Mostrando las entradas para la consulta Valencie ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta Valencie ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

jueves, 5 de marzo de 2020

CXXXVIII, reg 1904, fol 170, 11 enero 1393

CXXXVIII. 
Reg.n. 1904, fól. 170. 11 ene. 1393.

In nomine Dei eterni. Pateat universis quod nos Johannes Dei gratia rex Aragonum et cetera quoniam per sindicos universitatum civitatum et villarum atque locorum regiorum regni Valencie coram nobis in nostro regali ipsius civitatis Valentie pro prestando nobis ut novo regi eorum ut est moris juramento fidelitatis personaliter constitutos fuit ante ipsam prestacionem juramenti fidelitatis nobis humiliter supplicatum ut privilegium infrascriptum quod in regalis corone conservationis augmentum et totius rei publice fulcimentum illustrissimus dominus Jacobus clare memorie rex Aragonum proavus noster ediderat laudare et confirmare juramento medio dignaremur: quia etiam nos cupimus dicti domini regis Jacobi proavi necnon serenissimorum dominorum Alfonsi avi et Petri genitoris nostrorum gloriose memorie regum Aragonum qui ipsum privilegium in curiis generalibus quas uterque ipsorum regnicolis dicti regni Valencie in principio sui novi dominii celebravit laudaverunt et interveniente juramento etiam confirmarunt vestigia laudabilia imitari: quia demum ad observationem privilegii memorati cum ipsum ad maximum comodum et utilitatem nostri regalis dominii cedat notorie Nos et nostri successores teneamur cujus privilegii series sic se habet:
- In nomine Domini amen. Noverint universi quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonis Valencie Sardinie et Corsice ac comes Barchinone considerantes quod juxta veritatis eloquium in evangelio recitatum omne regnum in se divisum desolabitur quodque quodlibet regnum debet esse unitum et indivisum ut virtus plurium unita sit forcior et validior ad tenendam justiciam sine qua omnis terra perit et habitatores ejus et plurium etiam viribus conflatis in unum majori potencia deffensio plenius agitur ac fulcitur et publica res adversus hostiles incursus fortifficatur uberius et salvatur et quod divisio regnorum Aragonie et Valencie ac comitatus Barchinone que Dei providencia obtinemus jam preteritis tempuribus a nostris progenitoribus attemptata nimium paravit et induxit scandalum: volentes super hoc et dignitati regali et subditorum nostrorum utilitati ut regio bono congruit officio providere et indempnitati prospicere eorundem: per presentis provisionis nostre paginam perpetuo et inviolabili robore duraturam ex certa sciencia et spontanea voluntate statuimus ordinamus atque sanccimus quod predicta regna nostra Aragonis et Valentie ac comitatus Barchinone cum directo dominio et aliis quibuscumque universis juribus que ad nos spectant vel possunt ulterius spectare in regno Majorice et insulis ei adjacentibus et in comitatibus Rossilionis Ceritanie et Confluentis et Vallespirii et in vicecomitatibus Omeladesii et Carladesii sint et maneant perpetuo unita et unum ac sub uno solo eodemque domino atque dominio perseverent nec aliquid vel aliqua ex eis ab alio vel ab aliis separentur: ita quod quicumque sit rex Aragonis idem etiam sit rex regni Valencie et comes Barchinone sic quod nos vel aliquis heres seu successor noster vel nostrorum in testamento vel alia qualibet ultima voluntate aut donatione vel alia ordinatione inter vivos aut aliqua alia dispositione nunquam dividamus seu separemus nec dividi seu separari faciamus consenciamus aut permittamus regna predicta et comitatum in se aut a se vel etiam inter se videlicet regnum Aragonie non dividemus seu separabimus in se nec etiam a regno Valencie et comitatu Barchinone nec regnum Valencie dividemus vel separabimus in se nec etiam a regno Aragonis et comitatu Barchinone neque dictum comitatum Barchinone dividemus vel separabimus in se nec etiam a dictis regnis Aragonie et Valencie: et si quid contra predicta vel aliqua predictorum per nos vel nostros fuerit attemptatum illud ex nunc decernimus irritum et inane. Declarantes tamen quod nos et ipsi possimus donare seu dimittere castrum vel castra locum vel loca seu hereditamenta filiis nostris vel ipsorum aut aliis personis ut nobis et eis videbitur unitate predictorum regnorum et comitatus semper stabili et indivisa manente. Et affectantes hujusmodi statutum ordinationem et sanccionem ac provisionem nostram inconcusse et irrefragabiliter perpetuis temporibus observari juramus per nos et nostros solemniter per Deum et crucem domini nostri Jesu-Christi ac ejus sancta quatuor evangelia manibus nostris corporaliter tacta predicta omnia et singula ut superius dicta sunt et distincta tenere complere et inviolabiliter observare et observari facere ac teneri et nunquam in aliquo contravenire aliquo jure causa vel ratione: inhibentes expresse sub interminacione divini judicii ac divine maledictionis et nostre heredi nostro universali quicumque pro tempore fuerit et aliis subsequenter successuris in dictis regnis et comitatu ut observando incorruptibiliter omnia et singula supradicta contra ea vel aliquid eorum non veniant vel attemptent aut fieri consenciant vel permittant dicto verbo vel facto seu alio quovis modo. Et ut omnia predicta et singula tenacius observentur statuimus sanccimus et ordinamus quod quilibet heres et successor noster et nostrorum in predictis regnis et comitatu unus post alium successive tempore sui novi dominii seu nove successionis vel etiam si antea jurari haberent antequam prelati richi homines mesnaderii milites cives et burgenses et homines villarum seu aliqui alii de predictis regnis et comitatu sibi faciant seu prestent juramentum fidelitatis vel sibi in aliquo respondeant et antequam aliquis ex predictis requisitus expresse vel non requisitus sibi faciat vel facere teneatur homagium vel aliquam recognitionem ratione feudorum seu qualibet alia ratione ipse heres vel successor nostri et nostrorum in predictis regnis et comitatu quicumque pro tempore fuerit per se et suos laudet confirmet et approbet ac publice juret presens statutum ordinationem sanccionem et provisionem nostram et usquequo ipsam laudationem confirmacionem et approbacionem predictorum omnium et singulorum fecerit et juramentum pro ipsis observandis prestiterit cum publico instrumento prenominati vel aliqui ex eis non teneantur ei in aliquo respondere: et si per aliquem cujuscumque condicionis vel status existeret pro predictis vel aliquo predictorum sacramentum fidelitatis vel homagium seu alia quevis obligatio facta esset antequam predicta ut est dictum laudata approbata et jurata essent per novum quemvis dominum heredem et successorem ut premittitur non valerent et pro non factis penitus haberentur. Hec autem etiam predictis omnibus et singulis prelatis richis hominibus mesnaderiis militibus civibus burgensibus hominibus villarum et aliis quibuslibet subditis nostris dictorum regnorum et comitatus presentibus et futuris servanda tenenda atque complenda imponimus et injungimus sub debito naturalitatis et sub fide homagio et fidelitate ac juramento quibus nobis astricti existunt. In quorum omnium testimonium ad memoriam sempiternam presens scriptum nostrum fieri mandavimus bulle nostre plumbee munimine comunitum de quo quatuor consimilia scribi jussimus unum tenendum in archivo nostro aliud pro universitate regni Aragonie tenendum per juratos et probos homines civitatis Cesarauguste aliud pro universitate regni Valencie tenendum per juratos et probos homines civitatis Valencie et aliud pro universitate Catalonie tenendum per consiliarios et probos homines civitatis Barchinone. Datum Terrachone nonodecimo kalendas januarii anno Domini M°CCC°XIX. - Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonis Valentie Sardinie et Corsice ac comitis Barchinone predicti qui hec firmamus concedimus et juramus. - Testes sunt qui presentes fuerunt infans Johannes domini regis filius ac cancellarius ac electus toletanensis Eximinus Terrachone archiepiscopus Berengarius Vicensis episcopus frater Raymundus de Empuriis prior ordinis Hospitalis in Cathalonia frater Poncius abbas monasterii Populeti frater Bernardus abbas monasterii de Benifasano Johannes Burgundi sacrista Majorice consiliarius Vitalis de Villanova Bernardus de Fonollario Petrus de Boyll racionalis magister milites et consiliarii Gondisalvus Garcie miles Martinus Luppi de Rueda miles Dalmacius de Pontonibus judex curie et Guillelmus Aulomarii consiliarii domini regis.
- Sig+num mei Bernardi de Aversone dicti domini regis notarii qui de mandato ipsius domini regis hec scribi feci et clausi loco die et anno prefixis. - Tenore presentis privilegii seu rescripti cunctis temporibus valituri per nos et omnes heredes et successores nostros gratis et spontanea voluntate et etiam deliberatione consulta privilegium preinsertum et omnia et singula in eo contenta laudamus approbamus et ex certa scientia confirmamus: et ut cuncta predicta firmitate fulciantur majori et nunquam violentur de cetero promittimus in nostra regia bona fide per nos et successores nostros quoscumque predictis richis hominibus militibus civibus et hominibus villarum regni Valencie supradicti necnon omnibus et singulis aliis quorum sit interesse et notario infrascripto ut publice persone a nobis legitime stipulanti et recipienti pro omnibus illis quorum interest vel interesse poterit in futurum ac coram omnibus sindicis antedictis confestim nobis postea fidelitatem juraturis juramus solemniter per Deum et crucem ac sancta quatuor ejus evangelia manibus nostris corporaliter tacta predicta cuncta et singula firmiter tenere complere et inviolabiliter observare et nunquam in aliquo contravenire quovis jure causa vel etiam racione. Mandantes firmiter et districte universis et singulis post nos in regnis et comitatu predictis futuris temporibus successuris ut omnia et singula supradicta inviolabiliter observando contra ea vel aliquod eorundem non veniant faciant vel attentent aut consenciant fieri vel permittant dicto verbo vel facto aut alio quovismodo. In cujus rei testimonium presentem cartam nostram inde fieri et plumbea bulla nostra jussimus comuniri. Quod est datum et actum in quadam aula regalis civitatis Valentie XI die januarii anno a nativitate Domini M°CCC°XC°III regnique nostri septimo. - Guillelmus de Vallesicca. - Signum + Johannis et cetera qui predicta concedimus et firmamus pariter et juramus. - Rex Johannes. - Testes sunt qui predictis presentes fuerunt religiosus frater Berengarius magister milicie beate Marie de Muntesia nobilis Raimundus Alamanni de Cervilione Eymericus de Scintillis Hugo de Cervilione et Olfus de Proxida milites necnon Petrus Dartesio miles magister rationalis ac Guillelmus de Vallesicca legum professor vicecancellarius Julianus Garrius thesaurarius et Sperans in Deo Cardona et Petrus de Berga jurisperiti promotores et consiliarii dicti domini regis et plures alii in multitudine copiosa. - Sig+num mei Jacobi Cavasthani locumtenentis prothonotarii dicti domini regis regiaque auctoritate notarii publici per totam terram et dominacionem ejusdem qui predictis interfui eaque scribi feci cum rasis in lineis XIIII enniter XXVI Luppi XXIX singulis aliis quorum sit in et ibidem poterit in futurum ac coram omnibus sindicis antedictis confestim nobis postea fidelitatem juraturis juramus solemniter per Deum et crucem clausi. - Dominus rex mandavit michi Jacobo Cavasthani in cujus posse firmavit etiam et juravit.


lunes, 17 de febrero de 2020

XXXVII, perg 1636, Jaime I, 15 octubre

XXXVII. 
Perg. n. 1636. Jai.I. 15 oct. (en el pdf se lee 166* ?) (milessimo ducentessimo septuagessimo septimo , original millessimo CC sexagessimo: 1260).

Hoc est translatum bene et fideliter factum tercio decimo kalendas novembris anno Christi incarnacionis milessimo ducentessimo septuagessimo septimo a quodam instrumento tenor cujus talis est. Noverint universi quod nos Petrus filius domini Jacobi Dei gracia illustris regis Aragonum Majoricarum et Valencie comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani protestamur quod si dominus rex pater noster mandat vel dicit vel facit sive mandaverit dixerit vel fecerit quod nos concedamus vel juremus ratum et firmum habere testamentum ab eo factum et contra ipsum in aliquo non veniamus vel mandaverit dixerit aliquo tempore vel fecerit quod nos concedamus confirmemus vel juremus firmum habere aliquod testamentum donacionem seu quamlibet alienacionem quam ipse fecerit alicui vel aliquibus: quod illud testamentum vel testamenta donaciones seu alienaciones non concedemus confirmabimus vel jurabimus animo attendendi vel complendi vel non contraveniendi set illas concessiones confirmaciones et juramenta que fecerimus si forte contingat aliquod premissorum fieri faciemus metu paterno timentes quod si denegaverimus prestare assensum votis ejus quod ipse exheredet nos in parte forte vel in toto quantum in eo fuerit vel forte moveatur in tantum contra nos quod faciat vel procuret vel machinetur aliquod contra nos in nostrum et regnorum et terrarum sue dicioni subjectarum prejudicium et gravamen: et ideo hanc protestacionem duximus faciendam ne in posterum nobis vel regnis comitatibus sive dominacionibus dicto patri nostro subjectis possit ex consensu confirmacione seu juramento nostro in aliquo aliquod prejudicium generari. Facta fuit ista protestatio in Barchinona idus octobris anno Domini millessimo CC sexagessimo presentibus testibus ad hec vocatis fratre Raimundo de Penaforte magistro Berengario de Turri archidiacono Barchinone Eximino de Focibus Guillelmo de Turrille Stephano Egidii Tarini et Johanne Egidii Tarini civibus Cesarauguste. - Sig+num Petri Marchesii publici Barchinone notarii qui mandato dicti domini Petri illustris regis Aragonum filii hanc protestacionem scripsit loco die et anno quo supra. - Sig+num Berengarii de Ripullo publici notarii Valencie testis. - Sig+num Jacobi de Castro Sarraceno notarii publici Valencie testis. - Sig+num Januarii Rabacie notarii publici Valencie testis. - Sig+num Ferrarii Pellicerii publici notarii Valencie testis.
- Sig+num Arnaldi Astruch notarii publici Valencie qui hoc translatum fecit fideliter translatari et cum originali de verbo ad verbum comprobavit die et anno prefixis.

xxxiii-reg-8-fol-66-19-marzo-1263

jueves, 5 de marzo de 2020

CXL, reg 1902, fol 154, 20 diciembre 1393

CXL. 
Reg. n. 1902, fól. 154. 20 dic. 1393.

Nos Johannes et cetera. attendentes illustrissimum dominum Alfonsum Dei gratia regem Aragonum avum nostrum carissimum recordacionis excelse quoddam fecisse statutum et inhibicionem cum carta sigillo ipsius in pendenti munita hujusmodi seriey:
- Nos Alfonsus Dei gratia rex Aragonum Valencie Sardinie Corsice comes Barchinone attendentes ad nos quorundam insinuacionem querulam produxisse quod nonnulli licet in arte hujusmodi non periti se pro barbitonsoribus gerere et ipsum presumentes officium exercere in flebotomiis et minucionibus faciendis tempora debita non observant ex quibus aliqui mortis et alii infirmitatis pericula incurrerunt: ideo nos volentes ad bonum reipublice et comodum singulorum talium ignorantiam ac presumptuosam impericiam cohibere et periculis que ex hoc possent ocurrere obviare: cum presenti carta nostra statuimus ac firmiter inhibemus quod nullus barbitonsor de cetero audeat vel presumat in civitate Valencie vel ejus suburbiis quemquam minuere seu feblotomare primis triginta diebus canicularibus et etiam illis diebus qui dicuntur egipciaci nec in pleniluniis aut in contorn seu conjunctione lune nisi id necesitas evidens exigat aut de consilio medicorum: decernentes ac etiam statuentes quod quicumque contrafecerit vice qualibet penam quinque solidorum regalium Valencie absque remisione incurrat qui luminari lampadis quam dicti barbitonsores tenent in ecclesia sedis Valencie applicentur. Mandamus itaque per presentes justitiis et juratis civitatis Valentie presentibus et qui pro tempore fuerint quod hujusmodi provisionem et prohibicionem nostram preconizari publice ipsamque de cetero per barbitonsores omnes teneri faciant et inviolabiliter observari: et nichilominus prepositis vel majoralibus per dictos barbitonsores statutis et statuendis tradendo eis sagionem et sagiones et alias in exaccione ipsarum penarum assistant et contrafacientes ad solvendum penas ipsas compellant seu compelli faciant cum inde fuerint requisiti. Mandamus insuper dictis prepositis vel majoralibus quod a transgressoribus penas hujusmodi exigant et eas in luminaribus lampadis supradicte convertant. In cujus rei testimonium presentem cartam nostram inde fieri et sigillo nostro pendenti jussimus comuniri. Data Valentie pridie idus julii anno Domini M°CCC° tricesimo secundo. - Subscripsit Ja. - Et noviter pro parte vestri proborum hominum predicte artis barbitonsorum civitatis Valencie fuerit nobis humiliter supplicatum ut cartam predictam et in ea contenta confirmare de nostri solita clemencia dignaremur: eapropter nos ordinacioni predicte per illustrem dominum regem avum et predecessorem nostrum predictum pro bono reipublice ut premittitur facte adherere volentes supplicationi huic velut racionabili dicteque reipublice utili et proficue inclinati benigne: tenore presentis cartam preinsertam et omnia et singula in eadem contenta laudamus approbamus et hujus nostre confirmacionis presidio roboramus. Mandantes per hanc eandem universis et singulis officialibus et subditis nostris ac ipsorum officialium loca tenentibus presentibus et futuris de certa sciencia et expresse quatenus preinsertam cartam et omnia ac singula in eadem contenta presentemque nostram confirmacionem firmas habeant et observent vosque eisdem uti permittant prout ante et contra non veniant quavis causa. In cujus rei testimonium presentem vobis fieri jussimus nostro sigillo pendenti munitam. Data Valentie vicesima die decembris anno a nativitate Domini M°CCC° nonagesimo tercio regnique nostri septimo. - Vidit Sperans in Deo. - Dominus rex presente thesaurario mandavit mihi Guillelmo Gebellini.

cxli-reg-1910-fol-117-23-junio-1395

jueves, 20 de febrero de 2020

LXXII, perg 220, fol 41, 28 junio 1321

LXXII. 
Perg. n. 220. fol. 41. 28 jun. 1321.

Noverint universi quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum Valencie Sardinie et Corsice ac comes Barchinone attendentes dudum composicionem seu transaccionem factam fuisse inter illustrem dominum Petrum bone memorie regem Aragonum patrem nostrum ex una parte et illustrem Jacobum felicis recordacionis regem Majoricarum
patrem vestri illustris Sancii regis Majoricarum comitis Rossilionis et Ceritanie ac domini Montispessulani karissimi consanguinei nostri ex altera super regno Majoricarum insulis Minorice et Evice et aliis insulis eidem regno adjacentibus et super comitatibus et aliis terris ipsius Majoricarum regis: in qua quidem composicione seu transaccione dictus rex Majoricarum inter alia convenit et promissit quod heredes et successores sui tenerentur eidem domino regi Petro et suis dare potestatem de civitate Majorice nomine et vice totius regni Majoricarum insularum Minorice et Eviçe et de villa Podiiceritani (Puigcerdà ? Podii : puig, pueyo, ceritani: Cerdanya) nomine et vice Ceritanie et Confluentis et de villa Perpiniani nomine comitatus Rossilionis et terrarum Vallispiri et Cauchiliberi (Colliure?) et de castro de Omelacio nomine et vice vicecomitatus de Omeladesio et quod etiam omnes heredes vel successores dicti regis Majoricarum tenerentur semel quolibet anno cum essent requisiti ire ad curiam dicti domini regis Petri et suorum in Cathalonia nisi tunc quando requirerentur essent in regno Majoricarum: que composicio seu transaccio fuit postmodum inter nos et eundem Jacobum regem Majoricarum et subsequenter inter nos et vos dictum Sancium regem Majoricarum iterum renovata prout hec et alia in instrumentis de dictis composicione seu transaccione et ejus renovationibus confectis plenius continentur: et nunc vos dictus Sancius rex Majoricarum existendo nobiscum in curia quam cathalanis celebramus in civitate Gerunde ad quam per nos requisitus venistis juxta convenientias supradictas gratiam pecieritis per nos vobis fieri videlicet quod faceremus vos franchum in tota vita vestra a veniendo ad curiam nostram et nostrorum et de dandis potestatibus supradictis: idcirco pensatis vinculo sanguinis et mutue dilectionis sinceritate quibus vicissim annectimur per nos et nostros graciose concedimus vobis dicto Sancio regi Majoricarum presenti et recipienti quod in tota vita vestra sitis franchus exceptus pariter et immunis a veniendo ad curiam predictam nostri et nostrorum et a dandis potestatibus antedictis ita quod vos dum vixeritis non veniatis nec venire teneamini ad dictam curiam nostri et nostrorum nec dare nobis aut nostris potestates jamdictas in vita vestra ut superius est jamdictum: post obitum vero vestrum heredes seu successores vestri in dictis regno comitatibus et terris veniant et venire teneantur ad curiam nostram et nostrorum predictam et dare dictas potestates bene et complete secundum dictas composicionem seu transaccionem et renovaciones ejus que in hiis et aliis in omnibus et per omnia in suo robore remaneant et vigore. Et nos infans Alfonsus primogenitus et heres dicti domini regis Aragonum per nos et heredes ac successores nostros laudamus et approbamus omnia supradicta jurantes in anima nostra per Deum et ejus sancta quatuor evangelia manibus nostris corporaliter tacta quod ea omnia tenebimus et servabimus et non veniemus aliquo tempore contra ea. Ad hec nos Sancius Dei gratia rex Majoricarum comes Rossilionis et Ceritanie ac dominus Montispesulani predictus recipientes cum gratiarum actione a vobis serenissimo
principe domino Jacobo rege Aragonum Valencie Sardinie et Corsice ac comite Barchinone predicto gratiam prenotatam quom nobis facitis de non veniendo ad dictam curiam et de non dandis dictis potestatibus dum vixerimus ut superius continetur promittimus per nos et heredes seu successores nostros in dictis regno Majoricarum comitatibus et terris vobis dicto domino regi Aragonum presenti et recipienti et vestris ac notario infrascripto tanquam publico persone stipulanti et recipienti pro illis quorum interest vel poterit interesse quod post obitum nostrum dicti heredes seu successores nostri venient et teneantur venire ad curiam vestram et vestrorum et dabunt ac dare teneantur vobis et vestris potestates predictas bene et complete secundum composicionem seu transaccionem predictam et ejus renovaciones superius expressatas sicut in predictis instrumentis ex composicione seu transaccione ac renovacionibus predictis confectis melius et plenius continetur: que composicio seu transaccio et renovaciones ejus predicte remaneant in hiis et aliis in omnibus et per omnia in suo robore et vigore. In quorum testimonium nos predicti reges et infans presens publicum instrumentum per litteras divisum inde fieri jussimus et sigillis nostris pendentibus comuniri. Acta fuerunt hec in civitate Gerunde in domo predicatorum quarto kalendas julii anno Domini MCCCXX° primo. - Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum Valencie Sardinie et Corsice ac comitis Barchinone qui hec concedimus et firmamus. - Signum + Sancii Dei gracia regis Majoricarum comitis Rossilionis et Ceritanie ac domini Montispesulani predicti qui hec concedimus et firmamus. - Signum + infantis Alfonsi predicti primogeniti et heredis antefati domini regis Aragonum qui hec concedimus firmamus et juramus. - Testes hujus rei sunt qui presentes fuerunt inclitus dominus infans Petrus filius dicti domini regis Aragonum inclitus dominus infans Raimundus Berengarii filius ejusdem domini regis Aragonum Raimundus Valencie episcopus dicti domini regis Aragonum cancellarius Raimundus Fulchonis vicecomes Cardone Berengarius de Vilariacuto Bernardus de Serriano Petrus de Fonolleto vicecomes de Insula (vizconde de Illa, Dilla) Guillelmus de Caneto senescalcus Berengarius Maynardi canonicus Narbone cancellarius Berengarius de Petrapertusa tenens locum in Montepesulano Petrus de Pulcrocastro majordomus Hugo de Tacione portarius major Nicholaus de Sancto-Justo thesaurarius et Jacobus Scuderii scriptor predicti domini regis Majoricarum Bernardus de Fonollario miles gerens vices procuratoris in Cathalonia pro predicto domino infante Alfonso Petrus Marti thesaurarius dicti domini regis Aragonum Guillelmus Oulomarii judex curie memorati domini infantis Alfonsi. - Fuerunt clausa per Bernardum de Aversone notarium domini regis et publicum per totam terram ipsius domini regis: et est certum quod de mandato dicti domini regis Aragonum dictus Bernardus de Aversone tradidit manualiter dicto regi Majoricarum intus domum fratrum minorum Gerunde ubi hospitabatur alterum ex dictis instrumentis perfectum et clausum et sigillatum sigillis pendentibus ipsius domini regis Aragonum et dicti regis Majoricarum et incliti infantis Alfonsi predicti consimili retento pro parte domini regis Aragonum.

lxxiii-reg-221-fol-149-20-diciembre-1321

lunes, 1 de junio de 2020

LXXV. Reg.n.1437, fol.21.9 jun.1377.


LXXV.
Reg.n.1437, fol.21.9 jun.1377.

Nos Petrus etc. Regnorum nostrorum regimini disponente Domino presidentes circa curam ipsorum solercia reddimur indefessa soliciti ut juxta debitum regalis officii eorum occurramus dispendiis et profectibus divina cooperante gratia salubriter intendamus. Sane contingit interdum quod sano ducti spiritu aliqua disponimus et providemus credentes ea nostris subditis oportuna que ex post cum actus evidencia dispendiosa illa insinuet in primevum statum reducenda veniunt seu in melius commutanda. Dudum siquidem illustrissimus dominus Jacobus rex Aragonum abavus noster memorie recolende probis hominibus et universitati civitatis et regni Majoricarum concessionem seu privilegium fecit subscriptum cum carta seriei sequentis.
- Noverint universi quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum Majoricarum et Valencie comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani per nos et nostros concedimus vobis universis et singulis probis hominibus et universitati Majoricarum presentibus et futuris imperpetuum quod liceat vobis habere imperpetuum sex juratos habitatores tamen civitatis Majoricarum et regni et liceat eisdem juratis gubernare et administrare et regere totam insulamad fidelitatem et comune comodum universitatis: qui jurati possint eligere habere et vocare consiliarios annuatim quot et quos voluerint et de omnibus qui in illo ipsi jurati anno fecerint circa utilitatem nostram et regimen civitatis et insute et habitatorum earundem ex officio suo cum consilio consiliariorum suorum qui simul cum dictis consiliariis vocati fuerint erimus nos paccati nec inculpabimus indu ipsos in aliquo nec consiliarios eorum nec aliquos quos de consilio demandaverint super aliquo facto quod fecerint vel ordinaverint verbo vel facto dum ipsi jurati et eorum consiliarii in his que ordinaverint vel ministrare eos oportuerit faciant juste. Statuentes quod singulis annis in festo nativitatis Domini ipsi jurati qui pro tempore fuerint cum bajulo nostro insimul presente et consenciente et cum consilio consiliariorum suorum eligant sex juratos habitatores civitatis et insule quos utiliores et meliores viderint et cognoverint secundum scienciam et cognicionem eorum ad dictum officium exercendum nee propter iram odium amorem parentelam precium et promissionem aliquem utilem ad hoc secundum cognicionem eorum dimittant eligere et illos sic ab ipsis electos nobis si presentes in regno fuerimus vel bajulo nostro si absentes fuerimus antequam administraverint presentabunt qui in posse nostro vel in posse bajuli vocatis et presentibus probis hominibus civitatis jurabunt publice sicut inferius continetur ut aliquis juratorum non accipiat aliquod salarium sed gratis et sine aliquo precio per illum annum quo electus fuerit gubernacioni et administracioni civitatis intendere teneatur nec aliquis aliqua causa possit se excusare vel occasione pretendere quin dicti oficii onus et laborem subeat et recipiat: et ille qui uno anno dietum officium tenuerit sequenti anno illud non teneat et de uno hospicio unus tantum et non plures eligantur et ipsi jurati teneantur juvare et consulere tenenti locum nostrum et bajulo et vicario super omnibus quibus eos consulendum ab eis fuerint requisiti. Qui jurati in principio administracionis sue istud facient juramentum: Ego talis promitto quod pro posse meo et sciencia salva in omnibus fidelitate et jure et dominacione domini regis procurabo utilitatem et comune comodum civitatis et regni Majoricarum et habitatorum ejusdem et vitabo inutilia et dampnosa et non recipiam precium vel salarium et ego et alii socii mei jurati fideles et utiles consiliarios vocabimus et in nostris consiliis habebimus et in fine anni pro posse meo et sciencia omni ira odio timore parentela amore servicio vel spe servicii vel munere exclusis cum juratis sociis meis presente bajulo et consenciente alios sex probos homines civitatis et regni habitatores pro juratis eligemus quos digniores cognoverimus ad dictum oficium exercendum nec assumemus jurisdiccionem ordinariam nec arbitrariam et custodiemus jura domini regis et hec omnia sine fraude et dolo juro per Deum et sancta evangelia manibus meis corporaliter tacta. Volumus tiam quod annuatim sit miles unus juratus ex illis sex juratis. Predicta autem omnia concedimus vobis et vestris imperpetuum dummodo ipsi jurati bene et fideliter in ipso officio se habuerint. Datum Valencie nonas julii anno Domini MCCXLIX. - Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum Majoricarum et Valencie comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani. - Testes sunt Guillermus de Angularia Guillermus de Aquilone Guillermus de Monthecatheno Carrocius Raimundi de Guardia. - Sig+num Petri Andree qui mandato domini regis pro Guillermo Sriba notario suo hec scribi fecit loco die et anno prefixis. - Et preinserto privilegio seu franquisia usi fuerunt inconcusse probi homines et universitas predicti in eleccionibus dictorum juratorum et consiliariorum juxta modum et formam in ipso privilegio expresata usquequo: nos ad quorundam singularium importunitatem et instanciam et volentes experiri si ad predictas elecciones faciendas modus seu via subscripta magis expediret utilitati publice civitatis et regni predictorum ordinavimus ac providimus cum carta sigillo majestatis nostre in pendenti munita data Barchinone XV die decembris anno a nativitate Domini MCCCLXX tercio quod eleccio dictorum sex juratorum et illorum etiam qui deficerent ex numero centum consiliariorum qui inibi annis singulis eliguntur fieret ex tunc per modum seu viam de radolins prout in dicta carta ipsius ordinacionis seu provisionis quam durare voluimus donec in dicto regno personaliter adessemus vel providissemus taliter in predictis clarius ista liquent. Verum cum experiencia rerum magistra docuerit manifeste modum seu viam predictam de radolins quo dicta provisione facta usum fuit alia via ommissa esse inutilem et dumpnosam cadunt namque et veniunt plerumque in elecciones jamdictas per eundem modum seu viam de radolins persone insufficientes et minus idonee sufficientibus et idoneis derelictis cum via ipsa in sorte consistat et per consequens pari amplexu recipiat utrosque: ex quibus et aliis rationabiliter moti nos antequam fieret eleccio juratorum et consiliariorum anni presentis gubernatori Majoricarum literatorie commissimus ac mandavimus quod licendam tribueret faciendi eleccionem predictam modo et forma quibus sibi expediendus videretur: et exquisitis ac habitis prius super hiis per dictum gubernatorem consilio et votis predictorum juratorum et consiliariorum cum omnes ipsi jurati et consiliarii more solito congregati essent unanimes et concordes duobus tantummodo exceptis quod eleccio predicta fieret per modum franquicie seu privilegii preinserti: fuit demum per eundem modum facta ipsa eleccio ex dicti gubernatoris licencia et permissu prout per instrumentum publicum inde factum et nobis exhibitum clare vidimus apparere. Idcirco premissis omnibus in examen debite consideracionis adductis et attento ulterius quod predicta nostra ordinacio et provisio facta non fuit ad postulacionem et supplicationem tocius consilii civitatis et regni predictorum prout decuisset sed personarum singularium ut prefertur licet presentata in dicto consilio ei ausi non fuissent contradicere jurati tunc et consiliarii penarum nostrarum formidine refrenati: tenore presentis ad humilem supplicationem juratorum predicte civitatis et regni pleno maturo et digesto super hiis habito consilio volentes utilitatem ac bonum statum predictorum civitatis et regni prosequi ut tenemur ac revocantes et anullantes et pro revocatis et nullis habentes omnino ex rationis et justicie debito ordinacionem et provisionem nostram predictam habentem quod elecciones predicte per modum de radolins fierent ut est dictum necnon cartam inde factam et omnia et singula in ea contenta quantacumque sint verborum firmitate concepta et omnes alias literas et provisiones factas in prejudicium derogationem seu lesionem franquicie memorate et signanter quandam literam datam Barchinone XVI die decembris anno proxime dicto per quam providimus quod dictis eleccionibus interesset ex tunc dictus gubernator et non bajulus civitatis jamdicte qui eis interesse consueverat et debebat: ordinamus providemus et volumus quod elecciones ipse dictorum sex juratorum et centum consiliariorum fiant et fieri habeant de cetero annis singulis diebus solitis presente dicto bajulo per modum viam et formam franquicie seu privilegii preinserti et usus inde sequti. Ad quos quidem modum et usum elecciones easdem omnino reducimus et tornamus disponentes eos incommutabiliter subsistere ac teneri et servari debere et habere prout servabantur ante nostram ordinacionem pretactam. Mandamus itaque de certa sciencia et expresse gubernatori juratis consiliariis et probis hominibus ac universitati et singularibus personis civitatis et regni predictorum presentibus et futuris sub pena mille morabatinorum auri a quolibet contrafaciente quociens contrafactum fuerit irremissibiliter habendorum et nostre gracie et mercedis quatenus dictum privilegium seu franquiciam ac ordinationem et provisionem nostram hujusmodi quam in nostra bona fide regia promittimus et juramus per dominum Deum et ejus sancta quatuor evangelia nostris manibus tacta tenere et servare perpetuo et inviolabiliter teneant et observent firmiter et ad unguem et contra non veniant quovis causa. in cujus rei testimonium hanc fieri et sigillo majestatis nostre in pendenti jussimus comuniri. Data Barchinone nona die junii anno a nativitate Domini MCCCLXX septimo regnique nostri quadragesimo secundo. - Decanus Urgelli. - Sig+num Petri Dei gratia regis Aragonum etc. - Rex Petrus. - Testes sunt infans Martinus comes de Exerica et de Luna Luppus Cesarauguste archiepiscopus cancellarius Romeus Ilerdensis episcopus Johannes comes Impuriarum Hugo comes Cardone milites. - Dominus rex mandavit michi Bernardo Michaelis.

sábado, 30 de mayo de 2020

LXIII. Reg.n°44, fol.193.7 dic.1230.


LXIII.
Reg.n°44, fol.193.7 dic.1230.

Noverint universi quod
probihomines et habitatores in Corbaria nobis Petro Dei gratia etc. humiliter ostenderunt quod illustris dominus Jacobus felicis recordacionis Dei gratia quondam rex Aragonis pater noster enfranquivit et francos et liberos et inmunes fecit universos et singulos populatores de Corbaria presentes atque futuros per totum regnum
Valencie
ab omni leuda portatico sive pedagio ita quod imperpetuum non teneantur de mercibus suis aliquibus quas portarent seu portari facerent per dictum regnum alicui dare vel solvere aliquod pedagium portaticum sive leudam sed essent inde liberi perpetuo ac immunes de dicto privilegio cum carta publica ac sigillo majori dicti domini regis apendicio sigillata nobis fidem plenariam facientes atque devotissime supplicantes quatenus eisdem confirmare dictum privilegium dignaremur. Cum igitur nos investigari fecerimus veritatem in villis ac locis nostris regni prefati Valencie an dicti homines de Corbaria usi essent et usque ad que tempora dicto privilegio libertatis et nobis certo certius sit compertum quod dicti populatores usi sunt et fuerunt privilegio memorato usque ad mortem vel quasi genitoris nostri prefati: ad supplicacionem igitur eorum aures nostras benigniter inclinantes cum hac presenti carta nostra ex certa ciencia laudamus concedimus et confirmamus predictis populatoribus de Corbaria presentibus et futuris privilegium memoratum a dicto domino patre nostro eisdem concessum ac datum immunitatis ac libertatis predicte prout in predicto privilegio dicti domini patris nostri melius et plenius continetur: mandantes universis ac singulis bajulis justiciis judicibus procuratoribus et aliis officialibus nostris regni prefati presentibus et futuris quod predictis populatoribus de Corbaria presentibus et futuris hanc presentis nostre confirmacionis cartam et gratiam inviolabiliter observent et ab aliis faciant observari. Data Valencie VI idus decembris (1). - Petrus Marchesii.
(1) No cita año, pero el del documento que le precede es
MCCLXXX.

lunes, 1 de junio de 2020

CVI. Reg.n° 1906, fol. 153. 15 nov. 1393.


CVI.
Reg.n° 1906, fol. 153. 15 nov. 1393.

Nos Johannes etc. Suplicantibus inde nobis humiliter nunciis vestri dilectorum et fidelium nostrorum juratorum et proborum hominum civitatis Valencie tenore presentis vobis dictis juratis et probis hominibus ac universitati dicte civitatis Valencie concedimus absque juris prejudicio alieni et licenciam ac facultatem plenariam elargimur quod quomodocumque volueritis seu dicta universitas voluerit possitis et possit pro Iibito voluntatis accipere de aqua rivi Xucaris (Xucar, Júcar) in termino de Thous et ducere illam ad rivum dicte civitatis pro rigando et alias ad opus ejusdem sic tamen quod illis quorum fuerint possessiones per quas dicta aqua transitum fecerit pro damnis eis in dictis possessionibus inferendis debita satisfaccio tribuatur. Mandantes per eandem expresse et de certa sciencia gubernatori et bajulo generali regni Valencie vel eorum locatenentibus ceterisque universis et singulis officialibus nostris presentibus et futuris ad quos spectet pro prima et secunda jussionibus et sub nostre ire et indignacionis incursu quatenus concessionem et licenciam nostram hujusmodi ac alia omnia et singula suprascripta vobis dictis juratis probis hominibus et universitati firmiter teneant et observent ac teneri et observari faciant vosque et ipsam universitatem cum volueritis seu voluerit inde uti libere permittant omni obstaculo quiescente. In cujus rei testimonium hanc fieri et sigillo nostro jussimus comuniri. Data Dertuse XV die novembris anno a nativitate Domini MCCCXC tercio. - Petrus Oltzina. - Bonanatus Egidii mandato domini regis facto ad relacionem Petri de Berga consiliarii et primo regis cancellario.

domingo, 31 de mayo de 2020

LXX. Reg.n.863, fol.189.6 mar.1337.


LXX.
Reg.n.863, fol.189.6 mar.1337.

Nos Petrus etc. Cum regiam deceat dignitatem ut in subditis suis virtutes amplificet et vicia proculpellat indecens reputamus quod qui ad alta et eximia tenemur intendere negociis minimis et potissime vilibus in quibus animarum periculum vertitur et honestatis decencia decorque justicie naufragantur debeamus vaccare vel aliquos deputare. Audivimus siquidem quod a quibusdam ex progenitoribus nostris olim aliquando extitit ordinatum quod
mulieribus publice vilibus questum sui corporis facientibus quendam vocatum Regem Arlotum et alios etiam preponebant qui a turpi questu illarum lucrum turpissimum exigentes eas exponebant quibus volebant et earum domibus disponebant ipsarumque ac bonis suis tanquam domini presidebant quique in majorem Dei et hominum contumeliam et offensam mulieres bonas et mediocres diffamantes per vim vel calumpniam aliarum publicarum consorcio agregabant ex quo rejecta verecundia contra propriam voluntatem publice interdum et amplius quam deberent infames passiones suorum corporum exercebant: ex quorum ordinacionum inhonestis principiis fomite turpitudinis ad posteros derivato pridem cum littera nostra data Valencie tercio nonas julii anno subscripto Artaleto de Xerica cursori nostro mandavimus ac dedimus facultatem ut penas et calonias in quas tales mulieres inciderant quia de loco eis prohibito non recesserant et ad certum alium locum mansiones suas transferre ut eis injunctum fuerat non curaverant acusaret et eas peteret et exigeret ab illis que inciderant in easdem. Cum autem talia officia quibus multa comituntur enormia et Deo displiceant et sint hominibus odiosa: idcirco officium supradictum Regis Arloti et alterius cujuscumque quod mulieribus ipsis presideat et per quod gerens ipsum officium vel simile a questibus ipsarum lucrum recipiat vel eis aut earum actibus per lenocinium aut alias quoquo modo disponat ceterasque secrete pecantes ad se publicandum compellat vel aliquam exaccionem penarum seu quamvis cohercionem in eis exerceat seu se de illis aliquatenus intromitat hac irrefragabili atque perpetua tollimus sancione ipsa officia interdicto perpetuo subponentes et de cetero inhibentes ne talia vel similia in ipso regno Valencie comittantur officia vel a nobis seu heredibus nostris exerceri quomodolibet permittantur facultatem per nos dicto Artaleto in dictis litteris atribulam presencium serie revocantes. Mandantes ei et universis et aliis qui de dictis officiis hactenus usi sunt vel uti nitantur ne illis utantur de cetero etiamsi de eis noscantur comissionem regiam obtinere. Mandamus insuper justiciis bajulis et universis aliis officialibus et subditis nostris quod presens edictum et sanccionem nostram firmam habeant et observent et faciant ab omnibus inviolabiliter observari nec permittant aliquem contrafacere vel venire. Per hoc tamen non intendimus quin justitia et jurati simul super locis dictis mulieribus ordinandis previo mandato nostro possint aut debeant providere. in cujus rei testimonium presentem cartam nostram inde fieri jussimus sigilli nostri pendentis munimine roboratam. Data Valencie II nonas marcii anno Domini MCCCXXXVII.

sábado, 15 de febrero de 2020

XXVI, reg 9, fol 34, 6 septiembre 1257

XXVI. 
Reg.9. Fol. 34. 6 set. 1257. (M°CC°L septimo)

Jacobus etc. viris nobilibus et dilectis riquis hominibus militibus ac fidelibus suis civibus Valentie hominibus Xative alcaylis et universis hominibus castrorum villarum omnium locorum totius regni Valencie tam christianis quam judeis et sarracenis salutem et gratiam. Noveritis nos comississe ac tradidisse nobili viro et dilecto nostro Eximino de Focibus procurationem et regimen totius regni Valencie: quare vobis dicimus et mandamus firmiter et districte quatenus recipientes ipsum bene et honorifice eidem omnimodam reverentiam et dilectionem in omnibus exibere curetis et obedientes ei fideliter et devote eundem juvetis ad tenendam et exercendam justitiam et in exercitibus et cavalcatis et omnibus aliis faciendis et complendis que cedant ad utilitatem et salvamentum nostri et deffensionem tocius regni Valencie ipsum sequamini quandocumque et quotienscumque ab ipso fueritis requisiti et faciatis cum eo in omnibus sicut nobis specialiter faceretis. Preterea cum nos primas appellaciones causarum omnium que inter quoslibet vestrum tractabuntur sibi concesserimus audiendas et determinandas: mandamus vobis firmiter quatenus primas apellaciones omnes universi et singuli in causis vestris faciatis ad eum et ab eo vel locum ejus tenente super eis sentencias audiatis ita tamen quod ab ipsius sentencia seu sentenciis vel tenentis locum ipsius quilibet ad nos valeat appellare. Datum Ilerde VIII° idus septembris anno Domini M°CC°L septimo.


jueves, 12 de marzo de 2020

Núm. 28. Leg. de cartas reales, Núm. 80. 6 dic.1340.

Núm. 28.
Leg. de cartas reales, Núm. 80. 6 dic.1340.

Petrus Dei gratia rex Aragonis Valencie Sardinie et Corsice comesque Barchinone nobili et dilecto consiliario nostro Raymundo Cornelii salutem et dileccionem. Receptis capitulis nobis per vos noviter destinatis que nuper domino nostro domino summo pontifici per vos ordinata et sub nostro sigillo tradita extiterunt super facto legationis per nos vobis pridem verbo commisse et eis visis et recognitis diligenter: quia perpendimus quod dictus dominus summus pontifex voluit quod nos ipsa in scriptis redacta sub nostro sigillo transmitamos per vos sanctitati sue porrigenda: idcirco vobis taliter respondendo significamus quod nos dicta capitula et proposita per vos in premissis tanquam bene et rite ac de mandato nostro proposita et ordinata rata grata et firma habentes eadem pro satisfaciendo voluntati et dominationi ac dispositioni sue vobis mitimus nostri sigilli munimine comunita sub forma que sequitur.
- Sanctissime pater nuper ad V. S. pedes veniens Raimundus Cornelii devotissimi filii vestri regis Aragonis ambaxator sanctitati eidem exposuit oraculo vive vocis quecumque sibi pro ambaxiata fuerant mandata vigore literarum credencie quas idem Raymundus vestre exhibuit sanctitati: sed quia sanctitas vestra voluit et mandavit ea in scriptis seriosius exhiberi: idcirco ambaxatam declarat predictam in modum qui sequitur.
- Significat S. V. devotus filius vester rex Aragonis quod rex de Agar persequtor infestus et hostis fidei Xpiane propter magnam potentiam gentium et divicias quas habet terras Xpianorum citra mare sicut est toti mundo notorium invasit crudeliter et ad invasionem et occupacionem regni Valencie quod ipsi perfidi agareni reges de Agar priusquam a progenitoribus dicti regis filii vestri adquisitum existeret tenebant pro camera eorundem dicitur specialiter anelare propter quod idem rex filius vester contra eundem perfidum hostem Xpi ad divini nominis laudem et gloriam ac exaltationem catholice fidei ejusque ac regni Valencie supradicti defensionem disponit insurgere viriliter et potenter. Et quia ad tantum negocium consumandum idem rex filius vester considerata potentia dicti hostis fidei non sufficit per se ipsum sine favoribus et graciis apostolice sanctitatis: humiliter supplicat idem filius vester quatenus pro omnibus ire volentibus contra dictum regem de Agar undecumque existant aut ipsi regi Aragonis per mare et per terram subsidia realia vel personalia in hujusmodi negocio impendentibus crucem concedere dignemini cum consuetis indulgentiis quamdiu duraverit prosequcio negocii memorati. - Item supplicat quod cum dictum negocium magna expensarum profluvia et celeritatem preparacionis ejusdem considerata dicti hostis crucis rabie requirere dignoscatur eidem regi filio vestro decimam omnium proventuum ecclesiasticorum regnorum et dominiorum suorum que quolibet anno ad XXIIII milia florenorum auri vel modicum plus aut minus ascendet usque ad sex annos colligendam infra triennium proxime venturum concedere dignemini in aliquale subsidium negocii memorati. Et sciat S. V. quod facto exacto compoto sumptus cujuslibet galee ascendunt annuatim ad quinque milia florenorum.
- Item supplicat quatenus ad feliciorem et celeriorem progressum tam pii tamque necessarii negocii quod inextimabiles quodammodo sumptus requirit fructus primi anni omnium beneficiorum ecclesiasticorum in regnis et dominiis antedictis ad presens vaccantium et durante dicti prosecucione negotii vaccaturorum vel saltem fructus beneficiorum ipsorum qui pro fabrica ecclesiarum regnorum et dominiorum eorundem cum ipsa vaccant beneficia colliguntur qui ad modicam quantitatem ascendunt dignemini eidem regi durante prosecucione prefata cum ipse ecclesie reparatione non indigeant de presenti auctoritate apostolica concedere in subsidium premissorum.
- Item cum ipse rex et subditi sui ac premissa subsidia non possint sufficere ut deceret ad resistendum tante potentie hostis ejusdem et suorum ac eorum nequiciam reprimendam ut hujusmodi negociacioni eo felicius peragatur et prosperetur quo uberiori fuerit subvencione munita orones emendas injuriarum quarumlibet incertas et legata pro satisfaccione incertorum male ablatorum necnon relicta et subsidia quecumque facta per illos de regnis et dominiis suis ultramarino passagio dignemini ad Dei laudem et gloriam in subsidium hujusmodi negocii deputare. - Super quibus idem filius vester supplicat exaudiri et considerari per S. V. necesitatem tanti negocii et fidei orthodoxe ac rabiem nequiciam et potentiam hostium eorundem que tanta est que vix potest credi nisi ab illis qui eam palpant et sciunt: nichilominus in istis et aliis subicit beneplacito et voluntati vestre beatissime sanctitatis. - Et ut S. V. sciat et cognoscat bonum verum et sincerum propositum dicti filii vestri regis ipse non intendit nec vult predicta subsidia recipere sed placet sibi quod S. V. receptores deputet bonos et fideles ac Deum pre occulis habentes qui ea omnia recipiant et in prosecucione hujusmodi negocii contra dictos hostes fidei prout opportunum fuerit cum integritate convertant. - Premissa dat devotus vester Raymundus Cornelii ambaxiator dicti domini regis filii vestri sub sigillo suo prout sunt sibi ab eodem domino rege commissa in ambaxiata sua et paratus est illa dare sub sigillo dicti domini regis si S. V. ipsa ad gratiam exaudicionis admittat quod sperat dictus ambaxiator ut cum victoria contra ipsum agarenum in Hispania nunc obtenta ad exterminium cum suis gentibus possit duci.
- Quapropter vobis dicimus et mandamus quatenus capitula supradicta ad pedes sanctitatis dicti domini summi pontificis presentetis et eidem ex parte nostra supplicetis humiliter et devote ut ipsa ad exaudicionis graciam ex innata sibi clemencia dignetur admittere placabiliter et benigne et id nobis reputabimus pro munere speciali significando sibi quantum est nobis cordi prosecucio negocii supradicti. In premissis siquidem sic cum diligencia et sollicitudine debita vos curetis studiose gerere sollicitum et intentum ut proinde in conspectu nostro valeatis merito comendari. Data Barchinone VIII idus decembris anno Domini millesimo CCC quadragesimo. - A. vicecancellarius.


miércoles, 1 de mayo de 2019

Morella, 1251, enero, Jaime I

1251, gener 19. Morella

Jaume I regula la forma de neteja, conservació i reparació de les séquies i els assuts del terme de València.
Jaime I regula la forma de limpieza, conservación y reparación de las acequias y los azudes del término de Valencia.
Chapurriau: Jaime o Jaume primé regule la forma de llimpiesa, conservassió y reparassió de les séquies y los assuts del terme de Valénsia

Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria. Còdex 9 de la Casa Reial, ff. 12v-13r. Còpia simple de principis del segle XIV

V. Garcia Edo. Llibre de Privilegis de València. València 1988, doc. 28

Noverint universi, quod nos Iacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, per nos et nostros concedimus et statuimus imperpetuum, quod cequiarum condiciones sive cequiarii civitatis Valencie et eius termini, semel in anno de solo ad solum ex toto et funditus purgent cequias, et ultra dictam purgacionem purgent eas de erbis semel quolibet anno, et non redeant ad aquam in cequiis quousque iurati vel eorum substituti viderint si sufficienter cequie fuerint mundate modo predicto, et semel in anno faciant brachallos mundari de solo ad solum, ab heredibus habentibus hereditates contiguas ipsi bracallis.
Et per quod partitores omnes aquarum faciant et rehedificent ipsi cequiarii secundum modum statutum et forman pristinam, et quod pontes, per quos non transierint aliqui, nisi habentes hereditatum, faciant rehedificari ab heredibus hereditatum ad quas hitur ad pontes ipsos, et quod rupturas cequiarum rehedificent cequiarum, secundum modum et formam et statutum pristinum.
Et si rupta fuerit resclosa reparent eam ipsi cequarii infra octo dies in estate, secundum formam, statutum ad modum pristinum, et non accipiant a fanechatas ortorum vel vinearum, nisi secundum quantitatem iovatarum in quibus panis seminatur, et in vendiote cequiarum que facta fuerit eis simper exprimatur quantum debeant accipere pro qualibet iovata terre ab illis, et que cequias vel cequiarum filiarías diruent vel aliqua dimitent ire indebite, et non redierunt aquam ad matrem tempore quo debuerint, sive non fuerint eis necessaria, exigant et extorquiant penas constitutas in consuetudine, et distringant hereditarios quod mundent braccallos semel in anno et nisi infra diem cequiariis eis assignata mundaverint, cequiarii mundent eosdem braçallos et habeant heredibus duplum mundacionis.
Et si hereditarius qui regabit vel non rigaverit vel alias proiceret aquam in viis, solvat V solidos et restituat dampna passo quadam fuerint transeuntibus vel quibuslibet aliis hereditari cum distringant et pignorent, ad cognicionem iuratorum et sine curia, cequiarium, si non miserit aquam sufficientem in cequiam, dum possit eam accipere et invenire in Godalaviar.
Et si non mundaverit cequiam de solo ad solum et de erbis pro ut supradicitur, et sic mundata, si non hostenderint, et eam iuratis antequam redeant aquam in marem.
Et si non fecerint mundari braçallos, sicut dictum est.
Et si non prohibuerit quod non effundatur aqua in viis publicis.
Et si non reffecerit franctionis et partitores aquarum modo predicto.
Cequiarii in super qui cequiam extrahent de encanto vel alias cequiarum detentores, iurent et obligent bona sua antequam recipient cequias, ut faciant et compleant et compleri faciant omnia supradicta.
Datum Morelle, XIIII kalendas febroarii anno Nativitatis Domini Mº. CCº. quinquagesimo.
Signum Iacobi Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli, et domini Montispesulani.
Signum Guillelmi ça Rocha, qui mandato domini Regis pro Guillelmo Scribe notario suo, hec scribi fecit loco die et anno prefixis.

Jaime I regula la forma de limpieza, conservación y reparación de las acequias y los azudes del término de Valencia.


Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I -http://www.jaumeprimer.uji.es
Document nº 001865

lunes, 9 de marzo de 2020

CXLIX, secret, Alfon IV, fol 26, 6 jul. 1417

CXLIX. 
Secret 2. Alfon. IV. fól. 26. 6 jul. 1417.

Nos Alfonsus etc. Tenore presentis confitemur habuisse et recepisse nomine camere apostolice a vobis dilecto consiliario et fidelibus nostris Francisco Martorelli cononico sedis Johanne Suau et Johanne Pujades civibus Valencie comissariis et collectoribus generalibus reddituum et jurium camere apostolice pertinencium in episcopatibus Valencie Dertusensi et Cartaginensi et Segorvicensi illos tres libros unum videlicet intitulatum Tercium sentenciarum alium Quartum sentenciarum et tercium Augustinum de Anchona quos Stephanus de Alberola olim archidiaconus Alzezire veniens ad ultima quibus decessit domino B. (Benedicto el papa intruso) legaverat quosque de nostri mandato tradidistis et deliberastis reverendo in Christo patri Francisco divina providencia archiepiscopo Cesarauguste. In cujus rei testimonium presentem fieri jussimus nostro sigillo secreto munitam. Data Valencie sexta die julii anno a nativitate Domini MCCCCXVII. - Rex Alfonsus. - Dominus rex mandavit michi Paulo Nicolai.

lunes, 1 de junio de 2020

LXXIV. Perg.n.2575.Pedro III.21 jul.1369.


LXXIV.
Perg.n.2575.Pedro III.21 jul.1369.

Petrus Dei gratia rex Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comesque Barchinone Rossilionis et Ceritanie fidelibus nostris inquisitoribus qui nunc sunt et pro tempore succesive fuerint tabule quam astricti sunt tenere mostaçafi civitatis Barchinone necnon judici presenti et futuro appellacionum que emiti contigerit a sentenciis ipsorum inquisitorum salutem et graciam. Cum nos cum carta nostra sigillo nostro pendenti sigillata data Valencie XlllI die junii anno presenti declaraverimus voluerimus et ordinaverimus et etiam cum presenti declaramus volumus providemus et ordinamus de certa sciencia sicut in potestate nostra consistit talia ordinare disponere ac etiam providere quod omnes monetarii dicte civitatis mercatores revenditores tabernarii carnifices et alii delinquentes in eorum officiis seu in aliis spectantibus ad officium mostaçafi ejusdem subsint foro et sint de foro ipsius mostaçafi ita quod mostaçafi dicte civitatis qui exacto tempore fuerunt et etiam ille qui nunc est et pro tempore successive fuerint possint libere et impune per se et eorum sagiones et nuncios punire dictos monetarios delinquentes in dictis eorum officiis et in aliis omnibus in quibus deliquerunt et deliquerint spectantibus ad officium ipsius mostaçafi et etiam exigere ab eisdem banna que fuerunt et fuerint imposita per proceres dicte civitatis in iliis in quibus in officio dicti mostaçafi deliquerunt et delinquent et pro ipsis bannis exigendis pignerare et facere pignerari per sagiones et nuncios suos monetarios eosdem et auribus nostris insonuerit quod aliqui ex ipsis monetariis et etiam alcaldi eorum plures querimonias et peticioncs obtulerunt seu offerunt coram vobis dictis inquisitoribus contra mostaçafos prefatos qui nunc tabulam ipsam tenent et eorum sagiones seu nuncios ex causis in processibus inde coram vobis actitatis contentis nosque velimus declarationem et ordinacionem nostram predictam omnino perpetuo servari et eficaciam obtinere: propterea vobis dicimus et mandamus de certa sciencia quatenus contra dictos mostaçafos vel aliquem ex ipsis seu eorum sagiones seu nuntios procedere minime curetis vel eos in aliquo condempnare ex eo quia dicti monetarii asserunt seu pretendunt se foro dicti mostaçafi non subesse et per ipsum mostaçafum puniri non debere quia nos contrarium declaravimus et ordinavimus ut prefertur. Sed si ipsi mostaçafi et sagiones seu nuncii eorum qui tabulam tenent et tenebunt in futurum eisdem monetariis in singulari vel in generali alias injuriam sive injustitiam fecerint eosdem mediante justicia puniatis juxta merita processuum seu inquisicionum qui seu que per vos inde facti et facte fuerint qualitate facti attenta. Data Valencie sub nostro sigillo pendenti vicessium prima die julii anno a nativitate Domini millesimo trecentessimo sexagesimo nono regnique nostri tricesimo quarto. - Dominus rex mandavit michi Jacobo Conesa. - P. G. de .... regentem cancellariam. - Non debet fieri hec declaratio non visis privilegiis monetariorum.

jueves, 12 de marzo de 2020

Núm. 36. Reg.n. 1378. fol. 70. 24 oct. 1341.

Núm. 36. 

Reg.n. 1378. fol. 70. 24 oct. 1341.

P. etc. dilectis et fidelibus administratoribus Elemosine pro faciendis armatis in mari contra perfidos agarenos in regno Valencie generaliter ordinate salutem etc. Noveritis nos ad instantiam illustris regis Castelle noviter ordinasse quod incontinenti armentur quinque galee per vos in civitate Valencie et alie quinque per administratores caritatis Cathalonie in civitate Barchinone taliter quod per totum mensem decembris sequentem proxime infallibiliter sint armate et in medio sequentis mensis januarii apud trajectum Tarife aplicuerint ut idem trajectus non relinqueretur a nostro stolio galearum. Quocirca vobis expresse dicimus et districte precipiendo mandamus quatenus dictas quinque galeas armetis et paretis familia victualibus exarciis armis et aliis apparatibus opportunis taliter quod simul cum dictis galeis Barchinone sine defectu aliquo in medio dicti mensis januarii apud strictum aplicuerint memoratum. Hocque nullatenus inmutetis vel etiam diferatis si ad Dei et nostri decus et servitium anelatis. Datum Valencie IX kalendas novembris anno Domini millessimo CCC°XL° primo.

37

miércoles, 11 de marzo de 2020

Núm. 4. Reg. n. 1337, fol. 4. 2 abr. 1339.


Núm. 4.
Reg. n. 1337, fol. 4. 2 abr. 1339.

Petrus etc. Inclito infanti Jacobo karissimo fratri et generali procuratori nostro comiti Urgelli et vicecomiti Agerensi fraterne dileccionis plenitudinem cum salute. Jam per alias nostras litteras fraternitati vestre duximus intimandum qualiter Abomelich regis Marrochorum filius cum magna equitum comitiva ad partes exteriores Ispanie se transferens conatur terras chistianorum Ispanie et signanter regnum nostrum Valencie dampnificare et invadere toto posse. Nunc autem percepimus et pro certo quod dictus Abomelich cum comitiva jamdicta in multitudine copiosa ad invadendum dictum regnum preparat .... suos sic quod in brevi creditur advenire de aliquibus ocultis confidens tractatibus quibus harum partum sarraceni suum assensum favorem et auxilium dicuntur impendere ut terra castra et fortalitia dicti regni Valentie possit fraudulose a manibus christianorum eripere et sue potentie applicare: ad quod nos pro defensione dicti regni et aliis que in hiis partibus requiruntur continuam et solicitam operam et diligenciam adhibuimus: et nichilominus tenentes cavallerias et mesnaderias in Aragone feudatarios Cathalonie ordines militares necnon et omnes exercitus tam Aragonis quam Cathalonie duximus evocandos quod ad nos incontinenti veniant pro premissis. Unde karissime frater cum in tanta necessitate presentia vestra sit nobis multum necessaria et etiam opportuna: idcirco volumus vosque attente rogamus quatenus visis presentibus cum ea majori qua poteritis comitiva prout honori vestro convenit ad nos ad civitatem Valentie vestrum properetis accessum: et in hoc si nobis servire et placere ac periculum dicti regni cupitis evitare mora aliqua non interveniat quapropter festinationis adventus dictorum hostium fidei posset quod absit maximum periculum subinferri. Data Valencie IIII° nonas aprilis anno Domini M°CCC°XXX° nono. - G. Augustini mandato domini regis et fuit facta in consilio. - Similis inclito infanti Raimundo Berengarii Montanearum de Prades comiti. - Data ut supra. - Idem.



jueves, 12 de marzo de 2020

Núm. 12. Reg. n. 1378. fól. 4. 13 ene. 1340.

Núm. 12. 
Reg. n. 1378. fól. 4. 13 ene. 1340.

Illustri ac magnifico principi Jacobo Dei gratia regi Majoricarum comiti Rossilionis et Ceritanie ac domino Montispesulani carissimo fratri nostro Petrus per eandem rex Aragonum etc. salutem et prospera ad vota successus. Jam per alia scripta nostra vestro deduximus culmini felicem victoriam quam Rex regum omnipotens Triumphator illustri regi Castelle contulit non sine plenitudine glorie et honoris contra regem Marrochorum perfidum cum suis adherentibus qui de sua sueque universalis fetide nationis feritate
confisus conabatur et minabatur in tota Ispania detrusis et expulsis inde christicolis sibi ascribere monarchatum. Et vere major est dicti victoris gloria et agareni pretacti cum suis sequacibus exterminium et personarum et opum irreparabilius detrimentum quam fama predicet seu scripture deponant que non sine magno et notabili presidio illius stolii galearum tresdecim quod inibi tunc temporis in Dei servicium dictique regis subsidium tenebamus premissa sic feliciter successerunt: viso enim per eundem agarenum stolio antedicto ab obsidione Tarife desistens retrorsum abiit et comburi fecit machinas expugnantes continue dictum locum: ideo rex Castelle conflictum cum dictis sarracenis inivit sub dicti stolii confidentia principali. Ceterum quia tanto debemus ad conterendum dictorum agarenorum reliquias uniri totis viribus et conatu quanto Dei omnipotentia suum in hac parte speciale subsidium videmus prestantius ministrare providimus ordinandum ad exaltationem .... Jesuchristi et pro servandis convenientiis quas dicto regi super dicti prosequtione negotii pacti sumus tenere anno presenti triginta galeas in Ispaniarum trajectu cum decem galeis vestris ex illis videlicet quindecim quas nobis ad certum tempus pro dicti prosequtione negotii promissistis. Quocirca serenitatem vestram intimis affectibus deprecamur quatenus ad quantitatem et qualitatem sepedicti negocii vestri culminis intuitum dirigentes et quanta honori vestro et nostro apud Deum et homines esset indicta necessitas tenere in eodem trajectu tempestive stolium et majori qua bono modo poterimus quantitate dictas decem galeas vestras bene paratas et munitas in plagia civitatis Valencie per totum proxime intrantem mensem martii cum stipendio et victualibus ad quinque menses infalibiliter faciatis adesse ut simul cum nostris viginti per quatuor menses completos in partibus dicti trajectus valeant residere et pro gressu et regressu ad propria spacium habeant quinti mensis: nec hesitare opportet serenitatem vestram ad prestandum dicto tempore tantum numerum galearum qui forsan juxta pacta minime teneretur quoniam fiet inde recompensacio in futuris auxiliis ut decebit. Data Valencie idus januarii anno Domini M°CCCCXL. - R. Sicardi mandato regis facto per comitem Terrenove consiliarium.


viernes, 21 de febrero de 2020

LXXXV, 4 marzo 1272

LXXXV. 
4 mar. 1272.

Petrus Dei gratia rex Aragonum Valencie Sardinie et Corsice comesque Barchinone. Fideli nostro Guillermo Maxella jurisperito Barchinone salutem et gratiam. Quia ad audienciam nostram noviter est deductum quod nobilis Jordanus de Illa consensit et voluit celebrari officium misse intus judariam seu callum judaicum Barchinone in domo videlicet Samuelis Benvenist judei et sacrificari corpus inibi Jhesus-Christi occasione cujus est per nos cum res hujusmodi sit enormis quod intra habitaciones infidelium tale divinum misterium celebretur contra dictum judeum et bona sua fortiter procedendum: ideo vobis dicimus et mandamus expresse quatenus adversus dictum judeum predicta ratione diligentissime inquiratis: et ipsa inquisitione perfecta ipsum judeum tam in persona quam bonis suis juxta ipsius inquisitionis merita condempnetis taliter quod ejus pena sit exemplum de cetero judeis quibuscumque volentibus similia in suis domibus consentire nos enim vobis super hiis vices nostras comittimus plenarie per presensentem. Et nichilominus cum hac eadem vicario Barchinone et Valensis (Vallensis) damus firmiter in mandatis quod incontinenti visis presentibus capiat dictum judeum et tamdiu teneat captum si et prout faciendum fuerit donec per vos fuerit terminatum quid de ipso judeo et bonis suis predictis fuerit faciendum aut nos aliter providerimus super eo. Data Valencie IIII nonas marcii anno Domini millessimo CCC°XXX° octavo.