Mostrando las entradas para la consulta aragonensis ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta aragonensis ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

lunes, 23 de diciembre de 2019

LX, perg 220, septiembre 1149


LX
Perg. N° 220. Set. 1149 (no se ve bien si es un 9).

In nomine Domini nostri Jesuchristi: Certum sit omnibus quod ego Raimundus Dei gratia comes barchinonensis princeps aragonensis et Tortose marchio cupiens habere partem regni celestis meritis et intercessionibus sanctorum propria animi deliberatione dono et concedo in perpetuum Deo et Sancto Salvatori Cesaraugustane sedis et Bernardo ejusdem episcopo et canonicis ibi Deo sirvientibus et successoribus eorum villam atque castellum que dicitur Alballat cum omnibus suis terminis heremis et populatis et cum silvis et cum aquis et cum pascuis suis et cum omnibus redditibus et juribus suis sicut unquam melius habuit vel habere debuit in tempus de mauros dono et concedo illis ut habeant eam per hereditatem. Similiter dono per fevum et per honore Deo et supradicte ecclesie Sancti Salvatoris et Bernardo episcopo et successoribus suis illo castello de Alballat cum omnibus redditibus et directis suis omnibus diebus vite mee: et post obitum meum dono et concedo illud supradictum castrum et villam ut habeant et possideant per hereditatem. Adhuc autem dono et concedo totum donativum sicut superius scriptum est
ut habeant illud salvum et ingenuum et liberum et franchum salva mea fidelitate et de omni mea potestate per secula cuncta amen. - Sig+num Raimundi comes. - Facta carta era MCLXXXVII in mense septembre in obsidione Ilerde dominante me Dei gratia comite in Barchinona et in Aragone in Superarbi et in Rippacurcia atque in Tortosa: episcopo Bernardo in Cesaraugusta: episcopo Dodo in Oscha: episcopo Guillermi Petri in Rota: episcopo Michael in Taraçona: comite Arnald Miri Palariensem in *Buile et in Ricla: vicecomite de Gavarret et de Bearn in Oscha et in Bespen: Bernardo Gomiz in Jacha et in Agierb: Ferriz in Sancta Eulalia: Garçia Ortiz in Cesaraugusta et in Fontes: Artal in Alagon: Peire de Castellaçolo in Calataiub: Sancio Necones in Darocha: Fortunio Acenariz in Tarazona: Galin Xemence in Belgit: Galindo Ximinones in Alcala: Pelegrin in Alxeçar: Fortun Dat in Barbastro: Pereramon in Estata: Frontin in Elson: domno Petro de Rueira magister militie Templi in Monçon et in Corbinos. Sunt testes visores et auditores de hoc super scriptum comite de Paliares et Guillermi Raimundi Dapifer et don Gomez et Petrus magister de milicie Templi et don Fredul et Frontin et Pere Destopanian et Auger et Gillem Arnal fratri suo et Galindo Johanne de Roda et Raimundus prior Sancti Salvatoris et Martinus canonicus. - Et ego Andree de Agierb scriptor hanc cartam scripsi et de manu mea hoc signum + feci.

Nota: MCLXXXVII : 1187, Perg. N° 220. Set. 1149.
Belgit : Belchite : Belchit.
Alxeçar : Alquézar ?
Agierb : Ayerbe. Ahí hierve el agua a 100 °C.


miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXX, perg 343, 7 agosto 1160


CXX
Perg. N° 343. 7 ago. 1160.

Notum sit omnibus hominibus quod ego Raimundus Dei gracia comes barchinonensis et princeps aragonensis dono tibi Petro de Balma et omni tue projeniei atque posteritati in ipso meo mercato quod est extra muros Gerunde in ipso arenio ad occidentalem partem juxta fluvium Undaris potestatem et locum ad edificanda operatoria et banchos et tabulas. Ipsa autem operatoria edificabis a domo que fuit Raimundi de Beviano usque ad superiorem partem domorum que fuerunt Daganeti et dimites atque laxabis inter ipsa operatoria et domos antiquas unam grandem et amplam plateam. Antique vero domus non possint ulterius extendi aut dilatari ne ipsa platea possit stringi vel minui: tabulas autem et bancos edificabis ab ipsa cantera mei furni quem tenet Gerallus Torti usque ad superiorem partem domorum que fuerunt Daganeti et infra predicta operatoria et tabulas vel banchos dimites atque laxabis alteram grandem et amplam plateam. Et infra predictos terminos nec ego nec aliquis homo vel femina possit edificare tenere vel habere operatoria vel tabulas sive banchos vel escharrazones nisi per te vel per tuum mandamentum vel stabilimentum tuorumque successorum. Et ipsum generale mercatum sit semper infra predictos terminos nec inde possit unquam mutari per aliquam personam in aliquo tempore. De jamdictis vero operatoriis et tabulis vel banchis non dabis tu nec tui nec aliquis homo vel femina qui per te vel per tuos ibi fuerint aliquem usaticum vel leudam vel forciam nisi tibi vel cui tu volueris preter solam ipsam leudam quam soleo accipere in ipsis tabulis de ipso macello. Pro jamdicto vero honore quem tibi dono dabis tu et tui in perpetuum michi meisque successoribus annuatim in festo beati Michaelis CC porcos de terno solido vel DC solidos in denariis quiquid horum ego vel mei melius voluerimus et deinceps non eris sub districto alicujus vicarii vel vicinorum de oste vel de chesta. Et quiquid melioracionis facere poteris in predicto accapte absque contradictione vel prohibitione alicujus persone facere possis. Et convenio tibi ut omnem supradictam donacionem faciam tenere et habere tibi et tuis omni tempore sub custodia et defensione mea: sub tali conveniencia ut nec tu nec tui predictum honorem vel aliquid de predicto honore possis vendere vel alienare nisi burgensibus vel judeis in quibus habeam salvum et integrum meum censum atque usaticum. Ego autem supradictus Petrus de Balma convenio tibi domino meo R. comiti suprascripto per bonam fidem sine engano ut prescriptum censum tibi tuisque successoribus omni tempore fideliter reddam et omnia edificia et melioraciones supradictas studiose fideliterque faciam et compleam sine enganno. Si quis antem hoc disrumpere temptaverit nichil proficiat sed in duplo componat et postmodum hoc firmum permaneat omni tempore. Facta ista carta donacionis et confirmacionis VII idus augusti anno XXIIII regni Ledovici junioris. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi. (Sigue una firma hebrea que dice: Schalatiel hijo de Rabi Schesche: bendita sea la memoria del justo.) Poncius abbas Sancti Johannis +. Sig+num Raimundi de Gerundella. Sig+num Arnalli de Lercio. Sig+num Bertrandi de Castelet. Sig+num Raimundi de Vila de Muls. Sig+num Guillelmi de Castelvei. Sig+num Guillelmi Catalani tunc vicarii barchinonensis. Sig+num Berengarii de Mulnellis. Sig+num Berengarii de Cigar. Sig+num Bruni. Sig+num Bernardi Bovis. Sig+num Arnalli de Rased. - Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit suprapositis litteris in linea XV et XVI (Alphaheto divisa).


Nota: Gerunda: Gerona: fluvium Undaris:
 
https://es.wikipedia.org/wiki/R%C3%ADo_O%C3%B1ar
Oñar, en occitano Onyar, en latín Undarius, Undaris



El Oñar (en occitano Onyar, en latín Undarius, Undaris en este texto) es un río de Cataluña (España), afluente del río Ter por la derecha. Nace en el macizo de las Guillerías, en la sierra prelitoral. Cruza la ciudad de Gerona de Sur a Norte, que la divide en dos partes desiguales, la mayor de les cuales, la más antigua, está en la orilla derecha; y la menor, la más moderna, en continuo crecimiento, situada toda en el llano y en el mencionado Mercadal, en la orilla izquierda.


El Oñar recibe dentro de Gerona las aguas que provienen de la acequia Monar o Conda (procedentes a su vez del Ter), que atraviesa el Mercadal y regaba los huertos que allí había. Más al Norte se le suman las aguas del Güell, al lado del Ferrocarril, y casi enfrente de su confluencia con éste se unen las del Galligans. A unos 300 metros, el Oñar desemboca en el Ter, en el barrio de Pedret. Los desbordamientos del río Oñar han hecho estragos en la ciudad. Se ha procurado defenderse de sus peligros y por otra parte también de embellecerlo.

La División Hidráulica del Pirineo Oriental, a petición del Ayuntamiento, propuso cuatro soluciones basadas en la desviación del curso del río y de su recorrido. Al final se aprobó el proyecto consistente en la construcción de sólidos muros laterales, las superficies superiores de los cuales dieron lugar a dos nuevas vías urbanas. Este proyecto fue considerado como el más económico y que además no privaba a Gerona de la gracia y el encanto que tiene siempre una vía fluvial.

Afluentes:
Riera Gotarra
Río Bogantó
Río Galligans

Principales poblaciones que atraviesa:

Palol de Oñar
Viloví de Oñar
Gerona.
El Oñar atraviesa el centro de la ciudad, justo antes de confluir con el Ter. Antiguamente, las crecidas súbitas del Oñar provocaban riadas e inundaciones en la ciudad. La más importante en tiempos recientes es la riada del otoño de 1962, cuando el nivel del río creció varios metros, inundando muchos sótanos y plantas bajas. En la actualidad, el cauce del río se ha canalizado y ya no se producen más inundaciones.

//


Castelvei: Castelvel, Castellvell, Castillo Viejo, Castro-vetulo, etc...

lunes, 23 de diciembre de 2019

XLVI, perg 164, mayo 1144


XLVI
Perg. n°164. Mayo 1144.

In Dei nomine et ejus divina clemencia. Ego Raimundus Dei gratia comes Barchinonensis et princeps Aragonensis facio hanc cartam donationis et confirmationis tibi Zecri de Barbastro meo judeo. Placuit michi libenti animo et spontanea voluntate propter servitia que michi fecisti et cotidie facis. Ideo dono et concedo tibi in Barbastro illa pardina qui fuit Balneo Bielgo exian de illa porta de rigo Merdero ubi facias orto vel casa una quecumque volueris. Hoc autem donativum superius scriptum ut habeas et possideas illud salvum securum et quietum ad tuam propriam hereditatem per facere tuam voluntatem tu et filii tui et omnis generatio vel posteritas tua salva mea fidelitate et de omni mea posteritate per cuncta secula seculorum Amen. - Sig+num Raimundi comes. - Facta carta in era MCLXXXII in mense madio in castro qui nominatur Montison regnante me Dei gratia in Aragone in Ripagorza et in Suprarbe atque in Cesaraugusta sive in Barchinona episcopo Dodo in Oscha episcopus Willerm .... episcopus Bernardus in Cesaraugusta episcopus Michael in Tarazona dompno Petre de Zarvera in jamdicto Montson magister Fretgo Dat S. in Barbastro Pere Ramon S. in Estata Peregrin S. in Albezar Galindo Xemenones S. in Alkala Ferriz S. in Oscha et in Sancta Eulalia don Sango S. in Labata. - Ego Raimundus scriptor sub jussione domini mei comiti hanc cartam scripsi ... signum feci.



Nota: era MCLXXXII : 1182, no coincide con Perg. n°164. Mayo 1144.

LVII, perg 208, 22 diciembre 1148


LVII
Perg. N°208. 22 dic. 1148.

In Dei nomine et ejus divina gratia. Ego Raimundus comes Barchinonensis et princeps regni Aragonensis facio hanc kartam donationis tibi Porcel de Cervera meo bajulo et Bivas de Cruzilada et Guillem Bertran et Arnall Boschet et Mir de Fluvian. Placuit mihi libenti animo et spontanea voluntate et dono vobis per alode illa Spelunca Calva ut habeatis et populetis eam sicut melius poteritis facere cum tanto termino quantum vos poteritis laborare et pupulare et illos alios qui pro vobis ibi fuerint populatos: et hoc in tali convenio ut omni tempore ego habeam ibi et omni* mea posteritas de omni fructo quod ibi laboratum fuerit illa novena et non inde respondeatis ad nullum hominem nisi ad me et mea posteriate. Et ut habeatis et possideatis hoc donativum sicut superius est scriptum vos et filii vestri et omnis generatio vestra per secula. Facta karta anno ab incarnatione Domini MCXLVIII in sitio Tortose in mense decembris die jovis III die ante natale Domini
regni XII Ledovici junioris. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Willelmus Raimundi. Sig+num Raimundi de Podioalto. Sig+num Bernard de Belloc. Sig+num Guerall de Jorba. Sig+num Berengarius de Terroga. - Petrus sacerdos qui hoc scrip+sit. - Actum est hoc translatum in potestate Stephani bajuli domine regine scilicet in villa de Ripa in presentia scilicet Geralli de Albiolo et Guillelmi de Avinione et Petri Pallarisensis. Sig+num Stephani bajuli domine regine. Sig+num Geralli de Albiolo. Sig+num Petri Pallarisensis. Nos qui hoc tranferre vidimus et hujus rei testes sumus. - Ferrarius de Ripa qui hoc transtulit fideliter VI idus augusti anno dominice incarnationis MCXC +.

martes, 17 de marzo de 2020

XIV. Perg. n. 122. Alfonso I. 6 mar. 1172.

XIV. 

Perg. n. 122. Alfonso I. 6 mar. 1172.

Hoc est translatum sumptum fideliter a quodam alio translato cujus tenor talis est.
- Hoc est translatum fideliter translatatum sumptum ab originali nichil addito seu diminuto quod sub istis verbis continetur.
- Providum est scripture comitere quod in posterum posset oblivione deleri. Inde est ergo quod ego lldefonsus Dei gratia rex Aragonis comes Barchinone et marchio Provincie ob restaurationem et confirmationem terminorum castri de Ciurana hoc sacramentale fieri decrevi ne de predictis terminis Ciurane inter posteros contencio posset emergere. Unde convocatis sapientibus viris et probisimis precepi eis et mandavi firmiter quod eadem sciencia et certitudine me certum redderent de terminis Ciurane quam ipsi videntes et audientes habuerunt ab Arnaldo de Castroveteri qui fecit jurare secundum legem suam senes sarracenos ad demostrandos terminos castri de Ciurana sicut tempore sarracenorum Ciurana eos habebat et tenebat et habere debebat. Nomina illorum virorum sunt hec qui in presencia mea post mortem Arnaldi de Castroveteri juraverunt illud idem de terminis Ciurane quod sarraceni juraverant in presencia Arnaldi de Castroveteri. Petrus de Deo Petrus Pallares Petrus Martinus Garcia Guillelmus de Munt-Tornes Artaldus de Villanova Johannes Seguer Raimundus de Ortoneda B. Cazador Stephanus Petrus de Tremps Montaner Petrus de Suria Dominicus Poncius de Bellveder Petrus de Porta Guillelmus de Petrarva Guilabertus Calvetus Petrus Guasch Bernardus de Populeto Arnaldus de Sallfores Pedron Petrus de Capafons. Omnes isti supradicti unanimiter et concorditer tactis sacrosantis evangeliis juraverunt et ita de verbo ad verbum testificati sunt ac si uno ore locuti fuisent quod Falcet est de termino Ciurane et sarraceni de Ciurana vendiderunt illud hominibus de Carcie et homines Carcie addiderunt illud termino suo set de termino Ciurane est et fuit. Et extenditur terminus Ciurane usque ad locum quem apellant Abelarreig ad radicem et finem Montis Majoris. Dixerunt etiam quod Pradell est de termino Ciurane et vadit et revolvit ultra collem Jugi et usque ad locum quem apellant Pinars de Lebarja et transit per illos Pinatelles de Rubials et vadit ad planum Montis Rubei. Et hoc totum cum castro de Cornu Bovis et terminis suis est et fuit de termino Ciurane. Terminus etiam predicte Ciurane revolvitur et revertitur ad juncturas aque de Ciurana et Oculi Molendinorum et vadit usque ad Fontem Ficulnee et ad Vibalhader et revertitur usque ad viam que ducit ad Ascho et exit ad gradum de Ucles et vadit usque rivum de Set et usque ad Peram Fixam et usque ad Speluncham Francholini (Espluga de Francolí) et Avimbodin est de termino jamdicte Ciurane et transit supra Montem Album et revertitur usque ad Ripam. Hos autem terminos supradictos sarraceni senes de Ciurana qui post capcionem Ciurane habitaverant apud Seros precibus Arberti de Castroveteri venerunt cum eo apud Ciuranam et ibi secundum legem suam in presencia ipsius Arberti et aliorum multorum juraverunt quod dicerent veritatem de terminis Ciurane et sicut superius prenominati sunt termini ita illi sarraceni eos terminaverunt et monstraverunt. Quoniam nomina sarracenorum sunt hec: Alabez et Juzefer et Jucef Avinaram: et sicuti isti sarraceni terminos de Ciurana cum juramento monstraverunt Arberto de Castroveteri ita prenominati christiani cum juramento michi monstraverunt et terminos terminaverunt jamdicte Ciurane. Hoc autem sacramentale fieri jussi ego Ildefonsus Dei gratia rex Aragonensis ut semper esset memoriale posteris et succesoribus meis ne termini de Ciurana astringi possent vel etiam ad dampnum ceterorum castrorum amplius dilatari. Actum est hoc pridie nonas marcii anno M centessimo septuagessimo secundo dominice incarnationis. - Signum + Ildefonsi Dei gratia regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie qui supradictum sacramentale fieri facio et a testibus firmari rogo. - Sig+num Gueraldi de Jorba. - Sig+num Arnaldi de Alahone. - Sig+num Sancii de Orta. - Sig+num Guillelmi do Clarisvallibus.
- Sig+num Assalliti de Goda. - Sig+num Enego de Aven. - Hii sunt testes qui supradictos viros christianos viderunt et audiverunt jurare terminos de Ciurana. - + Petrus Capellani de Ciurana qui hanc cartam mandato domini regis scripsi die et anno quo supra. - Ego Petrus de Cleriana me pro teste subscribo. - Ego Guillelmus Macip me pro teste subscribo. - Ego Nicholaus de Loparia presbiter qui pro teste subscribo. - Ego Petrus de Bocona publicus tabellio pro Guillelmo Mabili rectore ecclesie de Pratis notario publico auctoritate domini regis hoc scripsi XV kalendas januarii anno Domini M°CC°octuagesimo secundo et hoc sig+num feci. - Sig+num Guillelmi Turrelli notarii publici Barchinone - Sig+num Arnaldi Magistri (Mag stri) notarii publici Barchinone testis. - Sig+num Bernardi de Villa Rubia notarii publici Barchinone qui hoc translatum sumptum fideliter ab alio translato et cum eodem legitime comprovatum scribi fecit et clausit pridie kalendas septembris anno Domini M°CCC° undecimo cum literis apositis in linea sexta ubi dicitur Arnaldi de Castroveteri juraverunt illud idem de terminis Ciurane quod sarraceni juraverant in presencia et in linea vicesima prima obi dicitur de.


domingo, 15 de marzo de 2020

V. Reg. N°2, fol. 114. 5 feb. 1154.

V.

Reg. N°2, fol. 114. 5 feb. 1154.

Hec est carta quam ego Raymundus comes Barchinonensis princeps Aragonensis ac Tortose marchio facio hanc cartam omnibus hominibus qui venerint ad populandum et habitandum in Cambrils. Concedo namque ipsis hominibus tam presentibus quam futuris qui venerint populare et stare in Cambrils ut habeant ibi domos suas et terras quas eis distribui et dari fecero liberas et ingenuas et franquas nemini dantes aliquam consuetudinem vel usaticum in aliquo tempore: quod sint ibi per omnia secula securi et salvi cum omnibus eorum rebus ac possessionibus sub mea proteccione ac defensione nec donent alicui ullum censum vel usaticum exceptis decimis et primiciis imperpetuum. Predictam quoque libertatem et securitatem predictis populatoribus et statoribus facio qui modo ibi sunt vel in antea erunt sine aliqua fraude: et habeant hoc donum salvum et liberum atque securum per secula cuncta salva ibidem in omnibus mea justicia et fidelitate et meis furnis imperpetuum. Si quis autem hoc disrumpere vel violare temptaverit nichil proficiat set in duplo componat et postmodum hec scripta firma permaneat omne per evum: que facta est nonas februarii anno ab incarnacione domini nostri Jhesu-christi millessimo CLIIII regnique Lodocici junioris anno XVIII°. - Sig+num Raimundi comes. - Signum + Ildefonsi regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis provincie.- Sig+num Guillelmi Montispesulani.- Sig+num Guillelmi Raimundi.- Sig+num Bernardi de Bello-Loco.- Sig+num Guillelmi de Castelvel. - Sig+num Raimundi de Podio alto.- Sig+num Arberti de Castelvel.- Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit suprapositis literis in linea II et XIIa.

VI Duas Aquas - Duesaigües (Tarragona)

martes, 24 de diciembre de 2019

CXI, apen, 9 junio 1159


CXI
Apen. N°6?.9 jun. 1159.

Notum sit omnibus quoniam ego Raimundus comes barchinonensis princeps aragonensis debeo tibi Guilelmo Mainardi II milia et D morabatinos aiadinos et lupinos propter quos inpignero tibi totum illud quod modo habeo et recipio in Pratis in dominio et in tota parrochia Sancte Juste videlicet in quartis in taschis in decimis in chestiis in *traginis in placitis et justitiis et servicis et usaticis et in boschis et in riberes et in piscationibus et in planis et in montibus et in condirectis et in eremis et in omnibus que ibi accipio in dominio aliquo modo et quod mitas inibi tuum proprium bajulum et non erit ibi ullus bajulus nisi ille quem tu ibi volueris mitere. Et si qua ibi fuerint placita notificet ea bajulus tuus meo bajulo de Moione et insimul cum aliis probis hominibus de Pratis placitent ea et determinent sive per judicium sive per laudem et tu Guillelmus habeas quitquid inde exierit ad tuam voluntatem. In tali quoque pacto predictum pignus tibi subpono ut omnia que inde exierint hoc primo anno de isto mense junio usque ad alium accipias per CCCC morabatinos in tuo pachamento deinde vero accipias per singulos annos omnia que inde exierint in omnibus per CCC morabatinos similiter in tuo pachamento quousque sis pachatus et quod superfueris habeas ad tuam voluntatem in tuo proprio ad omne velle tuum inde perficiendum. Predictum vero pignus possis tenere dare dimitere vel comendare cuicumque volueris tam in vita quam in morte quousque inde sint tibi vel tuis plenarie persoluti predicti II milia et D morabatini aut ego vel mei te inde pacharem sine tuo engan de quanto inde remaneret si aliquis prephatum pignus tibi vel tuis impediret vel occuparet. Et de hoc toto ego non decipiam te nec faciam decipi. Si autem quod absit aliquis tibi vel tuis auferret vel impararet predictum pignus laudo tibi et confirmo in ipsos ostaticos quos tibi posueram per III mille et CC morabatinos quos michi acomodasti quando ivi ad recuperandam Trencataiam quia istum debitum est adhuc de ipso debito primo. Sunt ipsi ostatici R. de Podioalto Arnallus de Lercio major Artaldus de Castelnou Guillelmus de Montcada Raimundus frater ejus Guillelmus de Castelvel macip Guillelmus de Bellog quem tibi dedi pro Bernardo de Bellog ut isti redeant in tuum ostaticum illuc ubi tibi illud facere convenerunt et inde non exeant aliquo modo donec ego vel mei pacharemus et redderemus tibi vel tuis hoc totum quod inde remaneret ad pachandum sine tuo engan. Nos vero supradicti ostatici convenimus tibi Guillelme Mainardi sub illo sacramento quod tibi fecimus in alia carta ut sicut suprascriptum est ita compleamus et atendamus tibi vel tuis sine tuo engan. In hoc autem debito est pacatus Guillelmus Longus quem tu pachasti pro me de hoc quod ei debebam. Actum est hoc V idus junii anno ab incarnatione Domini millesimo CLVIIII. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Arnalli de Lercio majoris. Sig+num. Sig+num Artalli de Castellonovo. Sig+num Guillelmi de Montcada. Sig+num Raimundi fratris ejus. Sig+num Guillelmi de Castelvel macip. Sig+num Guillelmi de Bellog. Sig+num Guillelmi Beg. Sig+num Guillelmi Ulrig. Sig+num Guillelmi Longi. Sig+num Geralli Udalardi. Sig+num Guillelmi Dalbari. Sig+num Petri Poncii. Sig+num Petri Prementis Claven.
- Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit.

Nota:
condirectis et in eremis: conreu y erm; cultivo – yermo.

martes, 17 de marzo de 2020

XX. Perg n. 296. Alfon.I.13 ag. 1180.

XX. 

Perg n. 296. Alfon.I.13 ag. 1180.

Hoc est translatum bene et fideliter sumptum septimo decimo kalendas octobris anno Domini
millesimo CCC primo (1301) a quodam instrumento originali auctoritate venerabilis Dalmatii de Monte Olivo decani et officialis Terrachone cujus tenor de verbo ad verbum talis est.
- In Christi nomine sit notum cunctis quod ego
Berengarius Dei dignacione Tarrachonensis Archiepiscopus cum voluntate et consensu tocius conventus Tarrachone ecclesie et ego Ildefonsus Dei gratia rex Aragonensis et Bertrandus de Castelet et uxor ejus Guillelma donamus omnibus populatoribus colonis et habitatoribus ville nostre que dicitur Monsrubeus et omnibus filiis et heredibus et successoribus ipsorum populatorum presentium et futurorum (furortuum en el original) omnes honores videlicet terras cultas et heremas domos et vineas et ortos et ferragenalia que modo habent et deinceps habebunt in termino ipsius ville vel castri Montis Rubei cui ville vel castro donamus tales terminos in circuitu: ab oriente in termino quem comes Barchinone donavit Raimundo de Aretibus et Poncio Dorcha sicut sonat in carta eorum de honore Cambrilium et in termino Alforge et descendit ad mare et affrontat a meridie in mari et ab occidente in colle Balagarii et indo de serra in serram sicut aque vergunt versus Tarrachonam ascendit ad collem Leude et inde pervenit a parte circi ad vallem Garzarum sicut aque vergunt versus Tarrachonam et inde revertitur ad terminum Alforge. Et donamus eis istos honores cum ingressibus et egressibus suis et cum lignis et pascuis et aquis ad usus ipsorum omnium et cum ademprivis tali condicione quod ipsi et successores eorum sint habitatores ipsius ville vel castri et habeant et teneant ipsos honores per nos et successores nostros et singuli laboratores qui singulas pariliatas habuerint donent nobis et successoribus nostris III quarterias ordei et unam quarteriam frumenti singulis annis. Verumtamen unaquaquo pariliata honoris sufficiat et abundet ad octuaginta quarterias ordei seminandas et singule pariliate habeant habundanter IIII quarteratas vinearum: et preterea habeant ipsi coloni et habitatores et eorum successores domos suas in villa vel castro et ortos et ferragenalia ubi eis fuerint assignata. Qui vero plus vel minus una pariliata habuerint donent secundum quantitatem honoris quem habuerint ad racionem predictam ut qui plus habuerit secundum quod plus habuerit plus donet et qui minus habuerit secundum quod minus habuerit minus donet. Et retinemus nobis et successoribus nostris fabricam et furnum ita quod nos stabiliamus furnum et fabricam et laboratores et populatores et eorum successores coquant in ipso furno panes suos et in fabrica lauceen: et donent pro furnatico vicesimum quintum panem et donent pro lauceo annuatim de singulis vomeribus et ligonibus unam migeriam ordei. Siquid autem furnarius vel ferrarius contumaciter ipsis populatoribus et eorum successoribus peioraverit vel destruxerit emendetur et restituatur eis et nos distringamus eos ad emendandum et restituendum. Et preter istos usaticos nullus alius usaticus vel census imponatur ipsis habitatoribus vel eorum successoribus et nulla vis aut violentia fiat eis nisi per equam justiciam: set salvo censu pariliatarum et lauceo et furnatico et justicia habeant franche et libere omnes predictos honores ad omnes voluntates suas sicut melius dici et intelligi potest ad eorum profectum. Si quis hoc fregerit dupli pena restituat et postea firmum permaneat. Quod est actum idus augusti anno MCLXXX Dominice incarnacionis. - Sig+num Berengarius Terraconensisis archiepiscopus. - Ego Raimundus Terracone ecclesie prepositus. - Sig+num Bertrandi de Castelet. - Sig+num Guillelme uxoris ejus. - Sig+num Guillelmi Petri filii sui. - Hoc Ricardus ita sig+num trahit archilevita. - Sig+num Poncii presbiteri canonici. - Sig+num Calvonis. - Sig+num Richardi. - Sig+num Arnaldi de Podioviridi. - Sig+num Roberti Ginet. - Sig+num Petri de Rubione qui hujus rei testes sunt. - (Siguen unos caracteres hebreos) salvo jure de Cambrils. - Ego Petrus de Terrachona tarrachonensis .... hoc scripsi et rasi et emendavi in .... - Sig+num Ildefonsi regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie. - Ego Guillelmus de Bassio notarius domini regis subscribo et facio hoc sig+num. - Ego Dalmacius de Monteolivo decanus ac officialis Terracone huic translato auctoritatem prestans subscribo. - Sig+num Berengarii de Terracia publici tabellionis Terrachone sub Michaele Boter qui hoc translatum cum suo originali de verbo ad verbum fideliter comprobatum scribi fecit et clausit. - Ego Arnaldus de Pratis hoc translatum bene et fideliter translatavi mandato Michaelis Boter Terrachone notarii.


martes, 24 de diciembre de 2019

CVIII, perg 323, 13 diciembre 1158


CVIII
Perg. N°323. 13 dic. 1158.

Sit notum cunctis quod ego Raimundus Dei gratia comes barchinonensis et princeps aragonensis Tortose et Ilerde marchio laudo et concedo tibi Raimundo de Turredell et uxori tue Geralla et vestris illam quartam partem quem retinuisti ipsius molendini Susgiter quod michi vendidistis in termino Terracie in parroechia Sancti Vicencii de Joncheres prope Bayonam: quam quartam partem ipsius molendini Susgiter vos et vestri habeatis omni tempore et quod vos et vestri mitatis quartam partem in omnibus missionibus que ad ipsum molendinum Susgiter opus fuerint. Actum est hoc idus decembris anno XXII regni Ledoici junioris. - Sig+num Bernardi Marcucii. Sig+num Petri Arnalli. (Sigue aquí una firma carcomida que parece hebrea). Sig+num Raimundi comes. - Sig+num Petri de Corron scriptoris qui hoc scripsit die et anno quo supra.

domingo, 22 de diciembre de 2019

XXXVIII , perg 160, enero 1143

XXXVIII 
Perg. N°160. * ene. 1143.

Hoc est translatum scripture et convenientie ac sacramentalis pecunie quam debet comes barchinonensis ad Guillelmum Mainardi que scriptura sic se habet. Notum est omnibus quod ego Raimundus comes Barchinonensis et princeps Aragonensis Tortose marchio et Ilerde debeo tibi Guillelmo Mainardi DLX morabetinos bonos aiadinos et lupinos et C libras argenti boni et fini ad pensum de Murcia et convenio tibi paccare predictas C libras argenti boni et fini ad pensum de Murcia aut per unamquamque libram XII morabetinos usque ad exitum primi mensis maii tibi videlicet vel tuo mandatario qui hoc per te requisierit. Predicta vero libra Murcie et de penso de uno marcho et medio et media uncia ad marchum de Montepessulano. Et de hoc toto eris paccatus de quantocumque
fuerit acceptum de sex milia morabetinis in susum de ipsa prima paria maii veniente quousque supradictum debitum plenarie sit tibi persolutum. Et hoc facio tibi jurare a
Bernardo de Bellog et a Raimundo de Podioalto ut jamdictos DLX morabetinos et prefatas D libras argenti reddantur tibi vel tuo mandatario integriter et plenarie usque
ad exitum primi venientis maii et quantumcumque acceperint de sex milia marebotinos in supra tibi plenarie reddant vel tuo mandatorio donec totum supradictum debitum habeas inde integriter recuperatum sine tuo engan. Quod si evenerit ut non esses de toto paccatus vel aliquid inde tibi minueretur predicti juratores veniant in Narbona usque ad exitum sequentis junii et ibi stent in tuo ostatico tandiu donec sis paccatus ex toto tuo supradicto debito in quantum remanserit per tuam aut mandatarii tui licentiam sine omni tuo enganno. Et nos Bernardus de Bellog et R. de Pogalt convenimus et concedimus tibi ita attendere plenarie sicut hoc suprascriptum est per Deum et per hec IIII evangelia. Actum est hoc VIII idus januarii unno ab incarnato Dei filio MCXLIII. - Sig+num Bernardi
Marcucii. Sig+num Geralli de Jorba. Sig+num Arberti de Castelvi. Sig+num Ramon de Pogat. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Natalis scriptoris qui hoc scripsit die et anno quo supra.

martes, 24 de diciembre de 2019

LXVIII, perg 238, 28 julio 1151


LXVIII
Perg. N°238. 28 jul. 1151.

Sit notum cunctis: Quoniam ego Petrus de Maçaneto filius Bernardi Raimundi de Maçaneto et Stephanie uxoris ejus consilio et voluntate fratris mei Bernardi dono tibi Raimundo comes barchinonensis princeps aragonensis et marchio omnique tue projeniei sive posteritati ipsum meum castrum de Galifa cum ipsa Rocha in qua fundatum est cum omnibus edificiis et fortitudine que modo ibi sunt vel in antea erunt et cum omnibus exitibus et regressibus suis. Predictam vero donationem sicut melius ad utilitatem et proficium tuum intelligi potest facio tibi et omni tue projeniei sicut supradictum est sine engan ad proprium et francum alodium tuum. Propter supradictam vero donationem quam michi facis ego Raimundus comes jamdictus dono tibi Petre de Mazaneto et omni tue projeniei duos mansos in termino Villemajoris quos inhabitant Arnallus Seniofredi et Petrus Oggerii cum omnibus illorum mansatis et pertinentiis solide et libere ad tuum alodium proprium et insuper addo tibi centum morabatinos. Et comendo tibi supradictum castrum de Galifa ut habeas illud tu et omnis tua projenies per me et per meam projeniem sive posteritatem ad fevum et donetis nobis inde potestatem fideliter per quantas vices eam per nos aut per nuntium vel nuntios nostros requisierimus irati aut pachati et convenio tibi Petre ego comes jamdictus ut sim tibi adjutor et defensor de predicto castro et de omni honore sibi pertinente et de omnibus tuis directis de omni honore quem deincebs meo consilio adquisieris contra omnes homines et feminas sine tuo engan. Et convenio tibi ut inter me et te in prefato castro non ponam alium seniorem et non exigam a te propter supradictum aliquod servitium propter fidelitatem et potestatem jamdicti castri. Et si tu Petre obieris sine infante legitimo hoc totum aleudam Bernardo de Galifa fratri tuo et in termino jamdicti castri non faciam ullam toltam vel fortiam in alodio vestro et hoc totum sine tuo engan. Si quis autem contra hoc venerit ad irrumpendum non hoc valeat vendicare quod requisierit sed predicta omnia in duplo componat et postmodum hoc firmum permaneat omni tempore. Actum est hoc V kalendas augusti anno ab incarnatione Domini millesimo CLl regnique Ledovici junioris anno XV. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Petri de Mazaneto qui hanc donationem fecit firmavit firmarique rogavit. Sig+num Bernardi fratris ejus. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Arnalli de Lertio. Sig+num Raimundi de Villa de muls. Sig+num Poncii Scribe qui hoc scripsit die annoque prefato. - Juro ego Petrus de Maçaned filius Stephanie femine tibi Raimundo comiti barchinonensi et aragonensium principi et marchioni quod ab hac ora in antea fidelis ero tibi de vita tua et de corpore tuo et omnibus membris que in corpore tuo se tenent et de omni honore quem hodie habes vel in antea Deo juvante adquisieris et nominatim de ipso castro de Galifa et de ipsa Rocha in qua fundatum est et de omni fortitudine que ibi est vel in antea erit quod donum inde tibi potestatem fideliter et sine engan per quantas vices eam a me requisieris per te vel per nuncium aut nuncios tuos iratus aut pachatus et non vetabo me inde videri vel comoneri et nuncius vel nuncii tui per quos michi hoc demandaveris non habebunt regardum de me vel de meis in eundo vel redeundo. Et sicut superius scriptum est sic tenebo et attendam tibi Raimundo comiti suprascripto et omnibus successoribus tuis in perpetuum per Deum et hec sancta. Facto sacramento V kalendas augusti anno XV Ledoici junioris. Sig+num Petri de Mazaneto. Sig+num Bernardi fratris ejus. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit die annoque prephato.

XCV , reg 1 fol 18, febrero 1157


XCV
Reg.1 fol. 18. Feb. 1157.

Notum sit omnibus hominibus tam presentibus quam futuris ad quos hec scriptura pervenerit quod post mortem prestantissimi imperatoris Adefonsi orta fuit discordia et
controversia inter illustrem Sancium regem jamdicti imperatoris filium ac venerabilem Raimundum comitem barchinonensem et aragonensium principem super Cesaraugustam et Chalataiub et omnibus ad regnum cesaraugustanum pertinentibus que prephatus comes ab ipso imperatore habebat. Tandem jamdictus barchinonensis et princeps aragonensis intervenientibus plurimis sapientibus ac discretissimis viris volens cum jamdicto rege Sancio nepote suo ad finem et concordiam pervenire posuit hoc totum in manu et in causimento regis jamdicti. Rex autem videns bonam voluntatem avunculi sui comitis supradicti ex liberalitate sua et spontanea voluntate concedit et donat Raimundo primogenito filio jamdicti comitis Cesaraugustam et Calataiub et omnia ad predictum regnum cesaraugustanum pertinencia. Quod si predictus primogenitus filius comitis obierit sine legitima prole habeat predictum regnum cesaraugustanum et omnia ad ipsum regnum pertinencia ille filius vel filia jamdicti comitis qui regnum aragonensem habuerit et sic fiat per successiones posteritatis imperpetuum. Ea tamen condicione ut ipse primogenitus filius comitis aut ille filius vel filia jamdicti comitis qui regnum cesaraugustanum habuerit faciat hominium prenominato Sancio regi et omnibus successoribus suis qui de genere suo regnum Castelle tenuerint et sit homo ejus de isto honore excepto quod non donet nec donent ei vel eis potestatem de predicto honore et faciat vel faciant ei inde tale servicium quod quandocumque rex Sancius se coronaverit et eum vocaverit veniat ad curiam suam et dum coronabitur ante ipsum teneat ensem. Et convenit predictus Raimundus filius jamdicti comitis barchinonensis ut valeat prephato Sancio regi contra omnes homines exceptis hominibus suis de quibus ei directum facere possit. Simili modo predictus rex Sancius convenit supra scripto Raimundo filio jamdicti comitis ut valeat ei contra omnes homines exceptis hominibus suis de quibus ei directum facere possit. Et sic fiat per successiones sine fraude et dolo in perpetuum. Facta ista carta in menso februarii in era MCXCVI anno ab incarnacione Domini MCLVII in loco qui dicitur Haxama. Hujus finis atque concordie sunt testes visores et auditores comes
Amalricus. Comes Poncius. Comes don Beila. Goter Ferrandus. Gomez Gonzalvez. Albaro Pedriz. Gozalvo Gudriz. Sancius Diaz. (espacio largo) Comes urgellensis Ermengaudus. Comes Palearensis Arnallus. Comes Melgorii. R. Berengarii. Guillelmus Raimundi. Guillelmus de Castro-vetulo. Raimundus de Podio-alto. Berengarius de Torroja. Palacinus. Furtun Acenarez. Petrus de Castelaciolo. Galindo Xemenez de Belxid. Sancius Enecones. Blascho Maza. Petrus Lopez de Luna. Ego J. toletanus archiepiscopus et Ispaniarum primas subscribo. C. Saguntinus episcopus subscribo. Rodericus calagurrensis episcopus subscribo. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi +. Sig+num Bernardi urgellensis episcopi. Sig+num comitis Amalrici. Sig+num Goter Ferrandus. Petrus Dei gracia cesaraugustanus episcopus . Martinus tirasonensis episcopus audivi vidi subscripsi +. Sig+num Guillelmi Raimundi Sig+num Gomez Gonzalvez, Sig+num comitis Vela. Sig+num comitis Poncii. Sig+num Raimundi comes.
+ Rex Sancis. Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit per mandatum comitis et regis.

Nota: Chalataiub : Calatayud.
Haxama: Aljama, Alhama ?

hotel balneario Alhama de Aragón

CV, perg 313, octubre 1157


CV
Perg. N°313. Oct. 1157.

In nomine Sancte et individue Trinitatis. Ego Raimundus Dei gracia comes barchinonensis et princeps aragonensis facio hanc cartam donationis et cessionis vobis omnibus populatoribus de Monfort qui ibi estis populati vel in ante ibi populare veneritis. Dono namque vobis et omnibus firmiter laudo totos illos fueros de Zaragoza ut habeatis eos et teneatis vos et filii vestri et omnis posteritas vestra salva mea fidelitate et de omni mea posteritate per cuncta secula. Et concedo vobis terminales vestros sicut
subscribuntur castellum Lueches et terminale Montisforti et regail que descendit ante mesquitam versus meridiem et vadit ad villare ante Castellege et terminale Montisforti transit per semitam de Plerres et per petram penne de Lavant et partit cum Ossa sicut aque versant versus Montem-fortem et versus Ossam per montem et apud Analium dividit per penam que est ante eum a circio et vadit per cordam de Canada sic serta terminal ab occidente usque ad Ozolon que est super lapidem fixum que vocatur
Petra-fixa de ipso Ozolone usque ad predictum castellum de Lusches. Et hoc donativum cum suis terminalibus superius scriptum habeatis et teneatis firmum liberum et francum vos et filii vestri et omnis generatio vestra in perpetuum. - Sig+num Raimundus comes. Sig+num Ildefonsi regis Aragonie comitis Barchinone Ozaliorum princeps qui hoc superius dictum laudo et firmo. Facta hac carta donationis et concessionis in mense octuberis in era MCLXXXXV dominante me Raimundo comite Barchinone in Aragone et in Suprarbi et in Ripacurcia: episcopo Guillelmo Petri in Lerida. episcopo Dodone in Ozca: episcopo Petro in Zaragoza: episcopo Ozartino in Tarazona: Ferminus dominante in Oscha: Valindo Xemenons in Alcala: Fortunio Dato in Barbastro: Petro Lopez in Lusca: Garcia Almorabit in Erçia: Fortunio Açenariz in Tarazona: comite palearense in Ricla: Petro Ortiz in Aranda: Petro Castelasolo in Calataiud: Palacino in Zaragoza et in Alagon et Hariza Galindo Gemenez in Belzit et in Monfort. - Ego .... sub jussione domini mei comitis hanc cartam scripsi et de manu mea hoc sig+num feci (1).

(1) Este documento es una copia sobre papel, que trae la nota al dorso que espresa pertenecer a las cuatro dignidades de Solsona.

Nota: Ildefonsi regis Aragonie comitis Barchinone Ozaliorum princeps.
Vemos que Alfonso II es REY de Aragón y Ozaliorum
princeps.
MCLXXXXV: 1195.
Ozca, Oscha, Osca, Huesca.
Hariza: Ariza.
Belzit: Belchite.

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXLVIII, 14


CXLVIII
Num. 14.

In Dei nomine. Ego Raimundus Dei gratia comes barchinonensis et princeps aragonensis excomuto tibi Sancie et filio tuo Bernardo de Bellog illas meas domos que sunt juxta triliam canonice quas hucusque tenuit per me Guillelmus Tabernarius unde anuatim tres mancussos persolvebat: et sicut predicte domus terminantur ab oriente in ipsa tenedone quam Arnallus de Begnols tenet per comitem a meridie in orto et tenedone quem Guillelmus Tabernarius tenet per comitem ab occidente in domibus Arnalli Ferrarii quas tenet per comitem a circio in ipsa platea civitatis sic excomuto vobis suprascriptis cum ingressibus et egressibus suis ac de meo jure in vestrum trado dominium et potestatem proprium et francum alodium ad omnem voluntatem vestram inde perficiendum. Accipio quoque a vobis pro hac jamdicta excomutatione totum ipsum vallum de castello novo Barchinone cum omnibus domibus que ibidem sunt: que domus terminantur ab oriente in domibus que fuerunt cujusdam judei Abotaib et in carrera et a circio similiter in via qua itur ad portam civitatis et ab occidente in muro et in curtale jamdicti castri et a meridie in domibus et in orto quas tenet Petrus clericus.
Et ego Raimundus comes jamdictus ero vobis garent contra omnes homines et feminas de predicta excomutatione sine engan. Si quis autem hoc disrumpere temptaverit. - Sig+num Ramun.... - Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Arberti fratris ejus. Sig+num Petri Arnalli.

Nota: a circio: a cierzo, noroeste ?
platea: plaza.
Excomutatione: permuta, conmutar ?
Sig+num
Ramun.... Ramundus, Raimundus comes.

martes, 17 de marzo de 2020

XXVII. Perg. n. 586. Alfon. I. Mayo 1191.

XXVII. 

Perg. n. 586. Alfon. I. Mayo 1191.

Notum sit cunctis quod ego
Ildefonsus Dei gracia rex Aragonensis comes Barchinonensis marchio Provincie bono animo et gratuita voluntate confirmo dono et concedo vobis Berengario de Villafrancha Petro de Villafrancha Dalmacio de Cayneles et Vidyano de Zarafegera villam que dicitur Villafrancha sitam in Penitensi (Vilafranca del Penedès o Penedés o Panadés) cum omnibus etiam habitatoribus suis presentibus et futuris ut per me habeatis et teneatis. Confirmo vobis item et dono illas duodecim modiatas que sunt in circuito ville ad vestrum alodium proprium perpetuo possidendum sicut hodie habetis et tenetis et sicut melius patres vestri condam habuerunt et tenuerunt ex donacione domini comitis felicis memorie mei videlicet genitoris. Item concedo vobis et laudo omnia stachamenta ejusdem ville tam in villa quam in merchato quam eciam in fira: ea tamen condicione quod unus semper ex vobis ad accipienda estachamenta per vices constituti prout inter vos conveneritis et posueritis juret corporaliter bajulo meo super evangeliis Domini ut et fidelis sit inde michi et fideliter donet terciam partem de proventibus et exitibus justiciarum et estachamentorum bajulo meo. Alias autem duas partes vobis concedo. Sic igitur bajulus meus non expectabitur umquam in estachamentis accipiendis neque in terminandis causis placitorum. Concedo rursum vobis duas partes in omnibus stabilimentis tam in tota villa quam in merchato quam in ipsa fira retenta quoque michi tercia parte alia: sed in ipso macello retineo michi in omnibus septimane diebus et fire et mercati medietatem vobis similiter alia medietate concessa salvo inquam per totum quod supradictum est de stabilimentis. In omnibus vero leudis aliisque exitibus mercati et fire michi duas partes retineo vos autem terciam partem habeatis salva quidem per totum quartam partem mercati Barchinonensis ecclesie et episcopi servato nichilominus quod supradictum est de estachamentis et stabilimentis. Item concedo vobis in dominicatura ut singuli singulas habeatis botycas in illis videlicet quas jam hodie habetis et possidetis: in aliis autem butiges omnibus retineo michi medietatem aliamque medietatem hominibus ejusdem ville ut per vos tamen habeant concedo et dono. De aliis etiam censibus honoris qui fuit Bertrandi de Castelleto qui et nunc apopulatus est ad villam retineo michi medietatem concessa medietate alia soli Petro de Villa-francha et suis qui jam pridie eundem honorem ab eodem Bertrando adquisivit pro quo honore ego postea dedi alium honorem in excambium servato item ordine estachamentorum in habitantibus in eodem honore hominibus qui fuit Bertrandi quemadmodum et supradictum est et sic de ceteris estachamentis ville ad opus vestri salvisque inter me et vos proventibus placitorum et justiciarum nec non et stabilimentis omnibus et eximentis eo modo quo et suprascriptum est. In illa vero compra alterius honoris quem vos emistis infra villam retineo michi de censu inde exeunte terciam partem vobis autem duas partes concedo: in omnibus autem censibus ville aliis et redditibus tabularum et operatoriorum vobis duas partes concedo et michi retineo terciam partem: in hominibus vero dominicaturarum quas patres vestri ut dicitis retinuerunt sibi causa appellacionis habeatis hoc ibi quod vel fide testium vel declaratione instrumentorum monstrare potueritis sin autem fiat sicut et de ceteris hominibus ville. In illis ferregenalibus qui sunt inter modiatas et villam et in omni melioramento quod ibi fiet michi tres partes retineo vobis autem quartam partem concedo salvis estachamentis et stabilimentis eo modo quo supra. In exorchiis cuguciis et homicidiis duas partes ego vos autem terciam partem habeatis: ostes autem et cavalchatas et chestias michi totum retineo ita quod vos nichil ibi habeatis. In furnis autem ville quos primum vobis concedo et dono quoquetur (se lee qnoquetur, coucedo, las u y las n a veces se confunden en textos antiguos) panis meus et regine absque puga cum ibi fuerimus et panis eciam baronum nostrorum nobis absentibus cum de proprio nostro comederint set et bajuli nostri coquent similiter cotidie et semper panem suum unus post alium illorum nec vobis unquam directum firmabunt dum tamen bajuli extiterint bajulie mee. Item concedo Berengario de Villafrancha et Petro de Villafrancha suisque unam jovam semel in anno in hominibus ejusdem ville et retineo michi aliam. Hec autem omnia habebitis vos et projenies vestra et posteritas perpetuo cum introitibus et exitibus suis ad fidelitatem meam meorumque successorum et facietis inde michi et meis inter vos omnes IIII videlicet parcionarios sive participes ost de uno milite solo et erit semper in vestra eleccione an unus ex vobis an alius extraneus miles per vos vadat et faciat michi illam ost nec licebit michi aut vobis nostrisque emere vel adquirere de honoribus predictorum hominum absque volvntate ambarum parcium: in his autem omnibus volumus esse salvum jus et donativum ecclesie ejusdem ville et nominatim quandam botigam et tabulam et ferregenalem et furnum de calce atque locum et solum ipsius furni perpetuo sicut hodie habet eadem ecclessia et clericus: atque omne aliud jus et racionem quod habeat eadem ecclesia ubique locorum ibidem laudamus et confirmamus et nominatim scribaniam ejusdem ville quam ei jam dudum assignavimus et instrumento cum signo nostro corroboravimus. Actum est hoc apud Ilerdam mense madii millessimo centessimo LXXXXI. - Signum + Ildefonsi regis Aragonis comitis Barchinone marchionis Provincie. - + Berengarius Terrachone archiepiscopus. - Sig+num Guillelmi de Zagranada. - Sig+num Otonis de Insula. - Sig+num Petri de Bassia. - Petrus Ausonensis sacrista. - Ego Guillelmus (Guillelmns) de Bassia notarius domini regis scripsi hanc cartam et feci hoc sig+num.


martes, 24 de diciembre de 2019

XCIV, perg 317, 1157

XCIV
Perg. n.° 317. 1157.

In nomine domini nostri Jhesu-Christi. Ego Raimundus comes barchinonensis princebs regni aragonensis ac Tortose et Illerde marchio ad honorem Dei qui honorantes se honorat. Ad salutem anime patris mei et matris mee ad exaltandam Christi ecclesiam ad propagandam sancte christianitatis fidem et religionem ad deprimendam et confundendam gentem maurorum pro redempcione anime mee et parentum meorum et peccatorum meorum remissione dono et laudo firmiterque concedo hac indicante scriptura omnipotenti Deo et hospitali Iherosolimitano ac Raimundo magistro hospitalis et cunctis fratribus hospitalis tam presentibus quam futuris illas covas de Remolino que sunt inter Polam et Pradellam cum omnibus suis terminis et pertinenciis cultis et incultis et cum paschuis silvis garriciis petris sotibus et aquis et ecclesiam cum omni jure suo vieductibus et reditibus, Et dono etiam Senam et Sexenam que sunt in ripam Alchanadri cum omnibus suis terminis et pertinenciis cultis et incultis cum paschuis silvis garriciis petris sotibus et aquis et molendinis vieductibus et reditibus et ecclesias cum omni jure suo. El dono III meos molendinos que sunt in termino kastri de Algoria juxta Almoniam quam hospitali dedi Iherosolimitano et terciam partem cujusdam molendini qui est in eodem termino quam michi retinueram. Et dono eis kastrum de Cervera aut kastrum de Cullera cum Deus michi vel successoribus meis dederit ita tamen ut fratres hospitali habeant potestatem eligendi unum istorum quodcumque voluerint et alterum michi remaneat el illud kastrum quod ipsi elegerint habeant libere cum omnibus suis territoriis et pertinenciis cultis et incultis cum paschuis silvis garriciis petris aquis piscacionibus salinis molendinis vieductibus et reditibus et ecclesiis cum omni jure suo. Et dono decimam parlem terrarum Hispanie que modo est in potestate sarracenorum si sine extraneorum auxilio aquirerem. Veruptamen si contigeret quod ego alicui vel aliquibus aliquam partem jure hereditario atribuerem decimam partem ad utilitatem domus. Et dono quendam locum inter Empostam et mare ubi possint puteos facere et quodcumque voluerint. Et dono illam terram que est suptus rupem que vocatur Vallesa sicut terminum Candele extenditur usque ad flumen Iberis. - Facta est hec donacio apud kastrum de Stopanano in manu domini Raimundi magistri Iherosolimitani hospitalis Guillelmi de Bellomes. Rainoardi de Laurada. Gaufridi de Bresilg prioris Emposte. Guillelmi capellanis magistri. Si qua autem laica ecclesiasticave persona presentem donacionis scripturam sive donacionem in aliquo vel in toto dimovere temptaverit iram Dei incurrat et tamdiu excomunicationi subjaceat donec digne satisfaciat. Anno Dominice incarnacionis MCLVII. - Sig+num Guillelmi illerdensis episcopi. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Peronelle aragonensium regine et comitise barchinonensis.

Nota: ripam Alchanadri: riba del (río) Alcanadre.kastri (castri) de Algoria juxta Almoniam: castillo de Algoria junto a (la) Almunia.
Empostam, Emposte: Amposta.
Peronelle aragonensium regine et comitise barchinonensis:
Petronila reina de Aragón y condesa de Barcelona.

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CLXVII, 24 octubre 1173

CLXVII

Reg. 1, fol. 11. 5 y 24 octubre de 1173.

Hec est sacramentales conditio ac legalis publicatio ultime voluntatis nobilis regina aragonensis Petronille nomine verbis tantummodo edite cujus ordo infra VI menses coram sacerdote et judice Mirone legaliter actus est. Nos scilicet magister Guillelmus et Raimundus Dalmacii presbiteri testes et juratores sumus testificamur namque jurando per Deum vivum et verum in personis trinum et in deitate unum super altare Sancti Felicis martiris quod est constructum in ecclesia beatorum martirum Justi et Pastoris infra menia urbis Barchinone supra cujus sacrosanctum altare has conditiones manibus propriis juramus quia vidimus et audivimus et presentes adfuimus quando jamdicta testatrix egritudine detenta unde obiit suis verbis ordinavit suam ultimam voluntatem de honore suo et de rebus suis. Concessit domino Ildefonso filio suo regi aragonensi omne suum regnum Aragonis integriter. Dimissit barchinonensi sedi suum corpus ad sepeliendum et mandavit familiam suam induere unumquemque secundum suum valorem. Hoc totum ita ordinavit jamdicta testatrix III° idus octobris anno XXXVII regni Ledoici junioris. Deinde ingravescente languore quo detinebatur migravit ad Dominum eodem die et anno. Hanc igitur ipsius testatricis ultimam voluntatem nos prescripti testes sicut vidimus et audivimus in proscripto altari coram sacerdote et judice Mirone et aliis testibus clericis ac laicis veram esse fideliter corroboramus et jurando confirmamus. Hoc adjecto ut omnia sua debita et malefacta de suis rebus solvantur. Late conditiones VIIII kalendas novembris et anno prefixo. Sig+num magistri Guillelmi presbiteri. Sig+num Raimundi presbiteri. Nos hujus rei testes et juratores sumus. Sig+num Petri de Rivopulli. Sig+num Guillelmi de Alfodio. Sig+num Raimundi primicherii. Sig+num Petri Arberti Poncii. Sig+num Burgetus. Sig+num Geralli de Fexa. Sig+num Mironis judicis. Nos qui huic sacramento presentes adfuimus. - Sig+num Petri de Corron junioris qui hoc scripsit die et anno quo supra.

//

Nota:

Petri de Corron junioris: En otros textos vemos a Petri de Corron, este es junior.

III° idus octobris anno XXXVII regni Ledoici junioris. (aún se calendaba con los reyes de Francia, el 37 del reinado de Luis, Loys, junior, Ludovico, Ludovicus, etc, hay muchas variantes)