Mostrando entradas con la etiqueta Apparicionis. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Apparicionis. Mostrar todas las entradas

lunes, 1 de junio de 2020

XCVIII. Reg.n.1898, fol.184.1 mar.1391.


XCVIII.
Reg.n.1898, fol.184.1 mar.1391.

Nos Johannes etc. Quia pro parte vestri universitatum eorum et proborum hominum vallis de Querol terre Ceritanie extitit nobis humiliter supplicatum quod licet vos ex consuetudine et usu in eadem valle a maximo citra tempore antiquatis et observatis facere creare et eligere consueveritis et possitis tres probos homines in consules dicte vallis in festo videlicet Appariacionis Domini annuatim adveniente tamen ipso festo Apparicionis Domini proxime lapso in quo dicti vestri consules eligi et fieri debebant prout consuetum fuerat ut prefertur vos propter aliquam importunitatem impedimentum seu forsan necessitatem eleccionem sive creacionem dictorum consulum vallis ipsius pro anno presenti fecistis minime seu facere nequivistis imo non facta eleccione dictorum consulum in proxime dicto festo sed lapso eodem et importune vel non ut premittitur sic ommissa prohibitum vobis extitit et injunctum per castellanum et bajulum dicte vallis sub certa pena ne amodo ad eleccionem dictorum consulum procedere vel eam facere sine nostri licencia vos ullatenus curaretis: cujus quidem mandati et inhibicionis timore et hesitatione ne ob dictum abusum seu alias essetis dicta facultate usu seu consuetudine dictorum consulum annue eleccionis privati vel possetis privari eleccionem dictorum consulum absque nostri permissu facere et ad eam procedere hesitatis: dignaremur vobis de nostri benignitate regia licenciam concedere supradictam. Quocirca nos nolentes propterea virgam nostre correccionis contra vos protendere ut forsan possemus sed utilitatem ac comodum et conservacionem vallis predicte et in eadem degentium prospicere potius cupientes attendentesque vallem eandem que clavis et in confinibus regni nostri existit sine consulibus et rectoribus prout consuetum est commode persistere non debere: vestris ad hoc supplicacionibus favorabiliter inclinati tenore presentis concedimus vobis universitatibus et probis hominibus vallis jamdicte et plenam licenciam impertimur quod abusu et aliis predictis non obstantibus nec obstantibus etiam mandato vel inhibicione per castellanum et bajulum vobis de non eligendo predictos consules seu eleccionem eorum non faciendo ut premittitur vobis vel aliquibus ex vobis facta possitis et vobis liceat sine alicujus pene incursu amodo quando volueritis pro anno presenti consules vestros et jam dicte vallis facere creare et eligere sic et quemadmodum in dicto lapso festo Aparicionis Domini facere et eligere poteratis: et cum dicti consules pro anno presenti hujus vigore per vos facti fuerint et electi habeantur ac si in dicto proxime lapso festo per vos facti fuissent etiam vel electi lapsu dicti festi et omissione eleccionis predicte nullatenus obsistente: nos enim propter omissionem et lapsum predictos vel alia quacumque causa usui et consuetudini vestris jamdictis derogari vel perjudicari nolumus ullo modo vel ea vobis a cetero ad consequendam trahi posse immo abinde vestros consules et dicte vallis facere et eligere possitis anno quolibet eis modo forma et temporibus quibus ante lapsum ipsius festi seu premissorum eventuum vigore dicti usus antiqui vobis erat licitum et permissum jamdictis usu et consueditudine in dicta valle diucius ut pretangitur observatis in suo permanentibus robore et valore. Mandantes expresse et de certa sciencia gubernatori comitatuum Rossilionis et Ceritanie vicario et judici ordinario Ceritanie necnon castellano et bajulo castri et vallis predicte aliisque officialibus et subditis nostris ad quos spectet ipsorumque officialium locatenentibus sub nostre indignacionis incursu et pena quingentorum florenorum auri quatenus provisionem nostram hujusmodi firmiter teneant et observent vosque eadem uti permittant et contra eam non veniant vel aliquem contravenire permittant aliqua ratione. Pro hujusmodi vero licencia et concessione confitemur a vobis habuisse ducentos florenos auri de Aragone quos pro nobis fideli consiliario et thesaurario nostro Juliano Garrius tradidistis. In cujus rei testimonium presentem fieri jussimus sigillo nostro in pendenti munitam. - Data Cesarauguste prima die marcii anno a nativitate Domini MCCCXCI regnique nostri quinto. - + Dominicus Mascho. - Guillelmus Gebelini mandato domini regis facto per thesaurarium. - Habuerunt eam pro visa dominus rex et thesaurarius. - Idem.