Mostrando entradas con la etiqueta Jhesucristi. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Jhesucristi. Mostrar todas las entradas

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXXX, bulas, leg 1, 17, 24 junio


CXXX
Bulas Pontificias. Leg.1, n.17. 24 Junio.

Adrianus episcopus servus servorum Dei. Dilecto filio nobili vero Raimundo barchinonensi comiti salutem et apostolicam benedictionem, Etsi ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio universis Dei fidelibus existamus in sua justitia debitores illis specialiter oportet nos sua jura servare et eorum postulationes admittere qui potentia et nobilitate preclari sacrosancte romane ecclesie fideles existunt et in ejus sunt servitio et devotione ferventes. Eapropter dilecte in Domino fili Raimunde ilustris comes illius devotionis sinceritatem et integritatem fidei quam erga beatum Petrum et nos ipsos habere dinosceris attendentes juxta tue preticionis instantiam totam terram quam Adefonsus quondam aragonensium rex sine herede decedens Sepulchro Domini Hospitali et Templo pro anime sue salute reliquit et fratres Sepulchri cum consensu patriarche hospitalarii et templarii eandem terram tibi postea concessisse noscuntur sicut ab eis nobilitati tue concessa est et scriptis propriis roborata tam tibi quam heredibus tuis auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei aliquatenus contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit secundo terciove commonitus nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat atque in extremo examine divine ultioni subjaceat. Cunctis vero eam servantibus sit pax Domini nostri Jhesucristi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant. Data Sutrii VIII kalendas julii.