Mostrando entradas con la etiqueta Darocha. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Darocha. Mostrar todas las entradas

lunes, 23 de diciembre de 2019

LX, perg 220, septiembre 1149


LX
Perg. N° 220. Set. 1149 (no se ve bien si es un 9).

In nomine Domini nostri Jesuchristi: Certum sit omnibus quod ego Raimundus Dei gratia comes barchinonensis princeps aragonensis et Tortose marchio cupiens habere partem regni celestis meritis et intercessionibus sanctorum propria animi deliberatione dono et concedo in perpetuum Deo et Sancto Salvatori Cesaraugustane sedis et Bernardo ejusdem episcopo et canonicis ibi Deo sirvientibus et successoribus eorum villam atque castellum que dicitur Alballat cum omnibus suis terminis heremis et populatis et cum silvis et cum aquis et cum pascuis suis et cum omnibus redditibus et juribus suis sicut unquam melius habuit vel habere debuit in tempus de mauros dono et concedo illis ut habeant eam per hereditatem. Similiter dono per fevum et per honore Deo et supradicte ecclesie Sancti Salvatoris et Bernardo episcopo et successoribus suis illo castello de Alballat cum omnibus redditibus et directis suis omnibus diebus vite mee: et post obitum meum dono et concedo illud supradictum castrum et villam ut habeant et possideant per hereditatem. Adhuc autem dono et concedo totum donativum sicut superius scriptum est
ut habeant illud salvum et ingenuum et liberum et franchum salva mea fidelitate et de omni mea potestate per secula cuncta amen. - Sig+num Raimundi comes. - Facta carta era MCLXXXVII in mense septembre in obsidione Ilerde dominante me Dei gratia comite in Barchinona et in Aragone in Superarbi et in Rippacurcia atque in Tortosa: episcopo Bernardo in Cesaraugusta: episcopo Dodo in Oscha: episcopo Guillermi Petri in Rota: episcopo Michael in Taraçona: comite Arnald Miri Palariensem in *Buile et in Ricla: vicecomite de Gavarret et de Bearn in Oscha et in Bespen: Bernardo Gomiz in Jacha et in Agierb: Ferriz in Sancta Eulalia: Garçia Ortiz in Cesaraugusta et in Fontes: Artal in Alagon: Peire de Castellaçolo in Calataiub: Sancio Necones in Darocha: Fortunio Acenariz in Tarazona: Galin Xemence in Belgit: Galindo Ximinones in Alcala: Pelegrin in Alxeçar: Fortun Dat in Barbastro: Pereramon in Estata: Frontin in Elson: domno Petro de Rueira magister militie Templi in Monçon et in Corbinos. Sunt testes visores et auditores de hoc super scriptum comite de Paliares et Guillermi Raimundi Dapifer et don Gomez et Petrus magister de milicie Templi et don Fredul et Frontin et Pere Destopanian et Auger et Gillem Arnal fratri suo et Galindo Johanne de Roda et Raimundus prior Sancti Salvatoris et Martinus canonicus. - Et ego Andree de Agierb scriptor hanc cartam scripsi et de manu mea hoc signum + feci.

Nota: MCLXXXVII : 1187, Perg. N° 220. Set. 1149.
Belgit : Belchite : Belchit.
Alxeçar : Alquézar ?
Agierb : Ayerbe. Ahí hierve el agua a 100 °C.


sábado, 21 de diciembre de 2019

XXXII, perg 116, septiembre 1140

XXXII

Perg. N°116. 16 set. 1140.

Universorum per orbem fidelium noticie pateat qualiter Adefonsus inclitus Aragonensium rex in suo pleno sensu et memoria et ad extremum etiam vite sue totum suum regnum quod ipse habebat et tenebat dedit in suo testamento dimisit omnipotenti Deo redemptori nostro ejusque sacrosancto sepulcro necnon et sanctissimo iherosolimitano ospitali venerandeque milicie templi et ut post obitum ejus hoc firmum et ratum haberetur suos homines jurare fecit. Qua de causa venerandus patriarcha domnus Guillelmus iherosolimitanus cum comuni capitulo totius sepulcri rogavit domnum Raimundum magistrum ospitalis Iherusalem rogandoque precepit et in suo arbitrio misit ut quicquid de parte hujus regni ad ospitale pertinente faceret similiter de alia parte que pertinet dominico sepulcro fecisset. Igitur supradictus Raimundus dum ad partes Ispanie venit hoc suprascriptum regnum tenentem Raimundum comitem barchinonensem invenit quem utilem ac necessarium ad regendam ac defendendam terram cognovit. Ideoque comunicato consilio cum omnibus cannonicis sepulcri quos invenire potuit cum Guillelmo videlicet priore Castelle cum Alexandro priore Gronii aliisque quampluribus ad utilitatem dominici sepulcri cannonicorum sicut fecit ad opus sue domus hanc cartulam sive hoc pactum facere jussit et hanc scripturam subtus scriptam in persona domini patriarche scribere fecit et firmavit ut dominus patriarcha hoc factum confirmet et sigillo suo assignet. Igitur ego supramemoratus Guillelmus Iherosolimitanus Dei gratia patriarcha una cum omni conventu totius ecclesie dominici sepulcri atque consilio et assensu nobilium militum Aragonensis regni qui hoc juraverunt damus et concedimus tibi suprascripto comiti barchinonensi Raimundo tueque cuncte projeniei ad servicium Dei et fidelitatem predicti sepulcri partem que pertinet dominico sepulcro suprascripti regni ut habeas et possideas tu et omnis projenies tua sub hac fidelitate evuo perhenni et secula cuncta. Quod si forte contigerit te sine legitima prole obire pars hec tibi adlata sine aliquo obstaculo sepulcro jamdicto remaneat. Et ego prenominatus Iherosolimitanus patriarcha Guillelmus una cum omnibus dominici sepulcri cannonicis retinemus in hac parte nostra tibi concessa in Barbastro in Oscha in Cesaraugusta in Darocha in Calataiud in Jacha et in omnibus aliis civitatibus quas Deo juvante acquirere poteris singulos homines de singulis legibus cum domibus et terris ac vineis pratis paschuis et aquis cunctisque eisdem domibus pertinentibus cum omnibus serviciis censibus et usalicis regi pertinentibus ita ut nec tu comes nec aliqua persona pro te in predictis hominibus vel eorum possessionibus audeas aliquid requirere nisi quod contra paganos cum priore terre te adjuvent. Sub hac etiam libertate similiter retinemus in omnibus castris et villis tocius regni ubi plusquam XXX villani fuerint habitatores singulos homines cum omnibus eorum serviciis et usalicis ut superius scriptum est. Predicta vero omnia nostre parti pertinentia tibi supra memorato comiti damus et confirmamus et de nostro jure in tuam potestatem tradimus et homines a juramento nobis facto absolvimus et in tua fidelitate et servicio summitimus. Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona contra hoc factum nostrum temere venire vel frangere (o fraugere) temptaverit iram Dei omnipotentis incurrat occulisque duobus in vita a fronte careat a corpore et sanguine Christi alienus existat atque in extremo examine cum Juda proditore participetur. Facta carta XVI kalendas octobris anno Dominice incarnationis millesimo centessimo XL. - Sig+num Raimundi magistri hospitalis. Sig+num Martini Prioris. Sig+num Frontini. Sig+num Ferriz. Sig+num Arpa. Sig+num Maza. Sig+num Fortun Garcez. Sig+num Garciacez. Sig+num Gali Xemenons. Sig+num Fortun Guerra. Sig+num Michael de Albero. Sig+num Lopo Blasco. Sig+num Lop Arcez Actani. Sig+num Cornelii Depespenen. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Poncii notarii comitis qui hoc scripsit rasis literis et emendatis in secunda in quinta et sexta linea et suprapositis in linea
VIII ubi dicitur prole.

Perg. N°116. 16 set. 1140.

Universorum per orbem fidelium noticie pateat qualiter Adefonsus inclitus aragonensium rex in suo pleno sensu et memoria et etiam ad extremum vite sue totum suum regnum quod ipse habebat et tenebat dedit et in suo testamento dimisit domino Deo redemptori nostro ejusque salutifero sepulcro necnon etiam sanctissimo iherosolimitano ospitali venerandeque milicie templi et ut post ejus obitum hoc ratum ac firmissimum perpetuo teneretur suos homines jurare fecit. Ea de causa Raimundus ospitalis predicti venerandus magister consilio ac precepto domini patriarche iherosolimitani totiusque conventus suprascripti ospitalis ad partes Ispanie venit et prephatum regnum illustrem Raimundum comitem Barchinonensem tenentem invenit quem utilem ac necessarium ad regendum et defendendum predictum regnum cognovit. Igitur ego supramemoratus Raimundus licet indignus ospitalis Iherusalem custos una cum Martino priore et Caexalo priore omnibusque aliis fratribus Ispaniarum atque consilio et assensu nobilium militum aragonensis regni qui hoc juraverunt damus et concedimus tibi supradicto comiti Raimundo Barchinonensi tueque cuncte projeniei ad servicium Dei et fidelitatem ospitalis predicti partem que pertinet ospitali suprascripti regni ut habeas et possideas tu et omnis projenies tua sub hac fidelitate evo perhenni et secula cuncta. Quod si forte contigerit te sine legitima prole obire pars hec tibi adlata sine aliquo obstaculo ospitali jamdicto remaneat. Et ego suprascriptus Raimundus una cum omnibus fratribus meis retinemus in hac parte nostra tibi concessa in Barbastro in Oscha in Cesaraugusta in Darocha in Calataiub in Jacha et in omnibus aliis civitatibus quas Deo juvante poteris adquirere singulos homines de singulis legibus cum domibus et terris ac vineis pratis pascuis et aquis cunctisque eisdem domibus pertinentibus cum omnibus serviciis censibus et usaticis regi pertinentibus ita ut tu comes nec aliqua persona pro te in predictis hominibus vel eorum possessionibus audeas aliquid requirere nisi quod contra paganos cum priore terre te adjuvent. Sub hac etiam libertate simililer retinemus in omnibus castris et villis totius regni ubi plusquam XXX villani fuerint habitatores singulos cum omnibus eorum serviciis et usaticis ut superius est scriptum. Quin etiam retinemus in Jacha tantum spatium terre quo domus et ecclesia ad opus ospitalis possint confici. Predicta vero omnia nostre parti pertinentia tibi supramemorato comiti damus et confirmamus et de nostro jure in tuam potestatem tradimus et homines a juramento nobis facto absolvimus et in tua fidelitate et servicio summitimus. Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona contra hoc factum nostrum temere venire vel frangere temptaverit iram Dei omnipotentis incurrat occulisque duobus in vita a fronte careat a corpore et sanguine Christi alienus existat atque in extremo examine cum Juda proditore participetur et hoc nostrum factum permaneat in secula firmum. Facta carta XVI kalendas octobris anno Dominice incarnationis millessimo CXL. - Signum Raimundi ospitalis magistri. Sig+num Martini Prioris. Fortunius abbas Montis Aragonis. Signum Frontini . Signum Ferriz. Signum Arpa. Signum Maza. Signum Fortun Garcez. Garci Garcez . Galind Xemenons. Fortun Guerra. Signum Michaelis Dalbero . Signum Lope Blasco. Signum Lop Garciaz Daitan . Signum Cornelii. Sig+num Raimundi comes. - Poncius scriptor comitis notavit. (alphabeto divisa) (1).

(1) Llamábanse escrituras partidas por alfabeto (alphabeto divisae) las que, escritas por duplicado en un mismo pergamino, llevaban trazado un alfabeto en el espacio en blanco que mediaba entre ambas copias. De este modo, cortando el pergamino, y dando una copia a cada una de las partes, las letras partidas servían de comprobante de la legitimidad de la escritura.