Mostrando entradas con la etiqueta Ermessendis. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Ermessendis. Mostrar todas las entradas

martes, 24 de diciembre de 2019

CIV, perg 311, 28 julio 1157


CIV
Perg. N°311. 28 jul. 1157.

Juro ego Berengarius Reverter filius Arsendis femine quod fidelis ero ad te Raimundum comitem barchinonensem aragonensium principem de vita tua et de corpore tuo et de omnibus membris que in corpore tuo se tenent et de omni honore quem hodie habes et deincebs adquirere poteris et de omnibus comitatibus et episcopatibus atque abbatiis que in omnibus comitatibus tuis sunt et de montibus et planis rochis podiis condirectis vel discondirectis qui in comitatibus tuis sunt et nominatim de illo castro de Guardia de Mont-serrad et de omnibus terminis et pertinenciis suis et de toto illo monte de Mont-serrad et de omnibus rochis que ibi sunt. Et ero tibi adjutor contra omnes homines et feminas tenere habere defendere et guerrejare totum tuum honorem quem hodie habes vel deincebs adquisieris et hoc faciam sine omni engan. Et quod dabo tibi potestatem de predicto castro de Guardia et de omnibus fortitudinibus que ibi sunt sine tuo engan quocienscumque ipsam potestatem a me requisieris per te vel per nuncium vel nuncios tuos iratus aut pachatus cum forifacto et sine forifacto et non vetabo me inde videri vel comoneri: et nuncios vel nuncii tui qui ad hoc me comonendum venerint de me vel de meis reguardum non habebunt in eundo vel redeundo. Et faciam tibi ostes et cavalcatas cortes et placitos et seguimenta quocienscumque michi mandaveris per te vel per tuos. Facto sacramento V kalendas augusti antio ab incarnatione Domini millessimo CLVII regnique Leovici junioris XXI in mense novembris. - Sig+num Berengarii Reverter. Sig+num Ermessendis uxoris ejus. Sig+num Guillelmi de Castel-nou. Sig+num Bernardi Fulconis. Sig+num Ajaurici bajuli. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi +. Sig+num Petri Arnalli vicarii. Sig+num Petri Marcucii. Sig+num Raimundi de Apiera. (Sigue una firma árabe, igual a la del documento núm. LXXXVIII.) - Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit in ipso castro de Guardia.

Nota: Mont-serrad, Montserrat, Monserrat, Monserrate, etc.

LXXVI, perg 256, 8 mayo 1153


LXXVI
Perg. N° 256. 8 may. 1153.

Raimundi Berengarii chomes et marchio et princeps aragonensi donator sum tibi Arnallo Petro et conjux tua Ermessendis dono vobis et projenie vestre pecia I terre culta et erma qui est meo alodio et est hec omnia in chomitatu Barchinone vel in parroechia Sancti Petri Villemajoris in loco nominato Fresalego et abet affrontaciones de parte orientis in via qui vadit per ipsa serra et de meridie in meo alodio que tenet Poncio de Valescaro et de occiduo in meo alodio que vos tenetis per me et de circi in capud de ipsa vinea et ipsa rasa sicut bajuli mei terminavit et fexuriavit cum aliis meos homines. Quantum hec affrontaciones includunt vel isti termini ambiunt sic dono vobis totum ab integrum et maneatis ibi vos et projenie vestre omni tempore ad meum servitium et donetis per I quemque annum porchum I chomitalem et alium agrerum non donetis de ista porchada et desuper dono vobis et projenie vestre ipsas tenedones que vos tenetis per me in cunctisque locis et donetis omni tempore de expletis que Deus ibi dederit de pane et vino de ipsas tenedones V partem ad mei bajuli. Sanc si quis hec dirrumpere temptaverit nullatenus valeat sed componat in dupplo cum sua melioratione et postea hec donacione firma permaneat omni tempore. Actum est hoc VIII idus madii anno XVI regni Ledoici regis juniori. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Poncii Scribe. Sig+num Petri Arnalli bajuli. Sig+num Oluga. Sig+num Petri Ded. Sig+num Berengarii Sagi. Sig+num Petri Maçoti.

sábado, 21 de diciembre de 2019

XXXIV, perg 122, 31 diciembre 1140

XXXIV

Perg. Nº 122. 31 dic. 1140.

Juro ego Gaucerandus de Sales filius qui fui Ermessendis femine tibi domino meo Raimundo comiti barchinonensi et bisullunensi ac aragonensium principi quod ab hac ora et deinceps quamdiu vixero fidelis ero tibi de vita tua et de omnibus membris que in corpore tuo se tenent et de omni honore quem hodie ubique terrarum habes vel in antea adquisieris et adjuvabo te contra cunctos homines vel feminas qui voluerint vobis tollere honorem vestrum aut aliquod de predicto honore sine malo ingenio et omni enganno. Iterum juro tibi quod tidelis ero tibi de ipso castro de Ribes et de omnibus fortedis que in tota valle de Ribes sunt vel esse poterint condirectis et dirutis et dabo tibi inde potestatem quotiescumque requisieris me inde potestatem michi scilicet aut meis castellanis per me per vos vel per vestros nuncios vel nuncium et non vetabo me inde videri vel comoneri et ero in omnibus causis vester fidelis sicut fidelis hommo debet esse suo meliori seniori et de omnibus vestris honoribus ubicumque sint condirectis vel eremis podiis et rochis quos modo habetis vel habere debetis vel in antea adquisieritis. Quod si guerram haberetis cum aliquo homine per quem predictum castrum et fortedas guardare conveniat ego guaridabo illud castrum et fortedas cum meis hominibus. Omnia in hoc sacramentali scripta tenebo fideliter et atendam quandiu vixero vobis prenominato comiti et successoribus vestris per Deum et hec sancta. Actum est hoc II kalendas januarii anno IIII Ledovici junioris.