Mostrando entradas con la etiqueta Cortudela. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Cortudela. Mostrar todas las entradas

martes, 17 de marzo de 2020

XXII. Perg. n.309, Alfon.I.Dic.1180.

XXII. 

Perg. n.309, Alfon.I.Dic.1180.

Notum sit cunctis quod ego
Ildefonsus Dei gratia rex Aragonis comes Barchinone et marchio Provincie dono atque in perpetuum concedo tibi Petro de Deo et tue progeniei atque posteritati illam terram totam quam vocant Sanctum Marcellum et vallem Porreram insimul cum illas argenteras ad faciendum et edificandum populaciones per omnia loca ubi volueris. Et dono vobis in primum senioraticum cum extacamentis atque stabilimentis et dono vobis terciam partem de justicias et de fornos de molendinos et de totas illas causas que exierint vel exire debent ad seniore vel qui sunt ad usum hominis et dono vobis terciam partem de ipsum decimum que ibi accipiemus. Que terra afrontat a parte orientis in altam serram super Cigar et prendit totum Cigar et descendit per serram et ferit in rivo de Cortudela et de Roca Franca a circio in illa serra que est super Sanctum Marcellum a meridie in termino de Falcet ab occiduo in illa Poboleda. Quantum infra istas quatuor afrontaciones includunt et isti termini ambiunt sic dono vobis et vestris sicut superius resonat. Retineo michi in jamdicta terra et populacionibus michi et meis in perpetuum duas partes de omnibus exitibus que ibi exierint vel exire debent: tu vero habeas terciam partem. - Facta carta apud Ilerdam mense decembris anno Domini MCLXXX (1180). - Signum + Ildefonsi regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie. - Sig+num Raimundi de Timor. - Sig+num Berengarii Ceritanie. - Sig+num Geraldi de Jorba. - Sig+num Berengarii de Villa Francha. - Sig+num Berengarii de Parietibus notarii domini regis qui hanc cartam ejus mandato scripsit.