Mostrando entradas con la etiqueta Datta. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Datta. Mostrar todas las entradas

lunes, 1 de junio de 2020

CVIII. Reg.n.2593, fol. 18. Set.1419.


CVIII.
Reg.n.2593, fol. 18. Set.1419.

Nos Alfonsus etc. Quia nos ad supplicationem perhumilem parlamenti quod his diebus incolis regni Valentie celebravimus et finivimus volentes utiliter providere indemnitati nostri patrimonii ac totius reipublice regni ejusdem ordinavimus statuimus ac dictis incolis concessimus quod ab hodie in antea in nostre scribania fiant libri seu registra ad partem et separatim qui intitulentur solum pro regno Valentie eodem in quibus omnes carte littere seu provisiones aut negocia que ex nostra curia emanabunt regnum sepedictum tangentia per nostros prothonotarios secretarios et locumtenentes prothonotarii ac scriptores aut alios si qui sint ad quos spectet continuentur et describantur et quod ex post iidem libri seu registra dum completa fuerint ac etiam transumpta omnium aliorum processuum actuum provisionum et negociorum consistencium in dicto archivo Barchinone dictum regnum Valentie tangencia quovis modo prout in dicta nostra provisione seu ordinacione lacius continetur in nostro archivo palacii regalis nostri civitatis Valentie recondantur prout moris est et hactenus fuerunt reconditi in archivo dicti nostri majoris palacii Barchinone: quia etiam opportunum imo necessarium nobis imminet ad dictum archivum custodiendum regendam ac ipsius claves tenendum certam debere deputari personam fidelem expertam atque industrem: tenore presentis confisi ad plenum et cerciorati de fide industria et legalitate vestri fidelis scriptoris nostri Jacobi de Plano notarii civis civitatis Valentie predicte comittimus sive comendamus vobis ad curriculum vite vestre claves et custodiam dicti archivi volentes et concedentes vobis quod pro vestro salario et labore habeatis et recipiatis quitacionem quatuor solidorum regalium Valentie pro qualibet die et vestitum trecentorum solidorum dicte monete anno quolibet ac etiam alia jura omnia et singula que per tenentem claves dicti nostri archivi Barchinone sunt haberi et recipi consueta: mandantes cum hac eadem scriptori porcionis domus nostre quatenus albarana quitacionis et vestitus predictorum faciat et tradat vobis prout aliis scriptoribus nostris fieri et tradi est consuetum. Preterea jubemus prothonotario nostro qui nunc est et pro tempore fuerit quod de peccuniis juris sigilli scribanie nostre quitacionem et vestitus supradictos vobis tribuat et exsolvat recuperando a vobis albarana jamdicta pro curie nostre cautela. In cujus rei testimonium presentem fieri jussimus nostro sigillo pendenti munitam. Datta Valencie .... die septembris anno a nativitate Domini MCCCC decimo nono regnique nostri quarto. - Rex Alfonsus. - Dominus rex informatus de vita mandavit michi Francisco Darinyo.