Mostrando entradas con la etiqueta Ispaniam. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Ispaniam. Mostrar todas las entradas

sábado, 24 de diciembre de 2022

Convenientia inter Episcopos Aragonensem et Rotensem an. MLXXX. (1080)

XXXVI. 

Convenientia inter Episcopos Aragonensem et Rotensem an. MLXXX. (1080) (Vid. pág. 145). 

Ex arch. eccl. Rotensis, et ex autentico et coaevo translato in eccl. Illerd. (Lérida) 

In nomine sanctae Trinitatis. Hoc est testamentum pacti quod fecimus nos Episcopi, scilicet, ego Garsias, Aragonensis Episcopus, et ego Raimundus, Rotensis ecclesiae Episcopus. Orta namque contencio fuerat inter nos de antiquis terminis nostri episcopatus, quia olim, Christiana religione expulsa ex nostra patria, invadente impia Ismaelitarum gente Ispaniam, destructis Sedibus, captivata patria, fuerant nobis longa oblivione incogniti. Venientes itaque ante praesentiam excellentissimi ac piissimi Principis nostri Sancii facta ad invicem concordia constituimus causam iudicio eius. At ille divina inspirante clemencia statuit nobis certos finium limites per quos omnis occasio altercationis possit ammoveri et a nobis et a successoribus nostris. Itaque in Suprarbiensi (Sobrarbe) regione constituit terminos, ut sicut surgit illa serra quae vocatur Arvi (super Arvi o Arbi), habens ex septentrionali latere oppida quae vocantur Elson et Avinzanla, et protenditur in orientem contra castrum quod vocatur Civitas, pertingens usque ad fluvium qui dicitur Cincha (río Cinca): omnis haec regio Suprarbiensis ex supradicta parte septentrionalis lateris usque ad Pirineos montes, sicuti dividit supra dictus fluvius Cincha decurrens a Pirineo, sit juris Aragonensis episcopatus. Villa vero quae dicitur Belsa sita inter duos ramos fluminis ad radices eiusdem montis Pirinei totaque provincia ultra praedictum fluvium ad orientalem plagam, sit juris Rotensis ecclesiae. Iterumque constituit ut si miserante Deo fuerit gens Ismaelitarum a nostris finibus expulsa, sicuti ipso largiente in proximo futurum esse credimus et speramus, omnis regio Barbutana, sicuti descenditur ex supra scripta serra Arvi, habens ex meridiano latere castra quae vocantur Nabal (Naval) et Salinas et Alchezar (Alquézaral qsar) et alia quamplura usque ad rivum qui dicitur Alcanadre, simili modo sit juris ecclesiae Rotensis (a). Castrum vero quod dicitur Situli, et villa quae vocatur Biarag simulque omnis regio quae est infra supra scriptum rivum, sit juris ecclesiae Oscensis urbis. Hoc igitur decretum omni tempore ab omnibus Episcopis qui nobis loco et ordine successerint, volumus firmum illibatumque servare, ut pax et concordia sit inter eos, ut nulli deinceps pro supra dictis terminis litigandi occasio oriatur. Facta confirmationis pagina III. idus decembris, anno ab Incarnatione Domini LXXX. era vero C. XVIII. post M. in monasterio Sancti Johannis Babtistae de Penna, (San Juan Bautista de la Peña) anno XVIII. regni supra dicti Principis, (rey Sancii, Sancio, Sancho) consistente Abbate Sancio in eodem monasterio Sancti Johannis, Grimaldus vero Abbas in monasterio Sancti Victoriani, Sancius Galindez, (de Galindo, Sancho Galíndez) Comes in Boltangna (b: In Cartorali Bolutania) (conde en Boltaña) et in Atares (Atarés) et in Sosi (Sos), Centullus Bigorrensis Comes (Céntulo de Bigorra) in Penna et in AraSancius Ranimiriz, (Sancho Ramírezfrater Regis in Benavarre et in Fontova, Guillermus Servi Dei in Capella. = Ego Sancius gratias Deo Rex Pampilonensis et Aragonensis hanc definitionem laudo et proprio signo corroboro. = Signum + Sancii Regis. = Ego Petrus, Sancii Regis filius hanc definitionem laudo et proprio signo corroboro. = + (Firma en árabe) +. = Ego Sancius Porcho jussione Domini mei Regis hanc cartam scripsi et isto signo + feci. 

(a) In Cartorali eccl. Roten., núm. 24. sic: Sit juris ecclesiae Barbutanae urbis quae debet esse episcopalis Sedes loco antiquae urbis Hictosae, quia in suburbio eius est fundata pro ea. Castrum vero, etc. Haec verba desunt in transl. eccl. Illerd.

https://es.wikipedia.org/wiki/Pedro_I_de_Arag%C3%B3n (Petrus, Sancii Regis filius; Pedro I, hijo de Sancho I, Sancho Ramírez)

martes, 18 de febrero de 2020

XLIX, perg 2146, Jaime I, 20 marzo 1272

XLIX. 
Perg. n.2146. Jai.I. 20 mar. 1272.

Noverint universi quod cum nos Jacobus Dei gracia rex Aragonum Majoricarum et Valencie comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani mandaverimus R. de Cardona P. de Berga R. de Urgio et omnibus aliis pro nobis feuda tenentibus in Cathalonia ut nos secundum quod hactenus ipsi et sui predecessores nobis et nostris antecessoribus facere consueverunt et tenentur sequerentur in Ispaniam in subsidium fidei chistiane et dilectissimi generis nostri regis Castelle contra sarracenos et perfidos christianos adherentes regi Granate et aliis infidelibus inimicis Dei et fidei et regis Castelle jamdicti prout tenentur de usu et consuetudine comitatus Barchinone et jure et hactenus sui predecessores facere consueverunt nostris antecessoribus in facto Ubede Almerie Provincie et nobis in Navarra Majorica Valencia Murcia et pluribus aliis locis: et ipsi superius nominati repugnantes nostris mandatis obedire pro se et quibusdam aliis scientes ipsos de jure teneri ex consuetudine juxta valorem feudorum nos sequi in Ispaniam et quecumque alia loca secundum quod in usatico Barchinone continetur allegantes quod nos in Ispaniam in auxilium dicti regis sequi nullomodo tenebantur: petierunt a nobis sibi judices dari qui cognoscerent el diffinirent utrum nos ut feudales in Ispaniam sequi teneantur in auxilium regis Castelle predicti: dicimus et protestamur nos paratos esse dare in judicem ad cognoscendum et diffiniendum utrum nos ratione feudorum in Ispaniam sequi teneantur in auxilium dicti regis virum venerabilem archiepiscopum Tarracone qui quidem dictam questionem quia celeritatem desiderat infra Pascham diffiniat: cum nullum nobilem seu nobiles de Catalonia super hiis dare judices teneamur quia dicta questio universaliter et generaliter et specialiter tangit nobiles et milites Catalonie pro nobis feuda tenentes: precipientes et mandantes eisdem sub pena amissionis feudorum et juramenti fidei et homagii quibus nobis tenentur ut nos qui cum inimicis fidei predictis intendimus personaliter bellare sequantur et nos ad invicem ut fideles vassalli in negocio supradicto. Et de predictis omnibus et singulis ad eternam memoriam et in testimonium rei geste precipimus fieri publicum instrumentum. Actum est hoc XIII kalendas aprilis anno incarnationis Christi MCCLXX secundo presentibus archiepiscopo antedicto A. Dei gracia episcopo Barchinone episcopo Dertusense Ferrando Sancii filio domini regis magistro templi magistro hospitalis abbate Fontisfrigidi abbate Populeti Jacobo de Cervaria Gaucerando de Pinos R. de Urgio R. de Cervaria domino Junete Guilaberto de de Scintillis Fortunno de Bergua en Bruyl Maymoro de Castro Aulino et Alberto de Lavayna judice domini regis. - Sig+num mei Berengarii de Vinealibus qui de mandato Petri de Solerio notarii publici ilerdensis hoc scripsi. - Sig+num mei Petri de Solerio notarii publici ilerdensis qui predictis omnibus interfui publicavi et scribi feci.