Mostrando las entradas para la consulta comes ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta comes ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXXII , apen 9, febrero 1161. R. comes barchinonensis et princeps aragonensis

CXXII
Apén. N°  9. Feb. 1161.

Sit notum cunctis quod ego R. comes barchinonensis et princeps aragonensis debitor sum tibi Guillelmo Leterico de VI milia morabetinis bonis aiadinis et lupinis recti ponderis quos convenio tibi vel tuo mandatario qui per tuum bonum eos demandaverit persolvere usque ad festum Sancti Michaelis primum venientem. Et hoc convenio tibi vel tuis adtendere et complere sine tuo tuorumque enganno ad tuam noticiam. Et pro istis VI milia morabetinis sunt tibi obsides Trencavellus et domina Ermengardis Narbone et Guillelmus Montispessulani cum omnibus aliis ostaticis et manlevatoribus et tenetoribus quos in Montepessulano tibi dedi sicut in alia tua carta scripti sunt. Et item
dono tibi obsides videlicet Arbertum de Castrovetulo et Bertrandum de Castelleto et Berengarium de Barchinona. Et ego Albertus de Castrovetulo juro et convenio tibi Guillelmo Leterico super IIII evangelia quod si dominus comes non paccaret tibi vel tuo mandatario usque ad festum Sancti Michaelis primum venientem sicut dictum est hos VI milia morabetinos ego venirem apud Motempessulanum in tuo ostatico commoniti per te vel per nuntium tuum et inde nullomodo exirem nisi tua licentia donec predicti VI milia morabetini tibi vel tuis persolvantur sine tuo enganno. Et ego Bertrandus de Castelleto juro similiter. Et ego Berengarius de Barchinona juro similiter. Item si me R. comitem antequam predictum debitum tibi persolvatur mori contingerit mito tibi in pignore meam dominicaturam de Parafrugello cum omnibus expletis et pertinentiis suis et meam dominicaturam de Lagostera cum omnibus expletis et pertinentiis suis de quibus recuperes in unoquoque anno ad persolvendum predictum debitum mille morabetinos: et si aliquid inde minuerit quod predictos mille morabetinos inde pleniter in unoquoque anno recuperare non posses mito tibi in pignore totas meas exitas de Gerunda tam de lezdis quam de molendinis et de aliis omnibus eximentis ex quibus recuperes in unoquoque anno quod tibi minuerit de predictis mille morabetinis. Similiter mito tibi in pignore totas meas exitas de Barchinona de quibus recuperes in unoquoque anno ad persolvendum predictum debitum mille morabetinos. Et hos duo milia morabetinos in unoquoque anno recuperes de predictis pignoribus donec inde VI milia morabetinos recuperatos sine tuo tuorumque enganno habeas: et si aliquod avere ex pairia vel aliquo alio modo mihi vel meis evenerit ut illud totum tibi vel mandatario tuo persolvatur donec totum debitum predictum tibi persolutum et paccatum sit sine inganno. Et ego Guillelmus barchinonensis episcopus convenio tibi Guillelmo Leterico quod si forte fortuitu evenerit mori jamdictum comitem antequam tuum avere habeas recuperatum faciam statim tibi et tuis habere et tenere et explectare quiete jamdicta pignora quousque inde VI milia morabetinos vel quantum tibi minuerit de predictis VI milia morabetinis recuperatos habeas sicut superius scriptum est per jamdictos terminos. Et ego Guillelmus girundensis episcopus convenio tibi et tuis similiter. Et ego Petrus ausonensis episcopus convenio tibi et tuis similiter. Et ego Jofredus rivipollensis abbas similiter. Et ego Poncius abbas Sancti Johannis similiter. Et ego Bernardus Marcutii similiter. Et ego Guillelmus de Escala similiter. Et ego Guillelmus Catalan similiter. Et ego Guillelmus Raimundi Dapifer similiter. Et ego Abraam Alfachim similiter. Et ego Saltellus judeus similiter. Ego vero Raimundus comes barchinonensis et princeps aragonensis accipio te in Dei fide et mea ut sicut superius scriptum est tibi et tuis adtendatur et adimpleatur sine tuo tuorumque enganno. Et si in medio me mori contingerit laudo tibi et tuis ut statim accipias predicta pignora cum omnibus expletis que tunc ibi vel in antea fuerint. Actum est hoc anno ab incarnatione Domini millessimo CLXI in mensis februarii in obsidione Bavoii. Hujus rei testes sunt Guillelmus Sancti Felicis vicarius Carcassone Bernardus de Cortsavins Petrus Vetulus de Arzaz Girbertus de Arlenis Bernardus Morrut Airaldus Petit Johanes Tropassen Guillelmus Olrich Petrus Moret Bernardus Guillelmi Eimericus Talador Johanes Dolzet. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi. Guillelmus Dei gratia gerundensis ecclesie episcopus subscribo. Gaufredus abbas rivipollensis +. Poncius abbas Sancti Johannis +. Sig+num Bernardi Marcucii. Sig+num Guillelmi de Escala. Sig+num Guillelmi Catalan. Sig+num Arberti de Castrovetulo. Sig+num Bertrandi de Casteleto. Sig+num Berengarii de Barchinona. - Sig+num Guillelmi Petri scribe qui preceptum domini comitis hoc scripsit.
- Sed sciendum est quod predictus comes dedit Guillelmo Leterico X hostaticos et tenedors scilicet Arnaldus de Lers Raimundus de Villa de Murs Guillelmus de Castellovetulo Berengarius de Canneto Bernardus de Corzavins Guillelmus de Castellonovo Berengarius Bertrandi Raimundus de Molnelz Raimbaldus de Bazellis Bernardus de Molnelz. Et nos X predicti cognoscimus esse hostaticos et tenedors tibi Guillelmo Leterico et tuis ad tuam tuorumque notitiam apud Montempessulanum et inde non discedemus nisi tua dilatione donec totum predictum avere tibi et tuis persolutum sine inganno sit et in tua tuorumque potestate manebimus et ita quisque nostrum pro toto constituimus debitores et paccatores ad tuam notitiam de toto avero sicut in alia carta scriptum est in qua juravimus. - Manulevatores sunt isti de predictis hostaticis quisque in solidum pro sacramento Ermengauvus de Leucata Guillelmus de Peiteris Petrus Raimundi de Narbona Raimundus de Salas Petrus de Fenolleto Guillelmus de Castello de Rossillone Ermengauvus de Melgorio Guillelmus de Arzaz Petrus Figuerius de Biterris. Et isti sunt manulevatores de predictis X hostaticis et tenetoribus morte et mentimento et hoc juraverunt unusquisque pro toto super IIII Del evangelia. Et de predictis tenetoribus et hostaticis est manulevatrix Ermengardis vicecomitissa narbonensis de morte et mentimento et hoc plevivit per fidem suam et Guillelmus de Durbati similiter per fidem suam et Willelmus Montispessulani similiter per fidem suam et Trencavellus similiter per fidem suam. Et Petrus Veteris et Arnaldus de Cerveria firmaverunt de supradictis morabatinis quingentos per sacramentum. Et Guiraldus de Mourimon alios D morabetinos per sacramentum. Et Guillelmus de Alesto reddidit se debitorem de aliis M morabatinis.

Nota:
Parafrugello : Palafrugell.
Lagostera: Llagostera. 
exitas de Gerunda: Salidas de Gerona. Impuestos por mercancía que salía de Gerona. Eximentis.
Lezdis, lezda, leuda, leudas.
Molendinis: molinos.
(sine) inganno, enganno, engano: sin engaño. sine tuo tuorumque enganno, etc.
Girundensis, gerundensis, Gerunda, Girunda, Gerona, Girona.
Bavoii : ?
Villa de Murs, Villa de Muls, etc.
Canneto, Caneto: La fuente, font de Canet, Cannet, cerca de Palma de Mallorca, ciudad de Mallorca, aparece en otro tomo, repartiment de Mallorca, y en el libro de Bernardino Gómez Miedes sobre Jaime I el conquistador,

lunes, 23 de diciembre de 2019

XLVIII , perg 181, julio 1145


XLVIII
Perg.n°181. Julio 1145.

In Christi nomine. Ego Raimundus gratia Dei comes Barchinonensis et princeps regni Aragonensis. Placuit mihi libenti animo et spontanea voluntate propter magnum et bonum servitium quod mihi fecistis facio hanc cartam donationis vobis Alegret et Bertrando atque Geraldo et Sancio et Guillelmo de Belsa atque Johanni de Camporrels et Berengario de Miravet cum suo socio Dominico et Stephano de Soria. Dono namque vobis supranominatis in ipsa orta de Montsso terram seminaturam de XVI kafiçatas de tritico et dono vobis terram in termino de Valcarcara XVI jovatas insimul de bona et de alia et dono vobis ipsam almuniam de Mata cum omnibus terminis et pertinentiis ejus et dono vobis VIII ortos in illa fossa de Montsso. Supradicta omnia dono vobis et omnibus succedentibus vobis ut habeatis et possideatis ea solide et libere in hereditate propria francha et ingenua ad faciendum ibi et inde totam voluntatem vestram. Et dono vobis totas illas chasas quas habetis in Montsso et dono vobis omnia supradicta per hereditatem propriam francham et ingenuam per facere inde totas vestras voluntates sicut de vestra propria hereditate libera et ingenua vos et omnis generatio vestra vel omnis posteritas vestra salva fidelitate Dei omnipotentis ac Sancte milicie et mei ac successorum meorum per secula cuncta Amen. Insuper ego Raimundus comes jamdictus convenio vobis omnibus prenominatis quod de isto honore sim vobis in defensione et in salvamento contra omnes homines vel feminas per fidem vestram sine aliqua fraude. Si qua autem persona presentem donationem disrumpere temptaverit nichil proficiat sed iram Dei incurrat et postea hec donatio firma permaneat. Facta carta donationis mense julii in era millesima CLXXXllI dominante Raimundo comite suprascripto in Aragone in Suprarbe in Ripacurça in Barbastro in Oscha in Cesaraugusta in Calataiub in Darocha episcopus Guillelmus in Rota episcopus Dodo in Oscha episcopus Bernardus in Cesaraugusta comite Arnallo Mironis in Paiars Furtundat in Barbastro Petro de Stopana in casteio Cepoler Peregrinus in Alcheçer Ferriç in Sancta Eulalia. - Sig+num Raimundi comes. - Sunt testes visores auditores Arnallus Mironis comes Palearensis Guillelmus Raimundi Seneschale Petrus Lopeç de Sancto Stephano Guillelmus de Sopiratis Gomballus de Mur et Poncius scriptor comitis qui hoc scripsit et hoc sig+num fecit.


Nota: tritico, kafiçatas : cafiz, cahiz, cahizada de trigo.
Orto, orta, ortos, ortas: huerto, huerta, huertos, huertas.

Chasas, se lee también casas.
Montsso : Monzón : Montisono (monte + sonido): Mont
ço: Montso, Monçon, etc …
millesima CLXXXllI :
1183. Perg.n°181. Julio 1145.Suprarbe : Sobrarbe (Huesca).
Ripacurça : Ribagorza (Huesca).
comes Palearensis : conde de Pallars.
Sopiratis: Subirats.

viernes, 20 de diciembre de 2019

XXI, reg 1897, fol 98, abril 1136

XXI
Reg. 1897. fol. 98. abr. 1136.

Nos Johannes etc. Attendentes quod olim Ramirus rex Aragonum memorie recolende ex justis et rationabilibus causis ad hec ipsius animum inductivis concessit vobis probis hominibus de Unicastro presentibus et futuris quoddam privilegium continentie subsequentis. In nomine summi et incomparabilis boni quod Deus est. Ego Renimirus Dei providencia Aragonum rex facio hanc cartam donationis et confirmationis sive ingenuitatis et franchitatis vobis omnes homines de Unocastello tam clericis quam laicis per nomen et a tibi Sanccio Bita abbate de Sancti Martini et a tibi Sanjo Ennecons et Johan Garcez filio de illo alcalde et Petro Feringonis Aroyo et Petro Galinç de Olalia et Petro Petrez et García Garcez de Biel Petro Arceiz de Ariego Sanjo Ennecons genero de illos don Elo Petro Aquierra Johan Garcez de Certera Fertum Ennecons de Feliçana Petro Annaya Sanjo Alinç de Lopera Enecon Sanç cognato de Sanjo Soto Sanjo Carnarero Johan Fertungans suo germano Garcia Blasch illo prior de Sancti Martini Johan de Osma Johan de Robayo Johannes Ariol Garcia Fertungans suo genero Garcia Sanç de Pitiella Garcia Arcez de Garcia en Lop Arceyz suo cognato Sanjo Aziniello Garcia de lo Moro Monjo Fertun de tota Borra Sanjo de Gavars Sanjo Johannis de Barbitierno vos supranominati misistis vestras animas usque ad mortem per amorem de vestros vicinos et propter fidelitatem meam placuit mihi libenti animo et spontanea voluntate et obtimo cordis afectu et propter amorem et servicium magnum que michi fecistis et fidelitatem que tenuistis ad antecessores meos et postea ad me ipso et quare tornastis michi illum castellum et tollistis eum ad meos inimicos scilicet ad Arnalt de Lastun qui erat meum rebellem et non colligebat michi in illo castello nec in illa villa et volebat alium regem super me mittere et volebat totam meam naturam deshereditare et insuper propter hec predavit illam villam jamdictam et matavit ibi meos homines et vestros parentes pene quadraginta: ideo propter hoc et multa alia bona quod michi fecistis facio vobis liberos et franchos de totos illos debitos quod michi debetis facere excepto quod eatis mecum in hoste et si aliquis ex meis propinquis hanc donativum suprascriptum voluerit dirrumpere fiat anatematiçatus et maledictus in inferno inferiori salva mea fidelitate et de omni mea posteritate de qua et non alio segnorio sit castellum et villa ipsa per secula cuncta amen. Sig+num Ranimirus regis. Sig+num Raimundi comes. Facta vero hanc cartam in mense augusto in era millesima centesima septuagesima quarta in villa et castro quod dicitur Unocastello regnante me Ranimirus Dei gratia rex in Aragone et in Suprarbi sive in Rippagorcia episcopus Sanccius in Orugna episcopus Dodus in Jacca et in Ocsha (o Oesha) episcopus Gaufredus in Rota et in Barbastro Senior in Unocastello Frantin Petro Garcez Doriç en Sos Petro Caresa en Exea Petro Loppez in Luesia Castonge en Biel Lop Ennecons en Luna Gomes en Ayerbe Fertun Guerra in Arosta Ferriç in Sancta Eulalia Galveç Ximenos en Alcala Fertun Dat en Barbastro comte Arnald Mir de Pallars en Boyl et Enneco Loppez de Jacca merino in Unocastello et in Jacca. Ego Sanccius scriptor sub jussione domini mei regis hanc cartam scripsi et hoc sig+num feci. Cui quidem privilegio licet principum beneficia debeant esse mansura et maxime que retributionis merito conceduntur atamen per predecessores nostros quandoque mandatum extitit contrahire vosque juvare ipsorum indignationem et displicentiam precaventes contra eos dicto privilegio metuistis ob quod dubitantes fuisse propterea dicto privilegio derogatum nobis humiliter suplicastis quod ipsum saltim quoad hec videlicet quod vos et successores vestri incole dicte ville non teneamini ire in hoste juncta exercitu aut cavalgata nisi tunc solum quando nos aut successores nostri reges Aragonum in dictis hoste juncta exercitu aut cavalgata proficisci contigerit et personaliter interesse: immo a predictis omnibus et singulis et eorum redempcionibus necnon a solucione monetatici sitis quitii perpetuo et imunes quodque castrum et villa ipsa a corona regia et bonis suis non valeant ullo tempore separari et quod de et sub nostri et successorum nostrorum regum Aragonum inmediato dominio cunctis temporibus remaneant et existant dignaremur de certa sciencia et specialiter confirmare et si necessarium esset noviter indulgere. Prospicientes inquam quod predecessores vestri seque et sua pro ipsius regis fideli servicio finali discrimine audatissime exponendo indultum ipsum obtinere efusione sanguinis meruerunt ut ex ipsius concessi serie demostratur essetque nimis injustum quod privilegium sit obtentum precio sanguinis immo verius emptum per non usum utique simplicitate transcursu aliquo temporis frustaretur: attendentes preterea quod villa et castrum predictum existunt in confinibus regni Navarre periculosumque existeret castrum ipsum dimitere defensoribus destitutum: idcirco moti predictis et aliis et ad incliti infantis Martini ducis Montisalbi fratris nostri carissimi humiles intercessus vobis hominibus dicte ville Unicastri presentibus et futuris preinsertum privilegium quoad superius expressata de nostra certa sciencia confirmamus: volentes et concedentes serie cum presenti quod vos et omnes successores vestri habitatores dicte ville universaliter aut singulariter de cetero non teneamini esse neque ire in hoste juncta exercitu aut cavalgata nisi tunc solum quando nos aut successores nostri reges Aragonum in dictis hoste juncta exercitu et cavalgata proficisci contingerit et personaliter interesse. Quinimo a predictis omnibus et singulis et eorum redempcionibus necnon a monetatici solucione universaliter et singulariter remaneatis et sitis quitii perpetuo et inmunes vosque et successores vestros de predictis omnibus et singulis et eorum necessitate infranquimus quitamus et exhimimus cum presenti: quodque castrum et villa ipsa corone regie perpetuo et inseparabiliter sint afixa ita quod ab ea per nos aut successores nostros numquam valeant neque possint aliquatenus separari sed sub et de nostri et successorum nostrorum regum Aragonum immediato dominio et non de alio cunctis temporibus remaneant et existant. Injungentes nichilominus cum hac eadem gubernatori justicie Aragonum ceterisque officialibus et subditis nostris dicti regni presentibus et futuris et eorum locatenentibus quatenus confirmationem et concessionem nostram hujusmodi teneant et observent faciantque ab aliis inviolabiliter per omnia observari. In cujus rei testimonium presentem fieri jussimus nostre majestatis sigilli munimine roboratam. Data in villa Montissoni XIllI die mensis septembris anno a nativitate Domini millessimo CCCLXXX nono regnique nostri tercio. - Rex Johannes. - Sig+num Johannis etc. - Testes sunt inclitus infans Martinus dux Montisalbi Garcias archiepiscopus Cesarauguste Johannes Impuriarum comes Hugo comes Cardone et Raimundus Alamani de Cervilione. - Sig+num mei Petri de Benviure secretarii dicti domini regis qui de ipsius mandatu hec scribi feci et clausi. Corrigitur autem in III linea per nomen et in penultima magestatis. - Dominus rex mandavit michi Petro de Benviure.

Montissoni: Monzón.
millessimo CCCLXXX nono sería 1389. Reg. 1897. fol. 98. abr. 1136.
Impuriarum comes : conde de Ampurias; comte de Ampuries.
Hugo comes Cardone, conde de Cardona.
infans Martinus dux Montisalbi : infante Martín, duque de Montblanc (Montalbán también es Montis Albo, Albi) ?

XIX , perg 64, 7 julio 1135


XIX
Perg. N° 64. 7 jul. 1135.

Hec est convenientia que est facta inter dominum Raimundum comitem Barchinonensem et Guillelmum Raimundi Senescale. Comendat namque jamdictus comes Raimundus Guillelmo prelibato castrum de Todela et castrum de Sobreporta et castrum de Stella et castrum de Besora et castrum de Torreione castrum de Curul et castrum de Tonna castrum de Medaia et castrum de Clerano castrum de Montcada et de Vacherices castrum de Ribataiada et de Castelar et ipsum castrum de Fornels et donat ei ipsos feuvos predictis castris pertinentes ad servicium et fidelitatem suam. Propter hanc quoque comendationem et donum superius comprehensum convenit Guillelmus Raimundi Senescale jamdicto Raimundo coniti seniori suo quod sit suus homo solidus et fidelis sicut melius debet homo esse sui senioris et quod adjuvet eum fideliter habere tenere defendere et guerrejare omnem suum honorem quem hodie habet vel in antea Deo juvante adquisierit contra cunctos homines vel feminas qui suum honorem ei tulerint vel aliquid inde tollere temptaverint. Et faciat ei curtes et placitos et seguimenta et ostes et cavalcadas cum ipsis militibus predictorum castrorum que tenet per comitem quotienscumque comes hoc ei per se vel per suos mandaverit. Itemque convenit ei jamdictus Guillelmus quod donet ei potestatem sine engan de omnibus castris sive forticiis infra eorum terminos existentibus per quantas vices comes eam requisiverit per se aut per nuntium suum vel nuntios iratus vel paccatus cum forifactura et sine forifactura et non vetet se de hoc videri vel comoneri et nuntius vel nuntii qui hoc ei demandaverint in eundo vel redeundo reguardum non habebunt. Actum est hoc nonas julii anno XXVIII regni Ledovici regis. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi Raimundi Senescale. Sig+num Reamballi de Baseia. Sig+num Berengarii de Cheralto. Sig+num Arnalli Berengarii de Anglesola. Sig+num Raimundi Renardi. Sig+num Guillelmi Raimundi de Pujalto. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Deusde. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit die annoque prephato superpositis literis in linea Vll.
ma

Nota:
https://es.wikiloc.com/rutas-senderismo/serrat-de-les-saleres-velles-lloret-salvatge-castell-destela-lesquerda-de-linfern-sant-agusti-17532672

https://ca.wikipedia.org/wiki/Castell_d'Estela













https://archive.org/stream/relationspolitiq02baud/relationspolitiq02baud_djvu.txt

https://archive.org/stream/noticiashistoric26mons/noticiashistoric26mons_djvu.txt

https://archive.org/stream/noticiashistoric26mons/noticiashistoric26mons_djvu.txt

https://studylib.es/doc/8055844/pedro-el-cat%C3%B3lico--rey-de-arag%C3%B3n-y-conde-de-barcelona--1196

https://vdocuments.site/pedro-el-catolico-rey-de-aragon-y-conde-de-barcelona-tomo-ii-per-martin.html

http://templariosportugueses.blogspot.com/

https://www.linguateca.pt/acesso/tokens/lista.formas.tycho.N.txt

http://doczz.fr/doc/2044666/diplomatari-del-masd%C3%A9u

https://docplayer.es/96175263-El-castell-de-castellar-del-valle.html

http://docplayer.fr/35398647-Une-famille-de-medecins-geronais-au-xiv-e-siecle-les-sarriera-1.html

https://alldokument.com/procesos-de-las-antiguas-cortes-y-parlamentos-de-catalua-ara.html

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXLIV, 10


CXLIV
Núm. 10.

Sub nomine Sancte Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti. Nos januenses promitimus facere exercitum pro comuni in primo reditu nostro post expedicionem imperatoris antequam Januam redeamus ut eamus primitus ad obsidendam et expugnandam Tortuosam deinde ad Baleares insulas videlicet Maioricam Minoricam Evizam Fromenteram et de Ibero usque ad Almariam non obsidebimus aliquam urbem vel castrum cum aliqua gente sine licencia vel parabola comitis barchinonensis. Si autem evenerit quod per nos metipsos accipiamus urbem vel castrum et ea retineremus infra terminos prenominatos dabimus duas partes comiti tertiam vero nobis retinebimus. Et habebimus in exercitu machinas et cetera que in nostro arbitrio scilicet consulatus comunis Janue qui tunc fuerit in his que tunc fuerint necessaria et in eodem exercitu apud Tortuosam deinde apud insulas supradictas cum comite barchinonensi vel cum suis morabimur quamdiu in exercitu fuerint nisi justo Dei impedimento remanserit aut consilio comitis supradicti et nostro et salvabimus pro posse nostro comitem et suos et omnes res suas bona fide. Tali conventione habita inter nos et comitem quod civitatum atque locorum cum eorum pertinenciis quas vel que cum comite ceperimus vel ipsi vel nobis sese reddiderint duas partes comes omni tempore habeat tercia nobis retenta quam libere et sine omni gravamine omni tempore retinebimus: et non erimus in consilio neque in facto ut comes suas duas partes amitat et faciemus jurare eos homines quibus partem nostram comitemus ut non sint in consilio vel in facto quod comes suas duas partes amitat. Et si quis voluerit eas sibi auferre quod adjuvent eas sibi retinere et defendere bona fide sine aliqua fraude. Et ecclesia nostra eandem partem habeat in spiritualibus quam civitas nostra habet in temporalibus: et dum in exercitu erimus non faciemus pactum neque convenienciam aliquam de reddenda nobis aliqua civitate vel loco vel de recipienda pecunia neque de ulla diminucione exercitus comitis sine parabola comitis si ibi fuerit aut suorum qui ibi aderint si comes defuerit et nullum portaticum neque pedaticum neque ribaticum dabunt homines vestri in tota terra nostra vel mari ex his que pertinent ad comune Janue. Et in omni terra nostra et mari quam habemus vel in antea acquisierimus salvi et securi erunt homines vestri districti cum rebus eorum salvis nostris vetitis. In tota predicta conveniencia possit addi vel minui secundum quod consules qui in exercitu fuerint cum comite seu cum ejus missis concordati fuerint. Hec omnia observabimus bona fide sine fraude nisi justo Dei impedimento aut parabola comitis aut suorum certorum missorum.

CXXXVI, apen 10


CXXXVI
Apén. n. 10.

Notum sit omnibus quia sub ista convenientia intrat Raimundus Ademari in pignora in potestatem Remundi comitis barchinonensis cum duobus castris de Fenestris et omnes illorum castellaniis et pertinenciis tali modo quod si Guillelmus comes bisuldunensis non altenderit ipsas convenientias quas convenit ad prescriptum comitem Remundum et ipsos sacramentos quod ei fecit non tenuerit et infra sex menses sicut scriptum est in ipsa convenientia ea omnia quod ei forsfecerit et transgressus fuerit non emendaverit supradictus Remundus comes libenti animo illi non perdonaverit ipsas emendas de illas forsfacturas: ego Remundus Ademari suprascriptus post primos sex menses transactos que in ipsa convenientia resonant infra XL dies quod Remundus predictus comes me comonuerit per se aut per suos missos vel missum ut ad illum tendam cum predictos castros: ego predictus Remundus Ademari ad prescriptum comitem Remundum entendere cum predictos castros et eorum castellanias et podestadiu illum en fare et tales sacramentos ad illum en jurare quales alios suos homines jurant ei de alios suos castellos et de suos honores ita ut Remundus jamdictus comes juret ad me Remundum suprascriptum ut jamdictos castros non tollat mihi nec tollere faciat et istum sacramentum faciat eum mihi per unum meum simile. Et si suprascriptas convenientias fuerint comonitas et supradictas forsfacturas fuerint emendatas aut perdonatas ego predictus Remundus Ademar de predictas pignoras non exire dum vivus fuerit predictus Remundus et ego vixero: et si predictas pignoras incurrerint sicut suprascriptum est cum predictos castro et eorum castellania et pertinentias ad prescriptum Remundum comitem en tendre et podestadiu len fare. Hec omnia suprascripta ego Remundus Ademar si la tendre et la atendre ad jamdictum Remundum comitem sine suo enganno et sine sua deceptione (Alphabeto divisa).

martes, 24 de diciembre de 2019

LXVIII, perg 238, 28 julio 1151


LXVIII
Perg. N°238. 28 jul. 1151.

Sit notum cunctis: Quoniam ego Petrus de Maçaneto filius Bernardi Raimundi de Maçaneto et Stephanie uxoris ejus consilio et voluntate fratris mei Bernardi dono tibi Raimundo comes barchinonensis princeps aragonensis et marchio omnique tue projeniei sive posteritati ipsum meum castrum de Galifa cum ipsa Rocha in qua fundatum est cum omnibus edificiis et fortitudine que modo ibi sunt vel in antea erunt et cum omnibus exitibus et regressibus suis. Predictam vero donationem sicut melius ad utilitatem et proficium tuum intelligi potest facio tibi et omni tue projeniei sicut supradictum est sine engan ad proprium et francum alodium tuum. Propter supradictam vero donationem quam michi facis ego Raimundus comes jamdictus dono tibi Petre de Mazaneto et omni tue projeniei duos mansos in termino Villemajoris quos inhabitant Arnallus Seniofredi et Petrus Oggerii cum omnibus illorum mansatis et pertinentiis solide et libere ad tuum alodium proprium et insuper addo tibi centum morabatinos. Et comendo tibi supradictum castrum de Galifa ut habeas illud tu et omnis tua projenies per me et per meam projeniem sive posteritatem ad fevum et donetis nobis inde potestatem fideliter per quantas vices eam per nos aut per nuntium vel nuntios nostros requisierimus irati aut pachati et convenio tibi Petre ego comes jamdictus ut sim tibi adjutor et defensor de predicto castro et de omni honore sibi pertinente et de omnibus tuis directis de omni honore quem deincebs meo consilio adquisieris contra omnes homines et feminas sine tuo engan. Et convenio tibi ut inter me et te in prefato castro non ponam alium seniorem et non exigam a te propter supradictum aliquod servitium propter fidelitatem et potestatem jamdicti castri. Et si tu Petre obieris sine infante legitimo hoc totum aleudam Bernardo de Galifa fratri tuo et in termino jamdicti castri non faciam ullam toltam vel fortiam in alodio vestro et hoc totum sine tuo engan. Si quis autem contra hoc venerit ad irrumpendum non hoc valeat vendicare quod requisierit sed predicta omnia in duplo componat et postmodum hoc firmum permaneat omni tempore. Actum est hoc V kalendas augusti anno ab incarnatione Domini millesimo CLl regnique Ledovici junioris anno XV. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Petri de Mazaneto qui hanc donationem fecit firmavit firmarique rogavit. Sig+num Bernardi fratris ejus. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Arnalli de Lertio. Sig+num Raimundi de Villa de muls. Sig+num Poncii Scribe qui hoc scripsit die annoque prefato. - Juro ego Petrus de Maçaned filius Stephanie femine tibi Raimundo comiti barchinonensi et aragonensium principi et marchioni quod ab hac ora in antea fidelis ero tibi de vita tua et de corpore tuo et omnibus membris que in corpore tuo se tenent et de omni honore quem hodie habes vel in antea Deo juvante adquisieris et nominatim de ipso castro de Galifa et de ipsa Rocha in qua fundatum est et de omni fortitudine que ibi est vel in antea erit quod donum inde tibi potestatem fideliter et sine engan per quantas vices eam a me requisieris per te vel per nuncium aut nuncios tuos iratus aut pachatus et non vetabo me inde videri vel comoneri et nuncius vel nuncii tui per quos michi hoc demandaveris non habebunt regardum de me vel de meis in eundo vel redeundo. Et sicut superius scriptum est sic tenebo et attendam tibi Raimundo comiti suprascripto et omnibus successoribus tuis in perpetuum per Deum et hec sancta. Facto sacramento V kalendas augusti anno XV Ledoici junioris. Sig+num Petri de Mazaneto. Sig+num Bernardi fratris ejus. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit die annoque prephato.

domingo, 22 de diciembre de 2019

III, perg 15, 16 octubre 1132

III

Perg. N°15. 16 oct. 1132.

Hoc est translatum fideliter translatatum. Sit notum omnibus quoniam hec convenientia que est facta inter Raimundum comitem Barchinone et Gaucebertum de Peralada et Raimundum de Torreies et Eimericum fratrem eius. Nos igitur supradicti Gaucebertus scilicet et Raimundus atque Eimericus frater meus mittimus tibi Raimundo jamdicto
comiti Barchinone
 nostram villam que vocatur Peralada in custodia et in bajulia tua et in deffensione et donamus inde tibi bajuliam cum omnibus in se existentibus vel ad se 
qualicumque modo pertinentibus et cum omnibus suis terminis et apendiciis cum hominibus et feminabus qui ibi nunc permanent vel in antea ibi sunt permansuri. Tali videlicet modo ut tu prephatus Raimundus comes Barchinone et tui succesores habeatis ibi intrare et exire et guerrejare contra omnes homines et feminas tu et omnes tui quibus mandaveris per tuam faciendam et nos cum nostris hominibus et cum nostra villa Peralada valeamus tibi et adjuvemus contra omnes homines et feminas per fidem sine engan. Et ego Raimundus Berengarii comes Barchinone predictus propter istam bajuliam quam vos supradicti mihi donatis et propter hanc convenientiam quam mihi facitis imparo et recipio vos omnes et villam vestram Peralada cum omnibus terminis suis et pertinentiis in custodia et in bajulia mea et in deffensione cum omnibus habitatoribus suis 
contra omnes homines vel feminas per fidem sine engan. Et propter hoc ego Raimundus Berengarii Barchinone comes dono vobis jamdictis ipsum fevum de Pratis quod tenet Gaucbertus per me ut habeatis illud solide et libere ad fevum per me sine ullo retentu alicujus mei bajuli ad meum servicium. Si qua autem ex utraque parte persona hoc dirrumpere temptaverit nichil proficiat sed in duplum componat et postmodum hoc firmum permaneat omni tempore. Factum est hoc XVII kalendas novembris anno XXV regni Ledovici regis. Sig+num Raimundi comes qui hoc recepit et laudavit firmavit firmarique rogavit. Sig+num Gaucberti de Peralada. Sig+num Raimundi de Torreies. Sig+num Eimerici qui hanc convenientiam et donum ipsius bajulie fecerunt et firmaverunt testesque firmare jusserunt. Sig+num Raimundi Renardi de Ipsa Rocha. Sig+num Berengarii Bernardi Dapiferi. Sig+num Mironis de Luciano. Sig+num Raimundi de Ipsa Rocha. Sig+num Petri Raimundi de Matia. Sig+num Berengarii de Lertio. Sig+num Petri Nebod. Sig+num Bernardi Raimundi de Arens. Sig+num Arnaldi de Lertio. Sig+num Bernardi Guillermi de Luciano. Sig+num Perela. Sig+num Poncii de Cervera inferius subscribentes firmaverunt translatum istud. Guillermus ausonensis episcopus. Ego magister Vitale ilardensis canonicus subscribo. Sig+num magistri Petri de BelchitPetrus ausonensis sacrista. Sig+num Petri de Torrezella testis. Sig+num Arnaldi de Lertio. Sig+num Poncii notarii comitis qui hoc scripsit die et anno prescripto. Sig+num Petri scriptoris qui hoc translatum scripsit apud Peraladam mense marcii. Sub anno Domini MCC tercio. - Bernardus Stephani qui hoc anno Domini millesimo CCIIII°. idus martii fideliter translatavit. - Sig+num Petri Raimundi de Villa de Magno. Sig+num R. de Angles. Sig+num Martini de Vicco. Sig+num Bernardi de Monteacuto qui hoc translatum fideliter factum vidimus et audivimus et inde testes existimus. 

martes, 2 de junio de 2020

CXVII. Reg. n.4879, fol. 119. 13 jul. 1599.


CXVII.
Reg. n.4879, fol. 119. 13 jul. 1599.

Nos Philipus Dei gratia rex Castelle Aragonum Legionis utriusque Sicilie Hierusalem Portugalie Hungarie Dalmacie Croacie Navarre Granate Toleti Valentie Galletie Majoricarum Sardinie Cordube Corsice Murtie Giennis Algarbii Algezire Gibraltaris insularum Canarie necnon lndiarum orientalium et occidentalium insularum ac terre firme maris Oceani archidux Austrie dux Burgundie Brabantie Mediolani Athenarum et Neopatrie comes Abspurgii (Habsburgo) Flandrie Turolis Barchinone Rossilionis et Ceritanie marchio Oristani et comes Goseani. Que per serenissimos reges Aragonum predecessores nostros subditis et vassallis suis merito concessa sunt libenti animo approbare et confirmare solemus. Hinc est quod cum per fidelem nostrum Thomam Salanova magistrum sgrime in civitate nostra Barchinone syndicum et procuratorem confratrie magistrorum armorum sive de mestres de sgrima sub protectione sancti Georgii de cujus potestate plene nobis constitit et constat fuerit coram nobis oblatum et presentatum quoddam originale privilegium per serenissimum Ferdinandum regem Aragonum alte recordationis predecessorem nostrum dicte confratrie magistrorum armorum sive de esgrima concessum cujus tenor sequitur sub his verbis.
- Nos Ferdinandus Dei gratia rex Aragonum Scicilie citra et ultra farum Hierusalem Valentie Majoricarum Sardinie et Corsice comes Barchinone dux Athenarum et Neopatrie comes Rossilionis et Ceritanie 
marchio Oristani et Goceani. Que justa sunt libenter exaudire reges et principes decet ea precipue que armorum exercicium concernunt: cumque per fidelem nostrum magistrum Gasparem de Rueda magistrum esgrime la civitate nostra Barchinone commorantem oblata fuerint capitula per viam capitulationis que per nos decretata fuerunt prout in fine cujuslibet capituli continetur que sunt seriei sequentis. 
- Serenissimo y potentissimo senyor: En los dies passats per vostra magestat et per lo loctinent de aquella en lo principat de Cathalunya es estat donat privilegi als mestres de esgrima habitants en lo dit principat e signantment en la ciutat de Barcelona de vostra serenitat dels quals se fa ocular ostensio a la magestat vostra ut ecce. Es empero ver illustre senyor que segons experiencia ha mostrat no es estat complidament provehit a tot lo menester a be de la confraria per vostra gran excellencia atorgada als dits mestres de esgrima: e com la dita confraria senyor illustre sia molt bona e singular cosa axi per la utilitat quen reb la republica per la necessitat que han los homens en esser exercitats en las armas com altrament: per tant et alias mestre Gaspar de Rueda mestre de esgrima com a procurador eo sindich dels confrares de dita confraria recorrent a la excellencia vostra aquella humilment supplica li sia plasent atorgar havent per confirmats los dalt dit privilegis per vostra illustre senyoria a ells atorgats ço per son loctinent de anyadir e voler de nou en forsa de privilegi atorgar los capitols seguents majorment com vuy mes que may los homens se exerciten en l ditas armas e lo temps hi convida aquells.
- Placet regie magestati prout dicta capitula et privilegia per suum locumtenentem generalem ut predicitur concessa fuerunt et sunt in possessione.
- E primerament lo dit mestre Gaspar e altres dits mestres de esgrima supplican la excellencia vostra li placia atorgarlos privilegi que de aqui avant qualsevol persona de qualsevol grau stament o condicio sie que vulle esser confrare de la llur confraria que aquella pugue rebrer hu o molts tants quants en aquella entrar volran: la qual recepcio facen los prohomens que lashoras se trobaran en dita confraria: los quals confrares se puguen alegrar de totes coses a be dels confrares ordenades per la dita confraria axi be com si eren mestres de esgrima no feta diferencia alguna.
- Placet regie magestati. (En el texto original está todo seguido. Yo inserto saltos).
- Item illustre senyor lo predit mestre Gaspar en dit nom e tots los mestres de esgrima residints en dita ciutat de Barcelona suppliquen la gran magestat vostra li placia atorgar en privilegi dels qui entraran en dita llur confraria com es dit de diversos officis e ans que de quiscun offici eo art sien tots anys en lo terme e dia ja statuit del glorios sant Jordi elets per tots los confrares dos promens de cada offici o art ultra los promens que elegir quiscun any se acostumen per dits mestres de esgrima a fi que la dita confraria reba augment la qual vuy sustentar nos pot per la paucitat dels mestres de sgrima que vuy hi son lo que redundara en gran benefici de aquella e encara de la republica.
- Placet regie magestati.
- Item illustre senyor placia a la magestat vostra atorgarlos privilegi que los prohomens axi mestres de esgrima com altres que seran segons los arts e officis elets tots plegats puguen ab imposicions de penes compellir que los qui excercitaran et exercitat hauran no sols la dita esgrima mes los altres officis e arts segons dalt es dit en lo temps degut ans que mostrar puguen les dites arts e officis se examinen ara en lo present temps per mestre Marti del Trigo mestre Gaspar Lleo e mestre Gaspar de Rueda e per avant en lo temps hi seran altres en llur lloch per aquells quant a la art de esgrima per ells e altres promens segons dalt es dit en los altres officis e arts: car vuy quant a la dita esgrima se veu que molts ignorants dientse mestres se atrevexen de voler mostrar a molts homens lo que ells mostrar no saben e se segueix que los qui de tals aprenen no saben la veritat del art y axi perillen molt e es fer gran prejudici als verdaders e aptes mestres.
- Placet regie majestati.
- Item illustre senyor suppliquen los predits a vostra real magestat los placia atorgar privilegi y gracia que en las exaccions de les penes imposadores segons dalt es dit en la exaccio de aquelles sia forçat qualsevol official request per los promens de dita confraria eo per la major part de aquells en fer degudament la dita instadora exequcio sens altre examen per dit official o officials faedor: altrament que contra dit official e officials se puga dar protest o protests e que de aquell o aquells se puga obtenir justicia devant vostra magestat eo lochtinent de aquella et altre official.
- Placet regia magestati quod dicti officiales dicta decreta exequantur et fiat ut mandat.
- Item illustre senyor com los mestres de esgrima sien vistes persones honrades perque lo llur exercici es molt noble e ja de temps antich sie vist esser cert acostumen dels reys passats predecessors de vostra excellencia esser honrats e stimats per la qual raho es estat en costum que en temps que per alguns respectes es provehit que ningu en alguna ciutat vila lloch castell no gos portar armes en tot temps sien vists esser exempts dits mestres e per causa dells los qui ab ells iran els acompanyaran: que sie plasent a la magestat vostra ordonar privilegi que de aqui avant en tot temps e en altres temps los dits mestres de esgrima cada hu per si e ab si ters tinguen les armes guiades e privilegiades e que aquells per temps algu a ells e a cada hu dells e a dos persones ab cadahu dells nols puguen esser llevades per official algu de qualsevol condicio ans aquelles no obstants cada hu de dits mestres de esgrima ab si ters aquelles aportar puguen sens empaig si donchs per causa de rixa o brega per ells feta eo de cert faedora no los fos prohibit (se lee fosprohibit junto): e aço illustre senyor perque los homens sien convidats a be exercitarse en las armas.
- Placet regie magestati.
- Item illustre senyor los predits supliquen la magestat vostra atorgarlos privilegi que los que seran aptes en la sgrima mes e en los altros officis e arts dels confrares que son e seran per sdevenidor en dita confraria a coneguda dels prohomens damunt dits eo de la major part de aquells puguen esser compellits axi per imposicions de penes com alias en examinarse a fi que mes salvament y segura la dita confraria reba augment e honor.
- Placet regie magestati.
- Item senyor illustre com algunes vegades se sie esdevingut que jugant bonament los mestres de esgrima eo mestre de esgrima ab algu altre axi dexeple (deixeblediscípulo) com no dexeple eo los dexeples qui aprenen de esgrima eo ja son aptes ab altres persones per desastre se do algun colp o colps del qual o dels quals a vegades se porien seguir mort o mutilacio de membre que lo qui tal colp dara no sie tingut al qui aquell rebra eo a la justicia en res pus lo offici e art es tal que de necessitat se haje a jugar ab ferro e se hajen a batre los que aquella exerciten pus los qui juguen o jugaran no tinguen proposit o pensa de matar.
- Placet regie magestati. - Fuitque per eundem Gasparem de Rueda magestati nostre humiliter supplicatum ut preinserta capitula concedere et decretare de nostra solita benignitate dignaremur: atque nos volentes leto fronte dicte supplicationi benigne annuere volentes omne exercitium armorum debitis prossequi favoribus tenore presentis de nostra certa scientia deliberate et consulto preinserta capitula et omnia et singula in eis contenta juxta decretationes per nos in quolibet dictorum capitulorum factas nostro regio beneplacito perdurante dicto magistro Gaspari et dicte confratrie concedimus et dicta capitula et unumquodque eorum juxta nostras decretationes observari volumus in omnibus et per omnia juxta illorum seriem et tenorem. Serenissime propterea Joanne regine Castelle Legionis Granate etc. principi Gerunde archiducisseque Austrie ducisseque Burgundie filie primogenite nostre charissime gubernatricique generali et post felices et longevos dies nostros in omnibus regnis et terris inmediate heredi et legitime successori intentum nostrum aperientes sub paterne benedictionis nostre obtentu dicimus futuroque locumtenenti generali nostro gerentibus propterea vices nostri generalis gubernatoris in nostro principatu Cathalonie constitutis dicimus et mandamus pena florennorum auri mille adjecta quatenus hujusmodi nostrum privilegium ceteraque omnia et singula precontenta teneant firmiter et observent tenerique et inviolabiliter observari per quos deceat faciant et non contrafacianl vel veniant seu aliquem contrafacere vel venire permittant ratione aliqua sive rausa si preter ire et indignationis nostre incursum penam preapositam cupiunt evitare. In cujus rei testimonium presentem fieri jussimus nostro comuni sigillo impendenti munitam. Data in villa Montissoni die decimo octavo mensis madii anno a nativitate Domini millessimo quingentessimo decimo regnorumque nostrorum videlicet Sicilie ultra farum anno quadragessimo tercio Aragonum vero et aliorum tricessimo secundo Sicilie autem citra farum et Hierusalem anno octavo. - Yo el rey. - Vidit Augustinus vicecancelarius. - Vidit generalis thesaurarius. - Vidit conservator generalis. - Dominus rex mandavit michi Michaeli Velazquez visa per vicecancelarium thesaurarium et conservatorem generales. - Inh itinerum vicessimo septimo folio centessimo nonagesimo sexto. - Registrata. - Humiliter supplicando ut privilegium preinsertum et omnia et singula in eo contenta laudare approbare et confirmare et si opus est de novo concedere de nostra solita benignitate dignaremur: nos vero predecessorum nostrorum vestigia cupientes imitare thenore hujusmodi carte nostre de nostra certa scientia deliberate et consulto predictum et preinsertum regium privilegium et omnia et singula in eo contenta a prima linea usque ad ultimam ejusdem ac juxta seriem et tenorem illius laudamus approbamus ratificamus et confirmamus prout melius et plenius confratrie predicte magistrorum sgrime et confratribus ejusdem cum dicto regio privilegio sunt concessa si et quatenus sunt in usu et possessione approbationis ratificationis et nove concessionis munimine roboramus et validamus: volentes et expresse decernentes quod nostra hujusmodi confirmatio seu nova concesio ut prehabetur dicti privilegii regii desuper inserti sit dicte confratrie magistrorum de esgrima et confratribus ejusdem tam in judicio quam extra semper et ubique stabilis realis et firma nullum sentiens diminutionis incommodum impugnationis objectum aut noxe alterius detrimentum sed in suo semper robore et firmitate persistat supplentes de eadem certa sciencia regiaque auctoritate omnes et quoscumque deffectus et solemnitatum omissiones siqui vel que in premissis et eorum singulis intervenerint aut annotate fuerint et in similibus requirantur. Illustribus propterea spectabilibus venerabilibus et magnificis dilectis consiliariis nostris quibuscumque locumtenentibus et capitaneis generalibus in principatu Cathalonie et comitatibus Rossilionis et Ceritanie cancellariis vicecancellariis regenti cancellariam doctoribus nostre regie audientie regenti officium nostri generalis gubernatoris et gerenti vices ejusdem bajulis generalibus et procuratoribus regiis necnon prothonotario nostro et ejus locumtenenti vicariis bajulis subvicariis subbajulis alguziriis virgariis portariis ac ceteris quibuscumque officialibus nostris constitutis et constituendis et eorum locumtenentibus seu officia ipsa regentibus presentibus et futuris precipimus et jubemus ad incursum nostre regie indignationis et ire peneque florenorum auri Aragonum mille nostris inferendorum erariis quod preinsertum privilegium ac omnia et singula in eo contenta dicte confratrie magistrorum de esgrima et ejus confratribus teneant firmiter et observent ac teneri et observari inviolabiliter faciant per quos decet cauti secus agere fierive permittere aliqua ratione sive causa si dicti ofliciales et subditi preter ire et indignationis nostre incursum penam preappositam cupiunt evitare. In cujus rei testimonium presentem fieri jussimus nostro regio comuni sigillo quo nostri locumtenentes et capitanei generales presentis principatus Cathalonie et comitatuum Rossilionis et Ceritanie utuntur impendenti munitam quia in promtu non est sigillum regium comune nostrum. Data in nostra civitate Barchinone die decimo tercio mensis julii anno a nativitate Domino millessimo quingentessimo nonagessimo nono regnorum autem nostrorum anno secundo. - Yo el rey. - Dominus rex mandavit michi domino Petro Franquesa viso per Covarrubias vicecancellarium Sabater regentem cancellariam Fontanet pro generali thesaurario et me conservatorem generalem.
- Confirma vuestra magestad y de nuevo concede a los maestros de armas ciertos capitulos.

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CLXI, 29


CLXI
Núm. 29.

Hec est comemoratio maleficiorum quorum B. Mironis domino suo R. Berengario comiti barchinonensi et principi aragonensi injuste facit. Scilicet in primis noviter misit in honore de Ascleto parilios III gallinarum et hos retinet sibi et adhuc in predictum honorem recipit par unum caponum et retinet secura et fratrer ejus emit olim medietatem de borda una que fuit Ermengaudi Baioni et de hac borda aufert comiti taschas et decima et chesta. Iterum Berengarius Mironis habet aliam bordam in predictam villam de Ascleto in qua fecit mansos III cum adjutorio honoris et silvis et brugariis comitis de quibus mansis ipse accipit quartum et censum et pernas et caponis et in hoc stabilimentum perdit tascham et decima comes. - Iterum Berengarius Mironis emit medietatem de honore qui fuit olim Dominico Suniarii de Aganix. In hac et in alia medietate comes perdit tascham et decimam et chestam: et in predicta villa de Aganix habet in dominium Berengarius sepedictus Mironis inter mansos et bordas VII de quibus mansis ille accipit quartum et censum et cervicia et aufert comiti tascham et decimum de omni laboracione eorum. - Iterum in villa de Cabanes condam Petrus Ferreti habitabat et luit Terragonam sed antea in predicta villa magnam et bonam habebat vinneam de qua postea B. Mironis aufert decimam et tascham comiti. ln predicta villa B. donum recepit de medio manso qui quondam fuit de Petro Vives et per hoc comes perdit chestas et servicia ideo quia omnem mansum destructum est et ibi hominem nec feminam non manet: et in sepedicta villa B. Mironis fecit magnas domos et plantas et laborationes et de hoc et de aliud quod homines ejus laborant pro eo perdit comes tascham et decimum: et Guillelmus Poncii scit in rei veritate quia hoc prescriptum verum est.

martes, 24 de diciembre de 2019

XCI, reg 1 fol 18, mayo 1156


XCI
Reg.1 fol. 18. Mayo 1156.

In nomine Sancte et individue Trinitatis Hec est conveniencia et concordia que facta est inter domnum et illustrissimum Ildefonsum Ispaniarum imperatorem filiosque ejus Sancium et Ferrandum reges ac venerabilem R. comite Barchinonense. Ego igitur R. comes Barchinonensis princeps Aragonis ac Provincie marchio concedo et laudo et
recognosco illam divisionem et convenienciam per medium factam inter me et illustrissimum imperatorem Adefonsum et filios ejus regem Sancium atque Ferrandum de regno Navarre ejusdemque terris sicut olim statutum est inter nos et religione sacramenti firmatum et scriptura illa resonat que facta fuit in loco qui dicitur Tudilen justa
Aquas-calidas VI kalendas februarii anno Domini MCL. Concedo itaque et convenio ego predictus comes jamdicto imperatori Adefonso et filiis ejus suprascriptis ut nunquam recipiam nec manuteneam nec deffendam regem Sancium Navarre dictis neque factis nec auxilium ei prebeam aliquo modo contra voluntatem imperatoris et filiorum suorum. Ita quidem quod imperator et filii ejus non manuteneant nec defendant jamdictum regem Sancium Navarre nec auxilium ei prebeant aliquo modo dictis nec factis contra voluntatem meam. Et quia placuit excellentissime majestati domini imperatoris ad insolubile perpetue dileccionis vinculum innodandum dare filiam suam filio meo in uxorem ego innumerabiles ei gracias referendo jure matrimonii recipio eam filio meo in uxorem et do ei filium meum filie sue in virum in causimento et beneplacito suo. Prephatas autem conveniencias ego jamdictus comes laudo et per fidem meam sine dolo et fraude confirmo perficiendas atque complendas. Hoc Petrus cesaraugustanus episcopus et Guillermus barchinonensis episcopus per fidem et ordinem suam confirmant et Raimundus de Podio-alto et Palacinus ac Raimundus Ville-mulorum religione sacramenti hoc idem confirmant. Comes vero Arnallus palearensis et Guillelmus Raimundi Dapifer qui convenienciam inter nos factam juraverunt istas sub eadem atestacione juramenti confirmant. Acta conveniencia apud urbem Ilerdam mense maio era MCCXCV (1) anno ab incarnacione Domini MCLVI.
(1) El escribiente equivocó esta fecha al estender el documento. (MCCXCV : 1295)


Notas: regno Navarre, regnum Pampilonensium: reino de Pamplona, reino de Navarra.
Tudilen
justa Aquas-calidas, juxta: Tudillén junto a Aguas Cálidas, Aguas Calientes (termas), en MCL: 1150.
MCLVI: 1156.

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CLXV, perg 1 Alfonso 4 agosto 1162


CLXV
Perg. N°1 de D. Alfonso I. 4 ago. 1162.

Hoc est translatum fideliter factum. - Hec est sacramentalis condicio ultime voluntatis domini ac incliti Raimundi Berengarii barchinonensium comitis et aragonensium principis juxta quarti ordinis modum edite que instante periculo gravis infirmitatis cum scripta non fuit injuncta est Guillelmo Raimundi Dapifero et Arberto de Castrovetulo et magistro Guillelmo capellano suo ab eo ad manifestandum et corroborandum. Eapropter nos supradicti verum pariter dantes testimonium ante presenciam domini Bernardi terrachonensis archiepiscopi et Guillelmi barchinonensis episcopi et Petri ausonensis et Gaufredi dertosensis et Petri cesaraugustani episcopi et Guillelmi gerundensis et Artaldi elenensis et Martini tirasonensis et Guillelmi illerdensis et Mironis judicis et aliorum multorum terre magnatum tam aragonensium quam barchinonensium juramus per Deum vivum et verum et super sancta quatuor evangelia superque has condiciones manibus nostris jurando contingimus qui nos vidimus et audivimus et ibi presentes eramus quando predictus venerabilis comes proficiens ad colloquium constitum inter eum et romanum imperatorem apud civitatem de Thaurins gravatus infirmitate qua obiit in burgo sancti Dalmacii dum adhuc esset in sua plana memoria ac loquela ordinavit suam extremam voluntatem in suis solumodo verbis in quibus dimisit corpus suum ad sepeliendum Sancte Marie rivipollensi cum dominicatura de Mojon sicut jam sibi ante donaverat. Et dimisit filio suo majori Raimundo omnem suum honorem de Aragone et Barchinona atque universum alium suum honorem ubicumque eum habebat preter comitatum Ceritanie quem dimisit alio filio suo Petro integre cum omni honore quem Bernardus Guillelmus comes Ceritanie tenebat et habebat ad diem obitus sui in cunctis locis. Et dimisit eidem filio suo Petro senioraticum Carcasone et omnem alium suum honorem et fevum quem Trencavellus tenebat et per eum habebat. Et iterum dimisit eidem filio suo Petro suum jusquod in Narbonam habebat vel exinde ei pervenire debebat tali pacto ut hec omnia suprascripta que ei dimisit prefatus Petrus teneat et habeat per Raimundum fratrem suum majorem et exinde faciat ei hominium et fidelitatem et serviat ei. Et precepit ut totum illud quod dimisit filio suo Petro teneat Raimundus filius suus predictus donec Petrus frater ejus sit miles. Et dimisit regine uxori sue Bisuldunium et Ripas unde viveret. Et precepit quod si filius suus Raimundus obierit absque infante de legitimo conjugio omne quod ei dimisit revertatur ad Petrum filium suum et omnia que dimisit Petro statim revertantur ad Sancium filium suum minorem et faciat illas conveniencias et fidelitates et hominium Sancius Petro quas Petrus debebat facere Raimundo fratri suo. Et si jamdictus Petrus obierit priusquam Raimundus absque infante de legitimo conjugio omnis suus honor revertatur ad Sancium fratrem suum et faciat predictum hominium et fidelitatem atque servicium Raimundo fratri suo. Et si Raimundus et Petrus obierint sine infante de legitimo conjugio totus supradictus eorum honor reverteretur Sancio. Item dimisit totam capellam ecclesie Sancti Rufi que est apud Ilerdam et precepit ut omnia debita sua persolverentur de redditibus et exitibus sui honoris. Dimisit omnem suum honorem ac filios in bajulia tuicione et deffensione domini Enrici regis Anglie. Hoc totum jamdictus comes ita ordinavit suis solumodo verbis pridie nonas augusti anno ab incarnatione Domini MCLXII (1162) regni Ledoici regis junioris XXVI et post obitum suum sic stare mandavit. Deinde ingravescente langore ab hoc seculo ad Deum migravit VII idus ejusdem mensis immutata sua voluntate nobis scientibus. Hanc igitur hujus testatoris ultimam voluntatem nos jamdicti testes sicut vidimus et audimus et ab eo rogati extitimus infra VI menses coram supradictorum presencia legaliter jurejurando propriis manibus corroboramus. Late condiciones apud Oscam V idus octobris eodem anno. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi Sig+num Arberti de Castrovetulo. Ego Guillelmus ipsius domini comitis capellanus subscripsi.
- Sig+num Bernardi terrachonensis archiepiscopi. Sig+num Guillelmi Barchinonensis episcopi. Sig+num Martini tirassonensis episcopi. + Petrus ausonensis episcopus subscribo. Guillelmus Dei gracia gerundensis ecclesie episcopus subscribo. + Artalli elenensis episcopi. Sig+num Guillelmi ilerdensis episcopi. Petrus Dei gracia cesaraugustanus episcopus. Ego Gaufredus dertusensis diocesis episcopus.
- Preterea nos supradicti testes G. Raimundi et A. de Castro vetulo et G. capellanus juramus et testificamus quod supradictus venerabilis comes dum adhuc esset in sua plana memoria dimisit filio suo Petro totum feudum quod domna Ermengaudis vicecomitissa narbonensis per eum tenebat et Ugoni de Cervilione mille aureos in suo pignore de Villamajore quod jam ei subposuerat pro suo debito et ita verum esse manibus propriis juramus per Deum et hec sancta. - Sig+num Arnaldi Mir comitis pallariensis. Sig+num Petri de Castelazol. Sig+num Palasin. Sig+num Sancii Ennechons de Daroca. Sig+num Gallim Exemenes de Belgit. Sig+num Fertun Acenars de Tirassonia. Sig+num Deus ajuda. Sig+num Petro Lopez de Lusia. Sig+num Marcho de Oscha. Sig+num Petri Lopez de Luna. Sig+num Peregrini de Castelazol. Sig+num Fortunii de Stada. Sig+num Blascho Massa. Sig+num Arpa. Sig+num Raimundi de Podioalto. Sig+num Guillelmi de Cervera. Sig+num Geralldi de Jorba. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Raimundi Fulchonis Cardonensis. Sig+num Bertrandi de Castelleto. Sig+num Guillelmi de Montcada. Sig+num Arnalldi de Lerçio. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo junioris. Sig+num Ottonis. Sig+num Bernardi de Rochafret. Sig+num Raimundi de Torroja. Sig+num Guillelmi Montispessulani. Sig+num P. regine Aragonum et comitisse Barchinone uxor jamdicti comitis que hoc laudo et propria manu mea confirmo et corroboro. + Mironis judicis. Sig+num Bernardi Marcucii. - Sig+num Ugonis de Cervilione barchinonensis sacriste qui huic testamento interfui apud Sanctum Dalmacium et hujus rei testis sum et sicut vidi et audivi ita verum esse manu propria rogatus juro et afirmo per Deum et hec sancta. - Sig+num Dominici scriptoris qui hanc voluntatem novissimam et judicium domini comitis rogatus scripsit die et anno quo supra.


Nota:
Primera vez que aparece escrito Lerçio, Lercio.
P. regine Aragonum et comitisse Barchinone uxor jamdicti comitis que hoc laudo et propria manu mea confirmo et corroboro; Petronila – Peronella - Petrvs, reina de Aragón y condesa de Barcelona esposa del (ya dicho) antedicho conde que lo laudo y de mi propia mano confirmo y corroboro.
Sanctum Dalmacium: San Dalmacio, Sant Dalmau.

lunes, 23 de diciembre de 2019

LII, perg 12, 25 agosto 114*


LIl
Perg. N° 12*. 25 ago. 114*

Manifestum sit omnibus qualiter Raimundus Berengarii comes Barchinonensis ac princeps Aragonensis sepe conquestus est super ipsa casa quam dicunt Forteda quia facta erat contra ventum et comonimentum suum. Tandem in presentia multorum nobilium virorum prenominatus comes Raimundus venit super hoc ad finem et concordiam cum dompna Sibilla et cum Alaman et cum Amallo Sord sicut in hac carta subterius legitur ita. Ego igitur Raimundus Berengarii barchinonensis comes et princeps aragonensis dono laudo et firmo vobis supradictis Sibilla et Alaman atque Arnallo illam chasam que nominatur Forteda cum suis terminis et illa Corbela tali quoque modo ut deincebs habeatis hec omnia ad alodium proprium vos et omnes vestra projenies per omnia tempora. Retineo namque ibidem et omnibus meis successoribus intrare exire et guerrejare contra omnes homines et feminas et sint jamdicte chase in guarda et bajulia mea successorumque meorum omni tempore et habeam ibi intrare et exire et guerrejare contra omnes homines vel feminas pro mea propria facienda per omnia tempora. Accepi a vobis pro hoc dono CCC solidos monete Barchinone. Facta ista carta VIII kalendas septembris anno X regni Ledovici junioris. - Sig+num Raimundi comes. - Sig+num Geralli de Jorba. Sig+num Raimundi de Podioallo. Sig+num Gaucerandi de Pinos. Sig+num Guillelmi de Cervaria. Sig+num ....Sig+num Poncii scriptoris qui hoc scripsit die annoque prescripto.

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXXXVIII, varia I, liber feudorum, Alfon, 15


CXXXVIII
Varia I, liber feudorum. Alfon. I, n.1. fol. 15.

Hec est memoria de dono quod facit comes ad Petrum de Stopana per castrum Montsso quod recuperat. In primis donat ei Casteio Zeboler cum suis omnibus pertinenciis et donat ei leudam quam accipiat ad ipsam alchantaram videlicet de uno trossello medium morabetinum et de balas quartam partem morabetini: de equo aut equa aut mulo quatuor denarios: de bove vacha vel asino duos denarios: de quatuor ovibus denarium unum: de carga de chuiram aut de cera aut de oleo denarios XII. Et ista leuda nullo modo accipiatur nisi de illis rebus que causa vendicionis inde transierint et ulla alia leuda vetus aut nova ibi aliter non addatur neque accipiatur. Insuper donat ei Elis et duo castra Tamarit et Zaidin quando Deus ea dederit ei. Supradicta omnia donat ei a fueiro de Aragone et de rege Petro ac rege Sancio. De rebus vero milicie Templi vel de eorum propriis hominibus nulla leuda exquiratur nec accipiatur. Si autem quod absit constituta milicia Montssoni deficeret aut destrueretur jamdictus Petrus recuperet Montsso sine aliqua contradicione. Supradicta omnia donat ei comes per honorem ad fueiros de rege Petro et rege Sancio: et si Petrus recuperaret modo jamdictum castrum de Montsso recuperet comes prephatum honorem de Petro jamdicto.


Nota: equa: yegua, egua, equino...bove, bou, bovis, toro. Vacha: vaca.
Asino : asno ?
de
quatuor ovibus denarium unum: de 4 ovejas 1 denario.
Chuiram : cuiram, cuero ?
Oleo : aceite, oli. Öl, oil.
Casteio Zeboler:
denarium: moneda denario → dinero.
vetus aut nova: vieja o nueva. Castro-vetulo, comes vetulo, etc...
Elis ? Tamarit, Zaidin, cerca de Montsso, Monzón.
fueiro de Aragone: fuero de Aragón; fueiros de rege Petro et rege Sancio.