Mostrando las entradas para la consulta Martino Rex ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta Martino Rex ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

lunes, 1 de junio de 2020

XCI. Reg.n.1895, fol. 160. 4 feb. 1389.


XCI.
Reg.n.1895, fol. 160. 4 feb. 1389.
Johannes Dei gratia rex Aragonum etc. Fidelibus nostris Petro de Sancto Martino legum doctori Raymundo de La Via in legibus licenciato et Bernardo Strucii civi civitatis Gerunde salutem et graciam. Ecce quod nos pro sedandis et vitandis scandalis atque dampnis que de facili sequi possent et jam alias sequta fuere edocente experiencia manifesta rei publice civitatis predicte pretextu eleccionis consiliariorum ipsius civitatis duximus providendum quod in et de illis octuaginta personis que juxta privilegium civitatis predicte faciunt ejus consilium generale et de numero earum sint et esse debeant habeant atque possint viginti septem ydonee persone eligende ex utentibus officiis seu arte mecanica in civitate predicta scilicet ex quolibet officio civitatis jam dicte ille persone que juxta compartimentum inde fiendum convenerint seu contingerint eidem prout hec et plura alia in carta per nos de premissis concessa nostroque sigillo pendenti munita data ut infra lacius sunt contenta. Quamobrem de vestri industria legalitate et prudencia plenarie confidentes volumus vobisque insimul aut duobus ex vobis casu quo contingat unum vestium supra premissis et circa ea nolle aut non posse modo aliquo intendere seu vacare dicimus comittimus et mandamus quatenus investigetis et exquisitis viis et modis qui necessarii fuerint circa ista distingatis nominetis et in scriptis redigatis seu redigi faciatis ut eterne memorie comendetur quot persone eligi debeant atque possint ex quolibet officio civitatis predicte que sint de manu minori juxta privilegii jam alias inde facti seriem et tenorem usque ad complementum viginti septem personarum predictarum prout juxta vestras bonas consciencias inveneritis faciendum. Nos enim comittenles vobis et duobus vestrum sub forma predicta super predictis aut incidentibus dependentibus et emergentibus ex eisdem cum presenti plenarie vices nostras distinccionem ipsam nominationem et redaccionem in scriptis sic fiendam laudamus et approbamus ac servari ex tunc volumus et jubemus serie cum eadem. Data in villa Montissoni quarta die februarii anno a nativitate Domini MCCCLXXXIX. - Franciscus Çacosta. - Rex Johannes. - Idem.

viernes, 14 de febrero de 2020

XVII, perg 384, Jaime I, septiembre 1229

XVII. 
Perg.n.384. Jai.I.18 set. 1229. (Datum apud Tarrachonam quinto kalendas septemberis anno Domini millessimo CC vicesimo nono).

In Christi nomine. Manifestum sit omnibus quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum comes Barchinone et dominus Montispesulani promitimus vobis venerabilibus in Christo patribus S. Dei gratia Tarrachonensi archiepiscopo G. Vicensi B. Barchinonensi et G. Gerundensi episcopis vobis quoque fratri B. de Campaines tenenti locum magistri et preceptoris Riparie et Miraberti et vobis karissimo consanguineo nostro Nuno Sancii Hugoni comiti Empuriarum G. de Montecatano vicecomiti Biarnensi R. de Montecatano Raimundo Alaman Guillelmo de Claromonte et aliis omnibus qui nunc presentis estis in Tarrachona et debetis nobiscum personaliter proficisci ad insulas Majoricas Minoricas Eviçam et alias insulas que vocantur generaliter Baleares ad expugnandas inde barbaras naciones quod de tota terra civitatibus villis et castris terris heremis et populatis cum suis redditibus et rebus mobilibus et inmobilibus et exitibus universis que in hoc viatico adquiremus Domino concedente tam per terram quam per mare lezdis pedaticis ribaticis et aliis exitibus universis dabimus vobis vel vestris justas porciones secundum numerum militum et hominum armatorum quos vos vobiscum duxeritis et nos similiter habeamus partem nostram omnium predictorum secundum numerum militum et hominum armatorum qui nobiscum fuerint retentis nobis alcaceriis et staticis regum in civitatibus ultra debitam portionem nobis competentem. Et si forte Domino concedente adquireremus in hoc viatico alias insulas et terras sarracenorum vel res mobiles vel inmobiles per terram vel mare eodem modo inter nos et vos pro porcionibus legitimis dividantur. Et omnes divisiones iste fiant per cognicionem Berengarii Barchinonensis episcopi et G. Gerundensis episcopi fratris B. de Campaines Nunonis Sancii Hugonis comitis Empuriarum G. de Montecatano vicecomitis Biarnensis per quorum etiam cognicionem asignentur ecclesiis et clericis dominicature et redditus competentes. Item ad eorundem cognicionem remaneant ibi in stabilimento et in retinimento terre illi qui partem terre habere voluerint vel alios per se constituant defensores. Porciones autem vestras quas ibi habebitis vos et vestri teneatis per nos et successores nostros et ad nostram fidelitatem et consuetudinem Barchinone et detis nobis potestatem quandocumque voluerimus irati et paccati et porciones quas inde habebitis possitis vendere et alienare salva nostra fidelitate et dominio antedicto. Preterea omnes homines de terra nostra et aliunde venientes qui hoc jurare voluerint et venire nobiscum in viatico supradicto habeant similiter partes suas ad cognicionem supradictorum. Volumus etiam et statuimus quod illi qui partem habuerint de terris illis non possint guerrejare inter se dum fuerint in partibus illis nec guerram facere de terris illis. Ad majorem securitatem omnium predictorum nos Jacobus rex predictus juramus per Deum et hec sancta evangelia coram posita hec fideliter servaturos et ducturos nobiscum ducentos milites. Datum apud Tarrachonam quinto kalendas septemberis anno Domini millessimo CC vicesimo nono. - Postea in obsidione civitatis Majoricarum XIV kalendas octoberis fuerunt positi et electi de consensu domini regis et omnium predictorum in portionibus faciendis loco Guillelmi et Raimundi de Montecatano Raimundus Alaman et Raimundus Berengarii de Ager qui hec jurarunt et cum eis similiter in porcionibus faciendis Eximinus de Urrea et Petrus Cornelii qui hoc juraverunt.
- Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum comitis Barchinone et domini Montispesulani. - Sig+num Berengarii Barchinonensis episcopi qui promitto in manu Domini S. archiepiscopi Tarrachonensis me iturum et ducturum usque ad centum milites et quos potero servientes. - Sig+num Guillelmi Gerundensis episcopi qui promitto me iturum et ducturum milites quos potero et servientes. - Sig+num fratris B. de Campaines
tenentis locum magistri qui promitto me iturum cum militibus quos potero. - Sig+num Nunonis Sancii qui juro me iturum et ducturum usque ad centum milites salvo jure meo de Scunerio. - Sig+num Hugonis comitis Empuriarum qui juro me iturum et ducturum usque ad septuaginta milites et servientes quos potero. - Sig+num Guillelmi de Montecatano vicecomitis Biarnensis qui juro me iturum et ducturum usque ad centum milites et servientes quos potero et juramus portiones terrarum et rerum facere ut predictum est bona fide. - Sig+num Raimundi de Montecatano qui juro me iturum et ducturum usque ad quinquaginta milites. - Sig+num Raimundi Berengarii de Ager qui juro me iturum. - Signum B. de Sancta Eugenia et Guilaberti de Cruilis qui juramus nos ituros et ducturos usque ad triginta milites. - Sig+num Raimundi Alaman et Guillelmi de Claromonte qui juramus nos ituros et ducturos usque ad XXX milites. - Sig+num Geraldi de Servilione. - Sig+num Ferrarii de Sancto Martino. - Signum Guillelmi scribe qui mandato domini regis pro Guillelmo de Sala notario suo hanc cartam scripsit die et anno prefixis.


lunes, 1 de junio de 2020

LXXXVII. Reg.n.1894, fol. 226. 25 nov. 1388.


LXXXVII.
Reg.n.1894, fol. 226. 25 nov. 1388.

Nos Johannes etc. Ut civitas nostra
Vici importabilibus depressa oneribus et depauperata quamplurimum propter mortalitatem et fames que illich ut placuit Altissimo retro lapsis temporibus viguerunt et ob diversas alias raciones reparari melius valeat et aliquod suscipere incrementum: tenore presentis ad humilem supplicationem pro parte vestri consiliariorum proborum hominum et universitatis partis regie civitatis predicte propteren nobis factam concedimus universis et singulis tan masculis quam feminis cujuscumque legis status et conditionis existant qui ad eandem civitatem causa habitandi seu morandi venerint et de facto suum inibi foverint incolatum et etiam aliis qui aliunde venerunt et jam habitant seu de cetero habitabunt in ipsa civitate in parte videlicet regia seu ejus terminis quod possint et valeant habitare et morari ibidem cum eorum uxoribus familiis et bonis omnibus salve pariter et secure non obstantibus quibusvis criminibus excessibus vel delictis comissis vel comittendis per aliquem aut aliquos ex eis in quibuscumque civitatibus villis et locis ecclesiarum baronum militum civium et hominum villarum et terminis ac territoriis eorundem in quibus banniti a nobis aut officialibus nostris receptantur aut sustinentur ac receptari et sustineri consueverunt et de cetero etiam contigerit sustineri: ita quod pro predictis criminibus excessibus et deliciis non possint quandiu in parte regia civitatis jamdicte et ejus terminis habitaverint ut prefertur per nos vel officiales aut comissarios nostros quoscumque capi detineri impediri nec in personis vel bonis aliquatenus molestari quinimo sint abinde guidati et assecurati per totam terram et dominationem nostram dumna tamen in persona vel bonis alicujus vicini partis regie civitatis jamdicte vel terminorum suorum per ipsos damna vel injurie non fuerint irrogate. Mandantes per eandem de certa scientia et expresse inclito et magnifico infanti Martino fratri nostro carissimo et gubernatori generali in regnis et terris nostris ejusque vices gerentibus in Cathalonia et aliis universis et singulis officialibus et subditis nostris dictorumque officialium locatenentibus presentibus et futuris sub pena nostre gracie et mercedis ac mille florenorum auri a bonis eorum casu quo contrafecerint irremissibiliter habendorum et nostro erario applicandorum quatenus concessionem guidaticum et assecuramentum nostrum hujusmodi firmiter teneant et observent et contra non veniant quavis causa. In cujus rei testimonium hanc fieri et nostro sigillo comuni jussimus comuniri. Data Montisoni XXV die novembris anno a nativitate Domini MCCCLXXXVIII. - Rex Johannes. - Dominus rex mandavit michi Bernardo de Jonquerio.

martes, 17 de marzo de 2020

XIII. Perg.n. 72. Alfon.I. Nov. 1169.

XIII.

Perg.n. 72. Alfon.I. Nov. 1169.

Hoc est translatum bene et fideliter translatatum sub anno dominice incarnacionis MCCLII X kalendas marcii a quodam instrumento originali quod sic habetur. - In Christi nomine et ejus gracia cognitum sit omnibus hominibus quod ego Ildefonsus Dei gracia rex Aragone comes Barchinone et marchio Provincie una cum consilio et voluntate baronum curie mee scilicet catalanorum et aragonensium pro remedio anime mee et parentum meorum dono laudo atque in perpetuum concedo domino Deo et beate Marie et venerabili domui milicie Templi Salomonis et omnibus fratribus ibique Deo servientibus tam presentibus quam futuris illud castrum de Exuvert (castell de Xivert ?) et illud castrum quod vulgo dicitur Orpesa. Supradicta quidem duo castra dono laudo et in perpetuum concedo Deo et milicie Templi jamdicte cum omnibus terminis et tenedonibus suis tam per terram quam per mare heremis et populatis planis atque montanis pascuis silvis atque garriciis et cum omnibus aquis et adempramentis suis sicut ad illa castra pertinent vel ullo modo pertinere debent sicut unquam melius dici vel intelligi potest ad salvamentum et utilitatem milicie domus predicte: tali scilicet modo ut quandocumque ego vel successores mei predicta castra de manu sarracenorum per nos vel per nostros homines vel quolibet alio modo habere potuerimus jamdicta domus Templi habent illa castra cum omnibus terminis et tenedonibus suis jam supradictis in perpetuum sicut suprascriptum est ad suam propriam hereditatem et etiam per proprium alodium suum francum et liberum et quietum sine omni mala voce et absque omni contrarietate alicujus hominis vel femine. Suprascriptum autem donum sive donativum ego lldefonsus rex facio in manu domni Gaufredi Fulquerii ex cismarinis partibus tunc temporis tocius Templi milicie procuratoris et Arnaldi de Torre Rubea in Provincia et in Ispania ejusdem Templi tunc temporis ministri et fratris Begonis de Veineriis et fratris Geraldi de Castel-Presi et fratris Raimundi Guillelmi et fratris Raimundi de Cubells et fratris Raimundi de Cervaria necnon et quorundam aliorum fratrum ibidem existencium. Si qua vero persona supradictum donum sive donativum meum infringere voluerit vel atemptaverit in iram omnipotentis Dei et meam incidat et postmodum suprascriptum donum non minus firmum omni tempore permaneat. Similiter dono laudo atque in perpetuum concedo domino Deo et jamdicte domui milicie Templi et fratribus ejusdem Templi presentibus atque futuris totas illas leudas et usaticos atque passatges qui donantur vel ullo modo donari debent in jamdictis castris de Exuvert et de Orpesa vel in omnibus terminis suis heremis vel populatis. Facta carta in Jaca mense november era MCCVII anno ab incarnacione Dommi M°C°LXIX. - Signum Ildefonsi regis Aragone comitis Barchinone et marchionis Provincie. - Signum Guillelmi Barchinone episcopi. - Signum Raimundi de Monte-Catano.- Regnante me Ildefonso rege in Aragone et in Barchinona et Provincia episcopo Petro in Cesaraugusta episcopo Stephano in Oscha episcopo Martino in Tirasona episcopo Guillelmo Petri in Ilerda comite Arnaldo Mironis Palearensi in Ricla seniore Blasco Romeu mayordomus S. in Cesaraugusla Ximino de Artusellas stando alferiz domini regis Petro de Castell Azolo S. in Calatajub Sancio Necons S. in Darocha Galindo Xemeneç in Belxit Artaldo in Alagon Blascho Maza in Boria Petro Ortiz in Aranda Ximino Dorrea in Epila Fortunio Aznariz in Tirasona Petro de Arazuri in Oscha Arpa in Loaire Gombaldo de Benabent in Bel Petro Lopiz in Lusia Deus Aida in Sos Peregrin de Castellazolo in Barbastro et in Alquecer Fortunio de Stada in Montclus. - Sunt testes auditores Guillelmus episcopus Barchinone Raimundus de Montcada Petrus de Arazuri Petrus de Castellazol Petrus de Alcala Ximinus de Artusella alferiz domni regis Ximinus Romeu Petrus de Sancto Vincencio et Dol de Alcala. - Ego Bernardus de Calidis scriba regis hanc cartam scripsi et hoc sig+num feci. - Sig+num Dominici de Ivora presbiteri qui me pro teste subscribo. - Sig+num Bernardi de Bagaa presbiteri qui me pro teste subscribo. - Sig+num Petri Sort diachoni Mirabeti qui hoc translatum scripsit cum literis apositis in prima linea ubi dicit X kalendas marcii die et anno in capite prefixo.


miércoles, 4 de marzo de 2020

CXXVI, reg 1901, fol 68, 9 abril 1391

CXXVI. 
Reg. N° 1901, fól. 68. 9 abr. 1391.

Nos Johannes etcetera. Ut vos fideles nostri jurati et probi homines loci de Biesches Sobiron sufficere melius valeatis tam ad reparacionem pontis fustei quem in flumine de Gallego ad evitanda discrimina nunc personali et nunc bonorum amissione viatoribus illach transeuntibus jugiter iminencia edificari et construi fecit industria laudabilis antiquorum quam ad alia diversa onera quibus estis non modicum vos oppressi propter varia jurgia et rancores que in partibus ipsis olim detestabiliter sunt sequta: tenore presentis ad vestri supplicacionem humilem propterea nobis factam vobis ducimus concedendum quod possitis et vobis liceat imponere sive statuere sisas sive imposiciones tam in pane vino anona et carnibus quam in aliis rebus et mercibus quibuscumque exigendas et levandas per vos in dicta villa et ejus terminis in quibus contribuant seu contribuere habeant non solum habitatores dicte ville et terminorum ipsius sed etiam inibi declinantes mercantes et in eis modo aliquo contrahentes duraturas per decem annos a die qua ipsas colligere inceperitis in antea continue computandos. Possitis insuper ipsas imposiciones augere vel minuere et levari facere vendere seu arrendare conjunctim vel divisim ad unum anum et plures et pro illis precio seu preciis quibus melius et utilius fuerit vobis visum: peccunias vero ex ipsis imposicionibus proventuras in sustentationem seu opera pontis predicti seu alia onera et necessitates ipsi universitati incumbentes per vos et neminem alium distribui volumus et converti. De qua distribucione seu alias administracione atque pecunie recepcione nullum nobis vel officialibus nostris seu alii nostro nomine teneamini compotum reddere sive dare. Mandantes de certa scientia et exprese inclito infanti Martino duci Montisalbi fratri nostro carissimo gubernatori generali in omnibus regnis et terris nostris gubernatori et justicie Aragonis justitieque et aliis officialibus ipsius ville aliisque officialibus nostris presentibus et futuris et ipsorum locatenentibus quatenus presentem concessionem et graciam teneant firmiter et observent tenerique et observari faciant vosque in exaccione ipsarum imposicionum non perturbent quinimo vos ipsa uti permitant plenarie ut superius continetur durante tempore supradicto. In cujus rei testimonium presentem cartam vobis fieri jussimus nostro sigillo appendicio communitam. Data Cesarauguste nona die aprilis anno a nativitate Domini MCCCLXXX° primo regnique nostro quinto.- Rex Johannes.- Dominus rex in Aljafaria Cesarauguste XV° die junii anno XCI° mandavit mihi Jacobo Cavasthani et fuit tradita in hac forma etiam et signata. Thesaurarius sui anuli sigillo sigillatam ad scribaniam transmissit.

cxxvii-reg-1899-fol-192-15-abril-1391

//

Biesches Sobiron : 

Sobiron: Superarbe: Sobrarbe etc

https://es.wikipedia.org/wiki/Biescas


Biescas es un municipio de España, perteneciente a la comarca de Alto Gállego, provincia de Huesca (Aragón). Su población asciende a 1470 habitantes (INE 2016).

https://es.wikipedia.org/wiki/Biescas#/media/Archivo:Biescas_004.jpg



CXXVI, reg 1901, fol 68, 9 abril 1391, Biescas, Biesches Sobiron


Biescas está situado a 875 msnm a orillas del río Gállego, constituyendo la puerta de acceso al valle de Tena. Distante 16 km de Sabiñánigo y a 72 km de Huesca capital, es un nudo de comunicación importante entre la Jacetania y el Alto Sobrarbe. Es punto de conexión con el valle del río Ara a través del puerto de montaña de Cotefablo y villa-puente sobre el cauce del Gállego.

La distribución del casco urbano es alargada y paralela al río, diferenciándose dos áreas de altitud dispar: al oeste, el barrio de San Pedro, zona de ensanche y nuevas construcciones, y al este, el del Salvador, a su vez formado por el Barrio Alto o «La Peña» y el Barrio Bajo, donde se localizan el comercio y la administración.

El nombre de Biescas parece provenir del vocablo preindoeuropeo bizka, significando «altozano» o «colina», semejante a otros topónimos de lugares cercanos como Bescós o Biscarrués.

Los testimonios más antiguos de presencia humana en Biescas son las cistas eneolíticas —monumentos megalíticos funerarios— de la explanada de Santa Engracia, que pueden ser incluso anteriores al III Milenio a. C. Una de ellas, la que puede verse en la actualidad, ha sido reconstruida. Del la época romana quedan los restos de la calzada que se internaba por el Valle de Tena.

Es en la Edad Media cuando Biescas, dada su situación estratégica como cruce de caminos, empezó a formarse como tal. Aunque hay documentos de los siglos IX y X donde aparecen los nombres de Biascas o Biascasa, se piensa que se refieren a Biescas de Campo, llamado también Biascas de Obarra, y no a la villa del Alto Gállego. Parece que la primera vez que Biescas aparece documentada es en el Cartulario de San Juan de la Peña, entre 1020 y 1030. En 1391 aparece como Biescas Sobirón. (En el texto de arriba, Biesches Sobiron)

Biescas fue desde siempre villa de realengo y, en lo eclesiástico, siempre hubo dos parroquias, San Salvador y San Pedro, aunque se tiene noticia de dos templos más, San Torcuato y San Esteban. Igualmente se sabe que la Ermita de Santa Elena fue "reconstruida" en 1253 por Jaime I el Conquistador y dotada con privilegios por Fernando el Católico en 1484 y por Carlos I en 1525. La Ermita de la Virgen de la Collada es también medieval, aunque sus restos arquitectónicos son posteriores.

En el siglo XVI, Felipe II ordenó fortificar el Estrecho de Santa Elena para proteger sus reinos de posibles amenazas procedentes de más allá de los Pirineos. Con este fin, en la vecina Jaca se edificó la Ciudadela, así como otras defensas aún visibles en los valles del Aragón y del Ara. En ese contexto, los días 6 y 7 de febrero de 1592, ochocientos bearneses invadieron y ocuparon Biescas y el Valle de Tena durante once días, siendo luego derrotados en el Barranco des Luterians.

http://www.doatrip.com/es/europa/espana/biescas/historia/index.php

A mediados del siglo XIX, el historiador Pascual Madoz describe la villa como «de terreno áspero en su totalidad... Cruza el término el camino que desde Huesca conduce a Francia. Los demás son locales y todos se hallan en mal estado».

Durante la Guerra Civil, Biescas se vio involucrada en la batalla de Sabiñánigo —entre septiembre y noviembre de 1937—, en la que la 43.ª y la 27.ª divisiones del Ejército de la República lanzaron una ofensiva contra la I Brigada de la 51.ª División Nacional y voluntarios como los Panteras del Valle de Tena y la Compañía de Esquiadores. Biescas fue conquistada por efectivos republicanos al comienzo de dicha ofensiva, estimándose que, durante el transcurso de la batalla, el número total de bajas fue de unos 6000 combatientes.

El suceso más destacado en la segunda mitad del siglo XX, fue la riada del Camping Las Nieves, a menos de 1 km aguas abajo de Biescas. En la tragedia, acaecida el 7 de agosto de 1996, perdieron la vida ochenta y siete personas.

Desglose de población según el Padrón Continuo por Unidad Poblacional del INE.

Núcleos Habitantes (2016) Varones Mujeres
Biescas (localidad) 1122 577 545
Aso de Sobremonte 30 15 15
Barbenuta 6 5 1
Betés de Sobremonte 14 8 6
Escuer 33 20 13
Espierre 3 2 1
Gavín 91 46 45
Javierre del Obispo 15 10 5
Oliván 37 22 15
Orós Alto 21 13 8
Orós Bajo 22 14 8
Piedrafita de Jaca 39 25 14
Yosa de Sobremonte 28 14 14

Personajes ilustres:
Pedro de Isábal (1600 - ?), heterodoxo que fundó una secta místico religiosa, con un profundo trasfondo político, de la que era líder. Afirmaba estar poseído por el arcángel San Miguel.
Máximo Palacio (n. 1930), escritor biesquense en lengua aragonesa.
Fernando Escartín (n. 1968), ciclista profesional retirado que llegó a ser segundo en el Tour de Francia 1999.
Agustín Estaún Ypiens (n. 1900), Alcalde de Biescas
Agustín Estaún Lalaguna (n. 1870), Alcalde de Biescas

viernes, 14 de febrero de 2020

XVI, perg 365, Jaime I, 23 diciembre 1228


XVI.
Perg. n. 365. Jai. I. 23 dic. 1228. (Datum apud Barchinonam decimo kalendas januarii anno Domini millesimo CC vicesimo octavo.)

In Christi nomine. Manifesium sit omnibus quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum comes Barchinone et dominus Montispessulani promitimus vobis venerabilibus
patribus S. Dei gratia Terrachonensi archiepiscopo B. Barchinonensi G. Gerundensi et G. Vicensi episcopis et vobis karissimo consanguineo nostro Nuno Sancii Hugoni comiti
Empuriarum
G. de Montecatano vicecomiti Bearnensi G. de Cervaria R. de Montecatano Hugoni de Mataplana R. Alaman G. de Claro Monte R. Berengarii de Ager et omnibus aliis qui nunc presentes estis in nostra curia Barchinone quod nos personaliter transibimus in hac proxima estale ultima scilicet septimana mensis madii cum nostro navigio cum nostris exercitibus ad insulas Majoricas Minoricas Eviçam et alias insulas que vocantur generaliter Baleares ad expugnandas inde barbaras naciones: promittentes vobis omnibus et singulis bona fide et sine fraude quod de tota terra civitatibus castris et villis et terris heremis et populatis cum suis redditibus et rebus movilibus et inmobilibus et exercitibus universis que in hoc viatico adquiremus Domino concedente tam per terram quam per mare lezdis pedaticis ribaticis et aliis exitibus universis dabimus vobis justas porciones secundum numerum militum et hominum armatorum quos vobiscum duxeritis. Et nos similiter habeamus partem nostram omnium predictorum secundum numerum militum et hominum armatorum qui nobiscum fuerint retentis nobis alcaceriis et staticis regum in civitatibus ultra debitam portionem nobis competentem. Et si forte Domino concedente adquireremus in hoc viatico alias insulas vel terras sarracenorum vel res mobiles vel inmobiles in terra et in mari eodem modo inter nos et vos pro porcionibus legitimis dividantur: et omnes iste divisiones fiant per cognicionem Berengarii episcopi Barchinone Nunonis Sancii Hugonis comitis Empuriarum Guillelmi de Montecatano vicecomitis Bearnensis Raimundi Fulconis vicecomitis Cardone et Guillelmi de Cervaria per quorum etiam cognitionem assignentur ecclesiis et clericis dominicature et redditus competentes. Item ad eorundem cognicionem ibi remaneant in stabilimento et in retinimento terre illi qui partem terre voluerint et alios per se constituant defensores: portiones autem vestras quas ibi habebitis vos et vestri teneatis per nos et successores nostros et ad nostram fidelitatem et consuetudinem Barchinone et detis inde nobis potestatem quandocumque voluerimus irati et pacati et portiones quas ibi habebitis possitis vendere et alienare salva nostra fidelitate et dominio supradicto. Promitimus insuper vobis quod si de isto viatico desisteremus reficiamus vobis omnes missiones et expensas quas inde feceritis vobis eas averantibus ad consuetudinem Barchinone: et hec omnia promitimus vobis in Dei fide et nostra legalitate et in eo dominio quod in vobis habemus. Preterea omnes homines de terra nostra qui hoc jurare voluerint et venire nobiscum in viatico supradicto habeant similiter partes suas ad cognicionem supradictorum. Volumus etiam et statuimus quod illi qui partem habuerint de terris illis non possint guerrejare inter se dum fuerint in partibus illis nec guerram facere de terris illis. Ad majorem firmitatem omnium predictorum nos
Jacobus rex predictus juramus per Deum et hec sancta Evangelia coram nobis posita nos hoc fideliter servaturos et ducturos nobiscum ducentos milites. Datum apud Barchinonam decimo kalendas januarii anno Domini millesimo CC vicesimo octavo. - Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum comitis Barchinone et domini Montispesulani. - Sig+num Berengarii Dei gratia Barchinone episcopi qui promitto in manibus domini Sparagi Terrachonensis archiepiscopi me iturum et ducturum C milites et quos potero servientes. - Sig+num Nunonis Sancii qui juro me iturum et ducturum C milites et servientes salvo tamen jure meo Castri de Montveri et donacionem quam inde habeo. - Sig+num Hugonis comitis Empuriarum qui juro me iturum et ducturum LXX milites et servientes. - Sig+num Guillelmi de Montecatano vicecomitis Bearnensis F. de Sancto Martino G. de Cervilione qui juramus nos ituros et ducturos C milites et servientes.
- Sig+num Raimundi de Montecatano R. Berengarii de Ager qui juramus nos ituros et ducturos L milites et servientes. - Sig+num Berengarii de Sancta Eugenia Gilabertoni de Croyles qui juramus nos ituros et ducturos XXX milites et servientes. - Sig+num Hugonis de Mataplana Gaucerandi de Pinos qui juramus nos ituros et ducturos L milites et servientes. - Sig+num Raimundi Alaman Guillelmi de Claromonte qui juramus nos ituros et ducturos XXX milites et servientes. - Sig+num Guillelmi scribe qui mandato domini regis pro Guillelmo Rabacie notario suo hanc cartam scripsit loco die et anno prefixis.

xvii-perg-384-jaime-i-18-septiembre-1229

sábado, 21 de diciembre de 2019

XXXII, perg 116, septiembre 1140

XXXII

Perg. N°116. 16 set. 1140.

Universorum per orbem fidelium noticie pateat qualiter Adefonsus inclitus Aragonensium rex in suo pleno sensu et memoria et ad extremum etiam vite sue totum suum regnum quod ipse habebat et tenebat dedit in suo testamento dimisit omnipotenti Deo redemptori nostro ejusque sacrosancto sepulcro necnon et sanctissimo iherosolimitano ospitali venerandeque milicie templi et ut post obitum ejus hoc firmum et ratum haberetur suos homines jurare fecit. Qua de causa venerandus patriarcha domnus Guillelmus iherosolimitanus cum comuni capitulo totius sepulcri rogavit domnum Raimundum magistrum ospitalis Iherusalem rogandoque precepit et in suo arbitrio misit ut quicquid de parte hujus regni ad ospitale pertinente faceret similiter de alia parte que pertinet dominico sepulcro fecisset. Igitur supradictus Raimundus dum ad partes Ispanie venit hoc suprascriptum regnum tenentem Raimundum comitem barchinonensem invenit quem utilem ac necessarium ad regendam ac defendendam terram cognovit. Ideoque comunicato consilio cum omnibus cannonicis sepulcri quos invenire potuit cum Guillelmo videlicet priore Castelle cum Alexandro priore Gronii aliisque quampluribus ad utilitatem dominici sepulcri cannonicorum sicut fecit ad opus sue domus hanc cartulam sive hoc pactum facere jussit et hanc scripturam subtus scriptam in persona domini patriarche scribere fecit et firmavit ut dominus patriarcha hoc factum confirmet et sigillo suo assignet. Igitur ego supramemoratus Guillelmus Iherosolimitanus Dei gratia patriarcha una cum omni conventu totius ecclesie dominici sepulcri atque consilio et assensu nobilium militum Aragonensis regni qui hoc juraverunt damus et concedimus tibi suprascripto comiti barchinonensi Raimundo tueque cuncte projeniei ad servicium Dei et fidelitatem predicti sepulcri partem que pertinet dominico sepulcro suprascripti regni ut habeas et possideas tu et omnis projenies tua sub hac fidelitate evuo perhenni et secula cuncta. Quod si forte contigerit te sine legitima prole obire pars hec tibi adlata sine aliquo obstaculo sepulcro jamdicto remaneat. Et ego prenominatus Iherosolimitanus patriarcha Guillelmus una cum omnibus dominici sepulcri cannonicis retinemus in hac parte nostra tibi concessa in Barbastro in Oscha in Cesaraugusta in Darocha in Calataiud in Jacha et in omnibus aliis civitatibus quas Deo juvante acquirere poteris singulos homines de singulis legibus cum domibus et terris ac vineis pratis paschuis et aquis cunctisque eisdem domibus pertinentibus cum omnibus serviciis censibus et usalicis regi pertinentibus ita ut nec tu comes nec aliqua persona pro te in predictis hominibus vel eorum possessionibus audeas aliquid requirere nisi quod contra paganos cum priore terre te adjuvent. Sub hac etiam libertate similiter retinemus in omnibus castris et villis tocius regni ubi plusquam XXX villani fuerint habitatores singulos homines cum omnibus eorum serviciis et usalicis ut superius scriptum est. Predicta vero omnia nostre parti pertinentia tibi supra memorato comiti damus et confirmamus et de nostro jure in tuam potestatem tradimus et homines a juramento nobis facto absolvimus et in tua fidelitate et servicio summitimus. Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona contra hoc factum nostrum temere venire vel frangere (o fraugere) temptaverit iram Dei omnipotentis incurrat occulisque duobus in vita a fronte careat a corpore et sanguine Christi alienus existat atque in extremo examine cum Juda proditore participetur. Facta carta XVI kalendas octobris anno Dominice incarnationis millesimo centessimo XL. - Sig+num Raimundi magistri hospitalis. Sig+num Martini Prioris. Sig+num Frontini. Sig+num Ferriz. Sig+num Arpa. Sig+num Maza. Sig+num Fortun Garcez. Sig+num Garciacez. Sig+num Gali Xemenons. Sig+num Fortun Guerra. Sig+num Michael de Albero. Sig+num Lopo Blasco. Sig+num Lop Arcez Actani. Sig+num Cornelii Depespenen. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Poncii notarii comitis qui hoc scripsit rasis literis et emendatis in secunda in quinta et sexta linea et suprapositis in linea
VIII ubi dicitur prole.

Perg. N°116. 16 set. 1140.

Universorum per orbem fidelium noticie pateat qualiter Adefonsus inclitus aragonensium rex in suo pleno sensu et memoria et etiam ad extremum vite sue totum suum regnum quod ipse habebat et tenebat dedit et in suo testamento dimisit domino Deo redemptori nostro ejusque salutifero sepulcro necnon etiam sanctissimo iherosolimitano ospitali venerandeque milicie templi et ut post ejus obitum hoc ratum ac firmissimum perpetuo teneretur suos homines jurare fecit. Ea de causa Raimundus ospitalis predicti venerandus magister consilio ac precepto domini patriarche iherosolimitani totiusque conventus suprascripti ospitalis ad partes Ispanie venit et prephatum regnum illustrem Raimundum comitem Barchinonensem tenentem invenit quem utilem ac necessarium ad regendum et defendendum predictum regnum cognovit. Igitur ego supramemoratus Raimundus licet indignus ospitalis Iherusalem custos una cum Martino priore et Caexalo priore omnibusque aliis fratribus Ispaniarum atque consilio et assensu nobilium militum aragonensis regni qui hoc juraverunt damus et concedimus tibi supradicto comiti Raimundo Barchinonensi tueque cuncte projeniei ad servicium Dei et fidelitatem ospitalis predicti partem que pertinet ospitali suprascripti regni ut habeas et possideas tu et omnis projenies tua sub hac fidelitate evo perhenni et secula cuncta. Quod si forte contigerit te sine legitima prole obire pars hec tibi adlata sine aliquo obstaculo ospitali jamdicto remaneat. Et ego suprascriptus Raimundus una cum omnibus fratribus meis retinemus in hac parte nostra tibi concessa in Barbastro in Oscha in Cesaraugusta in Darocha in Calataiub in Jacha et in omnibus aliis civitatibus quas Deo juvante poteris adquirere singulos homines de singulis legibus cum domibus et terris ac vineis pratis pascuis et aquis cunctisque eisdem domibus pertinentibus cum omnibus serviciis censibus et usaticis regi pertinentibus ita ut tu comes nec aliqua persona pro te in predictis hominibus vel eorum possessionibus audeas aliquid requirere nisi quod contra paganos cum priore terre te adjuvent. Sub hac etiam libertate simililer retinemus in omnibus castris et villis totius regni ubi plusquam XXX villani fuerint habitatores singulos cum omnibus eorum serviciis et usaticis ut superius est scriptum. Quin etiam retinemus in Jacha tantum spatium terre quo domus et ecclesia ad opus ospitalis possint confici. Predicta vero omnia nostre parti pertinentia tibi supramemorato comiti damus et confirmamus et de nostro jure in tuam potestatem tradimus et homines a juramento nobis facto absolvimus et in tua fidelitate et servicio summitimus. Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona contra hoc factum nostrum temere venire vel frangere temptaverit iram Dei omnipotentis incurrat occulisque duobus in vita a fronte careat a corpore et sanguine Christi alienus existat atque in extremo examine cum Juda proditore participetur et hoc nostrum factum permaneat in secula firmum. Facta carta XVI kalendas octobris anno Dominice incarnationis millessimo CXL. - Signum Raimundi ospitalis magistri. Sig+num Martini Prioris. Fortunius abbas Montis Aragonis. Signum Frontini . Signum Ferriz. Signum Arpa. Signum Maza. Signum Fortun Garcez. Garci Garcez . Galind Xemenons. Fortun Guerra. Signum Michaelis Dalbero . Signum Lope Blasco. Signum Lop Garciaz Daitan . Signum Cornelii. Sig+num Raimundi comes. - Poncius scriptor comitis notavit. (alphabeto divisa) (1).

(1) Llamábanse escrituras partidas por alfabeto (alphabeto divisae) las que, escritas por duplicado en un mismo pergamino, llevaban trazado un alfabeto en el espacio en blanco que mediaba entre ambas copias. De este modo, cortando el pergamino, y dando una copia a cada una de las partes, las letras partidas servían de comprobante de la legitimidad de la escritura.

miércoles, 4 de marzo de 2020

CXXVIII, reg 1900, fol 28, 3 junio 1391

CXXVIII. 
Reg.n°1900, fól. 28. 3 jun. 1391.

Nos Johannes Dei gratia rex Aragonis Valencie Majoricarum Sardinie et Corsice comesque Barchinone Rosilionis et Ceritanie. Licet interiora per exteriora judicia judicentur et etiam arbitrentur atamen firmiora et veritatis constantiora persistunt que ad occulum patent quam que probacionum seu experienciarum formis ad veritatem deducuntur. Idcirco ad ingentem supplicacionem pro parte universitatis studii artis medicine generalis civitatis Ilerde et medicorum ejusdem propterea nobis factam tenore
presentis nostri privilegii cunctis temporibus valituri statuimus ordinamus ac etiam universitati studii predicti et medicis ac lucubrantibus in eodem presentibus et futuris concedimus quod infra tres annos a data presentis nostri privilegii in antea continue computandos et ex post de triennio in triennium perpetuo bajulus vicarius et curia seu
paciarii (pahers de Lérida, Leyda, Lleida, Ilerda) ac probi homines vel alii quicumque officiales civitatis predicte seu ille vel illi eorum ad quem seu quos pertineat seu spectet quomodocumque cum per vos universitatem predictam seu medicos ejusdem requisiti fuerint tradant et dent ac tradere et dare teneantur unum hominem cujuscumque legis seu status existat morti atamen ejus demeritis exhigentibus condempnatum vobis dictis medicis studii seu civitatis Ilerde antefate sic quod quacumque maneria seu specie mortis quam ejus demeritorum occasione subire debeat minime obsistente palam coram omnibus qui eum videre sic obire voluerint per officiales nostros predictos in aqua judicialiter demergatur et inibi penitus sufocetur: quo ab hac luce modo et forma predictis sublato per juncturas et partes et arterias corporis pro videndo membrorum occultorum disposicionem intercipiatur et incidatur ad vestre omnimode libitum voluntatis: que incisio apud medicos anathomia nominatur: qua quidem incisione seu mutilacione per eos facta corpus seu cadaver ipsius sic defuncti per vos tradatur ecclesiastice sepulture.
Mandantes per presens privilegium nostrum dictis bajulo vicario et curie paciariisque ac probis hominibus et ceteris officialibus dicte civitatis et aliis ad quos spectet presentibus et futuris quatenus hominem predictum in quolibet triennio cum per vos medicos qui nunc estis vel fuerint pro tempore in dicta civitate seu per majorem partem vestrum seu eorum requisitus seu requisiti fuerint ut prefertur tradant liberent atque dent pro dicta experiencia seu anathomia fienda omni difficultate cessante. Injungentes nichilominus inclito infanti Martino duci Montisalbi carissimo fratri nostro ac in omnibus regnis et terris generali gubernatori ceterisque universis et singulis officialibus nostris presentibus et futuris et aliis etiam ad quos spectet quatenus privilegium et ordinacionem nostras hujusmodi teneant inviolabiliter et observent tenerique et observari faciant inconcusse et non contraveniant seu aliquem contravenire permitant aliqua ratione: cum nos ob utilitatem et comodum rei publice et cum predicta in lumen et verificacionem artis medicine redundent sic de certa sciencia fieri ordinaverimus et velimus. In cujus rei testimonium presentem vobis fieri jussimus nostre majestatis sigillo in pendenti munitam. Data in loco Daytona tercia die junii anno a nativitate Domini millessimo trecentessimo nonagessimo primo regnique nostri quinto.- Sig+num Johannis Dei gratia regis Aragonis etcetera. Rex Johannes. - Testes sunt Eymericus de Scintillis Poncius de Perillionibus (Perelló) majordomus Bernardus Margariti Franciscus Çagarriga milites et Guillelmus de Vilarnau camerarius domini regis predicti.- Sig+num Bernardi de Jonqueriis secretarii dicti domini regis qui mandato ipsius hec scribi fecit et clausit cum literis rasis et emendatis in linea VI officiales nostros predictos.

cxxix-reg-1900-fol-58-5-julio-1391

lunes, 1 de junio de 2020

LXXXIX. Reg. N°1895, fol. 158. 4 feb. 1389.


LXXXIX.
Reg. N°1895, fol. 158. 4 feb. 1389.

Nos
Johannes Dei gratia rex Aragonum etc. non sine animi nostri comocione vehementi gravia pericula scandala atque dampna que vicibus geminatis externis temporibus parata audivimus et secuta pretextu eleccionis consilii civitatis Gerunde et que parari ac sequi possent de cetero ac verissimiliter conjecturari rei publice et statui tranquillo ipsius civitatis quam universaque alia nobis credita ab Alto ex nostre officio regie dignitatis tenemur servare totis viribus illibata in nostri pectoris scrinio plerumque moleste revolvimus prout decet. Cupientes igitur predictis que exemplo perniciosa existunt imponere debitum finem per quem ipsa res publica civitatis predicte a tantis periculis eruatur ac status ejusdem de cetero in pacis et amenitatis federe conquiescat: tenore presentis a die Circuncisionis Domini proxime instantis ad quinque annos continue secuturos inclusive et exinde quamdiu de nostre processerit beneplacito voluntatis firmiter durature volumus providemus statuimus concedimus et ordinamus quod in illis octuaginta personis que juxta privilegium civitatis predicte faciunt ejus consilium generale ac de numero eorum sint et esse debeant habeant acque possint viginti septem ydonee persone modo infrascripto eligende ex utentibus officiis seu arte mecanica in civitate jam dicta videlicet quolibet anno et etiam presenti ab octavadecima die decembris usque ad festum Circumcisionis Domini predictum exclusive eligantur per utentes officiis seu arte mecanica in civitate predicta aut majorem vel saniorem partem ipsorum et non per alios quoscumque quinquaginta quatuor persone ex suficientioribus utentium officiis seu mecanica arte predictis noticie ipsorum officiorum et cujuslibet eorum seu majoris vel sanioris partis cujuslibet officiorum aut dicta arte utentium in civitate ipsa scilicet ex quolibet officio ejusdem civitatis duplum illarum personarum quem juxta compertimentum inde cum provisione nostra die date presentis confecta fiendum conveniant seu pertineant eidem: ante cujus quidem festi Circumcisionis Domini diem ipsas quinquaginta quatuor personas juratis qui tunc erunt civitatis pretacte per dictos utentes officiis seu arte predictis aut partem eorum quam ipsimet duxerint ordinandam nominari et tradi in scriptis volumus et jubemus: ipsi enim jurati quibus tales persone nominate fuerint et tradite in scriptis viginti septem personas tantum ex quinquaginta quatuor supra dictis teneantur eligere et omnimode acceptare ac inter consiliarios civitatis jam dicte et de numero eorum deputare et nominare contradiccione omnimoda penitus resecata. Prefate autem viginti septem persone modis predictis electe nominate tradite in scriptis acceptate et deputate una cum aliis in consiliarios juxta privilegium consiliariorum de quo mencio supra habetur tunc electis seu eligendis uno anno continuo consiliarii civitatis prelibate publice nominentur ac in consiliis et aliis actibus statum ipsius civitatis concernentibus qualitercumque esse et intervenire habeant atque possint vota dare ac alia facere que consiliarii civitatis pretacte facere consueverunt. Nos itaque dictis utentibus officiis seu mecanica arte in civitate memorata presentibus et futuris cum hac eadem concedimus et licenciam plenariam elargimur quod absque metu et alicujus pene incursu pro predictis et unoquoque ipsorum quotiescumque et in illis loco seu locis quibus eis fuerit bene visum per tempora superius denotata valeant se congregare ac dictas quinquaginta quatuor personas ex se ipsis eligere juratis tradere et nominare ac alia facere et tractare que superius sunt contenta et circa ipsa necessaria fuerint seu opportuna culpa crimine seu pena eis vel alicui ex ipsis minime imponenda: hoc proviso per nos et debite declarato quod si accidat aliquod officium ex officiis civitatis pretacte ut puta per defectum seu discordiam aut alias non eligere posse ex utentibus officio tali partem eidem contingentem possit eandem eligere ex personis utentibus alio officio atque arte in civitate predicta prout sibi fuerit bene visum. Adjicimus tamen et hujus serie providemus quod si et ubi contingat uno anno vel annis utentes officiis seu arte predictis dictas quinquaginta quatuor personas seu aliquas earum ex se ipsis temporibus statutis non eligere nominare et tradere ut prefertur juratis civitatis predicte qui tunc erunt juxta privilegii consiliariorum predicti seriem pleniorem eo anno vel annis dumtaxat prefatas quinquaginta quatuor personas seu eas que defecerint ad complementum viginti septem predictarum de aliis quibusvis utentibus officiis seu arte predictis in ipsa civitate eligere possint et nominare presente tamen in suis permanente robore et valore sic quod aliis annis ipsa durante eadem uti libere possint. In presente vero aut contentis in ea intellegi nolumus seu comprehendi notarios draperios et mercatores predicte civitatis presentes nec futuros nec aliquem ex eis cum de manu mediocri nominentur prout in dicto privilegio consiliariorum lacius continetur et sub his non debeant modo aliquo nominari: et mandantes per hanc eandem firmiter et districte inclito infanti Martino duci Montisalbi carissimo fratri nostro ac nostrorum regnorum et terrarum gubernatori generali gubernatori Cathalonie vicario bajulo subvicario subbajulo juratis consiliariis et probis hominibus civitatis predicte universisque aliis et singulis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris et locatenentibus officialium predictorum quatenus provisionem nostram presentem ratam habeant teneant et observent ut superius est contentum et contra non faciant vel veniant aliqua racione. In cujus rei testimonium presentem fieri jussimus nostro sigillo pendenti munitam. Data in villa Montissoni quarta die februarii anno a nativitate Domini MCCCLXXXIX regnique nostri tercio. - Franciscus ça Costa. - Rex Johannes. - Johannes Robiol mandato domini regis facto ad relacionem Francisci de Castillone legum doctoris et Sperendeu Cardona jurisperiti consiliariorum et promotorum. - Viderunt eam Franciscus de Castillone et Sperendeu. - Idem.

LXXXII. Reg.n.1890, fol.131.20 mar.1387.


LXXXII.
Reg.n.1890, fol.131.20 mar.1387.

Nos Johannes Dei gratia &c. viso quodam privilegio facto et concesso universitati Ilerde per serenissimum dominum Petrum recolende memorie regem Aragonum genitorem nostrum dato et acto Barchinone XXVII die marcii anno a nativitate Domini MCCCLXXXVI ejusque bulla plumbea impendenti munito continente ordinaciones quas idem genitor noster servari exinde voluit super eleccionibus paciariorum (paheres de Lérida) consiliariorum et aliorum officialium in dicto privilegio contentorum et super convocacione ac celebratione consiliorum generalium et particularium civitatis ipsius: et intellecto quod ipsis ordinacionibus deductis in praticam sequebantur aliqua inconveniencia et specialiter difficultas habendi consilia generalia vel particularia ob que negocia dicte civitatis turbabantur protelabantur nimium et sepissime in devium veniebant: idcirco suplicantibus nobis Dominico de Montsuar et Nicolao Çabaterii nunciis dicte civitatis in nostra curia presentibus habito super hiis maturo et digesto consilio informati ad plenum per fidelem consiliarium et negociorum nostre curie promotorem Andream de Contijoch qui ut locumtenens regni diu fuit et stetit in civitate predicta et semel mandato regio fecit elecciones consiliariorum dicte civitatis interfuitque sepissime in ejus consilio in quibus ut dixit nedum expediens imo neccessarium erat provisiones facere infrascriptas correcciones et suplicaciones fecimus que sequntur quas ut ab ipsis consiliariis melius intelligi valeant in vulgari poni fecimus ut sicut alie quas corrigunt et suplent habeant vim robur et firmitatem privilegii cunctis temporibus pereniter valituri.
- Primerament com en la dita ordinacio real entre les altres coses per toldre cas ques poria sdevenir es assaber que per absencia de alguns nos poria tenir consell general si tots los cinquanta consellers qui fan consell general hi havien a esser ni consell particular si tots los XXII consellers qui fan consell particular hi havien a esser sia expressament contengut et ordenat que si alguns dels dits consellers seran absents o empaxats axis com dit es pus quels consellers sien appellats publicament e axi com es acostumat que almenys XXX prohomens hajen a esser en los consells generals es assaber nou dels quinze de la ma major et nou dels XV de la ma mijana e nou dels XV de la ma menor e tres dels V consellers dels officis axi que entre tots sian almeyns XXX e que almenys XV hajen a esser en los consells particulars es assaber V dels consellers de la ma major e V daquells de la ma mijana et V daquells de la ma menor e si aquell un dels XXII qui fan consell particular qui es dels officis es a compliment dels dits XV que puxa esser: e segons informacio quel senyor rey ne ha hauda aço import en si gran difficultat de haver et tenir consell algu general o particular en la dita ciutat per tal com es leugera cosa de fallir en los consells generals algun conseller dels nou qui de cascuna ma hi ha a esser almenys axi que posat que en los consells generals ne haje nou o X o XV de cascuna de les dues mans et de la tercera ma no ni fall sino un posat quen hi haje per ventura VIII o si nhi fall un dels consellers dels officis qui almenys hi ha a esser nos pot tenir consell general o posat que en los consells particulars ne haje a esser de cascuna de les dues mans si nhi fall un dels V de la tercera ma qui hi han a esser nos pot tenir consell particular de que shan seguits en la dita ciutat segons quel dit senyor ha sabut despuys que la dita ordinacio ses feta grans inconvenients e distrigament et allongament del affers de la dita ciutat: corregin en aço la dita ordinacio reyal vol ordone e stableix que daqui avant puys quels consells generals sien appellats publicament tota frau cessant ab crida e ab albarans segons que es acostumat los cuals albarans se hajen a fer a tots los cincuanta consellers o a lurs alberchs posat que absens o empatxats sien que almenys XXX consellers dels dits L facen consell general axi com era ja ordonat: mas que daci avant no sia feta differencia de les mans de que devien esser ans bast en tots los dits consells generals quey sien XXX consellers o pus tro en nombre de L de mans se vulle sien de la dita ciutat e semblant sia en los consells particulars on hajen a esser almenys quinze: es assaber que pus que tota frau cessant sien fets los dits albarans a tots los XXII consellers qui fan consell particular o a lurs alberchs posat que empatxats o absents sien ey seran almenys XV consellers quels XV facen consell particular no fahen differencia de quals sien e ab aço seran tolts los inconvenients quis seguien con era feta differencia de les dites mans. Item es contengut en la dita ordinacio que en algun consell general o particular o altre de la dita ciutat no gos entrar algu qui no sie conseller exceptats los pahers e algunes persones alli nomenades. E com sie necesari quel dit sindich de la dita ciutat sie o puxe entrar en aquells per tal que sie informat dels fets o drets de la dita ciutat per los quals ha a esser e entervenir sovin en les corts et altres lochs: per ço lo dit senyor rey suplin en aço la dita ordinacio ordona e stableix quel sindich de la dita ciutat qui es o sera daquiavant puxe entrar esser e estar en los consells generals particulars et altres de la dita ciutat tota pena cessant mas que noy haje veu alguna. Mes avant lo dit senyor supplin en aço la dita ordinacio volent provehir a cas ques poria sdevenir es a saber si per qualque necessari se esdevenia que en la dita ciutat hagues obs consell general o particular con la host es fora de la dita ciutat: vol ordona et stableix que daqui avant per tots temps con la host deura exir de la dita ciutat per host reyal o vicinal o altre qualsevol raho quels quinze consellers de la ma major elegesquen III consellers de si mateixs els XV consellers de la ma mijana altres tres consellers de si mateixs els XV de la ma menor altres III de si mateixs els V consellers dels officis ne elegesquen un de si mateixs. Guardense pero tots los damunt dits L consellers que elegesquen cascuns de si mateixs aquells que sien pus vells o inhabils a hostejar o qui per altra raho alguna haurien a romanir. E si avenir no sen poden cascuns de sa ma entre si mateixs quel official qui traura la dita host ab consell dels pahers los elegesque: los quals deu consellers axi elets romanguen en la dita ciutat. E si cas sera que per alguna causa o raho necessaria hauran obs consell general dins la dita ciutat la dita host difora lavors los X consellers elegesquen XX homens los millors o pus enteses daquells qui romases seran en la dita ciutat ab los quals e ab los dos pahers qui tots temps acostumen romanir absent la dita host facen consell general guardantse que nol tinguen si per gran et fort necessaria causa no sera. Item es contengut en lo dit privilegi reyal que si algun clergue ancara conjugat sera elet a conseller daquells VIII consellers qui han a termenar los bans de la dita ciutat no sia admes a usar del dit offici de conselleria si donchs abans no assegura sufficienment en poder del veguer de Leyda ab pena de M solidos barchinonenses e ab fermances legues que durant lo dit offici de conselleria no allegara corona ne haura recors a jutge o cort eclesiastica per algun fet civil o criminal ne per algun ban: e segons que de cert lo dit senyor ha sabut algun qui sia estat elet a esser dels dits VIII consellers no haje volguda fer ni donar la dita caucio ans expressament hajen tots dit que no volen esser consellers si a darla han e quels plau molt que noy sien admeses com sia offici de carrech et destorb de lurs affers e del qual no han algun salari: per ço lo dit senyor hagut per cert que jatsia puxen esser forçats o pendre lo dit offici de conselleria pero no poden ab justicia esser forçats a dar la dita caucio: per ço revoca et tol de tot en tot la dita caucio e vol que sia axi com si en lo dit provilegi posada no fos. En totes les altres coses vol e ordona lo dit senyor a que stiguen en sa força et valor lo dit privilegi et ordinacio dels consells de la dita ciutat e de les eleccions en aquell ordenades e totes et sengles altres coses contengudes en aquell lo dit senyor confirma loa et approva axi com a coses be et rahonablement ordenades.
- Mandantes itaque firmiter et expresse sub pena in dicto privilegio contenta curie et vicario Ilerde vel ejus locumtenenti paciariis et probis hominibus ac toti universitati Ilerde et singularibus ejusdem presentibus et futuris quatenus correcciones et suppleciones nostras hujusmodi factas de certa sciencia et consulte teneant firmiter et observent tenerique et observari ab omnibus faciant inconcusse nichil la contrarium tentaturi. In cujus rei testimonium presentem vobis fieri et sigillo nostro impendenti jussimus comuniri. Data Barchinone XX die marcii anno a nativitate Domini MCCCLXXXVII regniquo nostri primo. - Franciscus Çacosta. - Sig+num Johannis Dei gratia regis Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comitisque Barchinone Rossilionis et Ceritanie. - Testes sunt infans Martinus dux Montisalbi Raimundus vicecomes de Roda Gastonus de Monthecatheno Eymericus de Cintillis et Jacobus Castellarii milites. - Dominus rex presente infante Martino duce Montisalbi mandavit michi Bernardo de Jonquerio.

domingo, 15 de marzo de 2020

XI. Perg.n.5*, Alfon.I.27 jul. 1168.

XI. 

Perg.n.5*, Alfon.I.27 jul. 1168.

Hoc est translatum fideliter translatatum II kalendas september anno ab incarnatione Domini MCCXVI cujusdam .... In Christi nomine .... virtute Ildefonsus Dei gratia rex Aragonum ... comes Barchinone et marchio Provincie et Guillermus Raimundi Dapiferi et Raimundus de Montecateno et Petrus de Subiratis consilio Guillelmi Montispessulani et aliorum baronum curie donamus et concedimus vobis Geraldo de Rivo et Petro de Sancto Martino et Raimundo de Cheral omnique progeniei atque posteritati vestre Peduls cum omnibus terminis et pertinenciis suis et ipsam montannam de Mons-Agar simul et Arberiars sicut terminantur de Collo-Spine usque ad Collum de Bene et usque ad viam antiquam de Orta et usque in ipso loco ubi dividitur via de Orada et de Bene. Hec suprascripta omnia sicut ab istis terminis includuntur donamus et concedimus vobis cum ingresibus et egressibus suis aquis pascuis erbis venacionibus montibus et cum omnibus his que ad servicia hominum pertinent quod ea omnia habeatis et teneatis et possideatis vos et progenies vestra et omnes illi qui ibi populaverint francha et libera et ingenua libere et quiete potenter et integriter ad furos Cesarauguste ad faciendas omnes voluntates vestras plenarie. Et ego Petrus de Subiratis retineo michi et meis terram ad unum par bovum sicut eam michi dabitis. Et donamus vobis et progeniei vestre ipsum castrum de Peduls quod vos teneatis in perpetuum per nos et donetis nobis et successoribus nostris vos et vestri potestatem de ipso castro irati et pacati quando nos vel homo per nos quesierimus vobis. Et donamus vobis et progeniei vestre duas partes de omnibus exitis qui de castro exient et de terminis suis scilicet de justiciis de chestis de forciis trobis et de omnibus qui ad senioraticum pertinent: et retineo ego Petrus de Subiratis terciam partem. Donamus itaque vobis omnes stachamentos: sed cum ego Petrus de Subiratis ibi fuero quod eos accipiam si accipere eos voluero salvis vestris duabus partibus. Donamus etiam vobis omnes stabilimentos. Hec superius scripta donamus vobis et progeniei vestre in perpetuum ad omnes voluntates vestras faciendas salva fidelitate nostra et successorum nostrorum per secula cuncta. Si quis hanc cartam violare voluerit nihil valeat sed in duplo componat et postea hec carta firma permaneat. Que fuit facta VI calendas augusti anno Domini Jesu MCLXVIII° - Sig+num Ildefonsi regis Aragonis et comitis Barchinone et marchionis Provincie. - Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. - Sig+num Raimundi de Montecateno. - Sig+num Petri de Subiratis.
- Sig+num Guillelmi Montispesulani. - Sig+num Petri de Sancto Minato. - Sig+num P. filii P. de Sancto Minato. - Sig+num Guillelmi Garidelli. - Sig+num Guilaberti Anglisi. - Sig+num Arnaldi Garidelli. - Sig+num Boni Vasalli de Moro. - Sig+num Crispini qui hanc cartam scripsit die et anno ut supra. - Sig+num Raimundi Capellani. - Sig+num Guillelmi presbiter. - Sig+num de Cardona vicarii Dertuse. - Ego Bernardus Tolsani hoc scripsi et hoc feci + cum literis rasis et rescriptis in linea Va die et anno quo supra.


XII
El lugar de Horta (antiguamente Orta), está documentado en 1153 por primera vez, como fronterizo en la donación del castillo de Miravet -después de la conquista de Tortosa el 1148-, parece que hacia el 1163 fue conquistado por Alfonso II de Aragón, el que el 1165 dio carta puebla, según los fueros de Zaragoza, a quienes poblaran los términos de Horta y Bene.
El 1174, Alfonso II dio la jurisdicción del lugar a los templarios y, en 1182, los Moncada renunciaron a los derechos que tenían.
El 1192, el maestro provincial del Temple dio a los habitantes de Horta una nueva carta de población según las costumbres de Lérida. Al suprimirse los templarios, a principios del siglo XIV, Horta pasó a los hospitalarios de la castellanía de Amposta.
En 1359, Horta comprendía, además, los puestos de Arnes, Ferres -ahora despoblado del término de Horta, Bot, Caseres, Mudèfer y quizás Prat de Comte. En el siglo XIV se inició un aumento de población -de 43 fuegos en 1358 a 81 en 1378- que continuó los siglos XV y XVI. De este momento, son buena parte de los edificios más representativos del núcleo -ayuntamiento, casa del Diezmo-. En el siglo XVII, durante la Guerra de los Segadores (1640), Horta fue saqueada y tomada por asalto para evitar que cayera en manos castellanas. Los censos del siglo XVIII y del XIX vuelven a señalar un incremento de la población, hasta principios del siglo XX. En 1919 se empezó a nombrar Horta de San Juan.

sábado, 15 de febrero de 2020

XIX, perg 633, Jaime I, 17 mayo 1234

XIX.
Perg. n. 633. Jai. I. 17 may. 1234.

In Christi nomine. Notum sit cunctis quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum et regni Majoricarum comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani predecesorum nostrorum sequentes vestigia apud Terrachonam in generali curia constituti habito consilio episcoporum et aliorum Ecclesie prelatorum et magistrorum Templi et Hospitalis ac nobilium subscriptorum ad honorem Dei el subditorum nostrorum paces et treugas ultimas quas olim fecimus Barchinone quando ivimus ad Majoricas penitus renovantes et iterum confirmantes ea que de nostris regalibus et de ecclesiis katedralibus et aliis per Cataloniam constitutis de clericis et locis religiosis de venerabilibus domibus Hospitalis et Templi cum omnibus rebus suis et hominum eorum mobilibus et inmobilibus sicut in cartis nostris plenius continetur quedam capitula eisdem pacibus dignum duximus adjungenda omnem superfluitatem a nobis penitus resecantes ut cum Dei auxilio infideles barbaras naciones expugnemus salvis in omnibus usaticis et consuetudinibus Barchinone. In primis statuimus quod omnes homines de pede tam rustici quam villani sive sint nostri sive ecclesiarum vel locorum religiosorum sive militum sive de alodio sive de feudo cum guerra et sine guerra sint sub pace et treuga firma et secura sub fidelitate et legalitate nostra cum omnibus rebus suis mobilibus et inmobilibus exceptis personis illorum qui in cavalcatis inventi fuerint vel forte caperentur in castro vel forcia aliqua expugnata. Veruntamen postquam reversi fuerint de cavalcatis sint salvi et sub ipsa pace libentes et securi cum suis bestiariis grossis et minutis ortis campis et vineis domibus possessionibus arboribus cujuscumque sint generis ac rebus aliis mobilibus et inmobilibus que dici vel cogitari possunt ad eosdem homines pertinentes exceptis latronibus et raptoribus manifestis. Item statuimus quod nullus homo capiat per se vel per alium nec raubet nec raubari faciat aliquem de genere laicum vel clericum nisi ipsum acuidaverit antea per quinque dies: et hoc intelligimus de illis qui non sunt in guerra nec sunt valitores alicujus guerre: et qui ceperit vel iterfecerit eum sit statim traditor. Item statuimus quod nullus vicarius noster vel aliquis homo de vila pignoret aliquem militem vel ejus hominem vel ecclesiarum vel locorum religiosorum vel faciat eis aliquod malum pro aliquo malefacto debito vel delicto nisi primum invenerit fatigam directi in eo vel in domino suo: quam si invenerit possit suum debitum pignorare in omnibus rebus suis exceptis personis hominum et animalibus aratoriis que omnia sint in pace. Eodem modo milites vel eorum homines nec homines ecclesiarum vel locorum religiosorum non possint nostros homines nec alios pignorare nec malum eis facere sine premissa fatiga inventa in nostris hominibus vel nobis vel in vicario sub quo nostri homines fuerint constituti. Item statuimus quod nullus reptatus de bauzia sustineatur in nostra curia vel alibi nisi se purgare voluerit de bauzia secundum consuetudinem Barchinone. Item statuimus quod nos nec aliquis subditus noster non comedamus in die nisi de duabus carnibus semel et de una istarum possint fieri assature si alie assature ut edi et porcelli defuerint et de istis duabus carnibus non possint preparari nisi uno modo: de una vero carne possit prendere vel tenere. Carnes vero salse sive sicce vel venaciones in istis duobus carnibus minime computentur: de quibus venacionibus ita statuimus ut ille qui ceperit eas preparet sibi quot modis voluerit. Qui autem emerit eas non possit preparare nisi de una venacione: si vero date sibi fuerint faciat de ipsis ac si cepisset eas. Item statuimus quod nos nec aliquis subditus nobis non portet vestes incisas listatas vel trepatas nec portet in vestibus aurum vel argentum nec aurifrigium nec auripellum nec setam sutam nec cembelinum nec erminium nec lutriam nec aliam pellem fractam vel retortam nec allibails cum auro vel argento sed erminium vel lutriam integram simplicem solummodo in longitudine incisam circa capucium cape et aperaturas manicarum quas dicuntur braçaleres et in capitibus manicarum et in mantellis similiter et cotis sive garnatxiis. Item statuimus quod nos nec aliquis alius homo nec domina demus aliquid alicui joculatori vel joculatrici sive soldadarie seu militi salvatge sed nos vel alius nobilis possit eligere et habere ac ducere secum unum joculatorem et dare sibi quod voluerit. Item statuimus quod nullus filius militis qui non sit miles nec ballistarius sedeat ad mensam militis vel domine alicujus nec calcet caligas rubeas nisi sit talis qui secum milites ducat. Item statuimus quod nullus joculator nec joculatrix nec soldataria presentes vel futuri nec illa que olim fuit soldataria sedeant ad mensam militis nec domine alicujus nec ad gausape eorundem nec comedant nec jaceant cum aliqua dominarum in uno lecto vel in una domo nec osculentur aliquam earundem. Item statuimus quod nullus faciat aliquem militem nisi filium militis. Item statuimus quod omnis homo sive miles sive alius qui iverit cum domina generosa sit salvus et securus nisi fuerit homicida. Item statuimus quod non fiant tornejamenta voluntaria nisi fuerint in guerra. Item statuimus quod per singulas civitates et castella et loca nostra et nobilium et militum et locorum religiosorum omnium Catalonie apud Ilerdam et in locis Catalonie ubi currit moneta jaccensis vendatur kaficium Ilerde frumenti ad precium viginti quinque solidorum et kaficium ordei XV solidorum et in aliis locis ubi sunt diverse mensure vendatur mensura illa secundum quantitatem kaficii llerde. In Catalonia ubi currit Barchinone moneta vendatur quarteria Barchinone de frumento al plus XX solidos et quarteria ordei septem solidos quarteria siliginis octo solidos et in aliis locis Catalonie ubi sunt diverse mensure vendatur mensura illa secundum valorem et quantitatem quarterie Barchinone. In episcopatu vero gerundensi migeria de frumento ad plus vendatur VI solidis et de ordeo IIII solidos migera de monellis de frumento IIII solidis et dimidium et de ordeo III solidis et ad hanc racionem cetere mensure que sunt in episcopatu gerundensi valeant et vendantur: in Catalonia vero ubi currit moneta acrimontensis vendatur frumentum et ordeum ad valorem cambii jaccensis et ad quantitatem mensure ilerdensis. Si quis vero ex prestito debebit bladum solvat predictam summam peccunie si maluerit et non teneatur reddere bladum pro blado. Valeat hoc statutum a festo sancti Johannis de junio usque ad unum annum. Item statuimus quod per quamlibet civitatem et loca instituantur duo probi homines et fideles secundum magnitudinem civitatis et loci et unus clericus fidelis qui sacramento astringantur coram populo quod predictum statutum in omnibus fideliter exequatur: et si forte in hiis exequendis reperti fuerint culpabiles puniantur a domino pena corporis et averi. Hoc idem jurent vicarius et bajulus locorum el eadem pena puniantur. Item statuimus quod omnes homines Catalonie tam nobiles quam clerici quam laici quam judei sive sarraceni compellantur vendere bladum suum cujuslibet generis sit sub forma predicta: ita quod illi qui sunt de episcopatu illerdensi urgellensi et terrachonensi et dertusensi deducant bladum ad expensas suas et sue familie necessarias secundum cognitionem eorum qui fuerint constituti a tempore isto usque ad festum sancti Johannis de junio et deinde usque ad unum annum: illi qui sunt de episcopatu Barchinone deducant expensas predictas usque ad festum sancti Jahannis (Sant o Sent Johan: Joan) et de ipso festo usque ad unum annum: residuum cogantur vendere dicto modo. Illi qui sunt de episcopatu Gerunde vicensi deducant expensas predictas usque ad exitum intrantis mensis julii tantum: residuum cogantur vendere dicto modo. Item statuimus quod nullus debitor teneatur solvere suo creditori nomine usurarum nisi XII .... (1: La abreviatura dice mas, que podrá ser minas, mundinas o monetas. ) pro C in anno et XII solidos pro centum et non plures et secundum hanc quantitatem solvat de aureis quilibet suo creditori. Judei vero accipiant pro C solidis viginti in anno et non plures et si plus acceperint sint incursi nostri cum corporibus et averis: et si forte debitores querimoniam ecclesie fecerint currant eos per villam flagellando et amitant penitus petitionem. Item statuimus quod quilibet sacramento manifestet predictis executoribus quantum bladum habeat et si in hoc repertus fuerit perjurus amitat totum bladum de quo se perjuraverit. Item statuimus quod nullus possit emere bladum nisi de mense ad mensem quantum sibi necesse fuerit et familie sue secundum cognitionem executorum. Has novas constituciones observari a presenti die usque ad festum sancti Michaelis et de eodem usque ad triennium continue completum precipimus a nobis ipsis et ab aliis omnibus sub nostro dominio constitutis eo salvo quod superius dictum est de termino bladi et salvis pace et treuga et consuetudinibus ac usaticis Barchinone. Qui contra ista capitula vel contra unum ex istis venerit et infra decem dies ex quo amonitus fuerit a nostro vicario non emendaverit penam dupli sustineat. Hec omnia juramus et jurari precipimus a nobilibus et militibus universis Catalonie: et qui jurare noluerit sit ejectus a pace et treuga cum omnibus bonis suis et excomunicetur ab episcopo diocesano et quodcumque malum illi violatori istarum constitutionum evenerit nullo unquam in tempore sibi emendetur et si aliquod malum alicui ipse violator fecerit ea racione illud malum sive dampnum quodcumque sit restituat in duplum et nos juvabimus illum cui datum fuerit dampnum et ab hominibus et vicariis nostris juvari faciemus viriliter et potenter. Hec omnia facta sunt apud Terrachonam XVI
kalendas aprilis anno Domini M°CC°XXX° quarto consilio subscriptorum prelatorum et nobilium virorum qui nobiscum sunt in curia constituti. - Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum et regni Majoricarum comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani. - Berengarii episcopi Barchinone. - G. episcopi gerundensis. - Berengarii episcopi ilerdensis. - P. episcopi dertusensis. - B. episcopi elenensis. - R. Patot magistri milicie. - H. de Fullalquer magistri Hospitalis. - P. infantis Majoricarum.
- N. Sancii. - P. Hugonis comitis Empuriarum. Juravit salvo jure et dominio suo in omnibus comitatibus ejus. - R. Fulconis vicecomitis cardonensis jurantis. - B. de Ça-Portella jurantis. - G. de Mediona jurantis. - Gaucerandi de Pinos jurantis. - G. de Podioviridi jurantis. - Dalmatii de Timor jurantis. - Berengarii de Podioviridi jurantis.
- G. de Ça-Guardia jurantis. - G. de Angularia jurantis. - B. de Sancta Eugenia jurantis.
- Berengarii de Angularia jurantis. - P. de Cervaria jurantis. - P. de Querald jurantis. - G. de Cervaria jurantis. - P. de Grainana jurantis. - P. Berengarii de Ager jurantis. - G. de Montecatano jurantis. - H. de Mataplana jurantis. - Gaucerandi de Rocaberti jurantis.
- Dalmacii de Sancto Martino jurantis. - Gilaberti de Crocillis jurantis. - G. de Sancto Vincentio jurantis. - F. de Sancto Martino jurantis. - G. de Palacons. - B. de Palacio jurantis. - P. de Montecatano jurantis. - Gaucerandi de Cartaia jurantis. - Dalmacii de Castello jurantis. - Berengarii de Cervaria jurantis. - B. de Rocafort jurantis. - A. de Rubione jurantis. - P. de Grainanella jurantis. - P. de Angularia jurantis.

xx-perg-1339-jaime-i-1-agosto-1253