Mostrando entradas con la etiqueta lignum. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta lignum. Mostrar todas las entradas

sábado, 23 de mayo de 2020

XLVII. Reg.núm.9, fol. 13. 15 ene. 1257.


XLVII.
Reg.núm.9, fol. 13. 15 ene. 1257.

Quod cum nos
Jacobus etc. enfranquivissemus et franchos ac quitios fecissemus vos omnes cives et habitatores Barchinone .... larios vestros per totum regnum Majorice et insulas eiusdem regni ac Evice et Minoricarum ab omni leuda pedatico .... penso mensuratico et aliis sicut la privilegio a nobis inde vobis confecto per manum G. scribe nostri et postmodum ratione scurationis portus de Portupino imposuissemus quod quelibet navis daret pro qualibet cuberta singulos morabatinos et quodlibet lignum cum cuberta ultra DCC quintalia portans unum morbatinum et quodlibet lignum cum cuberta portans infra DCC quintalia medium morbatinum: suplicastis nobis fideliter et devote quod nos ratione enfranquimenti quod vobis feceramus vos a dicta prestacione absolveremus ut in dicto vestro privilegio continebatur. Nos igitur attendentes vestras supplicationes predictas esse justas et attendentes multa et grata servicia que vos la captione dicti regni Majorice nobis fecistis et cotidie la aliis facere procuratis: remitimus et donamus vobis et successoribus vestris medietatem illius morbatini sive alterius quantitatis quam nos imposuimus pro qualibet cuberta navis et ligni dande pro dicto portu scurando sive pro ancuratico dicti portus ita quod de cetero non teneamini dare pro qualibet cuberta alicujus navis vel ligni predictorum nisi tantum medietatem de eo quod in dicto statuto nostro continetur. Confirmantes vobis et vestris perpetuo omnes alias franquitates a nobis vobis concessas cum dicto nostro privilegio ut la ipso melius et plenius continetur. Datum Barchinone XVIII kalendas februarii anno Domini MCCL° septimo.



lunes, 17 de febrero de 2020

XLII, reg 13, fol 175, 20 mayo 1264

XLII.
Reg. n.13. Fol. 175. 20 mayo 1264.

Damus et concedimus vobis fideli nostro Raimundo de Conchis burgensi Montispessulani missatgeriam Alexandrie ita quod vos sitis nuncius noster dicti viatici et non aliquis alius et possitis ducere vobiscum navem et naves quas volueritis in viatico seu missatgeria supradicta et nullus de terra nostra mercator vel alius sit ausus ire versus Alexandriam cum aliquo ligno vel nave nec cum aliquibus mercaturis nec navem vel lignum causa eundi in Alexandria carricare sine vestri licentia et voluntate quousque vestra navis sit carricata ex toto et vos recesseritis de Barchinona pro faciendo viatico antedicto: dantes et concedentes vobis licentiam et plenum posse quod possitis in partibus Alexandrie constituere consulem pro nobis qui locum nostrum in alfondicum nostrum ibi teneat et qui audiat et determinet omnes causas que inter homines terre et jurisdiccionis nostre quorumlibet locorum vertentur et ponat penas civiles et criminales super ipsos prout eidem melius visum fuerit expedire et eas habeat et accipiat auctoritate nostra ab illis qui in ipsam penam inciderint et qui omnia jura nostra colligat et recipiat loco nostri. Statuentes et volentes quod vos auctoritate nostra in dicta terra statuere possitis quod omnes homines terre et jurisdiccionis nostre ad dictas partes euntes donent vobis ratione juris unum bisancium et quartam de centum bisanciis de omnibus que secum ad dictas partes portabunt de quibus inpendant loco nostro illi consuli quem vos ibidem duxeritis statuendum: dantes insuper vobis licentiam et plenum posse imponendi penam et penas super homines nostros qui in nave vestra ibunt et super illos qui in partibus Alexandrie fuerint dum vos in dicta missatgeria fueritis postquam de Barchinona recesseritis eundo in dicto viatico stando et redeundo prout vobis visum fuerit et ipsos compellere et ipsi coram vobis teneantur venire et respondere et prestito sacramento et juvare vos ac consilium prestare et obedire etiam vobis personaliter sicut nobis: et si quis contravenerit possitis eum capere in persona et eundem inde punire mediante justicia prout vobis videbitur faciendum. Datum apud Calatayubum XIII kalendas junii anno Domini millessimo ducentessimo sexagessimo quarto.