21 DE MARZO.
Fueron leídos
unos apuntamientos, que se habían ordenado, sobre ciertos negocios
tocantes al Primogénito, que por ser de objeto secundario, no se
insertaron; mandándose escribir, al propio tiempo, las siguientes
cartas.
lllustrissimo et potentissimo Principi domino duci
Burgundie Brabancie Lumburgie etc.
Illustrissime et potentissime Princeps et domine. Evenerat
pridem ex sinistris iniquorum consiliariorum informationibus quod
Majestas Serenissimi domini nostri Regis detinuerat Illustrissimum
dominum Carolum primogenitum suum principem de
Viana que res nobis et ceteris incolis hujus Principatus
Cathalonie aliorumque dominiorum atque regnorum corone
regie multe anxietati successit et factis perinde pro parte
nostra et Principatus huiusmodi ex ejus innata et solita fidelitate
zelo et devotione humilibus et devotis supplicationibus et
instanciis apud dictam Regiam Majestatem pro liberatione domini
primogeniti supradicti et Serenissima domina Regina se
se his interponente media ac supplicationes nostras juvante obtentum
est tandem quod dicta Regia Majestas prefatum primogenitum
suum in pristinam restituit libertatem sic quod in hac
civitate Barchinone degit ad presens feliciter et votive. Quas
res Excellencie vestre statuimus notas facere ut si pro eisdem cum
dictis serenissimis patre et filio necessitudinis vinculo virtutumque
exigencia serenissima dominatio vestra ex casu primo ut creditur
doluit de secundo letetur. Et vestre dominationi serenissime
supplicantes ut negocium concernens comune beneficium subditorum
dominationis ejusdem et hujus Principatus ceterorumque regnorum
et dominiorum dicte Majestatis Regie et pro quo sunt apud vestram
celsitudinem regii oratores eadem dominatio circa bonum et
tranquillum finem et exitum dignetur recomissum habere quemadmodum
speratur ab illa. Ad quam nos et incole omnes Principatus hujusmodi
ceterique vassalli regii voluntate et devotione multa afficimur in
omnibus suis beneplacitis et obsequiis de quibus est nobis ad ejus
votum rescribere et mandare. Creator Omnipotens Illustrissime et
potentissime Princeps et domine dignetur
Illustrissimam personam
vestram servare incolumem per tempora longa. Scripta Barchinone die
XXI marcii anno a nativitate Domino M. CCCC sexagesimo primo. -
Vestre lllustrissime et potenissime dominationis devoti oratores
deputati generalis et consilium Principatus Cathalonie residentes
Barchinone.