In nomine sancte et individue Trinitatis amen. Nos Petrus Dei gratia rex Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comesque Barchinone Rossilionis et Ceritanie. Ad notitiam presentium et memoriam futurorum. Quidquid ad utilitatem et ornatum tradite nobis a Deo reipublice pertinet civitatesque et loca sub uno unire regimine ipsasque dignitatum titulis insignire ac eis de competentibus rectoribus providere culmini tantum pricipali competere nemini venit in dubium cum super istis promulgande quoque legis auctoritatem fortune sibi vendicet eminentia. Hinc est quod nos rex predictus attendentes nostreque mentis aciem dirigentes ad legalitatem fidemque insignem quas ad nos et predecessores nostros habuerunt et habent civitates Gerunde Minorisse et Vici (Vic, Vich) necnon ville Bisulduni (Besalú) Berge (Berga) Campirotundi (Camprodón) Sancti Petri de Auro (Sant Pere d'Or – Santpedor ?) necnon et vicecomitatus de Basso Castri FoIIiti (Castellfollit) et ville Turricelle de Montegrino (Torroella de Montgrí) de Pals et de Figueriis et omnia et singula castra villa et loca in vicariis et bajuliis ac procurationibus Gerunde Bisulduni Bagiarum (Bages ?) Berge et Berguitani (Berguedà) Ausonie Vici Rivipulli (Ripoll) et Rivipullensis (Ripollès) Campirotundi et de Regali vicecomitatus de Basso Turricelle de Montegrino et de Figueriis predictorum: considerantes insuper ac prehabito maturo et digesto consilio recensentes pro nunc et temporibus per nos infra taxandis nostre reipublice expedire dictas civitates villas et loca bajulias et vicarias ac procuraciones et cetera supra dicta sub uno codemque gubernari rectore et duce: dictas civitates villas et loca bajulias et vicarias sub uno ducatu gubernandas nostra auctoritate regia erigimus et unimus ipsasque ducatus preminenciis extollimus ac etiam insignimus: decernentes ipsas exinde predictis temporibus nuncupari ducatum qui Gerunde nomine appelletur cui ducatui unus dux preficiatur qui dux Gerunde intituletur et nuncupetur omnesque preeminencias de jure vel consuetudine ducatui competentes nostra regia auctoritate eidem tribuimus etiam et donamus. Sane cum inter cetera dona que nobis a superna sunt collata clemencia illud reputemus precipuum quod hodiernis diebus nobis largitus est Deus omnium retributor videlicet vos inclitum infantem Johannem nostrum primogenitum precarissimum per quem nobis immo universis Christi fidelibus gaudium nostreque universali dicioni status tributus est pacificus et tranquillus quem ex illustri et precarissima Alionora regina Aragonum consorte nostra suscepimus in Domino exultantes: dumque consideramus ac solerti etiam meditatione pensamus statum magnificum quem secundum vestram illustrem et preclaram originem quam ex utroque parente trahitis per quem vos manutenere opportet nostris humeris incumbentem: consideramus insuper quod in vestri augmento augemur et in vobis propter spem future successionis in regno conservamur vosque unam personam et unum corpus nobiscum reputamus sicque vos dignitatibus illustrando terras et dominaciones vobis donando nichil alienamus quinimo in nostri patrimonii corpus convertimus: dum videmus quod secundum leges romanas vos qui ut primogenitus noster quodammodo dominus extimamini etiam nobis vivo nec post mortem nostram hereditatem percipere sed magis liberam administracionem consequi censemini et nancisci: idcirco hiis et aliis que nostrum animum ac regie celsitudinis magnanimitates ad hec consilio prudenti ac maturo moverint vos infantem predictum in ducem dicti ducatus promovendum ducimus ac de eo vobis tenore presencium providemus. Volentes et decernentes quod vos salvis tamen modis formis et retentionibus infrascriptis dictum ducatum et ejus dominium pleno jure habeatis et ejusdem dux nuncupemini quamdiu nobis vivente vobis fuerit vita comes et post mortem etiam nostram donec quindecim annos etatis vestre compleveritis ut inferius declaratur. Dictum tamen ducatum cum omnibus supradictis vobis dicto infanti concedimus et donamus in feudum honoratum absque cujusque prestatione servicii per vos tenendum salvis infrascriptis quamdiu vobis fuerit vita comes et post mortem etiam nostram donec etatem XV annorum compleveritis ut prefertur cum dictis civitatibus castris villis comitatibus vicecomitatibus rochis fortaliciis eorundem domibus turribus et aliis quibuscumque juribus nobis pertinentibus in terminis dicti ducatus portubus maris rippaticis comitibus vicecomitibus commitoribus vervesoribus et baronibus seu richis hominibus militibus dominabus civibus burgensibus hominibus et feminis cujuscumque status seu preeminencie sint christianis judeis et sarracenis in predictis civitatibus villis vicecomitatu castris et locis habitantibus et habitaturis et cum omni cognicione pacis et treuge mero et mixto imperio et omnimoda jurisdiccione civili vel criminali alta vel baxia cum salinis piscationibus venationibus mercatis trobis fluminibus vectigalibus et aliis exitibus et proventibus quibuscumque molendinis furnis questiis subsidiis ademprivis serviciis realibus vel personalibus et eorum redempcione monetatico cenis albergiis feudis feudatariis potestatibus et emparis et cum omnibus aliis juribus in dicto ducatu prout melius ad nos pertinent integro statu ac etiam pleno jure. Investientes vos de ducatu eodem et omnibus aliis supradictis in vosque transferentes dominium predictorum omnium irrevocabiliter pleno jure: inducentes vos in corporalem possessionem seu quasi eorundem prout melius dici et fieri potest ad vestram utilitatem: promittentes nichilominus vobis quod realiter omnium predictorum possessionem seu quasi vobis trademus seu illi quem ad hoc cum potestate hoc faciendi deputaverimus loco nostri: dantes nichilominus et concedentes vobis et predicto per nos deputato seu deputando liberam facultatem auctoritate vestra propria seu predicti per nos deputati seu deputandi adipiscendi possessionem seu quasi omnium predictorum ipsamque apprehensam licite retinendi. Nos vero interim constituimus nos vestro nomine possidere et tenere eadem. Et nichilominus ex causa donationis hujusmodi cedimus in vosque transferimus omnes acciones reales personales et mixtas et alias quascumque nobis competentes in omnibus supradictis contra quascumque personas vel res ratione eorum quibus possitis experiri in judicio vel extra quemadmodum nos possemus ante donacionem presentem. Ut autem presens donum stet perenniter inconvulsum ac firmum vos pro predictis ad hominem recipimus manibus comendatum dantes vobis potestatem dicti ducatus et pertinenciarum ejusdem: comendantes vobis castellanias et honores quos et quas comites et vicecomites seu alii quicumque cujuscumque status seu preeminencie existant pro nobis tenent infra dictum ducatum. Faciemus insuper vos acquirere per manum illius senioris pro quo tenemus honores siquos infra dictum ducatum pro alio tenemus et in quantum etiam possumus facimus de presenti. Mandantes nichilominus tenore presencium universis et singulis comitibus vicecomitibus comittoribus baronibus vervessoribus militibus civibus burgensibus et aliis quibuscumque et cujuscumque status vel conditionis existant quod vos exinde pro domino habeant vobisque in omnibus et singulis infra dictum ducatum existentibus sicut nobis ante presentem donacionem faciebant et tenebantur pareant et intendant vobisque pro predictis prestent homagium et fidelitatis etiam juramentum. Nos enim presencium tenore absolvimus omnes et singulos comites vicecomites et omnes alios supradictos ab omni homagio dominio et fidelitate quibus nobis astricti sunt pro predictis. Retinemus tamen nobis quod vos dictus infans et dux dare teneamini et detis nobis potestatem iratus et paccatus infra decem dies postquam fueritis requisitus scilicet pro civitate bajulia et vicaria tota Gerunde de civitate Gerunde pro villa bajulia et vicaria Bisulduni de dicta villa Bisulduni pro civitate bajulia et vicaria Minorisse de civitate Minorisse pro villa bajulia ac vicaria Berge et Berguitani de villa et castro Berge pro civitate bajulia et vicaria Vici de civitate Vici pro villa bajulia et vicaria Campirotundi et de Regali de villa Campirotundi pro vicecomitatu de Basso et procuracione ejus ac Castro Follito de dicto Castro Follito pro villa et procuracione Turricelle de Montegrino de dicta villa et castro Turricelle de Montegrino pro villa et bajulia de Figueriis de villa de Figueriis: hoc adjecto quod nos dictas potestates petere vel recipere minime possimus nec vos easdem nobis dare teneamini donec perfeceritis etatem viginti annorum: nos enim vobis hoc de presenti concedimus graciose. Retinemus insuper quod in generali curia que nunc Perpiniani celebratur et alias quociens in futurum in Cathalonia vel alibi curiam vel parlamentum generale contigerit celebrari universitates civitatum villarum et locorum infra dictum ducatum sitorum de mandato nostro vocate vel in futurum vocande teneantur ad dictam curiam et parlamentum procuratores suos speciales seu nuncios destinare sicut tenebantur ante presentem donacionem. Vos etiam cum etatem annorum quindecim excesseritis et non ante ad dictam curiam vel parlamentum generale teneamini modo simili convenire. Retinemus insuper nobis totius dicti ducatus regimen et administrationem ac fructuum reddituum et omnium proventuum et aliorum quorumcumque emolumentorum percepcionem quos nostros faciamus donec etatis vestre compleveritis annos quindecim antedictos: illustri tamen regina matre vestra infra dictum tempus superstite in humanis vel etiam non susperstite nobis tamen non convolantibus ad vota secunda. Si vero vobis existente infra dictam etatem annorum quindecim dictam reginam matrem vestram debitum contingeret persolvere naturale nobis superviventibus et ad secunda vota convolantibus tunc ipso facto etiam ante quindecim annos etatis vestre regimen et administracio et fructuum et aliorum emolumentorum percepcio ad vos seu ad illum cui regimen vestre persone et administrationem dicte ducatus comisserimus pertineat pleno jure ac totaliter devolvatur sic quod tradicione aliqua non sit opus. In omnem vero casum quo vos etatem dictorum quindecim annorum excesseritis ad vos bonorum predictorum administratio et fructuum percepcio pleno jure continue devolvatur. Retinemus etiam nobis quod quamdiu administracionem ut premittitur tenebimus ducatus predicti possimus petere exigere et habere a comitibus vicecomitibus et aliis quibuscumque dicti ducatus armorum exercitum hostem et cavalcatam et omnia alia servicia et alia quecumque jura que poteramus exercere et habere in eis ante presentem donacionem. Et etiam in omni casu et eventu retinemus nobis hostes exercitus et cavalcatas in hominibus dictorum civitatum villarum et locorum omnium predictorum. Premissa itaque omnia et singula prout superius sunt expressa vobis dicto infanti et duci et notario infrascripto pro vobis legittime stipulanti paciscenti et recipienti tenere servare ac servari facere et nunquam contrafacere vel venire per nos vel alium de jure vel de facto promittimus et juramus ad sancta quatuor evangelia nostris manibus corporaliter sponte tacta omnem defectum siquis forsan existeret in presenti donacione vel ratione patrie potestatis vel ratione vestre infantilis etatis vel alias quovis modo nostra regia autoritate tollentes. Sanccientes et ex certa sciencia statuentes presentem donacionem et alia supra et infra contenta proinde valere ac si vos vestri juris vel alias etatis intellectus capacis existeretis jure seu lege non obstantibus quibuscumque nos enim de nostre regie potestatis plenitudine super dictis defectibus et aliis quibuscumque qui forsan in premissis existerent de jure vel alias vobiscum ex certa sciencia dispensamus. Quam dispensacionem dicti juramenti vinculo confirmamus et etiam roboramus in vim legis predicta omnia sanccientes. Volumus tamen et presentis serie statuimus quod presens donacio duret in vobis dicto infante et ducatus ereccio in ducatu predicto quamdiu nobis viventibus vobis fuerit vita comes et post mortem etiam nostram donec vos annos quindecim compleveritis etatis vestre. Post mortem vero vestram nobis vobis superstitibus vel predefunctis vel etiam in vita vestra nobis vobis predefunctis postquam tamen vos dictam etatem annorum XV excesseritis et ad regalem dignitatem ad quam tunc assumendus proculdubio eritis assumptus fueritis confestim ducatus predictus ipso facto totaliter finiatur vosque ex tunc non nominemini nec possitis ducis nomine nuncupari: quinimo dictus ducatus et omnia et singula supradicta in statum reducantur pristinum in quo erant ante presentem donacionem et ducatus ereccionem: nolentes imposterum per nos vel vos vel alium successorem nostrum hoc ad consequenciam trahi posse cum pro nunc et temporibus per nos suprataxatis supradicta ex causa duxerimus statuenda. Predictam autem donacionem vobis dicto infanti facimus tanquam primogenito et ut nobis successuro in regnis et non aliter: nec per hoc quidquam a corona nostra cui vos vere reputamus unitum etiam nobis vivo intendimus separare. Mandantes per hoc presens publicum instrumentum universis et singulis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris quod premissa omnia et singula teneant firmiter et observent et ab aliis inviolabiliter faciant observari et non contraveniant nec aliquem contravenire permitant quavis causa seu etiam ratione. Hec igitur omnia et singula supradicta ut dicta et expressa sunt supra facimus paciscimur et promittimus vobis primogenito nostro et duci sepedicto necnon et notario infrascripto tanquam publice persone pro vobis et aliis etiam personis quarum interest et intererit recipienti et paciscenti ac etiam legitime stipulanti. In hujus rei autem perenne testimonium presens publicum instrumentum fieri jussimus et nostre bulle auree munimine insigniri. Actum et datum in castro Perpiniani die vicesima prima januarii anno a nativitate Domini MCCCL primo. - Vidit Jaspertus. - Sig+num Petri Dei gratia regis Aragonum etc. qui hec laudamus firmamus et juramus. - Rex Petrus. - Testes hujus rei sunt nobiles Petrus de Fonolleto vicecomes de Insula (de Illa, Dilla, D´Illa) et de Caneto Guillelmus Galcerandi de Rocabertino Petrus de Montechateno procurator Cathalonie pro dicto domino rege Berengarius de Appilia camerarius et Poncius de Sancta Pace et Bernardus de Tous ac Matheus Mercerii de domo domine regine milites Jacobus de Faro Berengarius de Codinachs magister racionalis et Jaspertus de Tragurano consiliarii dicti domini regis. - Sig+num Mathei Adriani dicti domini regis scriptoris secretarii et regia auctoritate notarii publici per totam terram et dominacionem ejusdem qui predictis interfuit et hec scribi fecit et clausit. - Dominus rex mandavit Matheo Adriani in cujus posse uravi t (juravit) et firmavit.
Aragón, Arago, Aragó, Aragona, Aragonum, corona Darago, aragonés, aragoneses, fueros, aragonesa, textos antiguos de la corona de Aragón
sábado, 22 de febrero de 2020
XCII, reg 1538, fol 3, 21 enero 1351

martes, 24 de diciembre de 2019
CVII, perg 321, 24 noviembre 1158
Perg.n°321. 24 nov. 1158.
Sit notum cunctis quod ego Bernardus de Petros et uxor mea Pereta vendimus tibi domno Raimundo comiti barchinonensi et principi aragonensi illam nostram medietatem integriter totius ipsius molendini Abadenc cum casali et cum ipsa casa cum rego et cap de rego et glebariis et exaguador et cum aqua sua et cum omnibus suis ademprivis et utensilibus que ad ipsum molendinum pertinent et pertinere debent sicut melius habemus et tenemus eum Raimundo de Torredella in barchinonensi comitatu infra terminum Terracie in parrochia Sancti Vincencii de Joncheres et ipso rivo de Riopollo prope Baijonam. Advenit quoque michi Bernardo per vocem predicte uxoris mee mee vero uxori per vocem genitorum suorum et per alias quaslibet voces. Supradictam quoque nostram medietatem totius prefati molendini cum omnibus suis utensilibus cum introitibus et exitibus suis vendimus tibi prefato comiti et successoribus tuis in perpetuum ac ut melius dici vel intelligi potest ad tuum salvamentum de nostro jure in tuum tradimus dominium et potestatem per tuum proprium plenissimum liberum et franchum alodium ad quicquid ibi vel exinde facere volueris ad tuam voluntatem sine ullo nostro nostrorumque retentu et sine vinculo ullius hominis vel femine. Accipimus a te pro hac venditione XVI morabetinos aiadinos in auro sine engan. Et est manifestum si quis hoc fregerit supradicta in duplo componat et insuper hec venditio omni tempore maneat firma. Actum est hoc VIII kalendas decembris anno XXII regni Ledoici junioris. - Sig+num Bernardi de Pedros. Sig+num Perete uxoris. Sig+num Raimundi de Arenis fratris ejus qui hoc laudamus et firmamus firmarique rogamus. Sig+num. Petri Guillelmi. Sig+num Ferri. Sig+num Porcelli bajuli. Sig+num Petri Arnalli vicarii. Sig+num Johannis Martini.
- Sig+num Petri de Corron scriptoris qui hoc scripsit die et anno quo supra.
Nota: Terracie: Terrassa, Terraza.
Baijonam, Bayonam (siguiente texto): Baiona ? Bayona ?
Riopollo: Ripoll.
Maneat (omni tempore): permanecer (todos los tiempos).
Sancti Vincencii de Joncheres
martes, 2 de marzo de 2021
8, 9, octubre, 1461
8 DE OCTUBRE.
No se celebró
consejo general, pero reunidos los señores Diputados con las nueve
personas designadas para ocuparse de estos asuntos, y con los
abogados de la casa, conferenciaron entre si sobre el contenido de
las cartas que habían recibido del señor Rey y de los Embajadores,
sin que se tomara, aquel día, acuerdo alguno.
Dióse cuenta de
otras cartas que también se recibieron, y que siguen a continuación.
Als molt reverends egregis nobles magnifichs e honorables
senyors los diputats del General de Cathalunya e conçell lo
Principat de Cathalunya representants residents en Barchinona.
Molt reverends egregis nobles magnifichs e honorables
senyors. Vostra letra havem rebuda de tres del present ab
la interclusa de una letra de la Majestat del Senyor Rey
de XXVI del passat per les quals havem vist la dita Majestat ha
pensat decorar lo lllustrissim don Ferrando Primogenit duch
de Montblanch fill seu de titol del Principat de Gerona
les quals coses sabudes havem delliberat sobre aço
tenir consell e feta deliberacio sobre lo dit fet farem presta
resposta a vostres reverencia nobles e magnifichs prudencies de les
quals sia proteccio la Trinitat Sancta.
Scrita en
Gerona a V doctubre del any M.CCCCLXI. - A totes
vostres ordinacions los jurats de Gerona.
Als molt
reverends egregis nobles magnifichs e molt honorables mossenyors los
diputats e conçell representants lo Principat de Cathalunya.
Molt reverends egregis nobles magnifichs e molt honorables
mossenyors. Dies ha som assats certs de algunes letres
e creençes que lo honorable mestre Marti Pere ha procurades
dades e explicades tant al lllustrissimo Primogenit de
gloriosa e sanctissima memoria com en aqueix magnifich consistori
algunes per part de tots los jurats e altres per part de
alguns daquells fetes occultament e sens intervencio del
notari dels fets e negocis daquesta ciutat en poder del qual
notari ha covengut aparer que alguna creença fou
explicada per lo dit mestre Marti sens sabuda e voluntat dells
jurats don conech als jurats per lur descarrech
de aquells de qui era interes scriure del contrari de aquella
explicacio. Ara novament havem rebut translat de una letra
occultament ab la pratica dita feta per part de tres jurats
nominats a XVII del mes passat e dirigida a vostres grans
providencies ab narracio de molts fets impertinents e ab creença al
dit mestre Marti Pere. E lo dia de la data de la dita
letra lo notari de la ciutat troba en casa del dit
mestre Marti Pere hun seu scrivent qui metia en bell
aquella o altra letra de tres jurats e feu lo cessar de
scriure com tals pratiques nos poden fer ab lo
notari ne ab scrivent seu. E perque som certs vostres
grans providencies hauran molt be compres lo contengut ordinacio
auctoritat e la fi que dita letra pot profitar no haguerem
curat satisfer en aquella sino per lo interes
de aqueix
consistori e de aquesta universitat perque en sdevenidor no puga
esser fet contrari ne decepcio a huns ne altres en special en tal
occorrencia de fets qui son de la pus alta specia. E no
podem pensar don proceheix tant animo e oblivio de la
propria honor que tres jurats sols gosen afermar algu esser sindich
de universitat e altres assercions de que lo contrari se
mostra ab cartes e actes autentichs e molt forçats sino
per lo interes predit de perill sdevenidor intram en merits de
aquests fets per la honor de aquesta ciutat e dells ciutadans
als quals moltes vegades los miradors fan participants e la
culpa de pochs es comptada a tots sens causa per general
parlar e lexant moltes superfluitats de dita letra qui per la
sola assercio son vistes satisfahents erronees deduir a tanta
reverencia e providencia solament a dar raho hi en
aquesta ciutat ha sindich algu per lo present ne qui e lo que direm
protestam no sia dada fe sino tant com per cartes e actes se
mostrara. Certifiquam a vostres grans providencies que
aquella declaracio feta per nosaltres per gran comissio de aquesta
universitat sobre lo sindicat de mossen Sampso e de sos
consindichs per la cort e per altres fets e sobre la tramesa
de mestre Marti Pere sta ab carta publica e lo notari testifica en
aquella la dita potestat la qual ab altra carta sta en fet es
pot veure sens defecte algu e tal com poder de universitat es
acostumat es pot dar en semblants e altres fets e si en
aquella declaracio es vista per persones qui no sien obstinats per
propia passio no foragita los jurats qui en comissio de fets
particulars no hauria contrari ne conten revocacio de sindicat algu
ne ha forma de sentencia ne de acte juridich qui fou en digmenge
o dilluns no fa a proposit e es molt impertinent allegar
en fets de universitat solament ha sguard a la resposta de
Jhesuchrist non veni solvere legem sed adimplere. Ab cartes e actes
appar que mossen Sampso e sos consindichs no foren alets
(elets; elegits; electos, elegidos) per la cort sol ans
expressament foren alets e tramesos per altres fets
particulars e per tots altres qui occorregueren a coneguda dells
jurats e de certes persones en aquells adjuncts per la
universitat. E lo qui es allegat que privilegi dispon
tot missatger ha a prosseguir los fets de aquella misatgeria
dien veritat e expressament es contra lur opinio no es
dubte que mossen Sampso fou elet en la embaxada dels quinze e
com a sindich de aquesta ciutat e per aquella matexa causa per la
qual mestre Marti fou trames apres molt temps e aquella
eleccio de mossen Sampso e la prosecucio del negoci fou aprovat per
los jurats e adjuncts havent ampla potestat de la universitat per
aquell sindicat e per tots altres fets occorrents segons es dit e per
aquells jurats e adjuncts fou enadit e dat carrech a
mossen Sampso que per part de aquesta ciutat en singular prosseguir
aquella matexa causa de la embaxada de diputats en supplicar per
deliurar lo Senyor Primogenit e per defensio de
libertats e appar per letres continuades per lo
notari apres los diputats convocaren e perque mossen
Sampso era a Çaragoça e laltre sindich havia esser a
Leyda a la prorrogacio de la cort e lo terç sindich es volgut
anar covench traure de bosses e fou trames mestre Marti Pere
ab soles instrucciones molt limitades jurades ab homenatge. Donchs
segons lur raho vengut mossen Sampso en aquexa ciutat
pus per los jurats e adjuncts havent potestat de la
universitat havia prevengut a mestre Marti Pere en la
prosequcio e causa del negoci per lo qual lo dit
mestre Marti Pere era stat trames la potestat e tramesa de
mestre Marti era nulla e finida pero a nos es stat vist pus
just declarar que tots hi han pogut entrevenir attes que la eleccio e
tramesa de mestre Marti Pere fou forçada e per empatxament e
absencia dells sindichs de la cort servada empero
la forma de lurs instruccions e poders. Perque mossenyors per
los jurats e adjuncts de aquell sindicat de la cort se
mostra que mossen Sampso ha haut poder de aquesta
universitat de entrevenir en la prossequcio del negoci de la
diputacio e molt abans que mestre Marti Pere e apres es stat
declarat e confirmat ab dita nostra declaracio. En lo
que scriuen que novament es feta eleccio de mossen Sampso per vots
contra forma de privilegi tal eleccio no sabem mes creem que
equivoquen e dien eleccio del poder que fou dat a
mossen Sampso per fer lo jurament al Senyor Primogenit. Per
que vostres grans providencies millor comprenen lur intencio
en tot lo que han scrit trametem translat ab la present de la
declaracio feta per lo Senyor Primogenit e per son
sacre conçell oyt mestre Marti Pere sobre aquella altercacio
e no sabem que es la causa que tres jurats e mestre Marti Pere sols
en opinio no sia fora de tota pertinacia. Per declaracio de
tant virtuos Senyor e conçell havem a dir que en ells ha loch
lo dit del psalmista Obscurentur occuli eorum etc. Certificats
a vostres grans providencies que en la prossequcio de tot lo
negoci los ciutadants de aquesta ciutat poder esser
comendats de molta virtut e de bona intencio e per aquell bon zel de
servar unio e concordia daven en parer concordament que lo
poder de fer aquell jurament fos dat a mossen Sampso e a
mestre Marti Pere oblidant que lo modo com mestre Marti Pere
ses haut en la prosequcio dels fets meritaven lo
contrari. E lo dit mestre Marti per quin sguard se vulla en
presencia de tot lo conçell feu rahons que lo poder no podia
esser dat a ell ne a altra ans se havia
elegir de bosses e no fora vist que poder fos dat en
aquell qui pretenia que nos podia fer. E nos pot
cogitar que a mestre Marti Pere tenir tanta profidia
(perfidia) e oblidar tanta amor e comport qui es fet a sa
honor per aquesta universitat tota vegada que son recordants
de les sues instruccions e dels seus procehiments no
havem dit sino et peccatum meum contra me etc. que vol forçar que
digam lo que volem cobrir e tollerar. Concluint
que vostres providencies poden veure ab cartes e actes que en aquesta
ciutat no ha ne resta poder ne sindicat algu sino per aquell acte sol
e limitat de entrevenir mossen Sampso e sos substituits en
aquell conçell e de necessitat fou confesat e atorgat per
aquells tres jurats qui han scrit e per tots en presencia de mossen
A. G. de Montanyans e de micer Soler e de molts
ciutadans lo dijous mati com sabem la mort del lllustre
Primogenit e los dits tres jurats negaren que no havien scrit a
vostres providencies ne havien per sindich mestre Marti Pere ne
altra haviem a molta gracia que vostres reverencies e grans
providencies donen scilenci e repos a aquestes congoxes qui no
poden fer altre fruyt sino enujar a tots tant com a nosaltres
se sguarda e segons per aquesta ciutat molt justament e ab bona
intencio es fet e provehit. Certificants a vostres grans providencies
que tot lo qui per nos es fet ne provehit en virtut del predit gran
poder e fet e tractat appellats tots los jurats e
adjuncts e encara tots altres ciutadans que han poder e continuat per
lo notari en lo libre segons fer se deu de fets de
ciutat e no ocultament com sia scrit qui male agit odit lucem etc.
Nostre Senyor Deu vos conserve eus faça tractar e
consellar fets e obres qui sien a laor sua servey
del Senyor Rey benefici e repos de tot lo Principat.
Scrita en Gerona a cinch del mes de octubre del any Mil
CCCCLXI. - A tota vostra ordinacio promptes los jurats e
adjuncts major part de aquelles XV persones havent poder de la
universitat de Gerona.
El mismo día fue entregado a
los Embajadores el salvoconducto que sigue a continuación.
Reverendissimis illustrissimis egregiis magnificis et
spectabilibus viris dominis episcopis abbatibus prioribus et aliis
ecclesiasticis personis ducibus marchionibus comitibus vicecomitibus
nobilibus baronibus militibus gubernatoribus potestatibus capitaneis
conestabulis gentium armorum et peditum rectoribus quorumcumque
universitatum et castrorum casellanis
aliisque universis et singulis personis cujusvis status condicionis et
preheminentie existant ad quam seu quos presentes pervenerint
diputati Generalis Catalonie Principatus et concilium
ipsum Principatum representantes in civitate Barchinone
residentes salutem et prosperos ad vota successus. Nec non universis
et singulis custodibus portuum et passuum rerum prohibitarum tam in
dicto Principatu quam extra ubilibet constitutis cum honore salutem.
Accedunt missi Embaxiatores nostri ad sanctissimum dominum
nostrum Papam et ejus romanam curiam viri nobiles spectabiles ac
sacre regionis hospitalis sancti Joannis Jherosolimitani milites
strenui frater Jacobus de la Gialtruu prior Catalonie et frater
Joannes de Cardona preceptor del Mas Deu et aliarum
preceptoriarum hospitalis predicti pro negociis hunc Principatum
ejusque honorem maxime concernentibus quorum gressus et regressus ad
prime cupimus salvos esse et securos et comissa eis negocia
salubriter et sine impedimento pagi vestras ob eam rem
reverendissimorum illustrorum magnificorum egregiorum spectabilium
virorum paternitates serenitates magnificentias aliorumque amicicias
ex intimis deprecamur ut nostri hujusque Principatus quem nos ut
predicitur representamus intuitu amore complacentia et favore
prenominatos nostros Embaxiatores cum eorum equitum et pedituum
comittiva eorumque bonis rebus vestibus tam in auro quam in
argento et alia quavis specie consistant tam conjunctim quam
divisim per civitates castra villas et loca passus et portus vobis
ant cujusvis vestrum submissa salve libere pariter et secure
ingredi transire et in eis esse et morari ac abinde exire recedere et
abire ac redire permittatis nullam vim injuriam ofensam verbis aut
facto eis aut alium eorum in personis vel bonis aut eorum familie et
societati inferendo seu inferri a quoque minime permittendo quinymo
siquid premissorum eis vel alicui eorum seu familie aut societati
eorum per quempiam illatum fuerit quam nollemus id placeat confestim
facere emendari et reparari providendo eis si opus fuerit de securo
et salvo transitu et conductu. Nos quippe id totum ad complacenciam
nostris mentibus scribemus singularem paratos vice reciproca suo casu
similia agere prompto animo et complere. In quorum testimonium
presentes eis litteras nostro sigillo comuni Diputacionis sigillatas
in pendenti duximus concedendas. Dattum Barchinone die VIII octobris
anno a nativitate Domini Millessimo CCCC sexagesimo primo. - M. de
Monsuar dega de Leyda.
9 DE OCTUBRE.
No se celebró
sesión formal, pero se reunieron los señores Diputados con algunas
personas que habían llamado, para tratar de los diversos asuntos de
que se habían ocupado en las últimas sesiones.
martes, 14 de enero de 2020
Les reynes Darago se faran consegrar, los reys Darago les coronaran
Scrit es en la sancta Scriptura que apres totes les coses creades Deu omnipotent crea lom e veent quel hom tot sol no era profitos dix: No es ho hom esser sol façam a ell ajutori semblant a ell. Perque apar per la paraula demunt allegada e per les seguents en ço que diu façam a ell ajutori semblant a ell que Deu dona Eva a Adam per companyona majorment con fo formada de la costella del costat de Adam segons que en la sancta Scriptura es demostrat per les paraules seguents: E con hagues dormit pres una de les costelles daquell e umplila de carn e nostre Senyor Deu hedifica la costella que havia presa de Adam en fembra e amenala a Adam. E axi apar que Eva fon dada a Adam per companyona cor del mig loch del cors del hom fo presa e formada e no de les parts jusanes a dar entendra que no fos subdita al hom ne axi mateix fo presa o formada de les parts sobiranes per tal que no fos entes ella esser sobirana al hom. Donchs conve que axi con nostre Senyor Deu deputa e ordena per companyona Eva a Adam que les reynes Darago companyones sien dels reys Darago e daquelles gracies spirituals honors e prerogatives que sancta mara Esgleya los reys Darago ha insignits se alegren. On con entre les altres gracias spirituals de les quals sancta mara Esgleya ha ennobleits e exaltats los reys Darago si es lo sant sagrament de unccio en lo qual sancta mara Esgleya mana les reynes Darago esser participants: per ço ordonam que les reynes Darago sien consegrades per lo matropolita e per los reys Darago coronades segons que davall se conte car daço havem figura espressa del rey Assuer qui corona Hester on es scrit: Posa la corona del regne en lo cap daquella. Per ço ordonam quel dia avans de la vigilia de la festa que la reyna se deura coronar la reyna se bany en lo vespre e apres lo dia de la vigilia en lo mati seguent se confes e reebe ab aquella humilitat e devocio que puxa lo cors de Jesuchrist es mut de camisa e de totes vestedures novas: en lo qual dia de la vigilia a hora de completa la reyna partira del alberch del rey e ira vestida ab les vestedures blanches e ornaments de cap acustumats saul que no port garlanda ne corona en lo cap e cavalcara en cavall blanc sens que null hom no la men per les regnes del cavall e axi ab molts brandons e luminaries e altres sollempnitats de goig e de alegria ira tro a la Seu e fara oracio en la Seu e aquella oracio feta ira posar e dormir en aquell loch pus apte e pus covinent dins la Seu o defora pus prop daquella. E lo dia de la festa de mati levar sa e vestida ab les vestedures e en la forma quel vespre precedent hi sera anada irassen a la Seu e en la porta major de la esgleya seran larchabisbe o matropolita e altres bisbes e prelats vestits in pontificalibus e tots los altres clergues en la processio be ornats devant anant lo sant Evangeli ab dos creus e ab encenser e ab luminaries et en la dita porta de la esgleya lo pus honrat dels bisbes qui aqui seran diga la oracio quis segueix.
Oratio.
Omnipotens sempiterne Deus fons et origo totius bonitatis qui feminei sexus fragilitatem nequaquam reprobando avertis sed dignanter comprobando potius elegisti et qui infirma mundi eligendo fortia queque confundere decrevisti quique etiam gloria virtutisque via triumphum in manu Judith femine olim judayce plebi de hoste sevissimo resignare voluisti: respice quesumus ad preces humilitatis nostre et super hanc famulam tuam N. reginam nostram que suplici devotione assumpta est in reginam bene+dictionum tuarum dona multiplica eamque dextera tue potentie semper et ubicumque circunda ut umbone tui muniminis undique firmiter protecta visibilis seu invisibilis hostis nequitias triunphaliter expugnare valeat et una cum Sara atque Rabecha Lia atque Racxele beatis reverendisque feminis fructu uteri sui fecundari seu gratulari mereatur ad decorem totius regni statumque Sancte Dei Ecclesie regendum necnon et protegendum: per Christum Dominum nostrum qui ex intemerate beate Marie virginis alvo nasci visitare et renovare hunc dignatus est mundum qui tecum vivit et gloriatur Deus in unitate Spiritus sancti per inmortalia secula seculorum.
E apres la reyna en mig de dos bisbes ira devant laltar major e aqui siali apparallat un siti reyal ornat de drap dor prop laltar en la part on se diu levangeli e lo matropolita dira la oracio seguent.
Deus qui solus habes inmortalitatem lucemque habitas inaccessibilem cujus providentia in sua dispositione non fallitur qui fecisti ea que futura sunt et vocas ea que non sunt tanquam ea que sunt qui superbos equo moderamine deicis atque humiles dignanter in sublime provehis inefabilem misericordiam tuam supplices exoramus ut sicut Ester reginam israhelitice causa salutis de captivitatis sue compede solutam ad regis Assueri talamum regnique sui consortium transire fecisti ita hanc famulam tuam N. reginam nostram humilitatis tue benedictione christiane plebis salutis gratia ad dignam sublimemque regis nostri copulam et regni sui participium misericorditer transire concedas et ut regalis federe conjugii semper permanens pudicam proximam virginitati palmam continere queat tibique Deo vivo et vero in omnibus et super omnia jugiter placere desideret et te inspirante que tibi placita sunt toto corde perficiat. Per Dominum.
E dita la dita oracio la reyna entrarsen ha en la sagrestia e despullar sa aquelles vestedures ab les quals hi sera entrada e vestes primerament una camisa romana de lenç fesa en lo cabeç devant e detras ab botons en quascuna fanadura ab los quals se cloguen les fanadures del cabeç de la dita camisa romana: e sobre la dita camisa vestes lo camis de drap de seda blanch e sobre lo dit camis cinyes un cordo de seda blancha: e vestides aquestes vestedures vestes la dalmatica feta a forma de dalmatica de sotsdiacha con diu la epistola a la missa la qual sia de vallut blanch fresada e sembrada de obratges dor ab perles e pedres precioses: e apres pintenla la pus honrada donçella quiy sia: e aço fet sia comenat lo ceptre a una dona e lo pom a altra les quals isquen de la sagrestia primerament en un agual axi que la pus honrada daquestes dues port lo ceptre en la man e vaga a la part dreta e laltra lo pom en la man e vaga a la part esquerra: e apres daquestes isque altra dona qui port en les mans un baci dargent bell e xich en lo qual port la corona ab la qual la reyna deura esser coronada e aquesta dona sia pus honrada que totes les altres. En apres isqua la reyna e vaga ab los cabells solts e no port en lo cap vel ne ligat alcun ne garlanda ne cordo: e persona alcuna no vaga prop la reyna. E en aquesta manera la reyna e les dones demunt dites vagen tro a laltar major de la Seu: e quant seran devant laltar major un dels bisbes prena la corona del bacin e posla sobre laltar e altre bisbe prenga lo ceptre e altre lo pom e posenlos sobre laltar. E aqui a un pas devant laltar major la reyna romangue ab duas donçelles les pus honrades qui hi sien e ajonollse e prostrada en terra sobra un coxi ella estia e les donçelles desense della. E aço fet dos honrats clergues començen e diguen la latenia segons que demunt en la consagracio del rey es ja scrita e contenguda salvant que en aquell pas on diu: ut presentem famulum tuum N. benedicere et sanctificare digneris e apres la on diu: ut ipsum regem benedicere et conservare digneris sia dit:
Ut presentem famulam tuam N. reginam nostram bene+dicere et coronare digneris -
te rogamus audi nos.
E aquella latania acabada un dels bisbes diga ço quis segueix:
Pater noster qui es in celis. - Et ne nos inducas in temptationem. - Sed libera nos a malo.
- Salvam fac ancillam tuam. - Deus meus sperantem in te. - Esto ei Domine turris fortitudinis. - A facie inimici. - Nichil proficiat inimicus in ea. - Et filius iniquitatis non apponat nocere ei. - Domine exaudi orationem meam. - Et clamor meus ad te veniat. - Dominus vobiscum. - Et cum Spiritu tuo.
Oremus.
Protende quesumus Domine famule N. regine nostre dexteram celestis auxilii ut te toto corde perquirat et que digne postulat assequi mereatur. Per &c.
Oratio.
Actiones nostras quesumus Domine aspirando preveni et adjuvando prosequere ut omnis nostra oratio et operatio a te semper incipiat et per te cepta finiatur. Per &c.
Oratio.
Omnipotens sempiterne Deus hanc famulam tuam N. reginam nostram celesti benedictione sancti+fica que in adjutorio regni regina extitit per te electa tuamque ubique sapientiam doceat atque confortet ut Ecclesia tua fidelem famulam semper agnoscat. Per eundem &c.
E dites aquestes oracions lo dit bisbe tenent les mans junctes als pits diga ab veu mijancera lo prefaci seguent:
Per omnia secula seculorum. - Amen. - Dominus vobiscum. - Et cum Spirituo tuo.
- Sursum corda. - Habemus ad Dominum. - Gratias agamus Domino Deo nostro.
- Dignum et justum est.
Prephatio.
Vere dignum et justum est equum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine Sancte Pater omnipotens eterne Deus donorum cunctorum actor ac distributor benedictionumque omnium largus infusor. Tribue super hanc famulam tuam N. reginam nostram benedictionis tue copiam etquam humana sibi electio preesse gaudet tue superne electionis ac benedictionis infusio acumulet. Concede ei Domine auctoritatem regiminis consilii magnitudinem sapientie prudentie et intellectus abundantiam religionis ac pietatis custodiam quatenus mereatur benedici et augmentari in nomine ut Sara visitari et fecundari ut Rebeca contra omnium muniri vitiorum monstra ut Judith in regimine regni eligi ut Hester ut quam humana nititur fragilitas benedicere celestis potius intimi roris repleat infusio ac que a nobis benedicitur in reginam a te mereatur obtineri in premio eternitatis perpetue et sicut ab hominibus sublimatur in nomine ita a te sublimetur fide et operatione. Illo etiam sapientie tue eam rore perfunde quem beatus David in repromissione et filius eius Salomon percepit in locupletate. Sis ei Domine contra cunctorum ictus inimicorum lorica in adversis galea in prosperis sapientia in protectione clipeus sempiternus: sequatur pacem diligat caritatem abstineat se ab omni impietate loquatur justitiam custodiat veritatem sit cultrix justicie et pietatis amatrix religionis vigeatque presenti benedictione in hoc evo annis plurimis et in sempiterno sine fine eternis. Per omnia secula seculorum. Amen.
E aço fet lo matropolita proceesca a la sacra unccio segons ques seguex a la qual unccio sia apparallat loli sanctificat ab lo qual lo matropolita li uncte lo cap dels pits e la sumitat de cascuna de les spatles e apres torchli los lochs unctats ab un bell drap de li. E dementre lo matropolita fara la dita unccio diga les oracions seguents.
Oratio.
Deus pater eterne glorie sit tibi adjutor et Omnipotens benedicat tibi preces tuas exaudiat vitam tuam longitudine dierum adimpleat benedictionem tuam jugiter confirmet te cum omni populo in eternum conservet inimicos tuos confusione induat et super te Christi sanctificatio ac hujus olei infusio floreat ut qui tibi in terris tribuit benedictionem ipse in celis conferat meritum angelorum ac bene+dicat te et custodiat in vitam eternam Jesus Christus Dominus noster qui vivit &c.
Oratio.
Spiritus sancti gratia nostre humilitatis in te copiosa descendat ut sicut manibus nostris licet indignis oleo materiali oblita pinguescis exterius ita ejus invisibili ungimine delibuta impingari merearis interius ejusque speciali unctione perfectissime semper imbuta et illicita declinare tota mente et spernere discas et valeas et utilla anime tue cogitare jugiter optare atque operari queas et operes auxiliante Domino nostro Jesuchristo qui cum Patre.
Oratio Corone.
Officio nostre dignitatis in reginam sollemniter benedicta accipe coronam regalis excellentie que a manibus regalibus capiti tuo imponitur unde sicut exterius auro et geminis redimita renites ita interius auro sapientie virtutumque geminis decoran concedas quatenus post occasum hujus seculi cum prudentibus virginibus Sponso perempni Domino nostro Jesus-Christo digne et laudabiliter occurrens regiam celestis aule merearis ingredi januam auxiliante eodem Domino nostro Jesu-Christo qui cum Deo patre.
E esplegades les dites oracions lo rey liure a la reyna lo ceptre en la ma dreta e dementre lo li liurara lo matropolita diga la oracio seguent.
Oratio Ceptri.
Accipe virgam virtutis et equitatis et esto pauperibus misericors et affabilis viduis pupillis et orphanis diligentissimam curam exhibeas ut omnipotens Deus augeat tibi gratiam suam. Qui vivit et regnat per &c.
E apres lo rey prenga lo pom dor de laltar e donlo en las mans de la reyna e tengalo en la man esquerra e dementre aços fara lo matropolita diga la oracio seguent.
Oratio Pomi.
Accipe dignitatis pomum et per id in te catholice fidei cognosce signaculum quia ut hodie ordinaris regina et principissa regni et populi ita perseveres auctrix et stabilitrix christianitatis et fidei christiane ut felix in opere locuplex in fide cum Rege regum glorieris per evum cui est honor et gloria in secula seculorum. Amen.
E apres lo rey liure lanell a la reyna en lo quart dit de la man dreta qui es appellat medicus e lo matropolita diga la oracio seguent.
Nota: lo quart dit de la man dreta qui es appellat medicus : el cuarto dedo de la mano derecha que es llamado "medicus". El dedo anular, (anuli, anulum, etc), anell, anillo.
Oratio Anuli.
Accipe regie dignitatis anulum et in te cathoíice fidei cognosce signaculum quia ut hodie ordinaris regina populi ita perseveres auctrix et stabilitrix christianitatis et christiane fidei ut felix in opere locuplex in fide cum Rege regum glorieris per evum cui est honor et gloria in secula seculorum.
E encontinent un dels bisbes començ a dir alta veu aquest ymne: Te Deum laudamus te Dominum confitemur segons que demunt es contengut en la consagracio del rey e per tot lo cor de la clerecia sia continuat sollempnialment e una de les oracions ques seguexen apres lo dit ymne qui comença: Benedicat tibi Dominus et custodiat.
Depuys sia proceit en la missa. E dit lo evangeli quant se cantara lo ofertori la reyna sia manada per los dos bisbes a la oferta e ofira aquell dia set diners dor en significança de les set virtuts cardinals contraries als set peccats mortals. E apres sia tornada en son siti reyal e sia proceit en la missa tro a la fin. E en la manera demunt dita sia feta e celebrada la unccio e coronacio de la reyna. Empero si per ventura sesdevenia quel rey e la reyna abdosos se consegrassen es coronassen en un dia la manera demunt dita en tot e per tot sia observada en cascun dells ensemps segons que demunt pus clarament es expressat: axi empero quel rey sia tota vegada primer en totes coses axi en cavalcar com en reebre benediccions e en la consagracio e en la coronacio e en reebre les altres insignies reyals demunt dites. E apres dita la missa la reyna vajassen cavalcant en lo dit cavall vestida ab la dalmatica e ab totes les altres insignies reyals e vestedures demunt dites ab les quals haura estat en la missa e la corona en lo cap al alberch del rey. E lo cavall port los sobresenyals blanchs e los pus nobles homens qui hi sien prenguen lo cavall per les regnes e vagen pus prop della: e apres los cavallers e en apres los ciutadans pus honrats e devant la reyna vage tot hom a peu. E apres derrera la reyna vagen totes les nobles donas e altres a peu. E en aquesta manera la reyna e tots los altres vagen al alberch del rey. E con la reyna sera al alberch del rey descavalch e entresen en la sua cambra e despullse la dalmatica e la camisa romana e lo camis e vestes cota e mantell de drap dor e isca de la cambra ab la corona en lo cap e ab lo ceptre en la man dreta e ab lo pom en la man esquerra e vajassen al palau on deura menjar lo qual sia ornat e apparellat aquell dia segons ques seguex. Primerament la sua taula sia en loch eminent posada en guisa que per tots los menjans en aquell sia vista. E en les espatles en la paret sia fermat un drap dor e de vellut vermell o daltre drap lo qual monstre en si senyal de la reyna e del rey: e sobre aquell sia posat un sobracel daquell senyal e obratge mateix. En apres tot lo romanent del palau sia encortinat per les parets tant solament de bells e preciosos draps. E anans que la reyna se assega a la taula lo matropolita qui laura consegrada o altre honrat prelat diga la benediccio qui es acostumada de dir al seent de la taula. E aquell dia sega la reyna sola a la taula. E apres pos lo ceptre en la taula a la part dreta e lo pom a la part esquerra: e sia apparallada una taula pus prop daquella de la reyna que neguna altra en que seguen les dones dels reyals e mullers daquells: e totes les altres dones e donçelles seguen en les altres segons que es acostumat. E con la reyna haura menjat leuse de la taula e lo dit matropolita o altre honrat prelat diga la benediccio la qual es acustumada de dir al levant de la taula. E la reyna prenga lo ceptre en la man dreta e lo pom en la man esquerra e ab la corona al cap vagessen al palau o sala la qual li sia apparallada per estar apres menjar ab les dones e donçelles lo qual sia apparallat e ornat en la forma seguent. Primerament li sia apparallat un siti reyal en alt en guisa que per tots estants en lo dit palau sia vista e en les espatles en la paret sia fermat un drap dor e de vellut vermell o daltra drap rich a senyal del rey e de la reyna pus rich que aquell del palau de menjar e sobra aquell sia posat un sobracel daquell senyal e obratge mateix. E apres tot lo dit palau o sala sia encortinat per les parets de bells e preciosos draps e per lo sol del palau o sala sien esteses tapits e altres draps bells acustumats de stendra per terra. E la reyna coman lo ceptre e lo pom a les pus honrades dos dones quiy sien e tenga solament la corona en lo cap. E apres un poch sia dat del vin a la reyna e a tots los altres ab confits. E apres la reyna entressen en la sua cambra la qual sia ornada en la forma seguent. Primerament hi sia apparallat un lit ab cobertor e cortines acabades de bells e richs draps de un obratge tot. E en apres la dita cambra sia encortinada per les parets de pus bells e richs draps que la dita sala o palau. E axi mateix en lo sol de la cambra sien esteses tapits e draps pus bells e pus honrats que aquells de la sala e palau: e aqui pos la corona e no cavalch ne isca de casa aquell dia. E la reyna aquell dia e laltre seguent tenga tinell a tot hom: e aquests dos dies deuen servir los infants e nobles segons ques segueix. Car si hi ha dos infants fills de reys la un es assaber lo major o pus antich servesca aquells dos dies de offici de majordom et laltre de offici de camarlench. E los altres nobles e barons exercesquen singularment los officis del palau devall scrits es assaber de coper sobrecoch de botaller de raboster de panicer de tallar devant la reyna e de portar lo tallador de la sua vianda e de ventall en qual temps vulla que sia.
martes, 24 de diciembre de 2019
LXXXIX, perg 301, 3 marzo 1156
Perg. N°301. 3 mar. 1156.
Cunctis sit manifestum qualiter ego Berengarius de ipsa Guardia filius qui fui Revertarii vice-comitis libenti animo et bona voluntate vendo tibi domno Raimundo Berengarii
barchinonensium comiti et tuis meum castrum de ipsa Guardia cum toto ipso monte Montis-serrati in quo hedificatum est et cum omnibus suis terminis et pertineciis et tenedonibus cultis et heremis cum montibus et planis garricis et silvis et rochas vieductibus et reductibus cum aquis et aquarum meatibus cum introitibus et exitibus suis et cum omnibus que ad jamdictum castrum pertinent vel quocumque modo pertinere debent sicut melius habeo vel habere debeo per vocem genitorum meorum et per alias quaslibet voces et unquam genitores mei melius habuere et tenuere sive habere debuere quibuscumque modis et vocibus. Sic eadem supranominata omnia integriter et que de termino ejusdem castri modo vel in antea inveniri poterint vendo tibi predicto Raimundo Berengarii barchinonensium comiti tuisque successoribus ac ut melius dici vel intelligi sive nominan potest ad tuum tuorumque salvamentum de meo meorumque jure et dominio in tuum tuorumque successorum trado dominium et potestatem ad tuum proprium plenissimum liberum et franchum alodium secure et libere ac quiete et in sana pace jure perpetuo omni tempore possidendum ad quicquid ibi vel exinde facere vel judicare volueris plenam et integram in Dei nomine habeas inde tu et tui libertatem et potestatem sine ullo meo meorumque retentu et sine ulla voce ibi vel a meis a me ullo modo retenta et sine vinculo ullius hominis vel femine et absque ullius contrarietatis obstaculo. Accipio namque a te prelibato Raimundo comite pro hac vendicione CCC morabetinos bonos ajadinos in auro sine engan et cavallum unum et mulum unum et de isto precio nichil apud te remansit. Et est manifestum si quis hanc venditionem violare vel infringere temptaverit nil valeat sed supradicta in duplo componam sive componat et insuper hec venditio omni tempore maneat firma. Acta est III idus marcii anno XX regni Ledovici junioris annus Dominice incarnacionis millesimus CLVl. Et fuit facta hoc venditio in presencia Guillelmi barchinonensis episcopi et Guillelmi Raimundi Dapiferi et Guillelmi de Castro-vetulo. Raimundo de Podio-alto. Bernardi de Bello-loco et Mironis de Luciano et Raimundi de Castelleto et Bernardi Marcucii et Petri Arnalli vicarii atque Petri Arberti. - Sig+num Berengarii de Guardia. Sig+num Ermessendis uxoris ejus. (Sigue una firma árabe que dice Berenguer ben Reverter o sea Berenguer hijo de Reverter) qui hec laudo et firmo firmarique rogo. Sig+num Guillelmi barchinonensis opiscopi. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Guillelmi de Castro-vetulo. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Bernardi de Bello-Ioco. Sig+num Mironis de Luciano. Sig+num Raimundi de Castelleto. Sig+num Petri Arberti. Sig+num Bernardi Marcucii. Sig+num Petri Arnalli vicarii Barchinone. Sig+num Petri de Corron scriptoris qui hec scripsit die et anno quo supra.
Nota: ipsa Guardia: sa Guardia, Guardia.Montis-serrati: Montserrat, Monserrat, Monserrate, etc.
aquis, de aqua: aguas.
martes, 25 de febrero de 2020
XCV. Reg. n.1538, fol.8. 16 feb. 1351.
Pateat cunctis quod nos Petrus etc. attendentes nuper nos de civitatibus Gerunde Vici et Minorise necnon de villis Bisulduni Turricelle de Montegrino de Pals et de Figueriis omnibusque et singulis castris et villis et locis et vicariis et bajuliis ac procurationibus Gerunde Bisulduni Vici Ausone Rivipulli et Rivipullensis Campirotundi et de Regali Minorise Bagiarum Berge et Berguitani et Sancti Petri de Auro vicecomitatus de Basso Turricelle de Montegrino et de Figueriis predictorum unum ducatum erexisse qui Gerunde nomine appellatur ipsumque concessisse sub certis pactis formis et condicionibus inclito infanti Johanni precarissimo primogenito nostro ducique Gerunde prout hec et alia lacius et clarius apparent per instrumentum publicum nostra bulla aurea insignitum per fidelem secretarium nostrum Matheum Adriani notarium publicum clausum datum et actum in castro nostro Perpiniani XXI die januarii anno subscripto: considerantes etiam educationem dicti ducis et administracionem ipsius ducatus nobili et dilecto consiliario nostro Bernardo de Capraria comendasse seu comississe sub certis formis pactis et condicionibus de quibus clare constat per instrumentum publicum nostre majestatis sigillo et sigillo etiam illustris Alionore regine Aragonum consortis nostre amantissime subscripte roboratum clausum et factum per dictum notarium die et anno predictis: animadvertentes insuper in ereccione et concessione comandaque et educatione predictis quedam verbo imposuisse dubia seu obscura que possent dare duplicem legentibus intellectum nos igitur aspicientes nostreque mentis aciem dirigentes quod illius est interpretari cujus est condere presertim cum nos velimus ut convenit dispendia litium equitatis compendio qua possumus industria coartare instrumenta jamdicta et in eis singula contenta liberaliter ampliantes clarioraque efficere cupientes tam motu proprio et perpenso digestoque consilio quam ad supplicacionem juratorum et proborum hominum civitatis Gerunde et nunciorum per universitatem dicte civitatis ad culmen nostre regie dignitatis hac de causa specialiter destinatorum tenore presentis publici instrumenti firmiter valituri volumus sanccimus statuimus et superaddendo instrumento dicte creacionis ducatus et concessionis de eodem dicto duci facte ducimus ex certa sciencia declarandum quod in casu quo prefatam reginam consortem nostram contingat decedere et nos ei supervivere et ad secunda vota convolare dicto infante Johanne vitam in humanis ducente quod a processibus factis vel fiendis et sentenciis diffinitivis et interlocutoriis latis et ferendis et gravaminibus quibuscumque in judicio vel extra illatis vel inferendis per officiales dicti ducis contra singulares personas vel alios aut jus ipsorum seu causis eorum tam criminalibus quam civilibus possit et debeat primitus ad dictum ducem cum etatem in dicto instrumento contentam compleverit et interim ad illum cui regimen et administratio dicti ducis et ducatus spectaverit vel comissa fuerit inmediate apellari: a dicto vero duce cum dictam etatem compleverit et interim ab administratore actore seu educatore predicto possit ad nos tanquam principem inmediate et indubie appellari et per appellacionis remedium recursus haberi quamdiu nos vitam duxerimus in humanis et donec dictus dux ad apicem regie dignitatis fuerit assumptus et non alias neque ultra. Quibus justis appellacionibus teneantur dictus electus et alii imposterum eligendi ad administrationem et regimen dicti ducatus et ducis eorumque officiales dicte .... defferre et apostolos concedere et dare et alia et aliter facere et observare sicut et prout inferior a quo appellatur ad superiorem facere et observare tenetur juxta legittimas sancciones usaticos Barchinone et constituciones Cathalonie. Premissis preterea racionibus inducti ad tollendum ambiguitatem quorundam nos volentes infrascripta clarius apperire a dicto instrumento ereccionis et concessionis cassandam irritandam revocandam tollendam et anichilandam ducimus per modum interpretationis et declarationis ut predicitur clausulam immediate sequentem: Et etiam in omni casu et eventu retinemus nobis hostes exercitus et cavalcatas in hominibus dictarum civitatum et villarum et locorum omnium predictorum. Loco autem clausule preinserte et retencionis in eadem contente retinemus nobis et retinere volumus et intendimus casus contentos et specificatos expresse in usatico Barchinone incipiente: Princeps namque: quos casus et usaticum nobis reservamus et expresse intendimus reservare creacione seu ereccione ducatus predicti et contentis in ea in aliquo non obstantibus: adicientes quod per dictum creacionis et ereccionis ducatus instrumentum et concessionis de eodem dicto nostro primogenito factum dicto usatico in aliquo derogare intendimus nullo modo. Preterea quamquam in dicte creacionis et donacionis instrumento contineatur quod nos retinemus ut in generali curia que nunc Perpiniani celebratur et alias quociens in futurum contigerit celebrari in Cathalonia vel alibi curiam vel generale parlamentum universitates civitatum villarum et locorum infra dictum ducatum sitorum de mandato nostro vocate vel in futurum vocande teneantur ad dictam curiam et parlamentum procuratores suos seu sindicos destinare nichilominus per quosdam in dubium revocetur an dicti sindici vocari debeant prout hactenus vocari consueverunt: nos hoc declarare volentes decernimus et declaramus ac est intencio nostra et sic volumus et statuimus quod universitates predictarum civitatum et locorum vocentur per nos et vocate venire et interesse teneantur in ipsis curia et parlamento aut consilio generali prout facere tenebantur ante donacionem et concessionem et ducatus ereccionem supradictas. Insuper licet in instrumento comande predicte contineatur quod in casu quo contingeret dictum nobilem educatorem et administratorem decedere et alium eligi in casibus in dicto comande instrumento specifficatis quod sint de electoribus futuri educatoris ac amininistratoris duo nobiles seu milites aut generosi vicarie Gerunde et Bisulduni eligendi per nobiles milites aut generosos ipsius vicarie aut majorem partem ipsorum et duo cives civitatis Gerunde eligendi per universitatem civitatis Gerunde aut majorem partem ipsius: attamen prout racioni consonum ampliando statuimus volumus concedimus et hujus serie ordinamus quod in casibus memoratis sint de electoribus ipsis quatuor nobiles milites seu generosi dicte vicarie Gerunde et quatuor cives ipsius civitatis velut caput dicti ducatus una cum aliis civitatum et locorum per quos dicti educatoris et administratoris ducis et ducatus quociens facienda ocurrerit electio celebretur prima ordinacione in dicta comanda contenta nullatenus obsistente. Declarantes et ex certa sciencia hujus serie statuentes quod per dictum instrumentum creacionis et ducatus ereccionis et concessionis predictarum non facimus nec facere intendimus aliquam separacionem de civitatibus et locis contentis in creacione dicti ducatus a comitatu Barchinone immo predicta omnia unimus et unire intendimus pocius per predicta comitatui Barchinone et corone nostre regie faciendoque privilegium firmum validum perpetuumque quod vim legis habere volumus sanccimus et etiam ordinamus quod civitates et loca predicta contenta in creacione dicti ducatus nunquam possint a comitatu Barchinone et a corona regia separari immo quod quicumque fuerit rex Aragonum et comes Barchinone habeat esse et sit dominus civitatum et locorum predictorum civitatesque et loca predicta per regem Aragonum et comitem Barchinone et sub ejus dominio et posse et per eum et ejus officiales perpetuo regantur et regi habeant seu etiam gubernari. Declaramus insuper quod quamquam in dicto instrumento creacionis et concessionis contineatur: quod per nos vel per dictum ducem et ejus successores nunquam hec creacio seu ducatus ereccio valeat ad consequenciam trahi: est tamen nostre intencionis et volumus ac etiam declaramus quod quoad primogenitum vel successorem in primogenitura qui proculdubio post dies nostros vel suos aut ejus successores assumendus esset in regem Aragonis sed non in quemvis alium nobis et eis liceat imposterum similem creacionem ducatus et de eodem concessionem facere: observatis tamen declaracionibus concessionibus ordinationibus et retencionibus supra et infra factis verbis in dicto instrumento appositis seu aliis quibuscumque obsistentibus nullo modo: cum pocius creacio et concessio fiende circa talem si forsan fieri contigerit pocius agregacio et unio comitatui Barchinone et corone regie quam separacio censeretur. Ceterum volumus et hujus serie statuimus sanccimus et perpetuo etiam ordinamus quod constituciones Cathalonie generales facte et imposterum faciende et usatici Barchinone habeant observari in locis dicti ducatus et privilegia eis concessa huc usque ac consuetudines et observancie antique tam per nos proprio nomine et ut legitimum administratorem quam per electum jamdictum et in posterum eligendum seu .... ad regimen dicti ducis et ducatus quam per ipsum ducem et ejus officiales ita quod per dictam creacionem nichil commutetur sed omnia observentur sicut observabantur et observari habebant ante dictam creacionem et ac si dicta ducatus ereccio facta non fuisset. Predictas itaque declaraciones addiciones et ablaciones seu remociones sancciones et statuta ac alia supradicta facimus et ordinamus et servare et servari facere promittimus sicut melius dici potest et intelligi ad salvum et sincerum etiam intellectum: volentes et etiam infrascripti serie juramenti per nos prestiti vigore prefatis nominibus statuimus sanccimus et promittimus ac nunc pro tunc etiam ordinamus quod cum dictus dux ad etatem pervenerit quod possit regere juxta tenorem instrumenti dicte creacionis et etiam antequam regat per se jurabit laudabit et firmabit omnia et singula supradicta. Sed sufficit predictum ducem omnia et singula supradicta jurare in dicta civitate Gerunde tantum tanquam in capite dicti ducatus. Volumus etiam et decernimus ac statuimus quod nunc de presenti nobilis et dilectus consiliarius noster Bernardus de Capraria quem dicti ducis et ducatus administratorem fecimus ut est dictum et alius vel alii et quicumque sint qui post eum dicti ducis et ducatus fuerint administratores in principio sue administrationis prestent ad sancta Dei evangelia juramentum juratis et consulibus vel consiliariis civitatum Gerunde Vici et Minorise predictarum recipientibus per se et aliis omnibus et singulis personis dicti ducatus si presentes fuerint alias notario pro eis stipulanti quod predicta omnia et singula teneant inviolabiliter et observent. Hoc etiam intellecto et declarato expresse quod quicumque qui post dictum Bernardum de Capraria fuerint educatores dicti ducis et administratores ducatus in principio sue administrationis et antequam ea utantur prestent et prestare teneantur dictum juramentum in qualibet predictarum civitatum Gerunde Vici et Minorise in presencia juratorum consiliariorum vel consulum earundem. Et ut premissa omnia et singula majori gaudeant firmitate tam nomine nostro proprio quam etiam tanquam pater et legitimus administrator dicti ducis primogeniti nostri juramus sponte in animam nostram per Dominum Deum et ejus sancta quatuor evangelia manibus nostris corporaliter tacta predicto omnia et singula tenere et observare ac teneri et observari facere inviolabiliter tam per dictum ducem quam per administratores ducis et ducatus predicti et eorum officiales et in aliquo non contrafacere vel venire jure aliquo causa vel etiam ratione. Mandantes per presens publicum instrumentum universis et singulis officialibus et subditis tam infra dictum ducatum quam alibi sistentibus presentibus et futuris quod premissa et infrascripta omnia
et singula que firmari et jurari facimus per dictum nobilem Bernardum de Capraria tanquam educatorem ducis et administratorem ducatus predictorum teneant firmiter et observent et ab aliis faciant inviolabiliter observari et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant quavis causa seu etiam ratione. Nos igitur Alionora Dei gratia regina Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comitissaque Barchinone Rossilionis et Ceritanie prospicientes premissa omnia et singula causa justa previa ad utilitatem dicti nostri dulcisimi primogeniti et ducis fore facta ea laudamus approbamus ratificamus et confirmamus et manibus nostris ad sancta Dei quatuor evangelia juramus contra predicta vel aliquem ex eisdem numquam facere vel venire aliqua racione. Ad hec ego Bernardus de Capraria educator et administrator supradictus attendens supradicta omnia redundare ad utilitatem dicti domini ducis et perfeccionem premissorum jamdicto nomine laudans approbans ratificans et confirmans omnia et singula supradicta juro nunc ex tunc et ex tunc ut ex nunc per dominum Deum et ejus sancta quatuor evangelia meis manibus corporaliter tacta predicta omnia et singula tenere et servare et in aliquo non contrafacere vel venire jure aliquo vel etiam ratione: quinimo prestabo et dabo operam cum effectu omni excepcione remota et faciam etiam meum posse si vixero quod dictus dominus dux supradicta omnia firmabit et jurabit cum ad etatem pervenerit supradictam. Hec igitur omnia et singula supradicta ut dicta et expressa sunt supra facimus paciscimur et promittimus nos dicti rex et regina et ego Bernardus de Capraria nominibus sepe dictis quisque nostrum a se dicta vobis juratis et probis hominibus presentibus nomine dicte universitatis Gerunde necnon et notario infrascripto tanquam publice persone pro eis et pro aliis universitatibus civitatum Vici et Minorise et aliarum villarum et locorum dicti ducatus et pro aliis etiam personis omnibus et singulis quarum interest et intererit et interesse potest ac poterit in futurum recipienti et paciscenti ac etiam legitime stipulanti. Et intendimus declaramus ac etiam protestamus quod per hoc instrumentum aut per contenta in eo non fiat perjudicium aliquod tacite vel expresse aliis contentis in instrumentis ereccionis et concessionis ac educationis seu comande predictis de quibus in presentis declaracionis publico instrumento mencio non sit facta nec per illa huic: quinimo eadem et istud remanere volumus et intendimus in suo pleno robore et valore. In quorum omnium testimonium nos rex et regina predicta necnon Bernardus de Capraria educator seu actor ac administrator jamdictus ad dictorum juratorum supplicacionem humilem et etiam requisitionem mandamus fieri de premissis tot consimilia publica instrumenta sigillo majestatis nostri dicti regis et nostre dicte regine ac dicti ducis sigillis munita scilicet nobis dictis regi et regine michique dicto Bernardo de Capraria et nostris quibuslibet nominibus sepedictis ac universitati civitatis pretacte et aliis quorum interfuerit tradenda per scriptorem ac notarium infrascriptum. Actum et datum in camera Timberiorum castri regii Perpiniani sextadecima die febroarii anno a nativitate Domini MCCC quinquagesimo primo. - Sig+num Petri Dei gratia etc. qui hec jamdictis nominibus laudamus juramus et firmamus. - Sig+num Alionore Dei gratia regine Aragonum etc. que hec laudamus firmamus et juramus. - Sig+num Bernardi de Capraria educatoris ac administratoris predicti qui jam dicto nomine hec laudo firmo et juro. - Testes hujus rei sunt inclitus infans Raimundus Berengarii comes Impuriarum venerabilis Hugo Valencie episcopus cancellarius Matheus miles majordomus domine regine et Jaspertus de Tregurano promotor curie ac consiliarii dicti domini regis. - Sig+num Bartholomei de Lauro dicti domini regis scriptoris et ejus auctoritate notarii publici per totam terram et dominacionem suam qui predictis interfuit et hec scribi fecit et clausit cum litteris rasis et emendatis in linea IX ubi dicitur ducem cum etatem in dicto instrumento contentam in linea XXX ubi dicitur infrascripte et in linea XLIII ubi corrigitur facimus paciscimur et promittimus nos et in XLVIl linea ubi inspicitur et nostri dicte regine ac dicti ducis sigillis munita scilicet.
viernes, 20 de diciembre de 2019
XX, perg 66, 24 julio 1136
Perg. N° 66. 24 jul. 1136.
Hec est convenientia que est facta inter domnum Raimundum comitem Barchinonensem et Deusde. Donat namque prelibatus comes Raimundus jamdicto Deusde decimum de ipsis pariis Ispanie que amodo inde exierint comiti nominatim per ipsam pacem ad fevum. Tali quoque modo ut ipse Deusde vadat aut mitat nuntium suum illuc ad ipsas parias fideliter recipiendas et faciat ex eis quicquid comes ei mandaverit secundum posse suum. Propter hoc quoque donum superius comprehensum jamdictus Deusde est homo ejus et convenit ei ut sit ei inde fidelis et serviat ei bene. Iterum convenit prephatus comes prelibato Deusde ut quando Deus dederit ei de terris Ispanie multum aut parum vadat donando de ipsis terris secundum esse ipsius honoris ad ipsum Deusde tandiu donec habeat ei completas quinquaginta cavallarias in honore usque ad partes Valencie. Propter hoc totum donum suprataxatum prephatus Deusde convenit seniori suo Raimundo comiti ut bene serviat ei et sit ei fidelis: et cum compleverit ei comes jamdictus prephatas quinquaginta cavallerias in honore usque Valenciam prephatus Deusde sit suus et sit ei fidelis de omni honore ejus contra omnes homines et feminas excepto vicecomite Cardone et quod tunc ei faciat convenientias et sacramentalia laudimio curie comitis nobilium hominum. Quod est actum VIIII kalendas augusti anno XXVIII regniLedovici regis. Et quod jamdictus Deusde non habeat licentiam dimitendi predictum honorem nisi filio suo: et si predictus comes veniret ad discordiam cum vicecomite Cardone filius Deusde vel homines ipsius honoris valeant comiti per fidem sine engan. Et comes accipit de Deusde morabatinos CC in auro. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Deusde qui hanc convenientiam fecit firmavit firmarique mandavit. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Guillelmi de Pugalto. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Bernardi Guillelmi de Luciano. Sig+num Bernardi de Casteleto. Sig+num Raimundi Petri de Baneres. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit die annoque prescripto.
Nota:
Ispanie : https://www.raco.cat/index.php/Recerca/article/view/27107