra quod continetur in foro Valencie quod privetur officio suo et ehiciatur per medium annum nec quod scriptori qui aliquod testamentum scribat testator possit ei aliquam quantitatem peccunie dare vel legare in ipso testamento. Item statuimus et ordinamus quod in aliquo loco villa aut castro vel alcheria captivi qui fugere arripueriut ab hominibus civitatis vel regni de quibus erunt non possint salvari vel deffendi a servitute eorum vel captivitate per francos nec etiam absolutos et quod non obstante privilegio concesso vel concedendo in loco ubi ipsi captivi essent recollecti domini illorum captivorum possint recuperare ipsos captivos libere et habere nisi forte ipsi captivi pernoctaverint in locis sarracenorum guerre et hoc esset legitime manifestum. Item statuimus et ordinamus quod notarii et scriptores qui scribunt aliquas causas pro aliquibus judicibus ordinariis vel etiam per judices nostros vel procuratores aut alios judices vel per judices delegatos non accipiant nec possint accipere de actis vel scripturis aliquibus aut sentenciis ultra illam quantitatem vel salarium quod consuetum est recipi per scriptores curie Valencie. Item absolvimus et diffinimus per nos et nostros ac etiam remitimus de speciali gracia omnes peticiones et acciones civiles et criminales quas facere possemus usque in hodiernum diem ratione barrigiorum vel fraccionum morarie Valencie et aliarum morariarum aliorum locorum regni vel per diruicionem domorum vel qualibet unione vel clocha populi vel alio modo quo erratum esset contra forum vel ratione scripturarum seu tractamenti capitulorum que nos duxerimus concedenda aut ratione sacramentorum factorum per aliquos super çoris Aragonum usque in hunc presentem diem dummodo deinde non perseverent in eisdem. Item volumus quod per sentencias vel condempnaciones que facte fuerint vel illate contra aliquos pro aliquibus ex dictis causis aliqua pena infamie non sit nec poni possit contra aliquem non obstante foro Valencie. Item concedimus quod supercequiarius de suo officio in perpetuum sit ejectus et unusquisque ex cequiariis utatur et uti possit secundum quod erat antiquitus consuetum. Item concedimus quod quilibet in toto regno possit facere in hereditate et loco suo libere almaceras olei et habere molendina olei olivarum aut molendina seu almaceras ad opus sui et aliorum et quod laborator possit molere partem suam in molendino seu almacera domini hereditatis rei cujus ipse voluerit. Item quod quilibet possit molere bladum olivas alquenam linos arrocium et omnia alia ubicumque voluerit. Item quod quilibet homo cujuscumque legis vel cujuscumque loci existat privatus vel extraneus possit hospitari et habitare cum rebus suis et averis in quocumque loco voluerit intus civitatem vel extra. Item statuimus et ordinamus quod aliquis tenere non possit tabulam cambii vel operatorium argenterie donec in posse curie assecuraverit idonee quod totum illud quod receperit vel sibi fuerit comendatum vel quod altero dicet aliqua ratione illi cujus erit satisfaciat ac esmeudet ço esmendet). Item statuimus et ordinamus quod habitatores civitatis et locorum regni Valencie habentes hereditates per aliqua loco regni non teneantur tenere hospicium nec habitare vel facere residenciam personalem in aliquo castro villa turri aut qualibet alia fortitudine nisi in illis locis ubi ipsi voluerint non obstantibus aliquibus condicionibus seu modis contentis in instrumentis dels accaptes. Item statuimus et ordinamus in perpetuum quod in civitate et in unoquoque locorum regni Valencie quolibet anno tertia die ante festum natalis Domini sit creatus justicia et electus et jurati in festo Pentecostes et mostaçafus in festo sancti Michaelis in forma que sequitur: videlicet quod jurati cum quatuor probis hominibus de unaquaque parroebia eligant unum probum hominem et nominent pro justicia et ita erunt in Valencia duodecim in justicia nominati et nomina illorum sint posita et abscondita in duodecim redolins de cera et unus infans qui non steterit eleccioni predicte accipiat tres ex predictis duodecim redolins quos ipse voluerit et illi tres sint nobis rei tenenti locum nostrum traditi et presentati et incontinenti sine aliquo elongamento nos vel bajulus noster apertis redolins predictis et visis nominibus eorundem accipiamus et eligamus unum ex predictis tribus qui sit justicia per unum annum tantummodo proxime tunc subsequentem qui faciat sacramentum in foro Valencie contentum. Veruntamen si homo suficiens pro justicia non inveniretur in altera ex parrochiis supradictis ponatur ibi de altera parrochia ubi plures inveniantur: et jurati ac mostaçafus sub ista forma similiter eligantur. Item statuimus et ordinamus quod non obstante pena sexaginta solidorum quod nullus posset decimare vel primiciare absque delmario nostro et episcopi Valencie possit delmare expletum suum absque delmario et primiciario per civitatem et regnum et quod bladum sit delmatum ac primiciatum absque aliqua pena secundum quod erat consuetum tempore domine regis patris nostri. Item statuimus et ordinamus quod si aliquis fuerit condemnatus sub pena quarti et non habebit mobilia unde solvat et debitor ante terminum vel retroclam assignabit bona sua sedencia quo ipse voluerit que sufficiant ad faciendam solutionem de dicto debito quod in tali casu debitor non teneatur solvere quartum. Item statuimus et ordinamus per civitatem et regnum quod sarraceni regni Valencie tam nostri quam alii possint vendere quibuscumque voluerint res et alias merces suos et emere etiam a quibuscumque voluerint et christiani et judei emere possint ab ipsis et eis vendere res suas. Item statuimus et ordinamus quod quilibet tabernarius possit vendere vinum in domo sua propria et qui domum propriam non habebit possit vendere in loco quo voluerit et etiam possint vendere vinum in quocumque loco ipsum habebunt. Item statuimus quod textores flaciatarum possint eas facere de quacumque voluerint latitudine dummodo pecten habeat duas alnas in amplitudine et flaciate habeant tres alnas et mediam in longitudine vel plus quantum voluerint. Item ordinamus quod quilibet possit facere fustaneos secundum quod fiunt in Barchinona legaliter atque bene. Item statuimus et ordinamus quod mensure salis sint omnes rotunde et de eadem amplitudine tam in capite quam in solo et quicumque voluerint de sale cum barcella quod cum barcella mensuretur eidem et venditores ipsius salis vendant ipsum bonum et pulcrum ac recipiens absque broça sub pena sexaginta solidorum quam penam justicia exigat et habeat loco nostri. Item quod aliquis homo civitatis nec regni nec etiam extraneus non teneatur solvere in tabula pensi salarium nec servitium ponderatori nec aliis officialibus dicte tabule ratione albaranorum nisi quantum teneatur solvere juxta forum quod accipiatur pro lezda ab illis qui lezdam solvere teneantur: et ab officiali dicte tabule qui contrafecerit extorqueantur perjusticiam loco nostri viginti solidi pro pena quociens fecerit contra predicta. Item statuimus et ordinamus quod brunaterii possint facere omnes pannos de tota natura et de tota lana et de omnibus coloribus bene et legaliter de sisa et de penso Ilerde et de Vallibus et de Montessono et facere etiam pannos de tota natura de França et de Narbona dummodo pellum de boch (Bock en alemán: macho cabrío, cabrón, choto en Beceite) sive stopam non ponant in eis et quod ipsi et alii possint facere tintam de omnibus coloribus ad opus sui et aliorum ubicumque voluerint exceptis indi et grana. Item statuimus et ordinamus quod instrumenta censualium nostrorum et instrumenta venditionum sarracenorum captivorum qui vendentur possint confici per quoslibet notarios civitatis et loci. Item statuimus et ordinamus quod homines villarum regni non teneantur dare cenam alicui procuratori nisi tantum nobis et successoribus nostris. Item statuimus et ordinamus quod carnicerii non possint pascere vel possint pasturare bestiarium eorum in vineis vel terris cultis absque voluntate dominorum ipsorum alio modo nisi quod continuatur in foro Valencie. Item statuimus et ordinamus quod a portu gradus Valentie (puerto de El Grao, el graó, lo graó o grasó ?) removeatur estaca que ibi posita erat ratione lezda et pena tollatur que imposita erat contra transeuntes dictam estacam donec scrutati erant et deinde exigatur lezda legaliter et solvatur. Item tollatur pena imposita contra barcherios sive nautas aportantes sal de aliis partibus pro expensis eorum dum tamen in fraudem salis nostri Valencie sal non aportent causa vendendi. Item statuimus et ordinamus quod Iezde nostre et cujuslibet loci nostri leventur et solvantur legaliter in manu in quibus debebunt solvi et in locis consuetis antiquitus et secundum quod antiquitus erat fieri consuetum et non in aliis partibus sive locis. Item statuimus et ordinamus quod quicumque armaverit cum lignis suis vel barcis quod in eundo vel veniendo de hiis que se habebunt cum nostris officialibus expedire se expediant cum bajulo nostro Valencie vel tenente locum ejus et non cum alio. Item ordinamus quod per manus justicie et proborum hominum Valencie sit in gradu Valencie annuatim justicia procreatus. Item statuimus et ordinamus quod quilibet homo civitatis et regni possit mittere sarracenos laboratores ad laborandum in hereditatibus suis ad certum tempus vel in perpetuum et quod ipsi sarraceni vel qui jam habitant in eisdem non teneantur dare domino regi nec alicui alii illos duodecim vel viginti solidos nec alia que erant de novo imposita qui solvebantur nobis et quod franchi sint a quantitatibus supradictis et rebus et quod sarraceni laboratores teneantur solvere domino hereditatis quitquid conventum fuerit inter eos et quod bisancios sarracenorum habeant et recipiant ab ipsis dominis hereditatis prout continetur in foro et quod sarraceni non forcientur accipere sal nisi secundum quod emere voluerint per minutum. Item statuimus et ordinamus quod illud decimum quod petebatur noviter a captivis sarracenis qui se redimebant a dominis eorundem sit penitus absolutum et quod non teneantur solvere nobis decimum supradictum cum tempore domini patris nostri non fuerit consuetum. Item statuimus et ordinamus quod generaliter cuilibet homini civitatis et regni cujuscumque condicionis aut modi existat sive dives aut pauper sint salve vestes sue et alia que per çorum Valencie excusabantur pignorari per curiam hominibus honoratis. Item statuimus et ordinamus quod omnes avers que debeant garbelari videlicet grana indi piper zinziber gala alum mastech encenz et lacha et alii avers de partibus occidentis que faciant garbelari garbelentur de cetero ne fraus vel encamaramentum possit fieri in eisdem. Item statuimus et ordinamus quod clavis almudini Valencie per justiciam uni vel duobus probis hominibus comendetur ut mercatores aportantes bladum in almudino predicto sub spe legali dimitere possint illud. Item statuimus et ordinamus quod quilibet portare possit cultellum de uno palmo et medio et bannum cultelli majoris ipsius mide tornetur ad quinque solidos et bannum cimboli ad alios quinque solidos tornetur et bannum cultelli evaginati (navaja, navalla?) tornetur ad sexaginta solidos. Item statuimus et ordinamus quod aliquis pellerius non sit ausus desfacere aliquam roppam infra decem dies postquam emerit eam et eam tenuerit publice extra in pertxa sua per dictos decem dies et hoc jurare in posse justicie anno quolibet teneatur et postquam dicta roppa steterit per decem dies in pertxa (perchi, pérgola en italiano, algorfa, desván ?) sua non possit per aliquem demandari nisi solverit precium quod constaret et postquam cursor publice portasset eam per plateas non possit demandari pro furto et hoc intelligatur inter presentes cum absentibus posset prejudicium generari: et aliquis ministratis non sit ausus vendere aliquam roppam veteram pro nova nisi in principio mercati illud diceret emptori et si non diceret perdat eam. Item statuimus et ordinamus quod privilegium aliquod impetratum contra privilegium datum seu concessum civitati non habeat valorem nec in aliquo observetur. Item statuimus et ordinamus quod prohibeatur de cetero ne aliquis portans coronam recipiatur in procuratione nec in officio publico. Item statuimus et ordinamus quod aliquis cursor non sit ausus recipere salarium nisi juxta forum inter ambas partes nec sit ausus retinere nec facere emere roppam que sibi comendata fuerit ad vendendum: quod si fecerit suo oficio omni tempore sit privatus. Item statuimus et ordinamus quod aliquis usurarius publicus non recipiatur in aliqua procuratione in curia nec in alio loco ne anulletur peticio quam procurabit vel gentes super hoc possint in aliquo deffraudari. Item statuimus et ordinamus quod scala et altum et baxium que fiebant in civitate Valencie removeantur imperpetuum ita quod non fiant in aliquibus contribucionibus civitatis: et cum civitas multum facere habebit illud fiat cum albaranis per richos homines et per medianos et minores secundum quod unusquisque habebit ad cognitionem illorum de manu majori mediocri et minori. Item statuimus et ordinamus quod quilibet possit emere escagios bladi secanorum et aliorum hominum que fient in almudino et quod non sit gabella de agranaduris bladi quod versatur seu spargitur in almudino et quod quilibet possit levare bladum suum de terra ubi vertetur. Item statuimus et ordinamus quod aliquis bajulus non sit ausus nec possit ponere caloniam super gentes cum crida vel sine crida. Item statuimus et ordinamus quod vicinus vicino possit ponderare et recognoscere res suas a quibus lezda dari nun debeat absque aliqua pena et quod mercatores vicini Valencie non teneantur ire ad tabulam pensi pro dicendo vel nominando lezdas quas homines extranei dare debeant in tabula supradicta. Item statuimus et ordinamus quod justicia possit dimitere et facere graciam sive lexiam de caloniis secundum quod utebatur tempore domini regis patris nostri. Item statuimus et ordinamus quod advocati qui per denarios advocabunt semel in anno faciant sacramentum quod utantur bene et legaliter juxta sanam et bonam conscienciam corundem in causis que tenebunt et quod non accipiant nec accipi faciant pro salario nisi quantum eis taxatum extitit per dictum dominum patrem nostrum cum privilegio suo eo quod venient fovere causas quas ducent coram curia: et qui contra hoc fecerit solvat penam in privilegio contentam. Similiter ordinamus ne judices recipiant salarium ultra quod in eodem privilegio continetur. Item statuimus et ordinamus quod aliquis minor viginti duobus annis non recipiatur in curritore nec utatur officio curritorie nec aliud officium publicum teneat in civitate. Item statuimus et ordinamus ad tollendum missiones scripturarum advocatorum et judicum quod omnes cause ducantur per çorum Valencie sub ista forma quod petitio sit data ac responsio facta eidem et excepciones recipiantur et non fiant alique posiciones nec articuli nec aliquis alius processus et quilibet possit dare testes super peticione sua vel super excepcione sua et quod nulla peticio possit dici inepta et quod quilibet se possit juxta forum Valencie appellare. Item statuimus et ordinamus sub pena centum morabetinorum ne domini aliquorum molendinorum vel aliquis pro ipsis audeat mutuare nec dare per se vel alium alicui flacherie vel farinariis ad hoc ut molant in suis molendinis: et si forte flaqueria acciperet vel faceret accipi mutuum servicium sive donum de aliquo domino molendinorum a suo oficio imperpetuum sit privata. De dominis autem molendinorum draperiorum (batán, batá) intelligatur scilicet quod non mutuent nec donent alicui aliquid ut apportet pannos in molendinis suis. Item statuimus et ordinamus quod pro morabetino censuali solvantur tantum novem solidi regalium et pro mazmudina censuali septem solidi ejusdem monete: et tam de censualibus nostris quam aliarum personarum cujuscumque conditionis aut modi existant de civitate et regno istud idem intelligatur deinde. Item statuimus et ordinamus quod nullus judeus sit bajulus nec teneat bajuliam nec curiam nec sit etiam collector reddituum in Valencia nec in alio loco regni nec officium publicum teneat unde super christianum habeat jurisdiccionem. Item statuimus et ordinamus quod quicumque invenerit rem vel roppam suam que sit furata eidem vel forciata aut extracta de posse suo absque voluntate suo et fuerit in posse alicujus judei vel alicujus alterius persone quod domino suo restituatur libere absque precio et servicio non obstante privilegio aliquo in contrarium concesso vel etiam concedendo. Item statuimus et ordinamus quod observetur et confirmetur per civitatem et regnum esmenda fori Valencie que facta fuit super facto sacramentalis malediccionum judeorum. Item statuimus et ordinamus per civitatem et regnum quod judei usurarii jurent quolibet anno in posse justicie quod mutuent ad rationem quatuor denariorum pro libra in mense juxta cotum domini patris nostri et non ad amplius et si contrafecerint perdant debitum et solvant pro pena decem marchas argenti de qua pena nos habeamus terciam partem et terciam comune et terciam accusator. Item statuimus et ordinamus quod aliquis judeus non decollet carnes in carniceria christianorum infra menia civitatis vel loci. Item cum judei non sint in una fide seu credencia nobiscum propter quod inter vestes christianorum et judeorum distinccio habitus debet esse: statuimus et ordinamus per civitatem et loca regni quod quilibet judeus ultra etatem decem annorum portet cappam rotundem indutam ad consuetudinem Barchinone eundo per civitatem vel villam excepto eorum callo: sed si extra civitatem vel villam iverit spaciatum portet eam in collo si voluerit: et si per caminum de uno loco ad alium accedere voluerit tunc portet aliam vestem quamcumque voluerit: et si quis judeus contra hoc fecerit penam triginta solidorum pro nobis bajulo nostro solvat pro unaquaque vice. Item propter dolum et multas fraudes quas judei faciunt
ut dicitur
christianis ratione cujusdam privilegii quod habent quod credantur de eo quod se asseruerint mutuase: statuimus et ordinamus quod aliquis judeus non credatur ultra V solidos in re sua propria absque carta aut testibus cristianis non obstante eorum privilegio supradicto. Item statuimus et ordinamus quod quando karissimus filius noster habeat regnare infra unum mensem tunc primum venientem in civitate Valencie faciat personaliter curiam celebrare et juret tenere et observare et facere teneri et penitus observari foros Valencie et privilegia bonos usus ac bonas consuetudines civitatis et regni Valencie licet jam hoc juraverit in presencia nostra pariter atque vestra. Istud idem etiam successores nostri ita facere ef jurare penitus teneantur. Has autem laudaciones concessiones statuta gracias et remissiones per nos et successores nostros in perpetuum facimus vobis civibus Valencie supradictis et omnibus aliis hominibus locorum omnium regni Valencie et vestris ac eorum successoribus in perpetuum qui foros Valencie volueritis acceptare sicut melius dici et intelligi potest ad vestrum et vestrorum semper bonum et sincerum intellectum: volentes quod omnes cives habitatores civitatis et regni Valencie qui ut dictum est foros Valencie voluerint acceptare sint in predictis graciis ac beneficiis et omnibus aliis et singulis supradictis participes et consortes ac ea omnia per loca regni Valencie sic observent et faciant observari non obstante si contra forum Valencie concessimus seu ordinavimus aliqua ex predictis cum ea ex certa sciencia et de nostro assensu et ad vestri requisicionem duxerimus concedenda corrigenda ac etiam ordinanda nec obstantibus aliquibus privilegiis impetratis in contrarium vel de cetero impetrandis. Et ut predicta omnia majori gaudeant firmitate juramus per Deum et ejus sancta IIII evangelia a nobis corporaliter tacta et crucem domini et per infantem Alfonsum locumtenentem primogenitum nostrum illud idem jurari facimus de presenti predicta omnia observare juxta posse nostrum et non in aliquo contravenire. Mandantes nichilominus universis oficialibus nostris presentibus et futuris quod predicta omnia et singula firma habeant et observent et faciant inviolabiliter observari et non contraveniant nec aliquem contravenire permitant aliquo modo vel aliqua ratione. Data Valencie kalendas decembris anno Domini MCC octuagesimo tercio.

martes, 24 de diciembre de 2019

XCIV, perg 317, 1157

XCIV
Perg. n.° 317. 1157.

In nomine domini nostri Jhesu-Christi. Ego Raimundus comes barchinonensis princebs regni aragonensis ac Tortose et Illerde marchio ad honorem Dei qui honorantes se honorat. Ad salutem anime patris mei et matris mee ad exaltandam Christi ecclesiam ad propagandam sancte christianitatis fidem et religionem ad deprimendam et confundendam gentem maurorum pro redempcione anime mee et parentum meorum et peccatorum meorum remissione dono et laudo firmiterque concedo hac indicante scriptura omnipotenti Deo et hospitali Iherosolimitano ac Raimundo magistro hospitalis et cunctis fratribus hospitalis tam presentibus quam futuris illas covas de Remolino que sunt inter Polam et Pradellam cum omnibus suis terminis et pertinenciis cultis et incultis et cum paschuis silvis garriciis petris sotibus et aquis et ecclesiam cum omni jure suo vieductibus et reditibus, Et dono etiam Senam et Sexenam que sunt in ripam Alchanadri cum omnibus suis terminis et pertinenciis cultis et incultis cum paschuis silvis garriciis petris sotibus et aquis et molendinis vieductibus et reditibus et ecclesias cum omni jure suo. El dono III meos molendinos que sunt in termino kastri de Algoria juxta Almoniam quam hospitali dedi Iherosolimitano et terciam partem cujusdam molendini qui est in eodem termino quam michi retinueram. Et dono eis kastrum de Cervera aut kastrum de Cullera cum Deus michi vel successoribus meis dederit ita tamen ut fratres hospitali habeant potestatem eligendi unum istorum quodcumque voluerint et alterum michi remaneat el illud kastrum quod ipsi elegerint habeant libere cum omnibus suis territoriis et pertinenciis cultis et incultis cum paschuis silvis garriciis petris aquis piscacionibus salinis molendinis vieductibus et reditibus et ecclesiis cum omni jure suo. Et dono decimam parlem terrarum Hispanie que modo est in potestate sarracenorum si sine extraneorum auxilio aquirerem. Veruptamen si contigeret quod ego alicui vel aliquibus aliquam partem jure hereditario atribuerem decimam partem ad utilitatem domus. Et dono quendam locum inter Empostam et mare ubi possint puteos facere et quodcumque voluerint. Et dono illam terram que est suptus rupem que vocatur Vallesa sicut terminum Candele extenditur usque ad flumen Iberis. - Facta est hec donacio apud kastrum de Stopanano in manu domini Raimundi magistri Iherosolimitani hospitalis Guillelmi de Bellomes. Rainoardi de Laurada. Gaufridi de Bresilg prioris Emposte. Guillelmi capellanis magistri. Si qua autem laica ecclesiasticave persona presentem donacionis scripturam sive donacionem in aliquo vel in toto dimovere temptaverit iram Dei incurrat et tamdiu excomunicationi subjaceat donec digne satisfaciat. Anno Dominice incarnacionis MCLVII. - Sig+num Guillelmi illerdensis episcopi. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Peronelle aragonensium regine et comitise barchinonensis.

Nota: ripam Alchanadri: riba del (río) Alcanadre.kastri (castri) de Algoria juxta Almoniam: castillo de Algoria junto a (la) Almunia.
Empostam, Emposte: Amposta.
Peronelle aragonensium regine et comitise barchinonensis:
Petronila reina de Aragón y condesa de Barcelona.

martes, 17 de marzo de 2020

XIII. Perg.n. 72. Alfon.I. Nov. 1169.

XIII.

Perg.n. 72. Alfon.I. Nov. 1169.

Hoc est translatum bene et fideliter translatatum sub anno dominice incarnacionis MCCLII X kalendas marcii a quodam instrumento originali quod sic habetur. - In Christi nomine et ejus gracia cognitum sit omnibus hominibus quod ego Ildefonsus Dei gracia rex Aragone comes Barchinone et marchio Provincie una cum consilio et voluntate baronum curie mee scilicet catalanorum et aragonensium pro remedio anime mee et parentum meorum dono laudo atque in perpetuum concedo domino Deo et beate Marie et venerabili domui milicie Templi Salomonis et omnibus fratribus ibique Deo servientibus tam presentibus quam futuris illud castrum de Exuvert (castell de Xivert ?) et illud castrum quod vulgo dicitur Orpesa. Supradicta quidem duo castra dono laudo et in perpetuum concedo Deo et milicie Templi jamdicte cum omnibus terminis et tenedonibus suis tam per terram quam per mare heremis et populatis planis atque montanis pascuis silvis atque garriciis et cum omnibus aquis et adempramentis suis sicut ad illa castra pertinent vel ullo modo pertinere debent sicut unquam melius dici vel intelligi potest ad salvamentum et utilitatem milicie domus predicte: tali scilicet modo ut quandocumque ego vel successores mei predicta castra de manu sarracenorum per nos vel per nostros homines vel quolibet alio modo habere potuerimus jamdicta domus Templi habent illa castra cum omnibus terminis et tenedonibus suis jam supradictis in perpetuum sicut suprascriptum est ad suam propriam hereditatem et etiam per proprium alodium suum francum et liberum et quietum sine omni mala voce et absque omni contrarietate alicujus hominis vel femine. Suprascriptum autem donum sive donativum ego lldefonsus rex facio in manu domni Gaufredi Fulquerii ex cismarinis partibus tunc temporis tocius Templi milicie procuratoris et Arnaldi de Torre Rubea in Provincia et in Ispania ejusdem Templi tunc temporis ministri et fratris Begonis de Veineriis et fratris Geraldi de Castel-Presi et fratris Raimundi Guillelmi et fratris Raimundi de Cubells et fratris Raimundi de Cervaria necnon et quorundam aliorum fratrum ibidem existencium. Si qua vero persona supradictum donum sive donativum meum infringere voluerit vel atemptaverit in iram omnipotentis Dei et meam incidat et postmodum suprascriptum donum non minus firmum omni tempore permaneat. Similiter dono laudo atque in perpetuum concedo domino Deo et jamdicte domui milicie Templi et fratribus ejusdem Templi presentibus atque futuris totas illas leudas et usaticos atque passatges qui donantur vel ullo modo donari debent in jamdictis castris de Exuvert et de Orpesa vel in omnibus terminis suis heremis vel populatis. Facta carta in Jaca mense november era MCCVII anno ab incarnacione Dommi M°C°LXIX. - Signum Ildefonsi regis Aragone comitis Barchinone et marchionis Provincie. - Signum Guillelmi Barchinone episcopi. - Signum Raimundi de Monte-Catano.- Regnante me Ildefonso rege in Aragone et in Barchinona et Provincia episcopo Petro in Cesaraugusta episcopo Stephano in Oscha episcopo Martino in Tirasona episcopo Guillelmo Petri in Ilerda comite Arnaldo Mironis Palearensi in Ricla seniore Blasco Romeu mayordomus S. in Cesaraugusla Ximino de Artusellas stando alferiz domini regis Petro de Castell Azolo S. in Calatajub Sancio Necons S. in Darocha Galindo Xemeneç in Belxit Artaldo in Alagon Blascho Maza in Boria Petro Ortiz in Aranda Ximino Dorrea in Epila Fortunio Aznariz in Tirasona Petro de Arazuri in Oscha Arpa in Loaire Gombaldo de Benabent in Bel Petro Lopiz in Lusia Deus Aida in Sos Peregrin de Castellazolo in Barbastro et in Alquecer Fortunio de Stada in Montclus. - Sunt testes auditores Guillelmus episcopus Barchinone Raimundus de Montcada Petrus de Arazuri Petrus de Castellazol Petrus de Alcala Ximinus de Artusella alferiz domni regis Ximinus Romeu Petrus de Sancto Vincencio et Dol de Alcala. - Ego Bernardus de Calidis scriba regis hanc cartam scripsi et hoc sig+num feci. - Sig+num Dominici de Ivora presbiteri qui me pro teste subscribo. - Sig+num Bernardi de Bagaa presbiteri qui me pro teste subscribo. - Sig+num Petri Sort diachoni Mirabeti qui hoc translatum scripsit cum literis apositis in prima linea ubi dicit X kalendas marcii die et anno in capite prefixo.


martes, 24 de diciembre de 2019

CXIX, perg 342, julio 1160


CXIX
Perg. Nª 342. Julio 1160.
Nota: millessimo CCC septimo: 1307. era MCLXXXXVlII: 1198. millessimo CLX : 1160.

Noverint universi quod anno Domini millessimo CCC septimo die jovis scilicet II nonas julii coram reverendo patre et domino domno Eximino miseratione divina cesaraugustano episcopo et venerabili dompno Guillelmo de Cavaldos çalmedina civitatis ejusdem comparuit discretus vir dompnus Bernardus de Aversone scriptor excellentissimi domini regis Aragonis et tenens sigilla ipsius domini regis et nomine ejusdem domini regis peciit quod cum idem dominus rex indigeat seu necessarium habeat transumptum autenticum instrumenti seu privilegii infrascripti mandari per predictos dominum episcopum et çalmedinam fieri transumptum autenticum de eodem. Et exhibuit coram eisdem et per me notarium presentibus testibus subscriptis legi fecit ipsum privilegium non viciatum non cancellatum nec in aliqua sui parte abolitum cujus tenor inferius continetur. Predicti autem domnus cesaraugustanus episcopus et çalmedina civitatis ejusdem viso ipso privilegio et perlecto mandaverunt michi infrascripto notario quod de ipso privilegio facerem transumptum autenticum et publicum: ipsi enim eidem transumpto auctoritatem suam et decretum impenderunt ac etiam prestiterunt. In quorum testimonium jusserunt hujusmodi transumptum sigillorum ipsorum munimine roborari. Tenor vero dicti privilegii sive instrumenti quod quidem erat per alphabetum divisum hic est (El documento que sigue está encabezado con un monograma):
- In nomine domini nostri Jhesu-Christi: Ego Raimundus comes barchinonensis et princeps aragonensis facio hanc cartam donationis et confirmationis tibi Petro cesaraugustano episcopo et omnibus successoribus tuis cesaraugustanis episcopis in perpetuum. Placuit michi libenti animo et spontanea voluntate dono et concedo tibi castrum de Deus-lo-vol quod tempore sarracenorum vocabatur Mezimeeger cum omnibus suis terminis et pertinenciis et adempramentis scilicet sotis et pratis et pascuis et acequiis et aquis ex omnibus partibus et montaneis et planis et cultis et heremis cum ingressibus et egressibus et quiquid pertinet vel pertinere debet ad eundem castrum regali jure sicut melius dici vel intelligi potest: tali pacto ut tu et successores tui post te cesaraugustani episcopi habeatis et possideatis et teneatis et expletetis supradictam donacionem omni tempore ad vestrum profectum et fidelitatem meam successorumque meorum qui regnum aragonensem sunt habituri: et ut tu et successores tui cesaraugustani episcopi post te donetis michi et successoribus meis irati sive paccati potestatem de predicto castro quantas vices per nos vel per nuncium nostrum a vobis requisierimus secundum morem et consuetudinem barchinonensis patrie. Hoc vero donativum sicut superius scriptum est dono et concedo tibi jamdicto Petro cesaraugustano episcopo et omnibus tuis successoribus cesaraugustanis episcopis ut habeatis et teneatis et possideatis et explectetis salvum et liberum et quietum et ingenuum salva mea fidelitate et de omni mea posteritate per cuncta secula seculorum amen. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Regine aragonensis et comitisse barchinonensis que hanc donationem concedo laudo et confirmo. - Facta carta in era MCLXXXXVlII anno ab incarnatione Domini millessimo CLX in mense julii in civitate que vocatur Barchinona: dominante me Raimundo comite in Barchinona in Aragone in Cesaraugusta in Superarbe in Ripacurcia Tortosa atque Illerda: episcopo Dodone in Oscha: episcopo Martino in Tirassona: episcopo predicto Petro in Cesaraugusta: episcopo Guillelmo Petri in Illerda: Petro de Castelazolo in Calataiub: Sancio Neconis in Darocha: comite palearensis in Ricla: Xemeno de Orreja in Epila: Petro Ortiz in Aranda: Blascho de Oscha in Borga: Fortunio Acenariz in Tarazona et in Uno-castello (en dos líneas): Palacino in Cesaraugusta et in Alagon et in Petrola: Galindo Xamenez in Belgit: Garcia Almurabit in Exeia: Deoadjuda in Sos: Petro Lobez in Lusia: Lo Ferrench in Aguero: Petro Lobez fratre ejus in Luna: Arpa in Loarre: Arnaldo de Alascun in Beloia: Marcho filius Ferriz in Oscha et in Rosca: Galindo Xemenonis in Alcala: Fortunio Dato in Barbastro: fratribus milicie templi in Montsone. - Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi +. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Gueraldi de Jorba. Sig+num Guillelmi de Castro-vetulo. Sig+num Arberti de Castro-vetulo. Sig+num Raimundi de Munellis. Sig+num Berengarii de Munellis. Scripta libens ista Petrus confirmo sacrista.
- Ego Guillelmus Petri jussu domini mei comitis hauc cartam scripsi et propria manu mea hoc signum + feci (Alphabeto divisa).
- Acta sunt hec Cesaraugusta in palacio domni cesaraugustani episcopi die et anno in prima linea contentis. Nos Eximinus episcopus supradictus huic transumpto auctoritatem nostram impendimus et decretum. Ego Guillelmus de Cavaldos çalmedina Cesarauguste huic transumpto auctoritatem meam impercior et decretum in quorum testimonium hoc transumptum mandavi sigilli curie çalmedinatus appensione muniri per notarium infrascriptum testibus ad predicta adhibitis specialiter et rogatis Egidio Martin de Camacurta Petro de Ayles rectore ecclesie de Riello et Johanne de Mercuello filio Garsie de Mercuello quondam vicinis Cesarauguste. - Sig+num mei Guillelmi de Porta notarii publici Cesarauguste et auctoritate illustrissimi principis domini regis Aragonis per totam terram et dominationem suam qui hoc translatum ab originali privilegio bene et fideliter de verbo ad verbum sumptum propria manu scripsi et sigillo curie çalmedinatus Cesarauguste mandato çalmedine prehabiti sigillavi.
(Penden de este documento dos sellos de bula con cintas de seda encarnada.)

Nota: Montsone: Monzón (hay mucha variedad en estos textos).
Petrola: Pedrola.
Roscha: ?
Beloia: ?
Aguero: Agüero ?
Riello: ?

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXXIX, bulas, leg 1, 18, 23 junio


CXXIX

Bulas Pontificias. Leg. 1, n.18. 23 Junio.

Adrianus episcopus servus servorum Dei. Venerabilibus fratribus terrachonensi archiepiscopo et narbonensi archiepiscopo apostolice sedis legatis eorumque suffraganeis salutem et apostolicam benedictionem. Dilectum filium nostrum Ramundum illustrem barchinonensem comitem a multis temporibus devotum plurimum ac fidelem sacrosancte romane ecclesie extitisse atque ad ejus obsequium sollicitum semper exhibuisse se ac paratum nos ipsi multis rerum experimentis agnovimus et ad discretionis vestre notitiam credimus absque dubio pervenisse. Unde et nos in proposito et voluntate habemus eum tamquam devotissimum et specialem filium nostrum sincera caritate diligere et ipsum ab iniquorum impugnationibus propensius defensantes III omni sua justitia sollicite intendimus confovere. Venerabiles autem fratres nostri pampilonensis et cesaraugustanus episcopi nobis ex parte sua proponere studuerunt quod treugua et pax inter eum ot Lupum Valentie regem discissa sit et penitus violata. Sane cum ipse comes sicut instanter asserit ad edomandas barbaras gentes et efferas nationes rabiem videlicet sarracenorum quorum pestis est perniciosissima christianis modis omnibus auctore Domino reprimere intendat et viriliter impugnare quidam tamen christiane professionis qui eidem comiti adversantur tum inimicitia tum etiam pecunie cupiditate seducti simul cum sarracenis sicut accepimus eum intendunt offendere atque inclitum ejus animum a tam laudabili proposito retardare: quod utique tanto magis nobis grave est ac molestum quanto et personam ejus sinceriori affectione diligimus et factum tam impium atque a religione christiane fidei alienum perniciosum ad presentes et posteros prodire cognoscimus in exemplum. Ut igitur qui hoc attemptare presumpserint rem sacrilegam et profanam se doleant incepisse fraternitati vestre per apostolica scripta precipiendo mandamus quatenus omnes christianos qui prefatum comitem cujus personam et totam terram sub beati Petri ac nostra protectione suscepimus ut ab iniquorum incursibus pro nostri officii debito defendamus a suo proposito presumpserint impedire et vel cum sarracenis vel etiam sine eis ipsum vel terram ejus dum in hoc proposito fuerit temptaverint molestare auctoritate nostra non differatis censura ecclesiastica cohercere et omnes terras eorum usque ad condignam satisfactionem interdicti sententie supponatis. Data Sutrii VIIII kalendas julii.


Nota: Lupum Valentie regem: el rey lobo de Valencia (moros, mauros, sarracenis, etc).
https://es.wikipedia.org/wiki/Muh%C3%A1mmad_ibn_Mardan%C3%ADs

lunes, 9 de marzo de 2020

Primus articulus.




Primus
articulus.

Primus igitur articulus simboli est: Credo in
Deum patrem omnipotentem creatorem celi et terre
. Singula verba
in hoc articulo posita per ordinem exponemus. Dicit itaque: Credo
in Deum
, in quo verbo ostenditur quod fides christiana
unum tantum dicit et credit Deum esse. Et hoc probatur per
scripturas. Unde Mat. xij: «Audi Israel,
Dominus Deus tuus. Deus unus est». Et eadem auctoritas est Deutero.
V. Item Ia Cor. viij°. «Scimus quod non est ydolum in mundo
et quod nullus Deus
nisi unus» Item Eph. iiij°: «Unus dominus,
una fides, unum baptisma». Et quia totus fere mundus
unum credit esse Deum, dimissis rationibus quibus hoc probari possit,
et aliis auctoritatibus, probatio dictarum auctoritatum sufficiat ad
presens. Per hoc autem quod fides christiana unum
credit et dicit esse Deum, reprobat errorem gentilium, qui non Deum,
sed ydola adorabant. Unde Psal. (CXIII): «Simulacra
gentium argentum et aurum». Fides vero
christianorum dicit: Credo in Deum, non in Deos,
nec in aurum vel argentum vel ymaginem vel
creaturam aliquam.
Item per hoc idem tollitur error
Machometi et illorum Sarracenorum, qui Christianis
imposuerunt quod sanctam Mariam et crucem et ymaginem
sancte Virginis et alias ymagines, quas in ecclesiis ad
memoriam sanctorum formant vel pingunt. adorant tanquam Deum. Sed
fides christianorum dicit: Credo in Deum, non in
sanctam Mariam vel in sanctos, vel ipsorum ymagines. Credere
enim in Deum, est credendo ipsum amare, credendo in ipsum ire,
ei adherere et ejus membris, id est sanctis, incorporari. Sed istud
credere est tantummodo in Deum, nec in aliquam creaturam, quia nulla
creatura amanda est propter se, sed propter Deum. Unde Christiani
non credunt nisi in Deum, nec adorant nisi Deum.
Honoratur autem
sancta Maria a Christianis tamquam sancta et electa mater Christi,
secundum quod ipse est homo, et non adoratur ut Deus nec creditur
esse Deus. Et si ipsa non adoratur ut Deus nec creditur esse Deus,
multo minus ymago ejus. Dicitur autem a Christianis mater Dei (licet
ipse ante eam fuerit et ipsam creaverit) eo modo, quo aliquis dicitur
filius matris sue, cum tamen non sit ab ea genitus nisi secundum
carnem. Et hoc est, quia homo est una persona constans ex corpore et
anima: eodem modo Christus Deus et homo, cum sit una persona,
constans ex divina natura et humana: dicitur beata Virgo mater filii
Dei, quia Christus ex ipsa natus est secundum humanam naturam
divinitati ejus unitam, cum tamen ex ipsa Virgine Maria non acceperit
nisi carnem.
De cruce autem et ymaginibus est sciendum quod
Christiani ea non adorant ut Deum, sed venerantur, non propter se,
sed quia sunt quedam recordationes beneficiorum Christi per que
salvati sumus. Unde videntes crucem et alias Christi ymagines
excitamur ad gratiarum actionem pro perceptis beneficiis; videntes
autem sanctorum ymagines provocamur ad eorum imitationem, qui fide et
obediencia et passionum longanimitate Deum promeruerunt habere amicum
et ejus gloriam sunt adepti. Sunt enim quasi quedam scripture
simplicium, qui litteras nesciunt. Sicut enim scripture reducunt
sapientibus ad memoriam ea, que sunt preterita: sic crux et ymagines
quasi quedam scripture ad memoriam reducunt simplicibus et
ydiotis beneficia Dei et magnalia operum et virtutes, que
aliquando audierunt a sapientibus de domino Jhesu et sancta
Maria et aliis sanctis .. (Affert sententiam Johannis
Damasceni
)... Quapropter multotiens non secundum mentem habentes
domini passionem, ymaginis Christi crucifixionem videntes et
salutaris passionis in rememorationem venientes, procedentes adoramus
non materiam, sed ymaginem, cum similiter et Dei genitricis ymaginis
non materiam sed figuram adoramus. Honor enim, qui est ad ipsam, ad
eum qui est ex ipsa incarnatus est, reducitur. Similiter et sanctorum
certamina erigentia nos ad fortitudinem et imitacionem et zelum
veritatis eorum et gloriam Dei, quia honor, qui exhibetur sanctis,
demonstrat benivolentiam conservorum, quam habent ad comunem
dominum...
Ostensa igitur unitate divine essentie, sequitur ut
ostendatur in ea etiam trinitas personarum. Et hoc potest ostendi
primo per auctoritates, quia probatio auctoritatis in hac materia
fortior est et certior fidelibus. Deinde rationibus et
similitudinibus. Sciendum est autem in principio, quod loqui de
trinitate difficillimum est, eo quod supra intellectum non solum
humanum, verum etiam angelicum secundum quod prophete et sancti
testantur... Et ideo, cum libri sancti sint a Deo, et Deus in libris
suis per prophetas et apostolos et in Evangelio se unum esse
in essentia et trinum in personis dicat, magis credendum est
sibi de se per libros suos quam alicui, quamvis perfecte intelligi
non possit, sicut etiam cuilibet homini veridico magis creditur de
seipso, quam alii de eo. Verum quia auctoritates sacrorum librorum
non omnes recipiunt sapientes, tam fideles comuniter quam infideles
rationibus acquiescunt, rationes aliquas post auctoritates ad
ostensionem sancte trinitatis in medium proponemus.

Probatio
trinitatis per auctoritates.
(Sequuntur auctoritates e novo et
veteri testamento).
Probatio trinitatis per rationes.


(Sequuntur rationes) Numerus ternarius est numerus
omnis rei el figurat trinitatem rerum. Nos vero non extraximus
hunc numerum ni si ex natura..
Et philosophi intellexerunt primam
causam manantem ab eterno. Sed quia non intellexerunt emanationem
ejus per modum predictum, erraverunt multi ex ipsis et dixerunt,
mundum esse eternum, tamen creatum, a prima causa. Ponere autem
mundum creatum et eternum importat oppositionem, cum creatum non
possit intelligi nisi habens principium, nec eternum proprie, nisi
carens principio. Unde cum mundus sit creatus et creatum omne habeat
principium, impossibile est ipsum ab eterno fuisse.
(Ratio tertia
pro fundamento habet): Bonum est diffusivum sui. (Ratio 4.°): in Deo
est potentia, sapientia et voluntas. (Ratio 5ta pro fundamento habet
tres causas): efficientem, formalem sive exemplarem, et finalem.
(Ratio sexta): Ponamus unum hominem esse episcopum, medicum et
magistrum. Episcopus est homo, medicus est homo; magister est homo,
non tamen tres homines, sed unus homo, una natura, una
essentia... Similiter dicimus et credimus, quod in Deo sunt iij
persone, scilicet pater et filius et spiritus sanctus, et quod pater
est Deus. filius est Deus, spiritus sanctus est Deus, non tamen tres
Dii etc.

Probatio trinitatis per similitudines.


(Solitae, sunt, scil. sol et lux, ignis lux, calor etc:
Deinde primum articulum explicat, affert antiquos ut Mercurium,
Macrobium, Platonem, Trimegistum, id est magnum Hermen, Aristotelem
in libro de causis. Ad «omnipotentem» scribit): Quod autem dicitur
ab aliquibus, Deus non potest peccare, ergo non potest omnia, non est
objectio, quia posse peccare non est posse, sed potius deficere. (Ad
«creatorem caeli et terre»): expresse dicitur, quod Deus creaturas
condidit... et quod ipsa creatura inicium habuit contra illos, qui
dicunt, quod mundus est ab eterno, quod non est intelligibile, scil.
ut aliquid sit creatum et eternum. Eternum enim de sua ratione caret
principio. Creatum vero quodlibet de sua ratione principium
sumpsit,que duo propter


sui oppositionem eidem convenire non
possunt... Ceterum si mundus ab eterno fuisset, verisimile est, quod
illi qui gesta antiqua scripserunt, scripsissent utique vel ab aliis
scripta memorassent gesta vel facta, que a multis milibus annorum
in mundo (contigerunt o) eontigerunt. Sed nos non invenimus
aliquod scriptum in quo memoria sit de aliis antiquitatibus, nisi de
hiis tantum, que a vj milibus annorum et cccclvj annorum
contigerunt... (Deinde probat, Deum non esse auctorem peccati, et
quidem e similitudinibus solitis de claudicatione et caecitate).