Mostrando entradas con la etiqueta censum. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta censum. Mostrar todas las entradas

sábado, 23 de mayo de 2020

LIII. Reg.n.11.fol.197.29 mar.1261.


LIII.
Reg.n.11.fol.197.29 mar.1261.

Quod nos
Jacobus Dei gratia etc. per nos et nostros concedimus et confirmamus vobis universis et singulis populatoribus et heredibus terminorum de Palma et de Borron et vestris imperpetuum domos quas habetis in dictis terminis ad quartum vel ad tercium censum: que omnia habeatis possideatis prout date et terminate fuerunt vobis per divisores nostros cum introitibus exitibus afrontacionibus et suis pertinenciis universis a celo in abissum ad dandum vendendum alienandum et ad omnes vestras vestrorumque voluntates cui et quibus volueritis perpetuo faciendas exceptis militibus sanctis et (peosonis) personis religiosis salvis tamen nobis et nostris imperpetuum dicta quarta parte omnium fructuum dictarum hereditatum et censu predicto dominio laudimio et fatica. Data Valencie IIII calendas (1) anno Domini MCCLX primo.

(1) Aun cuando la fecha de este documento no expresa el mes, debe tenerse presente, sin embargo, que está en medio de otros que corresponden al de marzo.

https://www.lovevalencia.com/el-palmar.html ??

domingo, 15 de marzo de 2020

V. Reg. N°2, fol. 114. 5 feb. 1154.

V.

Reg. N°2, fol. 114. 5 feb. 1154.

Hec est carta quam ego Raymundus comes Barchinonensis princeps Aragonensis ac Tortose marchio facio hanc cartam omnibus hominibus qui venerint ad populandum et habitandum in Cambrils. Concedo namque ipsis hominibus tam presentibus quam futuris qui venerint populare et stare in Cambrils ut habeant ibi domos suas et terras quas eis distribui et dari fecero liberas et ingenuas et franquas nemini dantes aliquam consuetudinem vel usaticum in aliquo tempore: quod sint ibi per omnia secula securi et salvi cum omnibus eorum rebus ac possessionibus sub mea proteccione ac defensione nec donent alicui ullum censum vel usaticum exceptis decimis et primiciis imperpetuum. Predictam quoque libertatem et securitatem predictis populatoribus et statoribus facio qui modo ibi sunt vel in antea erunt sine aliqua fraude: et habeant hoc donum salvum et liberum atque securum per secula cuncta salva ibidem in omnibus mea justicia et fidelitate et meis furnis imperpetuum. Si quis autem hoc disrumpere vel violare temptaverit nichil proficiat set in duplo componat et postmodum hec scripta firma permaneat omne per evum: que facta est nonas februarii anno ab incarnacione domini nostri Jhesu-christi millessimo CLIIII regnique Lodocici junioris anno XVIII°. - Sig+num Raimundi comes. - Signum + Ildefonsi regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis provincie.- Sig+num Guillelmi Montispesulani.- Sig+num Guillelmi Raimundi.- Sig+num Bernardi de Bello-Loco.- Sig+num Guillelmi de Castelvel. - Sig+num Raimundi de Podio alto.- Sig+num Arberti de Castelvel.- Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit suprapositis literis in linea II et XIIa.

VI Duas Aquas - Duesaigües (Tarragona)

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXL , 3


CXL
Núm. 3.

Hec est memoria de placito quod faciunt et concedunt inter se Raimundus comes barchinonensis et Ermengaudus comes urgellensis. Donat itaque prephatus comes barchinonensis predicto comiti urgellensi excepta quinta parte quam donat milicie Templi jherosolimitani civitatem Ilerdam per fevum cum tercia parte dominicature de omnibus rebus retentis sibi duabus partibus cum terminis ejusdem civitatis scilicet de terminis de Rabud usque ad terminos de Corbinis. Et in omnibus locis ubicumque habere debet dat ei terminos suos exceptis terminis castellorum. Et comes urgellensis de ista sua tercia parte possit dare quantum voluerit. Similiter et cui voluerit comes barchinonensis de duabus partibus suis possit dare quantum voluerit et cui voluerit.
Et comes barchinonensis mitat castlanum in predicta civitate et collocet eum de duabus partibus suis et ipse castlanus habeat senioraticum in tota civitate et in omnibus supradictis terminis ejus excepto in illa quinta parte supranominate milicie. Et totum ipsum senioraticum quod ibi habuerit castellanus et quicquid ei dederit comes per castlaniam habeat hoc totum solide et libere per comitem urgellensem. Si de predicto castlano venerit in adopertura, comes urgellensis mitat ibi castlanum ad suam voluntatem. Et comes urgellensis donet protestatem de predicta civitate lllerde comiti barchinonensi iratus vel pachatus quocienscumque cum quesierit per se vel per nuncios suos. Adhuc autem prelibatus comes Barchinonensis donat prenominato comiti urgellensi ipsum castrum de Cardona cum omnibus terminis suis ad suum proprium alodium ad faciendum voluntatem suam. Simililer donat ei ipsum castrum de Albella cum omnibus terminis suis ad proprium alodium ita videlicet ut Petrus de Stopanano habeat illud per comitem urgellensem sicut habebat per comitem barchinonensem. Et comes barchinonensis pro illa quinta parte quam donat supradicte milicie Templi facit emendam comiti urgellensi ipsum castrum de Ascho tali modo ut comes barchinonensis comendet comiti urgellensi ipsum castlanum et in illas ostes vel cavalcadas ubi fuerit comes Urgellis cum comite barchinonensi sit ipse ibi castlanus cum comite Urgelli cum militibus suis: et in illas ostes vel calvacatas ubi non fuerit comes Urgelli cum comite barchinonensi vadat ipse castlanus cum comite barchinonensi cum militibus ipsius castri: et comes barchinonensis quamdocumque requisierit potestatem ipsius castri de Ascho per se aut per nuncios suos jamdictus comes Urgelli donet ei ipsam potestatem sine engan iratus aut pachatus: et i comes Urgelli ibi non esset ipse castlanus donet ei ipsam potestatem iratus aut pachatus quandocumque comes barchinonensis requisierit eam per se vel per suos. Et donat ibi comes barchinonensis duos homines comiti urgellensi in dominio. Et convenit predictus comes barchinonensis pretaxato comiti urgellensi quod emendet ei Bergeda de Tortosa usque llerdam cum consilio procerum suorum et procerum ipsius comitis Ermengaudi qui hoc per bonum laudaverunt. Et comes urgellensis habeat ipsam emendam per comitem barchinonensem per fevum et de castellis de ipsa emenda donet potestatem comiti barchinonensi quocienscumque quesierit eam iratus aut pachatus per se vel per nuncios suos. Et convenit predictus comes barchinonensis ipsi comiti urgellensi quod donet ei singulis annis mille morabetinos D ad festum sancti Michaelis et D ad pascha usquequo capiatur Ilerda. Si forte quod absit cum Ilerda pacem fecerit donet ei terciam partem de ipsa paria quam inde habuerit et cadant mille morabatini. Quod si tercia pars non suffecerit ad mille morabetinos compleat ei de suo quod defuerit comes barchinonensis. Et donet ei in Barchinone unum burgensem videlicet campmansum Petri Constancii cum ipso qui tenet illud et unum judeum nomine Santo. Propter hec dona superius scripta et propter istos fevos prenominatos predictus comes urgellensis convenit prephato comiti barchinonensi quod sit inde suus solidus sicut homo debet esse de suo meliori seniore et quod inde faciat ei ostes et cavalcatas et cortes et placita et sequimenta quando ipse jusserit de suo corpore cum homnibus quos tenebit de honore ejus et cum hominibus suis de Urgello sicut homo debet facere suo meliori seniori: et quod faciat per eum pacem et guerram sarracenis et christianis de se et de suis hominibus et de sua terra et quod faciat ei fidelitates per sacramenta de suo corpore et de suo honore et de tenendo isto placito (Alphabeto divisa).

Nota: cadant : cada any, cada año, cada añ.

martes, 24 de diciembre de 2019

CXVIII, perg 341, 28 junio 1160


CXVIII
Perg. N°341. 28 jun. 1160.

Notum sit omnibus hominibus quoniam ego Guillelmus de Plano dono me ipsum cum omni meo avere et cum omnibus rebus meis in custodia et defensione dompni R. comitis barchinonensis atque aragonensium principis et ut deincebs me et omnia mea secure custodiat atque defendat dabo ei omni tempore vite mee unum porcum comitalem percensum annuatim aut III solidos in denariis. Et istum censum persolvam per singulos annos bajulo suo qui tenuent barchinonensem bajuliam sine ulla contradictione ad festum Sancti Andree. Quapropter ego Raimundus comes barchinonensis jamdictus recipio et emparo te prenominatum Guillelmum de Paladol sub mea custodia et defensione ut deinceps in omni tuo directo contra omnes te injuriare vel infestare volentes manuteneam atque defendam: et mando ad meum bajulum Barchinone ut si necesse fuerit cum omnibus meis hominibus Barchinone te defendat et manuteneat. Et similiter hoc mando ad bajulum meum de Villamajore ut loco mei te semper in omnibus manuteneat et defendat cum meis hominibus Ville-majoris (en dos lineas). Actum est hoc IIII kalendas julii anno XXIII regni Ledovici junioris. - Sub predicta quoque condicione ego Raimundus comes prescriptus recipio te prephatum Guillelmum in hominatico meo et fidelitate tuis propriis manibus. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Bernardi Marchucii. Sig+num Petri Arnalli. - Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit (Alphabeto divisa).

Nota: Guillelmus de Plano: prenominatum Guillelmum de Paladol.
Manuteneam atque defendam: manutenere: mantener; defendere: defender.