Mostrando entradas con la etiqueta florenorum auri de Aragonia. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta florenorum auri de Aragonia. Mostrar todas las entradas

miércoles, 12 de junio de 2019

Tomo I, texto LI, Dalmatium de Fonte de Biert, bajulo, Cathalonie


LI.

Reg. 2.251, fol. 154. 20 de abril de 1410.

Martinus Dei gratia rex Aragonum etc. fidelibus nostris vicario Vici et Ausonie necnon bajulo et consiliariis civitatis Vici et locatenentibus vicarii et bajuli premissorum et aliis ceteris presentibus et futuris ad quos spectet salutem et gratiam. Licet pridem immemores quod alii vestrum provideritis imo feceritis aliique permisseritis indiscrete quod subscripte tabule que pro nobis et sub nostro directo et alodiali dominio tenebantur nulla a nobis vel a bajulo Cathalonie generali cui talia ex officio suo competunt obtenta licentia vel permissu fuerint a soli statione evulse provisionem fecerimus subsequentem:
- Nos Martinus Dei gratia rex Aragonum etc. Quia sicut pro parte consiliariorum partis regie civitatis Vicencis facta nobis judicio noviter patefecit his diebus non longe preteritis quidam de civitate predicta ut dicitur prenoscentes religiosum et dilectum virum nostrum magistrum Vincentium Ferrer Sacre Pagine dignissimum professorem ad dictam civitatem dirigere gressus suos ut predicando ibidem verbum Dei erradicatis sarculo labiorum vitiis atque odiis que tenebrarum angelo procurante pullullaverant in inmensum pacem virtutis opus bonosque mores Deo placibiles seminaret: quasdam tabulas que in Mercatalli ejusdem civitatis non sine grandi difformitate Mercalis ipsius cui ipse totum aufferebant decorem ut dicitur existebant ut ibi collocari melius posset populi multitudo ad audiendam predicationem ipsam confluens avide ut ab oculo lapidem evulserint: quod multum post factum ipsi Mercali totique civitati et ejus incolis amenitatis et decoris prebuit prout fertur: ad humilis supplicationis instantiam eorum pro parte propterea nobis factam vicario et bajulo regio vel ejus locumtenentibus adhibitis sibi et assumptis consiliariis partis regie civitatis predicte vel duobus ex ipsis consiliariis serie ista concedimus licentiamque ac facultatem plenariam elargimur quod vocatis procuratore fiscali nostro ac procuratore episcopi civitatis premisse ac aliis quorum intersit sub eisdem tamen dominiis tributis ac censibus quibus erant ipsas tabulas in aliquo angulo vel in girum Mercatalis ipsius ubi minus planiciem eminentem spatiosamque latitudinem ejus prepediant seu occupent prout vobis benevisum fuerit inmutare ac de novo construi facere libere valeant et impune. Nos enim comittentes eis serie cum eadem in et super predictis cum dependentibus et emergentibus ex eisdem plenarie vices nostras mandamus gubernatori et bajulo generali principatus Cathalonie ceterisque officialibus et subditis nostris presentibus et futuris ipsorumque officialium locatenentibus quatenus licentiam et concessionem nostras hujusmodi mutationemque et novam conjunctionem predictas ejus virtute fiendas teneant firmiter et observent tenerique et observari faciant ab omnibus inconcusse et non contraveniant aut aliquem contravenire permitant aliqua ratione. In cujus rei testimonium presentem fieri jussimus nostro sigillo munitam datam Barchinone XIII die augusti anno a nativitate Domini MCCCC nono. - Sperendeo. - Nunc autem premissorum omnium et nullorum aliorum que idcirco nobis multo nocive ferunt dispendia recordati preinsertam literam et omnia et singula in ea contenta velut nobis et nostro patrimonio et officio bajulie generalis predicte prejudicialia notorieque nociva hujus serie revocamus: remittentes predicta bajulo generali Cathalonie ad cujus officium spectat de certa scientia cum presenti per quam mandamus vobis et cuilibet vestrum de certa scientia et expresse sub pena mille florenorum auri de Aragonia inhibentes quatenus dicta preinserta littera nullatenus de cetero presumatis auferentes vobis et cuilibet vestrum hujus serie faciendi contrarium omne posse. Data Barchinone vicessima die aprilis anno a nativitate Domini MCCCCX° . - REX MARTINUS. - Antonius de Fonte mandato domini regis facto per Dalmatium de Fonte de Biert consiliarum et bajulum Cathalonie generalem. - Vicecancellarius qui hanc vidit dixit eam posse expediri non obstantibus capitulis curie. - Gabriel Mascaroni.