LXIII.
Reg.n°44, fol.193.7 dic.1230.
Noverint universi quod
probihomines
et habitatores in Corbaria
nobis Petro
Dei gratia etc. humiliter ostenderunt quod illustris dominus
Jacobus
felicis recordacionis Dei gratia quondam rex
Aragonis
pater
noster
enfranquivit
et francos
et liberos
et inmunes
fecit universos et singulos populatores de Corbaria
presentes atque futuros per totum regnum
Valencie
ab omni leuda
portatico
sive pedagio
ita quod imperpetuum non teneantur de mercibus suis aliquibus quas
portarent seu portari facerent per dictum regnum
alicui dare vel solvere aliquod pedagium portaticum sive leudam sed
essent inde liberi perpetuo ac immunes de dicto privilegio
cum carta
publica
ac sigillo
majori
dicti domini
regis
apendicio sigillata
nobis fidem plenariam facientes atque devotissime supplicantes
quatenus eisdem confirmare
dictum privilegium
dignaremur. Cum igitur nos investigari fecerimus veritatem in villis
ac locis
nostris regni
prefati Valencie
an dicti homines de Corbaria
usi essent et usque ad que tempora dicto privilegio libertatis et
nobis certo certius sit compertum quod dicti populatores usi
sunt et fuerunt privilegio memorato usque ad mortem
vel quasi genitoris
nostri
prefati: ad supplicacionem igitur eorum aures nostras benigniter
inclinantes cum hac presenti carta nostra ex certa ciencia laudamus
concedimus et confirmamus predictis populatoribus de Corbaria
presentibus et futuris privilegium
memoratum a dicto domino
patre nostro
eisdem concessum ac datum immunitatis ac libertatis predicte prout in
predicto privilegio
dicti domini
patris nostri
melius et plenius continetur: mandantes universis ac singulis bajulis
justiciis judicibus procuratoribus et aliis officialibus nostris
regni
prefati presentibus et futuris quod predictis populatoribus de
Corbaria
presentibus et futuris hanc presentis nostre confirmacionis cartam et
gratiam inviolabiliter observent et ab aliis faciant observari. Data
Valencie
VI idus decembris (1). - Petrus Marchesii.
(1) No cita año, pero
el del documento que le precede es MCCLXXX.