Aragón, Arago, Aragó, Aragona, Aragonum, corona Darago, aragonés, aragoneses, aragonesos, fueros, aragonesa, textos antiguos de la corona de Aragón, història, Valencia, Mallorca, Mallorques, Menorca, Ibiza, Formentera, Cabrera, condados, comtats, conde, comte, Reyes de Aragón, Corona de Aragón, aragonensi lingua, lengua aragonesa, Barras de Aragón, escudo de Aragón, armas de Aragón, conquista, reconquista, cristianos, moros, judíos, sarracenos, Ramiro I, Ramiro II, Petronila, Alfonso I, Pedro I
Notum sit omnibus quia sub ista convenientia intrat Raimundus Ademari in pignora in potestatem Remundi comitis barchinonensis cum duobus castris de Fenestris et omnes illorum castellaniis et pertinenciis tali modo quod si Guillelmus comes bisuldunensis non attenderit ipsas convenientias quas convenit ad prescriptum comitem Remundum et ipsos sacramentos quod ei fecit non tenuerit et infra sex menses sicut scriptum est in ipsa convenientia ea omnia quod ei forsfecerit et transgressus fuerit non emendaverit supradictus Remundus comes libenti animo illi non perdonaverit ipsas emendas de illas forsfacturas: ego Remundus Ademari suprascriptus post primos sex menses transactos que in ipsa convenientia resonant infra XL dies quod Remundus predictus comes me comonuerit per se aut per suos missos vel missum ut ad illum tendam cum predictos castros: ego predictus Remundus Ademari ad prescriptum comitem Remundum entendere cum predictos castros et eorum castellanias et podestadiu illum en fare et tales sacramentos ad illum en jurare quales alios suos homines jurant ei de alios suos castellos et de suos honores ita ut Remundus jamdictus comes juret ad me Remundum suprascriptum ut jamdictos castros non tollat mihi nec tollere faciat et istum sacramentum faciat eum mihi per unum meum simile. Et si suprascriptas convenientias fuerint comonitas et supradictas forsfacturas fuerint emendatas aut perdonatas ego predictus Remundus Ademar de predictas pignoras non exire dum vivus fuerit predictus Remundus et ego vixero: et si predictas pignoras incurrerint sicut suprascriptum est cum predictos castro et eorum castellania et pertinentias ad prescriptum Remundum comitem en tendre et podestadiu len fare. Hec omnia suprascripta ego Remundus Ademar si la tendre et la atendre ad jamdictum Remundum comitem sine suo enganno et sine sua deceptione (Alphabeto divisa).
Notum sit omnibus hominibus ad quos hec scripta pervenerit. Quoniam ego Lupus pampilonensis episcopusatorgo et recognosco tibi Raimundo Berengarii barchinonensium comiti atque aragonensium principi ipsum ostaticum quod tibi feci pro quo sum in manu tua per mandatum domini mei pape et sicut in cartis et scriptis inter me et te habetur et continetur. Et convenio tibi in bona fide et ordine meo ut cum fuero restitutus in ordine et oficio meo a quo sum modo suspensus interdicam regem Navarre et totam ipsam terram et tandiu sub interdicto tenebo quousque pro ostatico isto quo tibi subpositus sum tibi jamdictus rex satisfaciat et castra mea que michi abstulit et honorem michi restituat. Convenio etiam tibi in recta fide mea ut cum recuperata habuero castra et honorem meum adjuvabo te et valebo tibi per fidem sine tuo engan contra omnes homines sine aliqua fraude cum omnibus meis castellis et villis et hominibus meis et cum omnipotencia mea et dabo tibi potestatem de ipsis castris que recuperavero si eam michi quesieris sine ullo tuo engan. Et propter dampnum quod tibi evenit pro isto meo ostatico faciam tibi emendacionem et restitucionem qualem tu suprascripte comes michi mandaveris vel barchinonensis et cesaraugustanus episcopi michi laudaverint et consuluerint. Sicut superius scripta sunt omnia ita convenio et affido tibi Raimundo comiti suprascripto in vera fide et ordine meo ac romane ecclesie debita reverencia pro cuius mandato et obediencia in tuo sum devolutus ostatico ut ita compleam tibi firmiter et attendam sine tuo engan excepto quantum tuo grato animo me inde absolveris vel prolongaveris. Et juro tibi propria manu ut sicut superius scripta sunt omnia ita faciam tibi et ita compleam et attendam sine tuo engan per hec sancta IIII evangelia. Ego insuper Raimundus comes jamdictus convenio tibi suprascripto L. pampilonensi episcopo ut ex tunc valeam tibi et adjuvem te cum mea potencia sine tuo engan. - Actum est hoc in mense februarii apud Cesaraugustam in presencia episcoporum videlicet barchinonensis ac cesaraugustani in era millesima CXCVI anno ab incarnatione Domini millesimo CLVII. Sig+num Lupi pampilonensis episcopi. Sig+num Guilelmi barchinonensis episcopi. Petrus Dei gracia cesaraugustanus episcopus. Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit.
Hoc est translatum fideliter translatatum cujus series sic se habet. Juro ego Guillelmus Raimundus filius qui fui Agnetis femine tibi seniori nostro Raimundo Berengarii filio qui fuisti Dulcie comitisse quod ab hac hora et deinceps fidelis ero tibi de vita tua et de omnibus membris que in corpore tuo se tenent per directam fidem sine fraude et malo engano et ulla deceptione et non decipiam te sed fidelis ero tibi de ipsa civitate quam dicunt Barchinonam et de ipso barchinonensi comitatu et de ipso episcopatu Sancte Crucis Sancteque Eulalie et de ipsis abbaciis que in eorum episcopatu sunt et de omnibus castris vel castellis que in predicto comitatu vel episcopatu sunt vel erunt et de ipsis rochis et podiis condirectis vel discondirectis que in prephato comitatu vel episcopatu sunt. Et fidelis ero tibi de ipsa civitate quam vocant Gerundam et de ipso episcopatu gerundensi Sancte Marie ac de ipso comitatu gerundensi et de ipsis castris vel castellis rochis podiis condirectis vel discondirectis que in predicto comitatu vel episcopatu sunt vel erunt simul cum omnibus abbaciis que ibi sunt. Et fidelis ero tibi de ipsa civitate quam dicunt Minorisam et de ipso comitatu quem vocant Ausonam et de ipso episcopatu Sancti Petri sedis ipsius comitatus et de ipsis castris aut castellis rochis podiis condirectis vel discondirectis que in predicto comitatu vel episcopatu sunt vel erunt. Et fidelis ero tibi de ipso comitatu penitensi et de ipso castro quod vocant Cardonam cum omnibus suis terminis et pertinentiis et de ipsis castris Cervarie et Tarrega cum eorum terminis et pertinentiis suis et de ipsis castris Camarara Cubels et Estopanna cum eorum terminis et pertinentiis et de ipsis pariis de Hispania quas inde qualicumque modo habebis. Et fidelis ero tibi de ipso comitatu bisullunensi et de ipsis castris vel castellis rochiis podiis condirectis vel discondirectis que in predicto comitatu sunt vel erunt et de omnibus abbaciis et eclesiis que in predicto comitatu sunt. Et fidelis ero tibi de ipso comitatu cerritaniensi et de omnibus castris vel castellis rochis podiis condirectis vel discondirecttis que in predicto comitatu sunt vel erunt et de ipsis abbaciis et eclesiis que in predicto comitatu sunt. Et ego predictus Guillelmus Raimundi dabo tibi seniori meo Raimundo comiti prelibato potestatem de ipso castro de Todela et de Sobreporta et de Stella et de Besora et de Torejo et de Curul et de Tonna et de Fornels et de Medaja et de Clera et de Monte-cada et de Vacherises et de Ribataiada et de Castelar cum omnibus eorum edificiis et forticiis que modo sunt in predictis castris vel terminis aut deinceps fuerint quantascumque vices michi requisieris ipsam potestatem per te ipsum aut per tuum nuncium vel nuncios: et post obitum tuum similiter hoc faciam et atendam ipsi cui tu dimiseris predictum honorem testamento vel verbis vel illi filio vel filiis cui vel quibus predictus honor advenerit legali successione et non vetabo me videri vel comoneri de omnibus supradictis. Et nuntius vel nuntii qui hoc michi demandaverint in eundo vel redeundo reguardum non habebunt. Et de omni supradicto honore non tollam tibi nec inde aliquid tollam nec ego nec homo nec homines femina vel femine per me vel per meum consilium vel ingenium. Et fidelis adjutor ero tibi de omni honore quem hodie habes vel in antea Deo dante adquisieris tenere et habere defendere et guerrejare contra cunctos homines vel feminas qui inde tibi aliquid tulerint vel tollere voluerint per directam fidem sine engan. Sicut superius scriptum est ego supradictus Guillelmus si o tenre et o atendre sine tuo engan tibi seniori meo supradicto Raimundo comiti excepto quantum tu comes jamdictus me inde absolveris tuo gradiente animo per Deum et hec sancta. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Quod est actum nonas julii anno XXVIII regni Lodovici regis. Sig+num Poncii qui hoc scripsit.