martes, 24 de diciembre de 2019

LXXIV, perg 2521, 20 julio 1152

LXXIV

Perg. n° 2521. 20 jul. 1152.

Sit notum cunctis: quod ego Guillelmus de ipsa Nogera et uxor mea Maria damus tibi Raimundo Dei gratia barchinonensi comiti et principi aragonensi et tuis et mittimus in tua bajulia et sub tua deffensione totum illum nostrum honorem cultum et heremum quem per vocem genitorum uxoris mee habemus in barchinonensi territorio apud Lupricatum in parrocchia S. Marie de Corniliano et Sancti Johannis de Pinu et omnia loca de quo honore tu et tui successores post te sis nobis et successoribus nostris adjutor et deffensor de vestro directo contra cunctos homines vel feminas et nos et successores nostri per censum istius honoris annuatim in natale Domini donemus tibi et tuis I porcum comitalem et nullum alium usaticum vel servitium ibi nobis vel nostris non queras quem porcum nulli militi vel alicui hominum dare possis sed ibi tu et tui omni tempore illum habeas ad tuum dominium. Et quis hec fregerit supradicta in duplo componat et insuper hoc scriptum semper maneat firmum. Actum est hoc XIII kalendas augusti anno XV regni Lodoici junioris. Sig+num Guillelmi de Nogera. Sig+num Marie uxoris ejus qui hec laudamus et firmamus. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Berengarii Bernardi vicarii. Sig+num Guillelmi de Sancto-Martino. - Signum Petri de Corro qui hoc scripsit cum litteris suprapositis in linea VI et VIII die et anno quo supra.