Mostrando las entradas para la consulta comitem Barchinone ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta comitem Barchinone ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

martes, 17 de marzo de 2020

XIX. Perg.n. 367.Alfonso.I.Dic.1178.


XIX.
Perg.n. 367.Alfonso.I.Dic.1178.

Hoc est translatum fideliter factum III nonas aprilis incarnati Verbi anno
M°CC°XL octavo ab instrumento per alfabetum diviso quod sic habetur.
- Hec est conveniencia facta inter dominum
Ildefonsum ilustrem regem Aragonis comitem Barchinone et marchionem Provincie et Petrum de Besora. Donat ei namque dominus rex castrum de Velosel cum omnibus terminis suis et donat et concedit ei medietatem decimi et omnium reddituum ejusdem castri et terminorum videlicet de expletis et eximentis quibuscumque et chestis exorchiis cuenciis homicidiis latrociniis adempramentis censibus et de omnibus quibuscumque rebus que ad usum et servitium hominis pertineant que dici possint vel excogitari modo et in antea: aliam autem medietatem de hiis omnibus retinet sibi rex per omnia loca. Item donat ei ut faciat unum fornum in predicto castro et villa et quod habeat cum in suo dominio ad faciendum inde omnes suas voluntates et quod neque rex neque alius aliquis possit facere furnum in ipso castro set neque in terminis ejus umquam. Item donat ei tres pariliatas alodii quas ipse Petrus sibi eligat ubicumque ibi magis voluerit et habeat per suum franchum alodium: ipse etiam rex retinet sibi tres pariliatas in dominio in obtimo loco. Stabilimenta eciam omnia donat eidem Petro et quod inde exierit dividat bajulus Petri et donet inde medietatem fideliter bajulo regis. Donat ei item stachamenta et firmamenta ita quod bajulus Petri ea accipiat per totum predictum castrum et per terminos ejus presente bajulo regis et bajulus ejusdem Petri et bajulus regis placitent insimul et ambo per bonam fidem faciant inde placitum et uterque illorum accipiat suam medietatem. Hec autem omnia donat ad fevum dominus rex predicto Petro et filiis ejus de legitimo conjugio natis exceptis dictis pariliatis tribus et furno quod in proprium alodium ei concedit et quod sit inde suus solidus sicut homo de suo meliori seniore et donet inde ei potestatem iratus et paccatus quociescumque per se vel per nuncios suos eam demandaverit: quod et si predictum Petrum mori contingeret sine infante legitimo revertantur predicta omnia in solidum domino regi et suis excepta medietate dominicaturarum supradictarum et earum etiam que in antea ibi predictus Petrus habuerit de qua medietate liceat ei facere omnes suas voluntates sine alicujus obstaculo. Item dimitit rex eidem Petro in vita sua cavalchatas host placita et seguimenta que ei habet facere per supradictum fevum: post obitum autem ejusdem Petri faciant hoc filii ejus cum omni sua posteritate. Item si quid de supradicto decimo Ilerdensis ecclesia vel alius aliquis homo suo jure vel alia qualibet ratione aut ocasione consequeretur partem sui decimi que contingeret eundem Petrum reciperet et accipiat in eternum in dominio regis nisi rex salvam et securam poterit eidem Petro partem suam facere. Habet autem terminos et afrontaciones castrum de Velosel sicut dividit cum Albio et ex alia parte cum Valle-Clara et vadit in collum de Lena et dividit cum termino de Servoles. Sicut hec omnia suprascripta sunt sic dominus rex donat laudat et concedit eidem Petro et filiis ejus: et Petrus difinit et remittit in proprium debitum quod ei debebat rex usque ad DCCC morabetinos quos ei debebat et difinit etiam regi et omni persone domum de Hila quam demandabat per convenienciam per supradictum debitum. Inter cetera recipit dominus rex predictum Petrum cum omnibus rebus suis ubique in sua speciali manutencione et quod non tornet eum de avere vel de honore in retro in suis justis causis neque alicui hoc facere permitatur sed pro posse defendat eum cum omnibus honoribus suis et rebus ubique: et de hoc accipit eciam eum dominus rex in sua legalitate et Dei fide contra cunctos homines et feminas (ferminas) sicut suum militem et hominem proprium quem cum nullo habet dividere. Actum est hoc in Terrachona mense decembris anno Domini MCLXXVIII. - Signum + Ildefonsi regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie. - Signum + Raimundi Berengarii comitis Provincie. - Signum + domine Sancie regine Aragonis comitise Barchinone et marchisie Provincie. - Signum + Dalmacii de Biert. - Signum + Arnalli de Vilamulorum - Berengarius dicte Terrachone Ecclesie archiepiscopus. - + Mironis judicis. - Signum + Geraldi de Jorba. - Signum + Guillelmi de Cervaria. - Signum + Raimundi de Cervaria. - Signum + Guillelmi junioris de Cervaria. - Ego Guillelmus de Bassa scripsi hanc cartam mandato domini regis et feci hoc sig+num - Sig+num Berengarii de Sancto Felice notarii publici ilerdensis qui hoc translatum scripsit cum supraposito in lineis XXIIII ubi dicitur sicut dividit et in XXXV ubi dicitur Sig+num Dalmacii de Biert.




martes, 3 de marzo de 2020

CXXIV, reg 1899, fol 140, 14 febrero 1391

CXXIV. 
Reg. N° 1899 fol. 140. 14 feb. 1391.

Nos Johannes etc. Attendentes illustrissimum ao magnificum Ildefonsum clare memorie regem Aragonum comitem Barchinone et marchionem Provincie tempore quo agebat in humanis laudasse concessisse atque auctorizasse monasterio sancti Victoriani et abbati et monachis ejusdem qui tunc erant et pro tempore essent imperpetuum omnes donaciones et franquitudines et libertates quas antecessores sui eidem monasterio concesserant: nec minus enfranquisse et franquos et inmunes fecisse imperpetuum homines et vassallos sancti Victoriani presentes et futuros ab omni lezda homicidio pleyto et calonia et aliis prout continet privilegium seriei sequentis.
- In Dei nomine ego Ildefonsus Dei gratia rex Aragonis comes Barchinone et marchio Provincie visis querelis a Martino Dei gratia abbate sancti Victoriani et ab omnibus sui honoris de quibusdam injuriis et malis quas merini et homines mei faciebant eis quod non erat rectum neque bonum super franquitudinem et libertatem quam antecessores mei rex Sanccius et rex Petrus fecerant jam eidem monasterio et hominibus totius honoris sui: idcirco ego Ildefonsus Dei gratia vidi cartas donaciones et autoritates et franchitudines et libertates quas antecessores mei rex Sanccius et rex Petrus fecerant monasterio Sancti Victoriani quas michi hostendit Martinus Dei gratia abbas in curia mea apud Monson: et propter hoc mando et volo laudo et concedo atque actorizo eidem monasterio et abbati Martino omnibusque abbatibus et monachis imperpetuum ut homines totius honoris sancti Victoriani presentes et futuri non donent unquam leztam neque homicidium neque ullam caloniam vel plectum in tota mea terra michi nec meis successoribus sive merinis et potestatibus et hominibus meis sed donent hec omnia abbati et monasterio sancti Victoriani integre imperpetuum. Nullus vero merinus vel bajulus meus vel alius quilibet homo per me neque per se ipsum neque per successores meos non sit ausus demandare vel accipere amplius ab hominibus ipsius monasterii leztam nec homicidium caloniam vel peytam sed sint hec omnia de sancto Victoriano imperpetuum. Si quis contra hanc cartam libertatis et donacionis ad infringendum venire tentaverit nullatenus audeat facere et insuper stabilis et firma semper permaneat. Facta carta apud Montemsonum (Monzón) mense madii anno Domini M°C°LXXX°VIII° (1188).
- Sig+num lldefonsi Dei gratia regis Aragonis comitis Barchinone marchionisque Provincie. - Hujus rei testes sunt Sanccius de Orta et Exemeno Dartusella et Petrus majordomo. - Signum Guillelmi de Gorron scriptoris qui hoc scripsit die et anno quo supra. - Et nunc fuisse nobis pro parte vestri venerabilis et religiosi abbatis et conventus dicti monasterii humiliter supplicatum quod cum vos abbas et monachi ac vassalli dicti monasterii a data preinserti privilegii vigore ipsius sint et fuerint quiti franchi et immunes ab omnibus et singulis contentis in eodem privilegio pedagium et pontagium per verba expressa positum non fuerit et a nonnullis in dubium revocetur a paucis citra diebus an sub verbis in dicto privilegio positis pedagium et pontagium comprehendantur: quia tamen mens verborum predictorum id comprehendunt et hoc usus antiquus qui est optimus legum ac privilegiorum interpres habuit dignaremur de nostri solita clemencia omnino declarare nos predictos abbatem monachus et conventum ejusdem monasterii homines et vassallos ipsius presentes pariter et futuros ab omni pedagio et pontagio de cetero franchos quitios et immunes existere premissorum vigore et alias preinsertam confirmacionem et franquitatem laudare approbare et confirmare et noviter etiam concedere. Idcirco dicte supplicacioni inclinati benigno ob devocionem sinceram et zelum fervidum quem habemus ad ordinem supradictam et volentes dictorum predecessorum nostrorum bona opera imitari ut per accionem bonorum operum veram bonisque necessariam Domino dominancium in die judicii valeamus de talento nobis tradito reddere racionem: tenore presentis carte nostre cunctis temporibus valiture prenominatum privilegium et omnia et singula in eo contenta laudantes approbantes et nostre confirmacionis presidio roborantes prout melius hactenus usi fuistis vos abbatem monachos et homines ac vassallos dicti monasterii presentes et futuros certificati plenarie de predictis pro vestri parte desuper nobis expositis decernimus et declaramus vigore preinserti privilegii et aliorum premissorum franchos et immunes a prestacione cujusvis pedagii et pontagii: necnon de novo de nostri certa scientia et expresse enfranquimus et franchos et immunes facimus a quocumque pedagio et pontagio ita quod vos dicti abbas monachi et homines ac vassalli dicti monasterii presentes pariter et futuri sitis a predictis pedagio et pontagio et ab omnibus aliis in preinserto privilegio seu franquitudine contentis liberi quitii et immunes. Mandantes per hanc eandem inclito infanti Martino duci Montisalbi fratri carissimo et in omnibus regnis et terris nostris generali gubernatori nostro gubernatoribus justiciis ceterisque universis et singulis officialibus nostris collectoribus arrendatoribus dictorum jurium et portariis quatenus preinsertum privilegium et omnia et singula in eo contenta et hanc nostram confirmacionem declaracionem et novam concessionem firmam habeant teneant et observent tenerique et observari inviolabiliter faciant juxta eorum series pleniores et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua ratione. In cujus rei testimonium presentem fieri jussimus nostre majestatis sigillo impendenti munitam. Data Cesarauguste XXIII die februarii anno a nativitate Domini M°CCC°LXXXX primo regnique nostri quinto. - Signum + Johannis Dei gratia etcetera. Rex Johannes. - Testes sunt Garsias Cesaraugustanus archiepiscopus Petrus lnsule et Caneti Raimundus de Roda vicecomites Raimundus Alamanni de Cervilione et Eimericus de Centillis milites. - Sig+num Bernardi de Jonquerio secretarii dicti domini regis qui mandato ipsius hec scribi feci cum literis rasis et emendatis in lineis secunda essent in quarta quam in IXa cum in Xa quia in XI vos predictos et alibi in eadem ipsum in XII dominancium in XIII fuistis in XIIII ac et clausi. - Dominus rex presente thesaurario mandavit mihi Bernardo de Jonquerio.


miércoles, 26 de febrero de 2020

XCVII, reg 1538, fol 62, 21 marzo 1354

XCVII. 
Reg. N° 1538, fol. 62. 21 mar. 1354.

In nomine sancte et individue Trinitatis amen. Notum sit omnibus presentibus et futuris quod die et anno inferius denotatis congrégala curia generali in civitate Valencie in ecclesia sedis ejusdem quam curiam excellentissimus ac magnificus princeps et dominus dominus Petrus Dei gratia rex Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comesque Barchinone Rossilionis et Ceritanie regnicolis regni Valencie celebrabat idem dominus rex preeuntibus aliquibus exortationibus monicionibus et dictis sanctorum patrum aliisque justis causis et rationibus per eum propositis eleganter inter alia proposuit: quod cum inclitus ac magnificus infans Johannes primogenitus suus esset jam in regno Aragonum per incolas ejusdem regni juratus in dominum statim et in regem et successorem suum regnorum Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice ac comitem Barchinone Rossilionis et Ceritanie post dies ipsius domini regis ideo rogavit monuit et requisivit prelatos capitula religiosos et alios de brachio clericali necnon barones nobiles milites et alios de brachio generosorum ac etiam procuratores seu sindicos civitatum villarum et aliorum locorum regni Valencie et singulares eorum qui erant in dicta curia congregati seu ad ipsius celebrationem fuerant evocati quod ipsi pro se et aliis universitatibus ac toto generali regni Valencie et singularium ejusdem jurarent inclitum ac magnificum dominum infantem Johannem ipsius domini regis primogenitum in dominum statim et in regem ac successorem suum et dominum regni Valencie post dies tamen ipsius domini regis sicut alii infantes illustrium regum Aragonis et Valencie primogeniti et heredes in regnis Aragonum et Valencie jurari consueverunt. Preterea subjunxit idem dominus rex regnicolis antedictis quod licet idem infans de civitate Barchinone in qua tunc alebatur duceretur ex ordinacione regia ad dictam civitatem Valencie ut hujusmodi juramentum sibi personaliter prestaretur et in itinere veniendo usque ad civitem Terrachone venisset: attamen quia clare scivit idem dominus rex at dixit quod ex hoc dictus dominus infans propter teneritatem etatis sue in persona sua fuit nimis vexatus ita quod persona sua laborem tanti itineris non poterat absque periculo sustinere et sic ejus adventus periculosus existeret: rogavit eos quod ad dictum periculum evitandum absque fori privilegiorum et usanciarum ipsius regni prejudicio et quod hoc nequiret in futurum ad consequenciam trahi juramentum ipsum prestarent eidem domino regi tanquam patri et legitimo administratori dicti domini infantis Johannis primogeniti sui et ipsius nomine et pro eo et quod sub modo et forma suppra et inferius denotatis ipse reciperet juramentum predictum. Ceterum idem dominus rex continuando verba sua subjecit: quod cum in quodam statuto et ordinatione factis per illustrissimum dominum regem Jacobum clare memorie avum ipsius domini regis nunc regnantis de quibus inferius expressa mencio habetur contineatur inter alia quod quilibet heres et successor in predicto et aliis regnis et comitatibus unus post alium successive tempore sui dominii sive nove successionis vel etiam si antea jurari haberet antequam prelati richi homines mesnaderi milites cives et burgenses ac homines villarum seu aliqui alii de predictis regnis sibi faciant seu prestent juramentum fidelitatis vel aliquam recognicionem ipse heres vel successor quicumque pro tempore fuerit per se et suos laudet confirmet et approbet ac publice juret dictum statutum necnon quod observabit et faciet observari fora usus consuetudines privilegia et omnia instrumenta donacionum vendicionum permutacionum et libertates universas prout inferius lacius et seriosius est contentum: idcirco idem dominus rex volens dictis statuto et ordinacioni satisfacere pro majori securitate et cautela incolarum regni predicti juravit ad sancta Dei evangelia per eum corporaliter tacta omnia et singula supradicta tanquam pater et legittimus aministrator dicti incliti infantis Johannis primogeniti sui propter defectum sue etatis in hunc modum: Nos Petrus Dei gratia rex Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comesque Barchinone Rossilionis et Ceritanie supradictus tanquam pater et legittimus aministrator dicti infantis Johannis primogeniti nostri promittimus per firmam et sollemnem stipulationem vobis infrascriptis prelatis religiosis richis hominibus baronibus militibus generosis sindicis et procuratoribus civitatum villarum et aliorum locorum regni Valencie supradicti nos facturos et curaturos cum effectu quod quando dictus inclitus infans Johannes primogenitus noster quatuordecimum annum sue etatis compleverit infra unum annum ex tunc inmediate sequentem jurabit et firmabit prelatis religiosis richis hominibus baronibus militibus generosis civibus et aliis hominibiis civitatum villarum et aliorum locorum regni Valencie quod observabit et faciet observari eis foros usus et consuetudines regni Valencie prout eos habent nunc et habere debent in generali et speciali cuilibet in gradu et condicione sua necnon privilegia et alia instrumenta donacionum vendicionum et permutationum et libertates universas que habent et habere debent et eis sunt concessa et non contraveniet per se vel aliam interpositam personam modo aliquo sive causa. Insuper firmabit et jurabit statutum et ordinationem perpetuam factam per illustrissimum dominum regem Jacobum dive recordationis avum nostrum per que idem dominus rex statuit ordinavit et sancxit quod regna Aragonum Valencie et comitatus Barchinone cum directo dominio et aliis quibuscumque universis juribus que ad ipsum dominum regem tunc expectabant vel poterant spectare in regno Majorice et in insulis ei adjacentibus et in comitatibus Rossilionis et Ceritanie et Confluentis Vallispirii et in vicecomitatibus Omeladesii et Carladesii queque per nos dictum regem post dictum statutum et sanccionem ex justicie debito sint et fuerint nostra curie regie applicata et per nos noviter unita et alligata ac etiam integriter reducta prout ea tam in dicto statuto et privilegio antefati domini regis Jacobi avi nostre ejus bulla plumbea comunito quam in alio privilegio per nos facto de dicta reintegracione et unione corone nostre regie per nos factis similiter bulla nostra plumbea comunito predicta et alia lacius et seriosius enarrantur. Et pro predictis omnibus et singulis per dictum inclitum infantem Johannem attendendis plenius et complendis nos idem rex Petrus ut pater et legittimus administrator predictus prestamus ad sancta Dei evangelia per nos tacta et crucem Domini corporaliter juramentum in posse et manibus venerabilis in Christo patris Hugonis divina providencia episcopi Valencie cancellarii nostri dilecti nomine et vice omnium curie memorate recipientis et presente etiam notario infrascripto tanquam publica persona recipiente et stipulante nomine omnium illorum quorum interest vel poterit quomodolibet interesse. Insuper nos dictus rex Petrus attendentes quod in dicto statuto et ordinatione dicti domini regis avi nostri continetur specialiter et expresse quod quilibet heres et successor dictorum regnorum et comitatuum unus post alium successive tempore sui novi dominii sive nove successionis vel etiam si antea jurari haberet antequam prelati religiosi richi homines mesnaderii milites cives et burgenses et homines villarum seu aliqui alii de predictis regnis et comitatu Barchinone sibi faciant seu prestent juramentum fidelitatis vel sibi in aliquo respondeant et antequam aliquis ex predictis requisitus expresse vel non requisitus sibi faciat vel facere teneatur homagium vel aliquam recognicionem ipse heres et successor in predictis regnis et comitatu quicumque pro tempore fuerit per se et suos laudet et confirmet et approbet ac publico juret ipsum statutum et usquequo hoc fecerit prenominati non teneantur sibi in aliquo respondere: et si per aliquem sacramentum fidelitatis vel homagium aut quevis alia obligacio facta esset antequam predicta ut est dictum laudata et approbata et jurata essent non valerent et pro non factis haberentur ut hec et alia in privilegio de dicto statuto confecto per dictum dominum regem Jacobum avum nostrum lacius continentur: ideo recognoscentes quod propter defectum etatis dicti infantis Johannis primogeniti nostri qui non potest ad presens jurare statutum predictum antequam per vos dictos prelatos nobiles et alios juretur secundum formam statuti ipsius: propterea concedimus vobis dictis prelatis nobilibus militibus generosis civibus et aliis supradictis quod propter hoc nullum fiat vel fieri intelligatur tacite vel expresse prejudicium vobis vel vestris successoribus super contentis in privilegio supradicto et aliis privilegiis de hoc loquentibus imo privilegia ipsa et omnia contenta in eis in sua plenissima permaneant firmitate: et quod propter hoc adversus dicta privilegia imposterum aliquid allegari non possit. Prestito autem juramento predicto per ipsum dominum regem nomine predicto et factis ac reservatis dictis regnicolis suis juribus predictis memorati prelati religiosi richi homines barones milites generosi procuratores et sindici civitatum villarum et aliorum locorum regni Valencie infrascripti qui erant in dicta curia congregati habentes specialia mandata ad infrascripta gratis et voluntarie presente dicto domino rege hoc rogante et requirente et ad hoc assensum suum prebente et tanquam patre et legittimo aministratore ipsius domini infantis Johannis primogeniti sui recipiente jurarunt dictum dominum infantem Johannem licet absentem tanquam presentem: quod juramentum ejus nomine recepit dictus dominus rex Petrus pater ejus tanquam pater et legittimus administrator ipsius domini infantis sub forma sequenti: Nos Hugo divina providencia Valencie episcopus Geraldus de Montebruno archidiaconus de Culla tanquam vicarius generalis in spiritualibus et temporalibus venerabilis in Christo patris Sthefani divina providencia Dertusensis episcopi Petrus de Flumens rector ecclesie de Altura tanquam vicarius generalis venerabilis in Christo patris fratris Sancii divina providencia Sugurbiensis episcopi frater Petrus de Tous magister Sancte Marie de Muntesia Miguel Martorelli ut procurator generalis magistri de Calatrava frater Bernardus abbatis monasterii de Valldigna frater Guillelmus abbas monasterii de Benifaça frater Berengarius majoralis de Quart pro me et abbate de Populeto Ferdinandus Roderici comendator major Montis Albani Vitalis de Vilanova prepositus Gonbaldus de Castronovo decanus Antonius de Alpicat canonicus nominibus propriis et ut procuratores capituli sedis Valencie Geraldus de Fonte procurator incliti infantis Petri comitis Ripacurcie et Montanearum de Prades Jacobus Donat procurator incliti infantis Raimundi Berengarii comitis Impuriarum Antonius Romei procurator egregie Sicilie comitisse Urgelli tutricis egregii Petri comitis Urgelli et vicecomitis Agerensis nobilis Petrus dominus de Exericha nobilis Alfonsus Rogerii de Loria Sanccius de Exea procurator nobilis Luppi comitis de Luna et domini civitatis Sugurbii Guillelmus Columbi procurator generalis nobilis Nicholai de Jamvilla comitis Terrenove in remotis agendis Sanccius de Legor procurator Petri Ferdinandi militis tutoris heredis nobilis Gondissalvi Didaci de Arenosio cum instrumento procuracionis confecto in Villa Fermosa XVII die mensis marcii anno a nativitate Domini MCCCL quarto clauso per Antonium Pri notarium publicum dicti loci nobilis Petrus Maça de Lizana nomine propio et tanquam tutor nobilis Gondisalvi Eximini domini de Andilla nobilis Jazpertus de Castelleto nobilis Olfo de Proxida nobilis Raimundus de Rivosico Raimundus de Perexeres ut procurator nobilis Gilaberti de Cintillis Garcias de Loriç miles Petrus de Vilanova Raimundus de Boxados Rodericus Sancii de Calatajuvio miles Rodericus Didaci miles Raimundus Castellani miles Johannes Scribe miles Matheus Mercerii miles Alfonsus Martin Dalbero Raimundus de Villanova miles Galcerandus de Tous miles Guillelmus Gasconi miles Johannes Eximini Romei miles Arnaldus Guillelmi Catalani miles Bernardus Ferrarii miles Bonafonatus de Valleleporario miles: generosi Arnaldus Scribe Joffre de Tous Johannes Gasca Berengarius Dalmau nomine proprio et tutorio filiorum Guillelmi Jafero Jacobus Scribe Petrus Caldo minor dierum Petrus Eximini de Lumbierri Raimundus de Castellsenet Rodericus Sancii de Calatajuvio minor dierum Eximinus de Lobera et Johannes Fabre Franciscus de Spelluncis Arnaldus Johannis legum doctor Berengarius de Codinachs Ferdinandus de Monteacuto Berengarius Fabre Andreas Guillelmi Scribe Rodericus Lançol Berengarius Ferrarii legum doctor Januarius Rabaça licenciatus in legibus Eximinus Petri de Calatajuvio Berengarius Mercader Berengarius de Ripoll Alfonsus de Castronovo Martinus Luppi Dorna Berengarius Mercerii Johannes Ferdinandi Munionis Raimundus Costa Petrus de Rippullo Garsias Luppi de Setisia Petrus Çapata de Tous Berengarius de Perapertusa Eximinus Doriç Petrus Boyl cujus est locus de Mizlata Petrus Boyl cujus est locus de Picacen Johannes Fabre Ludovicus Boyl Rodericus Martin de Sancto Adriano Petrus Roderici de Corella Geraldus de Fonte Romeus de Ablitis Eximinus Sancii de Tirasona generosi: de Exativa Johannes de Bellvis Galcerandus de Montsoriu Sancius Gizmar: item de alii locis dicti regni Petrus Luppi de Espejo Petrus Galcerandi de la Serra nomine proprio et nomine patris sui .... Eximini de Tolsana et Luppus Eximini ejus filius Ferdinandus de Cascant: item officiales et sindici civitatis Valencie Jacobus Scribe justicia in criminali Franciscus Martin justicia in civili Guillermus Gasco Arnaldus Scribe Berengarius Tapioles Guillelmus Abello Franciscus Marrades et Jacobus Palma jurati dicte civitatis: item sindici seu procuratores dicte civitatis Raimundus Castellani Johannes Scribe Petrus Caldero minor dierum Franciscus Desplugues Rodericus Martin de Sancto Adriano Arnaldus Johannis legum doctor Januarius Rabaça licenciatus in legibus Berengarius Mercatoris Petrus Guillelmi Catalani Johannes Solanes Justus de Miraveto Vincencius dez Graus Miguel de Palomar Pascasius Mazani Guillelmus Despigol Luppus de Apiaria Nicolaus de Valleriola Jacobus de Clarmont Guillelmus Majancosa Andreas Servia Johannes Suau Andreas Caver Laurencius Johannes notarius Bernardus de Apiaria sartor Petrus Bernesii argenterius Jacobus Geraldi perayre Dominicus Fontanes pelliparius cum procuracionis instrumento in quo habent ad hec speciale mandatum confecto Valencie XIIII chalendas aprilis anno Domini MCCCLIII per Raymundum de Costa notarium generalem et scriptorem juratorum civitatis predicte: preterea de qualibet parrochia dicte civitatis videlicet de Sancta Maria Guillelmus Caver Laurencius Vidal Bonanatus Batist Franciscus Feriol: de parrochia Sancti Thome Jacobus Cortit Berengarius de Peramola Petrus Miro Guillelmus Juncar: de parrochia Sancti Andree Dominicus Borraç notarius Simon ça Creu Petrus Palomer Balagarius del Seus: de parrochia Sancti Martini Petrus Lambert Berengarius Vidal Simon de Tona Petrus Castell: de parrochia Sancte Catarine Bartholomeus Castellar Raimundus Fraxenet Bernardus Daer Johannes Çaraynou: de parrochia Sancti Nicolai Jacobus Donat Bonanatus Longuet Berengarius de Fluvia Miguel Gasco: de parrochia Sancti Bartolomei Petrus Rovira Miguel Just Nicolaus de Villaspinosa Bernardus Andree: de parrochia Sancti Laurentii Filipus de Rossello Dominicus Domenech Antonius dez Clapers Johannes Simonis: de parrochia Sancti Salvatoris Dominicus Aragones Garcias Gomecii Jacobus Rossinyol Johannes Çafont medicus: de parrochia Sancti Sthefani Berengarius Ballester Bartholomeus Badia notarius Guillelmus de Rechs Franciscus Pasadores: de parrochia Sancti Johannis Guillelmus Mir Petrus Masco Andreas Danglesola Petrus Cabanyeles: de parrochia Sancte Crucis Petrus Calbo Arnaldus Boix Petrus Cardona Jacobus Bagis: item de officiis et ministralibus videlicet de draperiis Luppus Juanes Simon Boneti Johannes de Sales Petrus dez Omet: de notariis Johannes Signa Guillelmus Roca Franciscus Martorelli Dominicus Meya: de argenteriis Romeus de Solerio Johannes Oliverii Guillelmus Serra Petrus Bonasenya: de freneriis Garcias de Xarch Petrus Cabrit Laurentius Martin Petrus Borracii: de çabateriis en Bornoy Petrus Çamarra Bartholomeus Planell Jacobus Fares: de sartoribus Matheus Ivanyez Jacobus Folqueres Vincencius Castell Berengarius Corral: de pelliceriis Petrus Foch Johannes Dosat Petrus Garcie Petrus Sancti Martini: de carniceriis Arnaldus Griffa Simon de Vallibus Gondisalvus Petri Raimundus de Sent Just: de pelleriis Petrus Arufat Johannes Ivanyez Nicolaus de Podio Monçonus de Ribera: de corrigiariis Guillelmus Maço GuiIIelmus Roig Nicolaus Dura Raimundus Serra: de marineriis Petrus Rull Guillelmus Vinyoles Petrus Broll Marianus Bono: de fusteriis Miguel Pellicer Jacobus Franquea Arnaldus Çavila Guillelmus Crespi: de barbitonsoribus Bernardus Cases Raimundus Tarrago Antonius qui moratur in carraria den Masco Petrus Plana: de fabris Franciscus Torres Bartholomeus Esmolador Vincencius Gargallo Dominicus de Montalba: sindici et procuratores civitatis Xative Bernardus de Turribus Jacobus Colivera jurati Berengarius Dalmacii Guillelmus Poncii de Fenolleto cum instrumento procurationis confecto in civitate Xative XV chalendas aprilis anno Domini MCCCLIII clauso per Jacobum Jaufridi notarium auctoritate regia generalem: item sindici et procuratores ville de Morella Petrus Ricart et Dominicus Johannis notarius cum instrumento procurationis confecto Morelle quinto idus marcii anno Domini MCCCLIII et clauso per Dominicum Dalmenara auctoritate regia notarium publicum: item sindici et procuratores ville Muriveteris Petrus de Tamarito et Bartholomeus Leo cum instrumento procuracionis confecto in Muroveteri XVII chalendas aprilis anno proxime dicto per Johannem Petri de Monteacuto auctoritate regia notarium publicum: item sindici et procuratores de Borriana Guillelmus Celoni et Petrus de Monço cum instrumento procuracionis confecto Burriane XVII chalendas aprilis anno predicto per Arnaldum de Podioviridi notarium publicum ejusdem et auctoritate regia generalem: item sindici et procuratores Castilionis Campi de Burriana Antonius Pedrosa jurisperitus et Berengarius Sala notarius cum procuracionis instrumento confecto in Castilione XVII chalendas aprilis anno prefacto per Michaelem Eximini notarium publicum auctoritate regia generalem: item sindici et procuratores ville de Aljazira (Alzira) Berengarius Venrelli et Remirius Março cum instrumento procuracionis confecto Aljezire XV chalendas aprilis anno predicto per Michaelem de Nulla notarium publicum auctoritate regia generalem: item sindici et procuratores Castri Habib Egidius Roderici de Castro Albo miles et Johannes Petri de Ruyola notarius cum instrumento procuracionis confecto XIX die marcii anno Domini MCCCL tercio per Gondisalvum Luppi notarium publicum dicte ville: item sindicus et procurator de Ontiñen (con ñ) Bernardus Cirera vicinus dicti loci cum instrumento procurationis confecto XV chalendas aprilis anno predicto per Andream de Castellario notarium et regentem scribaniam curie dicti loci: item sindicus et procurator de Ademuç Sanccius Roderici de Lihori cum instrumento procurationis confecto XV chalendas aprilis anno predicto per Raimundum de Riu notarium dicti loci: item sindicus et procurator de Penaguila Bartholomeus Seguerii habitator dicti loci cum instrumento
procurationis confecto Penaguile XII chalendas aprilis anno predicto per Petrum Andree de Pujacones notarium publicum dicti loci: item sindicus et procurator loci de Cascalla Raimundus Balagarii vicinus dicti loci cum instrumento procuracionis confecto XIII chalendas aprilis anno proxime dicto per Garsiam Moratins auctoritate regia notarium publicum: habita deliberatione et diligenti tractatu per nos et successores nostros et nominibus propriis et procuratoriis supradictis et successorum nostrorum et illorum quorum sumus procuratores juramus videlicet nos dictus episcopus positis manibus ante pectus
propter nostram dignitatem ut moris est et nos alii superius nominati per dominum Deum et crucem domini nostri Jesuchristi et ejus sancta quatuor evangelia coram nobis posita et corporaliter per nos tacta vos inclitum ac magnificum dominum infantem Johannem jamdicti domini regis primogenitum licet absentem tanquam presentem: quod etiam juramentum dicto domino regi Petro patri vestro et legittimo administratori nomine vestro et pro vobis recipienti ad vestri utilitatem propter vestre eratis defectum prestamus: et per firmam sollempnem stipulacionem promittimus notario infrascripto tanquam publice persone stipulanti et recipienti nomine et vice vestri dicti domini infantis Johannis et aliorum quorum interest vel in futurum poterit quomodolibet interesse quod tenebimus et habebimus vos dictum infantem in dominum confestim et in regem et pro rege Aragonum Valencie Majorice Sardine et Corsice ac comitem Barchinone Rossilionis et Ceritanie post dies tamen dicti domini regis Petri patris vestri presentis: quod de cetero obediemus et fidelitatem servabimus vobis dicto domino infanti in vita ipsius domini regis patris vestri et etiam post ut vassalli et naturales suo domino naturali debent et tenentur fidelitatem et obedienciam observare tanquam primogenito et heredi universali domini regis predicti prout ad nostrum quemlibet juxta condicionem et statum personarum nostrarum noscitur pertinere. Et nos rex predictus volumus et mandamus de predictis fieri unum et plura publica instrumenta per subscriptum notarium tradenda eidem inclito infanti et universis ac singulis prelatis nobilibus ac universitatibus antedictis illa habere volentibus sigillo nostre magestatis munita. Quod est actum in ecclesia sedis Valencie XXI die mensis marcii anno a nativitate Domini MCCCL quarto. - Testes sunt qui predictis presentes fuerunt reverendus in Christo pater frater Johannes de Aragone Callaritanus archiepiscopus frater Bernardus insularum Fortune episcopus nobilis Bernardus de Capraria Petrus Pujol miles Nicholaus de Ruppefracta jurisperitus et alii plures assistentes in dicta curia in multitudine copiosa. - Post hec die jovis XXVII die marcii anno eodem in civitate Valencie eodem domino rege in regali suo generalem curiam celebrante comparuerunt coram eo in dicta civitate Valencie Jacobus Guasch et Petrus Colomer nuncii et procuratores hominum universitatis Ville Regalis (Vila Real, Villa Real) cum instrumento procuracionis confecto in Villa Regali decimo chalendas aprilis anno Domini MCCCL tercio clauso per Ferrarium Sentandina publicum auctoritate regia notarium per totam terram et dominacionem domini regis: et Paschalius de Lobregat notarius sindicus et procurator universitatis de Bocayren cum instrumento procurationis confecto in Bocayren X chalendas aprilis anno Domini MCCCL tercio clauso per Johannem Laurencii notarium publicum per totam terram et dominationem domini regis: et Paschasius Molina nuncius seu procurator universitatis de Biar cum instrumento procuracionis confecto in dicto loco de Biar XV chalendas aprilis anno Domini MCCCL tercio clauso per Nicholaum de Luna notarium dicti loci: et Antonius Celom sindicus seu procurator universitatis de Sexona (Jijona) cum instrumento procurationis confecto Sexone X chalendas aprilis anno Domini MCCCL tercio per Guillermum Venrel notarium publicum Sexone: et Rodericus Paris juratus necnon Egidius Sanccii de Gada sindici et procuratores universitatis de Alpuent cum instrumento procurationis confecto in dicto loco de Alpuent XXIII die mensis marcii anno Domini MCCCL tercio et clausum per Johannem Sancii Çaragoçano notarium publicum de Alpuent: necnon Berengarius Dalçamora generosus habitator ville Castilionis Campi de Burriana nomine proprio et procuratorio Bernardi de Alçamora fratris sui cum instrumento procuracionis confecto XI chalendas aprilis anno Domini MCCCL tercio per Guillelmum de Ripullo auctoritate regia notarium publicum: insuper venerabilis Ferdinandus Roderici comendator Montis Albani Thomas Vives de Caynamars et Petrus Ferdinandi Dartieda de villa Castilionis: constituti personaliter ante presenciam dicti domini regis dictam generalem curiam celebrantis jurarunt per dominum Deum et ejus sancta quatuor evangelia prenominatum dictum infantem Johannem primogenitum ipsius domini regis eo modo et forma quibus per alios regnicolas dicti regni juratus extitit ut superius continentur. Que juramenta idem Dominus rex in fine dicti instrumenti jussit apponi prout superius continetur presentibus testibus ad
hec ultimo factis et juratis venerabili in Christo patre Hugone divina providencia Valencie episcopo nobili Raimundo de Rivosicco et nobili Olfo de Proxida ac aliis pluribus in ipsa curia existentibus. Que sunt acta diebus et anno predictis. - Examinavit Romeus. - Sig+num Petri Dei gratia regis Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comitisque Barchinone Rossilionis et Ceritanie qui predicta concedimus firmamus et juramus. - Sig+num mei Francisci de Prohomine notarii et sigilla tenentis dicti domini regis et auctoritate regia notarii publici per ipsius omnem terram et dominacionem qui predictis omnibus et singulis dum concederentur fierent et jurarentur una cum prenominatis testibus presens fui et hec in publicam formam redigens scribi feci et clausi cum literis rasis et emendatis.


lunes, 17 de febrero de 2020

XL, perg 1760, Jaime I, 1263

XL. 
Perg.n° 1760. Jai.I. 2 nov. 1263.

In Christi nomine. Noverint universi quod cum contentio fuisset inter illustrem dominum Jacobum Dei gratia regem Aragonum Majoricarum et Valentie comitem Barchinone et Urgelli et dominum Montispesulani et nobilem Petrum de Montechateno senescalium ejusdem domini regis quod dictus Petrus de Montechateno conquerebatur ab eodem domino rege quod idem dominus rex faciebat ei injuriam de facto majordomie et super hoc dictus dominus rex et dictus Petrus de Montechateno misserunt predictam causam in posse domini Eximini Petri de Arenoso et Thomasii de Sancto Clemente et Guillelmi de Sala et Arnaldi de Boscho quod quidquid ipsi arbitri cognoscerent quod dominus rex deberet facere in predicto facto majordomie quod dictus dominus rex et dictus Petrus de Montechateno starent in cognitionem eorundem arbitrorum. Primum
capitulum est quod dictus Petrus de Montechateno petit quod dictus dominus rex debet sibi exibere portionem viginti animalibus. Cui petitioni respondent arbitri supradicti
judicando quod dictus Petrus de Montechateno non debet accipere iiec ullo tempore recepit rationem nisi sexdecim animalibus tali modo quod dum ipse sit in curia debet
accipere rationem duodecim animalibus et quatuor animalibus tenenti suum locum. Secundum capitulum est quod dictus Petrus de Montechateno postulat quod quando prelium firmatur in posse dicti domini regis quod dictus Petrus de Montechateno debet accipere pignora et debet campum preparari et quod debet habere quinquaginta morabetinos et equum et arma et garnimenta ab illo qui erit devictus et etiam quod debet habere tertium ex tertio de tanto quantum habeat dictus dominus rex de predictis pignoribus. Cui questioni respondent arbitri supradicti quod omne prelium quod firmetur in posse domini regis quod debent venire pignora in posse predicti Petri de Montechateno vel tenentis locum suum: et si prelium fit quod dictus Petrus de Montechateno debet fieri campum et respicere et debet habere tot morbetinos quos consueverunt dare Barchinone ratione campi et etiam debet habere equum et arma et garnimenta ab illo qui erit evictus et nichil debet habere tertium tertii quod petit de predictis pignoribus. Tertium capitulum est quod Petrus de Montechateno predictus petit quod tota pecunia que veniret in exania domino regi de aliena patria quod dictus Petrus de Montechateno vel ille qui est pro eo constitutus debet habere aliquam quantitatem suficientem. Cui petitioni dicti
arbitri dicunt quod dictus Petrus de Montechateno ratione majordomie nec illi qui tenent suum locum nichil de predicta peccunia debent habere. Quartum capitulum est quod prenarratus Petrus de Montechateno postulat quod omnes officiales de domo domini regis debent ingredi et esse per manum suam. Cui questioni dicunt arbitri quod predicti officiales non debent intrare nec esse per manum suam nec per ipsum immo predicti officiales debent ibi esse ex precepto domini regis et dictus dominus rex debet mittere et transmutare illos quos sibi placuerit: tamen dicti officiales debent numerare et scribere illud quod expendiderint per dominum regem in sua domo in presentia et coram majoredomo et quod predictus majoredomus debet respicere de hoc quod ipsi emunt quod faciant bene et fideliter. Quintum capitulum est quod antedictus Petrus de Montechateno petit quod de omnibus cenis quas dominus rex accipit in Catalonia quod suus majordomus debet facere pactum et debet habere certam quantitatem. Cui petitioni dicunt arbitri supradicti quod de omni cena quas pledeg ratione denariorum debet habere majordomus viginti solidos ad minus vel secundum quod quantitas erit cene: et si voluerint tenere dominum regem sine pactu aliquo et compositione circa quod velint dare panem et vinum et carnes et civatam et hoc quod necesse erit aliquid de cena ista non debet habere majordomus ratione majordomie nisi ipsi propter planam voluntatem ei voluerint exhibere et etiam quod dictus Petrus de Montechateno nec ille qui tenet suum locum non potest nec debet facere compositionem de facto predictarum cenarum sine voluntate domini regis. Sextum capitulum est quod dictus Petrus de Montechateno petit quod de omni hospicio quod dictus dominus rex imparet vel imparare faciat in aliquo loco Catalonie quod majordomus debet tenere imparatum pro eo. Cui questioni dicunt predicti arbitri quod dictus Petrus de Montechateno nec ille qui tenet locum suum non debet tenere nec imparare nisi dominus rex sibi acomodaret. Septimum capitulum est quod dictus Petrus de Montechateno petit quod de omni castro quod dominus rex accipiat debet habere unum ex melioribus hospiciis de villa vel aliquem de melioribus hominibus qui sint in villa ad suam partem. Cui petitioni dicunt predicti arbitri quod de omni castro quod dominus rex accipiat non debet habere domum vel aliquem hominem nisi dominus rex devinceret prelium campale vel acciperet civitatem propter vim et tunc debet habere unum de melioribus hominibus qui sint ad suam partem. Octavum capitulum est quod dictus Petrus de Montechateno petit quod si dominus rex est in consilio et sit de tribus antequam ille qui tenet locum suum debet esse in eodem consilio. Cui petitioni respondent dicti arbitri quod ipse Petrus de Montechateno nec ille qui tenet locum suum non debent esse in consilio nisi dominus rex eos in eodem consilio postularet. Nonum capitulum est quod dictus Petrus de Montechateno petit quod omnia vasa argentea et mappas de reposto domini regis et omnia preparamenta coquine et azembla debent esse sua per omnia festa in quibus recipere consuevit in anno et quod accepit injuriam idem Petrus usque modo quia illam compositionem quam dominus rex dicit quod acciperet quingentos solidos per quodlibet festum non concedit quod coacte accepit dictos quingentos solidos usque modo ideo quod non poterat habere aliquid ab eodem domino rege. Cui petitioni dicunt arbitri supradicti quod dictus Petrus de Montechateno nec majordomus per eum non debent habere nec recipere predicta vasa argentea nec mappas nec preparamenta coquine nec azemblam sed tantummodo quingentos solidos per tria festa que sunt constituta in anno per quodlibet festum quingentos solidos maxime cum dominus rex ita dare consuevit et dictus Petrus de Montechateno et suus majordomus ita querere et petere consueverunt. Unde nos arbitri supradicti non propter jus set ratione compositionis dicimus arbitrando quod dominus rex det dicto Petro de Montechateno vel suo majoridomo per tria festa que sunt assignata in anno quingentos solidos in quolibet festo. Item dicimus ratione compositionis quod de isto prelio quod fuit factum primum inter Poncium de Peralta et Bernardum de Malo Leone quod Eximinus Petri de Pina habeat propter suum laborem et propter expensas quas fecit in campo et aliarum rerum medietatem et aliam medietatem habeat dictus Petrus de Montechateno. Et etiam dicimus quod majordomus habeat ceram et piper sicut erat consuetum et dictus Petrus de Montechateno quod mitat museum in coquina et quod si propter eum est respiciat pezas carnium et coquinam. Nos vero dominus Jacobus Dei gratia rex Aragonum Majoricarum et Valentie comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani et Petrus de Montechateno predictus per nos et omnes successores nostros acceptantes libenter presens arbitrium sive sententiam arbitralem omnia predicta et singula concedimus et laudamus aprobamus et confirmamus in omnibus et per omnia promittentes ea omnia atendere et complere et in aliquo non violare. Quod est actum quarto nonas novembris anno Incarnationis Christi millesimo CCLX tertio. - Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum Majorice et Valentie comitis Barchinone et Urgelli et Domini Montispessulani. - Sig+num Petri de Montechateno. - Sig+num Eximini Petri de Arenoso. - Sig+num Tomasii de Sancto Clemente. - Sig+num Guillelmi de Sala. - Sig+num Arnaldi de Boscho predictorum qui hec concedimus et firmamus firmarique rogamus. - Sig+num domini G. Dei gratia Ilerdensis episcopi. - Sig+num Berengarii de Bedorz rectoris ecclesie de Azco. - Sig+num Petri de Turrifreyta clerici ejusdem domini episcopi testium. - Sig+num Berengeroni Bardina notarii publici ilerdensis qui auctoritate curie et patiariorum ilerdensium hoc scripsit a memoria scripta in memorialibus Berengarii Bardina quondam publici notarii ilerdensis qui Berengarius Bardina morte preventus hoc in mundum seu in publicam formam redigere non valuit.

Nota: patiariorum ilerdensium : pahers de Leyda, Lleida, paheres de Lérida, Ilerda, Ilerde.

xli-reg-13-fol-156-26-marzo-1264

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXL , 3


CXL
Núm. 3.

Hec est memoria de placito quod faciunt et concedunt inter se Raimundus comes barchinonensis et Ermengaudus comes urgellensis. Donat itaque prephatus comes barchinonensis predicto comiti urgellensi excepta quinta parte quam donat milicie Templi jherosolimitani civitatem Ilerdam per fevum cum tercia parte dominicature de omnibus rebus retentis sibi duabus partibus cum terminis ejusdem civitatis scilicet de terminis de Rabud usque ad terminos de Corbinis. Et in omnibus locis ubicumque habere debet dat ei terminos suos exceptis terminis castellorum. Et comes urgellensis de ista sua tercia parte possit dare quantum voluerit. Similiter et cui voluerit comes barchinonensis de duabus partibus suis possit dare quantum voluerit et cui voluerit.
Et comes barchinonensis mitat castlanum in predicta civitate et collocet eum de duabus partibus suis et ipse castlanus habeat senioraticum in tota civitate et in omnibus supradictis terminis ejus excepto in illa quinta parte supranominate milicie. Et totum ipsum senioraticum quod ibi habuerit castellanus et quicquid ei dederit comes per castlaniam habeat hoc totum solide et libere per comitem urgellensem. Si de predicto castlano venerit in adopertura, comes urgellensis mitat ibi castlanum ad suam voluntatem. Et comes urgellensis donet protestatem de predicta civitate lllerde comiti barchinonensi iratus vel pachatus quocienscumque cum quesierit per se vel per nuncios suos. Adhuc autem prelibatus comes Barchinonensis donat prenominato comiti urgellensi ipsum castrum de Cardona cum omnibus terminis suis ad suum proprium alodium ad faciendum voluntatem suam. Simililer donat ei ipsum castrum de Albella cum omnibus terminis suis ad proprium alodium ita videlicet ut Petrus de Stopanano habeat illud per comitem urgellensem sicut habebat per comitem barchinonensem. Et comes barchinonensis pro illa quinta parte quam donat supradicte milicie Templi facit emendam comiti urgellensi ipsum castrum de Ascho tali modo ut comes barchinonensis comendet comiti urgellensi ipsum castlanum et in illas ostes vel cavalcadas ubi fuerit comes Urgellis cum comite barchinonensi sit ipse ibi castlanus cum comite Urgelli cum militibus suis: et in illas ostes vel calvacatas ubi non fuerit comes Urgelli cum comite barchinonensi vadat ipse castlanus cum comite barchinonensi cum militibus ipsius castri: et comes barchinonensis quamdocumque requisierit potestatem ipsius castri de Ascho per se aut per nuncios suos jamdictus comes Urgelli donet ei ipsam potestatem sine engan iratus aut pachatus: et i comes Urgelli ibi non esset ipse castlanus donet ei ipsam potestatem iratus aut pachatus quandocumque comes barchinonensis requisierit eam per se vel per suos. Et donat ibi comes barchinonensis duos homines comiti urgellensi in dominio. Et convenit predictus comes barchinonensis pretaxato comiti urgellensi quod emendet ei Bergeda de Tortosa usque llerdam cum consilio procerum suorum et procerum ipsius comitis Ermengaudi qui hoc per bonum laudaverunt. Et comes urgellensis habeat ipsam emendam per comitem barchinonensem per fevum et de castellis de ipsa emenda donet potestatem comiti barchinonensi quocienscumque quesierit eam iratus aut pachatus per se vel per nuncios suos. Et convenit predictus comes barchinonensis ipsi comiti urgellensi quod donet ei singulis annis mille morabetinos D ad festum sancti Michaelis et D ad pascha usquequo capiatur Ilerda. Si forte quod absit cum Ilerda pacem fecerit donet ei terciam partem de ipsa paria quam inde habuerit et cadant mille morabatini. Quod si tercia pars non suffecerit ad mille morabetinos compleat ei de suo quod defuerit comes barchinonensis. Et donet ei in Barchinone unum burgensem videlicet campmansum Petri Constancii cum ipso qui tenet illud et unum judeum nomine Santo. Propter hec dona superius scripta et propter istos fevos prenominatos predictus comes urgellensis convenit prephato comiti barchinonensi quod sit inde suus solidus sicut homo debet esse de suo meliori seniore et quod inde faciat ei ostes et cavalcatas et cortes et placita et sequimenta quando ipse jusserit de suo corpore cum homnibus quos tenebit de honore ejus et cum hominibus suis de Urgello sicut homo debet facere suo meliori seniori: et quod faciat per eum pacem et guerram sarracenis et christianis de se et de suis hominibus et de sua terra et quod faciat ei fidelitates per sacramenta de suo corpore et de suo honore et de tenendo isto placito (Alphabeto divisa).

Nota: cadant : cada any, cada año, cada añ.

jueves, 13 de febrero de 2020

XI, perg 66, Jaime I, 15 setiembre 1216


XI.
Perg. N° 66. Jai. I. 15 setiembre 1216. (M°CCXVI°)

In Dei nomine. Notum sit cunctis quod nos S. Dei gratia Terrachone archiepiscopus G. per eandem Tirassone episcopus P. Ferrandi dominus sancte Marie de Albarrazino Eximinus Cornelii Guillelmus de Cervaria Guillelmus vicecomes Cardone Guillelmus de Monte-Catano suscipimus vos dominum Jacobum regem Aragonis comitem Barchinone dominum Montis-Pessulani sub protectione et defensione et custodia atque consilio nostro et promittimus vobis quod nos consulemus vobis in omnibus negotiis vestris ad utiiitatem vestram et totius vestri regni et militum atque omnium vestrorum bona fide et sine fraude secundum vestrum bonum intellectum et custodiemus et deffendemus personam vestram et totam terram et res vestras ab omni adversitate pro posse nostro et promittimus vobis quod unus nostrum non substrahat personam vestram alteri gratis vel vi et si quis faceret vel consentiret quod absit remaneret perjurus et proditor ad forum Aragonis et bauzator ad consuetudinem Catalonie. Et hec omnia promittimus vobis in fide hominii quod vobis facimus ore et manibus et super crucem Domini et quatuor evangelia juramus quod ita attendemus et complebimus sic Deus nos adjuvet et sancta quatuor evangelia: salva tamen procuratione domini comitis Sanccii quamdiu bene curaverit et salva jura mei Guillelmi de Cervaria. Actum est hoc XVII kalendas octobris anno Domini M°CCXVI° apud Monssonem. - Testes sunt hujus rei et sacramentorum prestitorum B. de Clareto preceptor Gardenii tenens vicem magistri et frater B. de Aguilella comendator Monssonis et frater B. de Camppanis comendator Mirabeti et frater R. de Ayesclis + magister Emposte et frater Fortunius de Pomaris et frater Blascus de Avero Blaschus de Alagone Guillelmus de Podio Petrus de Pomario Petrus de Navascos R. de Monte-Catano G. Raimundi de Monte-Catano Jordanus de Petra alta R. de Castro-Veteri R. Gascon B. Item Dominicus Lois Matheus del Mas Auztorch de Jacca Fernandus Diaz Paschassius Munionis Arnaldus de Jussiet Petrus de Podioviridi Arnaldus Cortit Bernardus de Zasala Raimundus Raimundi Pretrus Tomas Arnaldus de Val Secherio Bernardus Clavelli. - Petrus Oviecho scripsi et hoc sig+num feci mandato prescriptorum.



sábado, 21 de diciembre de 2019

XXX, perg 106, 27 octubre 1139


XXX

Perg. N° 106. 27 oct. 1139.

Sit notum presentibus atque futuris quod ego Raimundus Berengarii barchinonensis comes et marchio ac princeps Aragonensis dono tibi Reverterio vicecomiti Barchinone totum ipsum vicecomitatum Barchinone cum omne honore eidem vicecomitatui aliquo modo pertinente totum integre sicut melius umquam illum habuit et tenuit in vita sua Udalardus vicecomes per Raimundum Berengarii comitem veterem. Comendo iterum tibi jamdicto Reverterio castrum de Apiera et dono tibi omnes fevos jamdicto castro
pertinentes tali scilicet modo simul cum ipsis militibus predicti castri cum tota ipsa dominicatura quam ibi habeo vel habere debeo vel homo per me. Comendo iterum tibi ipsum castrum quod dicitur Castel Oduli et dono tibi omnes fevos sibi aliquo modo pertinentes cum ipsius castri militibus cunctis. Comendo etiam tibi ipsum castrum quod dicitur Cabrera et dono tibi omnes fevos eidem castro pertinentes tali scilicet modo ut eiciam de ipso castro de Cabrera ipsos castlanos Mironem Guillelmi et Guillelmum de
Monteboi quando tu predictus Reverterius mihi mandaveris. Quod si tu predictus Reverterius volueris quod prephatus Miro Guillelmi habeat per te ipsum castrum et ibi
eum remanere volueris ego faciam tibi convalentem emendationem ipsius castlanie honoris in Terracia vel in loco ubi tu ipse vel tui per te melius habere voluerint. Super hec omnia dono tibi monasterium Sancti Cucuphati in Vallense cum omnibus honoribus eidem cenobio pertinentibus simul cum ipso senioratico quem habeo vel habere debeo in prephato cenobio et ejus honoribus. Prephatam siquidem emendationem ipsius castlanie de Cabrera si recipere velles modo prescripto facerem tibi ad laudimium Raimundi Fulconis et tui homines Rodberti et Berengarii Raimundi Barchinone vicarii. Omnia superius scripta dono ac firmiter laudo ego Raimundus comes prescriptus tibi jamdicto Reverterio filiisque tuis et succedentis tue projeniei ut habeas ea teneas et possideas tu et projenies tua per secula cuncta ad fidelitatem et servitium meorum et successorum meorum. Propter hanc quoque donationem superius comprehensam convenio ego Reverter tibi seniori meo Raimundo comiti barchinonensi quod sim tuus homo solidus et fidelis contra cunctos homines vel feminas sicut homo debet esse de suo meliori seniore per rectam fidem sine engan et faciam tibi vel fieri faciam ostes et cavalcadas cortes et placitos et seguimenta et quod reddam tibi prenominata castra vel reddi faciam iratus aut pachatus cum forisfactura et sine ea per quantas vices ea a me requisieris per te vel per tuos. Si quis presentem donationem dirumpere temptaverit nichil omnino proficiat set duplam compositionem persolvat et postmodum hoc firmum permaneat omni tempore. Quod est actum VI kalendas novembris anno dominice incarnationis CXXXVllII post millessimum regisque franchorum Ledovici junioris anno III. Sig+num Raimundi comes qui hoc firmavit testesque firmare rogavit. Sig+num Arberti de Apierola. Sig+num
Rodlandi fratris ejus. Sig+num Guillelmi Montispessulani. Sig+num Berengarii Raimundi barchinonensis vicarii. Sig+num Rodberti hominis Reverterii. Sig+num Guillelmi de Subiratis. Sig+num Bertrandi de Casteleto. Sig+num Poncii de Monte Lauro. Sig+num Raimundi de Barberano. Sig+num Artalli de Castellonovo. Sig+num Berengarii filii Berengarii Raimundi. Sig+num Petri Raimundi de Villa de Man. Sig+num Deusde de Tamarito. Sig+num Raimundi Renardi. Sig+num Guillelmi Raimundi Senescale. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Petri Bertrandi de Belloloco. Sig+num Bernardi
Berengarii barchinonensis ecciesie canonici. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc illius jussione conscripsit die annoque prescripto suprapositis literis in linea III.

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXLVIII, 14


CXLVIII
Num. 14.

In Dei nomine. Ego Raimundus Dei gratia comes barchinonensis et princeps aragonensis excomuto tibi Sancie et filio tuo Bernardo de Bellog illas meas domos que sunt juxta triliam canonice quas hucusque tenuit per me Guillelmus Tabernarius unde anuatim tres mancussos persolvebat: et sicut predicte domus terminantur ab oriente in ipsa tenedone quam Arnallus de Begnols tenet per comitem a meridie in orto et tenedone quem Guillelmus Tabernarius tenet per comitem ab occidente in domibus Arnalli Ferrarii quas tenet per comitem a circio in ipsa platea civitatis sic excomuto vobis suprascriptis cum ingressibus et egressibus suis ac de meo jure in vestrum trado dominium et potestatem proprium et francum alodium ad omnem voluntatem vestram inde perficiendum. Accipio quoque a vobis pro hac jamdicta excomutatione totum ipsum vallum de castello novo Barchinone cum omnibus domibus que ibidem sunt: que domus terminantur ab oriente in domibus que fuerunt cujusdam judei Abotaib et in carrera et a circio similiter in via qua itur ad portam civitatis et ab occidente in muro et in curtale jamdicti castri et a meridie in domibus et in orto quas tenet Petrus clericus.
Et ego Raimundus comes jamdictus ero vobis garent contra omnes homines et feminas de predicta excomutatione sine engan. Si quis autem hoc disrumpere temptaverit. - Sig+num Ramun.... - Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Arberti fratris ejus. Sig+num Petri Arnalli.

Nota: a circio: a cierzo, noroeste ?
platea: plaza.
Excomutatione: permuta, conmutar ?
Sig+num
Ramun.... Ramundus, Raimundus comes.

martes, 24 de diciembre de 2019

CXIII, perg 333, 21 abril 1160


CXIII
Perg. N° 333. 21 abr. 1160.


Notum sit omnibus quoniam domnus Raimundus comes barchinonensis requisivit estachamentum de directo a Berengario vicario suo ob multas querimonias quas contra
eum habebat que inferius inveniuntur. Et Berengarius estachavit ei directum per quingentos morabitinos et dedit ei fidancias quorum nomina hic scripta leguntur. Raimundus Renardi per centum mohabitinos: Guillelmum de Podio-alto per C. Gaufredum de Sancta-columba per C. Poncium Petri per C. Raimundum Bermundi per C. - Ad determinandas igitur querimonias que ventilate sunt inter domnum Raimundum comitem barchinonensem et ejus vicarium Berengarium electi sunt judices domnus Ollegarius tarrachonensis archiepiscopus et domnus R. ausonensis episcopus et Berengarius gerundensis archidiaconus et Petrus ausonensis primicherius et Arnallus barchinonensis ecclesie prepositus et Berengarius de Cheralto et Bernardus de Luciano et Poncius Ugonis de Cervaria et Guillelmus Raimundi de Podio-alto qui auditis et discussis utriusque partis causis hujuscemodi singulis dederunt sentencias. Conquestus quipe est venerabilis comes super ipso Berengario quod ad contemptum comitis in faciem ejus protulit hec verba ipse Berengarius: "Quod ego accipio et teneo non gratificor vobis unum petum." Hoc dixit de sarraceno quem consuetudinaliter accipit de ipsis galeis. Quod Berengarius se dixisse omnino negavit. Super hoc judicatum est quia Berengarius negat se dixisse hec verba que comes affirmat se audisse Berengarius debet se expiare per sacramentum quod defendat per duellum si comes voluerit secundum curie consuetudinem. Et si prevaluerit emendet ei comes omne malum quod in ipso duello sibi evenerit et ipsam ei querimoniam finiat. Si vero in hoc defecerit tantam faciat comiti emendacionem quod valeat defendere per duellum se amplius non debere comiti seniori suo pro illato cotemptu emendare. Post hec requisivit Berengarius a domno comite ut redderet ei ipsum honorem quem pater suus sibi abstulerant videlicet ipsas migerias de frumento quas accipiebat ab ipsis flechariis Barchinone. Ad quod respondit comes non videri sibi esse justum ut eas redderet illi tum quia pater suus noviter per violenciam eas imposuerat predictis flechariis et in infirmitate qua obiit sub gravi interminacione quam archiepiscopus ei super hoc fecit penituit se de hac violencia et precepit ne ulterius hec exactio in ipsa civitate fieret tum quia ipse Berengarius bene noverat hanc violenciam quando eas accepit pro emendacione ipsius fevi de Terracia. Super hoc quoque judicatura est quod si Berengarius quando adquisivit predictas migerias ab ipso comite sciebat injuste esse impositas predictis flechariis non debere sibi restitui a predicto comite. Quod si dixerit se tunc nescisse monstret hoc verum esse per sacramentum quod defendat per duellum et comes emendet ei impleto tempore sacramenti a patre sibi constituto favore tocius curie sue de debito patris quod Berengarius requisivit a filio quicquid pater in scriptis suis recognovit debere ei reddi a filio que autem ipse non recognoverit si per legitimos testes aut per scripturam ipse Berengarius probare potuerit sibi deberi in ipso tempore mortis solvantur ei a comite. Item quicquid predictus Berengarius legaliter probare potuerit de justiciis placitorum sibi debitis comitem accepisse censuerunt a comite sibi debere restitui. Conquestus est denique comes de prephato Berengarii quod plures justicias et usaticos et placita que ad comitem pertinent propter servicia et remuneraciones quas inde accipit offocat ei et tollit. Quod predictus Berengarius denegavit. Judicaverunt ad hec quod quicquid jamdictus Berengarius de his sibi objectis recognoverit redirigat ipsi comiti: et si adhuc comes institerit expiet se per sacramentum quod per duellum defendat. De superfluis exactionibus super quibus comes conquestus est a Berengario fieri in Barchinona sub umbra vicarie videlicet in semitrossellis et in bardis et in boionis et in leudis ferri et piscis ac multarum aliarum rerum et in receptis nupcialibus et in superflua accepcione foccaciarum judicatum est quod quantum ipse Berengarius potuerit probare per legitimos testes aud verificare per unum militem qui defendat se per duellum antecessorem suum Bernardum Arberti tenuisse per vegeriam quiete habere Berengarium ad servicium comitis: cetera vero in quibus defecerit debet redirigere predicto comiti. De adquisicione vicecomitatus unde comes conquestus est judicaverunt quod quicquid Berengarius potuerit probare quod ab ipso vicecomite vel a filio ejus Reverter adquisierit quod domnus comes ei auctorizaverit habeat et possideat cetera comiti restituat. De pignore autem judei unde comes conquestus est predictum Berengarium suo judeo injuste abstulisse quod redirigat Berengarius jamdicto comiti pecuniam et dampnum aut juret Berengarius predictum pignus ante datam peccuniam non imparasse et hoc sacramentum defendat per duellum. Acta sunt hec XI kalendas mai anno XXllI regni Ledovici regis. - Ollegarius archiepiscopus subscribo +. Raimundus Dei gracia ausonensis episcopus. Hec primicherius firmavit nomine Petrus +. Berengarius gerundensis archidiaconus. Sig+num Arnalli sacerdotis atque prepositi. Sig+num Raimundi Renardi. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Bernardi de Luciano. Sig+num Berengarii de Cheralto. Sig+num Poncii Ugonis de Cervaria. - Sig+num Poncii notarii comitis qui hoc scripsit die et anno quod supra.

miércoles, 4 de marzo de 2020

CXXX, reg 1900, fol 65, 4 agosto 1391

CXXX.
Reg. n. 1900, fól. 65. 4 ag. 1391.

CXXX, reg 1900, fol 65, 4 agosto 1391, Tiermas, Termas


Nos Johannes Dei gratia etc. Recta meditatione pensantes locum et podium nostrum de Tiermas miro robore constructum in confinibus et frontaria regni Navare quasi pro muro inexpugnabili tocius regni Aragonum antiquitus stabilitum quod dudum sinistro eventu et contra pactus federa medio juramento et aliis variis securitatibus inter serenissimum dominum regem Petrum projenitorem nostrum divine memorie et reges Petrum Castelle et Karolum Navarre vallata in tantum fuisse fortiter obsessum et impugnatum quod invalescente famis necesitate inter vos fideles subditos et naturales nostros probos homines dicti loci octo homines ex vobis obsides sub certis pactis de voluntate dicti domini genitoris nostri dicto regi Navarre tradere habuistis quosque etiam pro dicti domini genitoris et nostri servicio pocius interimi et in omnium vestrorum presenciis eosdem martirio vitam eorum finire voluistis et consensistis quam locum et podium predicta tradere dicto regi innatam super hoc detegentes fidelitatem et naturalitatem in vestris visceribus antiquatam: reminiscentes etiam quod licet dictus dominus genitor noster vendicionem de loco predicto certis rationibus certoque precio fecerit quam postmodum confimavimus Petro Jordani Durries militi quondam eique per vos dictos homines fieri et prestari mandaverit fidelitatis homagium et sacramentum: vos tamen pro servicio et honore nostre celsitudinis ac regie nostre corone zelantes et affectantes sub nostro dominio et successorum nostrorum perpetuo remanere de voluntate nostra dum in minoribus agebamus et etiam ex post ad solium regie dignitatis evecti vendicioni predicte tam dicto Petro Jordani dum viveret qiiam ex post ejus uxori et successoribusposse tenus contradixistis pro quibus damma varia ac expensas plurimas habuistis nec merito facere ac etiam sustinere: et insuper vexati ex his notorie vexacionem vestram redimere et cum uxore et heredibus dicti Petri Jordani de voluntate nostra componere et censualia propterea vendere vosque usurarum voragini ultra vires facultatum vestrarum subicere predictorum podii et loci luicione seu redempcione: quia evidens evocat ratio ut vos dictos homines tamquam benemeritos in nostris honoribus et utilitatibus insudantes prosequamur graciis et favoribus oportunis precipue cum universitatis vestre fragilitas tot et tanta in et pro premissis vobis incumbencia onera sine nostre regie munificencie presidio suportare non posset: de certa nostra sciencia et consulte tenore presentis carte nostre firmiter et perpetuo valiture quam vim habere volumus et decernimus legis paccionate a qua recedere minime nos liceat seu eidem aliquatenus contraire per nos et successores nostros quoscumque sanccimus decernimus ordinamus et etiam promittimus in nostra bona fide regia sub virtute inferius per nos prestiti juramenti quod nos dictum podium seu locum terminos redditus seu jura eorundem in toto aut in parte ullo unquam tempore non dabimus concedemus vendemus infeudabimus impignorabimus permutabimus assignabimus nec obligavimus seu alio quocumque jure titulo causa seu ratione alienabimus comittemus seu in alium transferemus aut quomodolibet dividemus abdicabimus aut separabimus per nos aut alium quemcumque mediate vel inmediata a dominio jure et proprietate nostri et nostrorum et a corona nostra regia ad certum tempus violarium beneplacitum vel ad imperpetuum nec ipsius terminos redditus exitus proventus merum vel mixtum imperium jurisdiccione civilem vel criminalem aut aliam quamcumque altam vel baxiam regalias potestates nec alia jura quecumque nobis quovis modo pertinentia in predictis loco et terminis quocumque nomine nuncupentur: hoc tamen excepto et expresse retento quod dictos redditus et jura loci
predicti vobis hominibus dumtaxat vendere seu alienare liceat perpetuo vel ad tempus prout nobis fuerit bene visum. Et nichilominus damus et concedimus vobis dictis hominibus et successoribus vestris ut habeatis et gaudeatis ae habere et gaudere valeatis omnibus illis foris et consuetudinibus quos habent homines de Exea prout eis ac vobis concessa et concesse fuerunt ab antecessoribus nostris et ipsis perpetuo uti valeatis tam vos quam successores vestri habitantes et habitaturi in dicto loco et etiam quod omnes milites et infançones ejusdem loci cum omnibus hereditatibus et possessionibus suis quas in dictis loco et terminis habent et habituri sunt habeant eandem libertatem et infançoniam quam habuerunt et habere consueverunt in propriis hereditatibus ipsorum: ita tamen quod milites et infançones semper et assidue unusquisque in domibus suis teneat unum hominem valentem cum scuto et lancea et capello ferreo ad defendendum ipsam villam dum guerra fuerit. Preterea licet vos homines supradicti dicamini per foros esse liberi et exempti ab omni oste exercitu et cavalcata et eorum redempcionibus et ab omni pedido et demanda prout sunt homines de Exea: tamen quia ut prefertur in dictis foris predicta minime expressantur tenore hujusmodi ad omne dubium expellendum pro vestri cautela vos et vestros de predictis omnibus et singulis franchos liberos et inmunes facimus et perpetuo nominamus: hoc tamen excepto quod ubi contigeret nos aut successores nostros seu alios loco nostri et sui ire in exercitu quod illo tunc tercia pars vestri hominum predictorum de conditione tamen seu signi servicii in talem exercitum hostem seu cavalcatam intra regnum Aragonum tamen nos et ipsos sequi teneantur reliquis duabus partibus remanentibus in dicto loco et podio pro custodia et defensione ejusdem. Etiam concedimus et confirmamus vobis dictis hominibus et vestris successoribus omnes illos terminos jam vobis concessos per serenissimum dominum regem Petrum memorie recolende regem Aragonum et comitem Barchinone cum suo privilegio dato in Tiermens tercio idus mensis augusti sub era MCCXXXIX: in quibus siquidem terminis possitis vestra ganata depascere ac herbagia et pascua vendere et vestris utilitatibus applicare ligna virida et sicca scindere et in et de dictis terminis uti et facere pro vestro libito voluntatis de quibus nobis seu officialibus nostris rationem aliquam minime redere teneamini: ita tamen quod proprietatem dictorum terminorum non valeatis a nobis seu nostro dominio separare aut segregare: confirmantes nichilominus vobis de certa sciencia dictum privilegium et etiam omnia alia et singula privilegia per predecessores nostros illustres vobis concessa etiam si eis abusi fueritis vel contra ea vi vel gratis aut alias feceritis aut veneritis ullo modo. Promitimus inquam vobis pro nobis et nostris et aliis quorum interest vel poterit interesse sub virtute juramenti infrascripti quod omnia et singula supradicta conservabimus et tenebimus corone regie incorporata et affixa nec alicui seo aliquibus palam vel occulte verbo vel scriptis concessionem vel donationem obligacionem seu assignacionem de predictis seu aliquo predictorum faciemus nec fieri concedemus aut permittemus in diminucione vel mutacione aut derogatione statuti seu provisionis nostre hujusmodi: decernentes irritum et inane et prorsus carere viribus et effectu ac nullius momenti existere si aliter a nobis vel quocumque successore nostro fuerit quomodolibet attentatum: in quo casu quicquid fuerit factum in contrarium scienter vel ignoranter ineficax sit nulliusque valoris. Nos siquidem cum presenti mandamus omnibus et singulis habitantibus et habitaturis in dictis podio et loco presentibus et futuris sub pena fidelitatis et naturalitatis quibus nobis astricti sunt vobiscum paciscentes super hoc quod nobis non liceat contrarium facere seu modo quolibet contrahire et ubi forsan fieret per nos aut successores nostros quomodocumque aliqua venditio concessio transportatio seu quevis alia alienatio per inadvertenciam aut alias de podio seu loco predictis aut parte eorum alicui seu aliquibus personis in generali seu speciali ad imperpetuum vel ad tempus quod tales alienaciones concessiones seu transportaciones habeantur pro nullis irritis et inanibus sicut et nos habemus cum presenti ipsa omnia pro nullis irritis et non factis: concedentes vobis dictis hominibus licenciam et plenariam potestatem quod libere el impune possitis personis quibus per nos aut nostros successores facte forent vendiciones cocessiones aut quevis transportationes seu alienationes podii seu loci predictorum aut eorum jurium ac pertinenciarum predictorum in totum vel in partem ut supradictum est contradicere et resistere nedum per viam judicii ordinarii seu extraordinarii sed etiam de facto cum armis aut sine quibusvis personis et officialibus nostris facientibus seu venientibus contra premissa: quoniam omnia hec ex nunc modis superius (parece que pone súperius con tilde) expressatis concedimus et habemus pro remediis defensabilibus vobis necessariis sic quod pro dampnis quibusvis in personis vel bonis per vos seu quosvis alios qui vos juvarent in defensionem predictorum nulla pena irrogari valeat vel infligi etiamsi neces hominum vel membrorum mutilaciones sequntur: quoniam nos nunc pro tunc vos et ipsos ab omni pena absolvimus et penitus liberamus. Et ubi contingeret nos vel successores nostros contrarium premissorum seu aliquorum ex eis facere predicta seu aliqua ex eis vendendo transportando seu alias quomodolibet alienando aut impignorando etiam pro qualicumque inevitabili et urgenti necessitate quod ea omnia ipso foro et facto sint nulla cassa irrita et nullius efficacie seu valoris non obstantibus quibuslibet opposicionibus et contradiccionibus per nos seu officiales nostros quoscumque factis vel fiendis inhibentes nunc pro tunc et e converso quibuslibet officialibus nostris et nostro etiam procuratori fischali ne vobis aut vestris in et supra premissis aliqualiter se opponant seu contradiccionem aliquam faciant quinimo vobis et eis in his assistant ope auxilio consilio et favore cum quando et quociens inde fuerint requisiti. Et ut de predictis omnibus vobis melius cautum sit promittimus et vobis concedimus quod hujusmodi privilegium et omnia et singula superius expressata faciemus in primis curiis generalibus vel particularibus aragonensibus celebrandis per ipsas curias laudari approbari et effectualiter confirmari. Hec igitur omnia et singula supradicta facimus concedimus et promittimus in nostra bona fide regia ac juramus per Deum et ejus sancta IIII evangelia manibus nostris corporaliter tacta quod predicta omnia et singula tenebimus et observavimus perpetuo per nos et herederes ac successores nostros quoscumque et contra ea non faciemus aut veniemus aliqua ratione. Mandantes inclito infanti Martino fratri ac generali gubernatori nostro carissimo necnon gubernatori et justicie ac bajulo generali regni Aragonum ceterisque officialibus et subditis nostris ad quos spectare possit quod hoc nostrum privilegium provisionem et concessionem teneant et observent et contra non faciant aut veniant aliqua ratione si de nostra confidunt gratia vel amore. In cujus rei testimonium hanc fieri jussimus nostre majestatis sigillo munimine roboratam. Data Cesarauguste quarta die augusti anno a nativitate Domini MCCCLXXXX primo regnique nostri quinto. - Sig+num Johannis Dei gratia regis Aragonum etc. Rex Johannes. - Testes sunt Garsias archiepiscopus Cesarauguste Raymundus vicecomes de Roda Raymundus Alamanni de Cervilione Eymericus de Scintillis et Berengarius de Ortefano consiliarii. - Sig+num mei Berengarii de Busquetis scriptoris dicti domini regis qui de ipsius mandato hec scribi feci et clausi: corrigitur autem in lineis II antiquitus in III vallata in tantum in VII viverat in XVI prout in XIX predicta minime in XX expellendum pro vestri cautela vos et vestros et alibi in eadem seu alios loco nostri et sui ire in XXI et ipsos sequi in XXV nobis in XXIX et et in XL et justiciis. - Dominus rex mandavit michi Berengario de Busquetis in cujus posse juravit. - Vidit eam Thesaurarius. - Idem.

cxxxi-reg-1901-fol-58-10-agosto-1391



//
sulfuroso, azufre, termas, Tiermas

https://es.wikipedia.org/wiki/Tiermas#/media/Archivo:Tiermas,_ba%C3%B1os_sulfurosos_2.JPG



Tiermas es un despoblado de la provincia de Zaragoza, en Aragón (España), perteneciente al municipio de Sigüés en la comarca de la Jacetania. Está a orillas del río Aragón junto al embalse de Yesa que lo inunda en parte.

De lo que era el antiguo pueblo solo queda la parte alta del mismo ya que la baja ha desaparecido bajo las aguas, al igual que la mayor parte de su término, junto con los de Escó y Ruesta. La construcción del pantano llevó a la expropiación por parte del régimen de todo el pueblo, incluidas huertas y tierras de cultivo, a excepción de dos vecinos que se quedaron en el pueblo hasta el día de su muerte.

Actualmente, sus antiguos vecinos y descendientes están luchando por la reversión y la reconstrucción del pueblo, siguen con la esperanza de que un día la justicia les de la razón, ya que fue el alcalde de Sigüés quien compró Tiermas en 1982 con una subvención que le dio la propia diputación de Zaragoza, y que a día de hoy recibe cuantiosas subvenciones para su mantenimiento mientras tiene el pueblo el más absoluto abandono.

Cuando el nivel de las aguas lo permite, generalmente desde el mes de septiembre en adelante, las ruinas de las antiguas termas romanas surgen del fondo y nuevamente se puede acceder al manantial de aguas sulfurosas.​ En esta temporada se resucita el viejo espíritu de la toma de aguas que se viene realizando desde tiempos inmemoriales y son muchas las gentes que acuden a este punto a realizarla.