Mostrando entradas con la etiqueta armariis. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta armariis. Mostrar todas las entradas

domingo, 24 de mayo de 2020

N. 8. Memoriale n. 49, fól. 29.

N. 8. 
Memoriale n. 49, fól. 29.

Ad Hieronymum Paulum Petrus Michael Carbonellus hanc epistolam mittit ubi scribuntur Regie preeminentie et auctoritates officii Regii Archivi apud urbem Barcinonensem cui nuper est prefectus nec non contra suos obtrectatos res versipellesque.

Petrus Michael Carbonellus Hieronymo Paulo clarissimi viii Jacobi Pauli civilis iuris consultissimi gnato suavissimo S. P. D. Superioribus diebus ternas ad te litteras tabellario dedi latino sermone editas quibus respondere usque hac distulisti. Ego quidem sine intermissione litteras scribo tu vero contra mi Hieronyme obmutescis iam diu quod mihi non parum molestum est. Si latine rescripseris una saltem lineola contentus ero. Non te ignarum arbitror quo pacto sacris scriniis Regis que vulgo Regium Archivum vocant fuerim per Regiam maiestatem prepositus verum enimvero id te scire velim pallaciam maliciam invidiam mortalium hac tempestate indies in me adeo vigere ut obtrectatorum morsus vipereos effugere haud valeam emuli undique assunt qui vitam qui mores qui acciones meas suis morsibus lacerare audeant. Quicquid in buccam venit in me expectorare non verentur intuentes nam quipiam eorum me uti officio Scribe domini Regis id pati non possunt inquiunt namque Jacobum Garciam amicum et contubernalem nostrum carissimum aliosque in huiusmodi Archivi officio predecessores nusquam usos fuisse licet concedant eum qui Archinotarius sive Archivarius est seu claves ipsius Regii Archivi tenens domini Regis Scribam (quem vulgo mandati Scribam apellant) semper existere. Bartholomeus profecto Verinus vir doctissimus ac inacte virtutis Consiliarius ac Regens Cancellariam domini Regis qui me imprimis amat charumque habet cupiens me ad tam honestum exercitium admitti priusque ad id me introduceret videre et perlegere voluit una cum egregio ac prefacundo viro Joanne Peyrono Locumtenente prothonotarii Domini Regis an is Jacobus Garcias predecessor meus officio Scribe mandati uteretur nec ne. Ego sane ut eorum desyderio satisffacere et ab horum conscribarum Regiorum morsibus cavere valerem haud incuria maximis matutis singulis diebus etiam festis Regum regesta in eodem Archivo Regio recondita volvere et revolvere enixus suin (sum) et quum iam nihil in hac re comperiissem post omnipotentem Deum (quem pre ceteris venerari amarique oportet) Sanctum divumque Angelum Raphaelem mihi patronum tutorem defensorem deligens amore gratia et benivolentia sua multa decreta que vulgo mandata nuncupant in actis et Regiis litteris tam per Jacobum Gartiam quam alios predecessores in hoc Archivo apposita (que in ipsis regestis exarantur eosque hoc officium exercuisse) multo tempore comperi. Que omnia et Bartholomeo Verino et Joanni Peyrono quos prediximus Item Joanni Villario eloquentissimo viro tibi et mihi amico et necessario precipuo ac Petro Bancells (Baucells) Locumtenente Magistri rationalis viro utique circunspecto iucundissime commostravi quippe qui sua virtute ab adversariis meis in omnes partes ad me defendendum putant. Idcirco ut mihi et successoribus meis in ipso Archivi officio tanquam lumen ardeat aeterneque memoriae commendetur hanc rem omnem in papyro folio impreso in Armariis Catalonie (ubi pleraque ad huiusmodi offitium pertinentia manu propria annotavi) depingere mihi placuit. Te etiam qui alter ego es harum rerum compotem facere. Vale decus et unicum solatium meum antiquitatumque amator. Pridie Calendas Maias anno Christiane Religionis MCCCC septuogesimo septimo. Ex urbe Barcinone.

Documento 9

sábado, 22 de febrero de 2020

XCI, reg 1060, fol 186, 6 julio 1346


XCI.
Reg.n.1060, fol. 186. 6 jul. 1346.

Petrus etc. Fideli de scribania nostra Petro Passeya nunc in curia nostra presenti salutem et graciam cum pro recognoscendis et conservandis instrumentis scripturis et registris que in archivo nostro regio Barchinone recondita sunt ne corrosionibus tinearum seu arnarum morsibus vastari valeant seu consumi prout hactenus diversimode sunt corrosa ordinaverimus et velimus ut ad civitatem Barchinone vos personaliter conferatis: ideo vobis dicimus et mandamus quatenus visis presentibus ad dictam civitatem Barchinone accedatis in eadem personaliter amodo et continuam residenciam faciendo visitando et ingrediendo diebus singulis vel illis quibus vobis videbitur expedire et necessarium fuerit domum dicti archivi ac recognoscendo instrumenta et scripturas et alia que in dicto archivo sunt recondita tam in armariis et caxiis quam extra et ea fideliter custodiendo ac conservando excuciendo ea a pulvere et ipsa taliter dirigendo et conservando ut a dictarum tinearum morsibus et arnarum corrosionibus amodo preserventur illesa: nos enim volumus et vobis tenore presentis concedimus ut habeatis consimilem porcionem diebus singulis unius equitature quam recipitis ordinarie in curia nostra videlicet pro die qualibet tres solidos barchinonenses et in prima dia mensis aprilis cujuslibet anni centum quinquaginta solidos pro vestitu prout ea recipitis in curia nostra ac si in eadem curia nobis servicium exhiberetis in scribania ut consuevistis: mandantes per presentem fideli scriptori porcionis domus nostre Petro de Boscho vel alii cuicumque pro tempore dicto officio presidenti ut per tres anni tercias et in kalendis mensis aprilis anni cujuslibet vobis alberana quitacionis et vestitus videlicet ad rationem trium solidorum pro die quolibet et centum quinquaginta solidorum Barchinone pro vestitu faciat atque tradat seu tradi faciat sicut si continue nostram curiam sequerimini: mandantes eciam fideli scriptori nostramque scribaniam regenti ac tenenti sigilla nostra Francisco de Prohomine quod claves dicti archivi et armariorum et caxiarum vobis tradat necnon ipse vel quicumque alius qui pro tempore dictam reget scribaniam nostram sive illam teneat dictam porcionem et vestitum de dineriis jurium sigillorum vobis per tres tercias et in kalendis mensis aprilis quolibet anno persolvat recuperando a vobis tamen alberana scriptoris porcionis domus nostre in solucione qualibet prout est fieri assuetum. Volumus insuper ac vobis licenciam impertimur quod a subditis illis videlicet quibus mandato nostro aut nostri cancellarii vel sigilla nostra tenentis transumpta vel copias aliquarum cartarum vel litterarum vel scripturarum tradideritis tam racione laboris indagacionis quam pro ipsis copiis salarium decens recipiatis et licite recipere valeatis. Datum in monasterio Populeti pridie nonas julii anno Domini M°CCC° quadragesimo sexto. - H. cancellarius. - Mandato per dominum regem facto Franciscus de Prohomine.