Mostrando entradas con la etiqueta Archubus. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Archubus. Mostrar todas las entradas

martes, 24 de diciembre de 2019

CXVII, perg 349, 27 junio 1160


CXVII
Perg. N°349. 27 jun. 1160.

Manifestum sit cunctis: quoniam ego Petrus de Barchinona libenti animo et spontanea voluntate diffinio et evacuo atque pacifico tibi Raimundo Dei gracia comiti barchinonensi atque aragonensium principi et omni tue projeniei sive posteritati totum illum honorem qui fuit Petri Ricardi tam in Barchinona quam in omni territorio suo scilicet domos cum turribus ortos ortalibus mansos in diversis locis positos cum omnibus pertinenciis suis tam in Bagnols quam in Provincialibus sive in aliis quamplurimis locis et terras et vineas cultas et eremas juxta Barchinonam et in aliis quamplurimis locis simul cum villis et alodiis et fortitudinibus quas unquam Petrus Ricardi in toto tuo comitatu habuit vel habere debuit ita quod deincebs in predictis omnibus aliquid non requiram ego vel aliqua persona per me seu post me per aliquam meam vocem. Omnia vero suprascripta ego Petrus de Barchinona diffinio evacuo atque dimito in perpetuum tibi suprascripto Raimundo comiti barchinonensi et omni tue projeniei et omnibus qui per tuam vocem ibi fuerint aliquo modo. Retineo quoque michi ego jamdictus Petrus de Barchinona ipsum mansum de Chuciano cum terris et vineis que sunt in circuitu ipsius mansi et cum omnibus tenuicionibus et pertinenciis suis: quem mansum tu prephate comes barchinonensis michi pro hac diffinicione donas per alodium proprium ad faciendum inde quiquid voluero. Quod est actum V kalendas julii anno XXIII regni Ledovici junioris.
- Sig+num Petri de Barchinona. Sig+num Raimundi de Archubus. Sig+num Guillelmi Descala. Sig+num Raimundi Cambiatoris. Sig+num Geralli de Marimon Sig+num Bernardi Marcucii. - Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit suprapositis literis in linea V. (Alphabeto divisa).

domingo, 22 de diciembre de 2019

XXXIX, perg 161, 12 enero 1143

XXXIX
Perg. N°161. 12 ene. 1143.

Hoc est traslatum fideliter translatatum. Cunctorum noticie sit manifestum qualiter ego Raimundus Dei gratia Barchinonensium comes et marchio et Aragonensium regni inclitus dominator dono tibi Arnaldo Petri de Archubus totam ipsam amoctalafiam integriter et sine ulla diminutione salvis meis directis que recto usatico mihi inde exire debent ut tu eam habeas et teneas in sana pace potenter et integriter et omnes qui per te et per tuam vocem ad comodum tuum tuamque utilitatem in eadem amoctalafiam fuerint tibi et tuis secure et quiete eam possideant. Et nichil amplius in prephata amoctalafia a te repetere possim nec te inde aliquo modo reptare nisi te exinde mihi culpabilem judiciliater comprobare valerem. Accipio a te quoque pro hac donatione CX morabetinos quorum predictorum morabatinorum recuperes L morabetinos de meo recto usatico ejusdem amoctalafie sine tuo engan. Si ego aut aliquis meorum hoc tibi infringero vel infringerint ea que a te accipio ad comodum tuum de te adquisitore dupliciter emendem vel emendent et postea hec donatio firma permaneat omni tempore. Que est acta II idus januarii anno VII regni Leodyci junioris. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi Raimundi Senescale. Sig+num Bernardi de Bello-loco. Sig+num Guillelmi de Subiratis. Sig+num Guillelmi Poncii. Sig+num Bernardi Marchusii. Sig+num Raimundi Marchusii. Sig+num Bernardi Poncii. Sig+num Petri presbiteri qui hoc scripsit cum literis emendatis in linea IIII die et anno quo supra. Sig+num Arnalli presbiteri. Sig+num Guillelmi sacerdos. Sig+num Johanis de Solario levita. Actum est hoc translatum XV kalendas aprilis anno Domini MCCVII. Sig+num Guillelmi sacerdotis qui hoc suprascriptum veracissime translatatum cum + impresso die et anno quo supra.


Nota: MCCVII : 1207, no coincide con 12 ene. 1143.