Mostrando entradas con la etiqueta januensem. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta januensem. Mostrar todas las entradas

miércoles, 8 de septiembre de 2021

Illustri et lnclito Principi domino duci Mediolani.

 

Illustri et lnclito Principi domino duci Mediolani.
Illustris Magnanime et potens
dux et domine amice noster carissime. *** in laudem et quidem non immerito Illustri D. V. spectatus orator noster Jacobus Pellicer nobis protulit queque in hujusce Principatus favorem premaxime que sirca pacem cum januensibus necessario parata est libenter audivimus gaudemusque cum nostrum non nostra opera sed exiquata vestra virtute haud immemor fuit ob id et si jam antea V. ipsius D. illustri devoti eramus sic tamen nuncius devotissimi efecti sumus ut de ita nobis ac de amissimis vestris quicquid libeat oficio et fide stature possit cadere lllustri D. V. quod possumus rogamus ut fides data ac salvus conductus quem intercessione D. V. inter nos et januenses ipse orator assecutus est sua opera et suasu ab januensibus ipsi cum id idem nos acturi simus undique observentur nech non et Phylippum de Nigro januensem virum honoratum cui oficium consulatus catalanorum in Janua D. V. lllustri precibus ac intuitu et amore comendavimus in super et pacis conservatorem apud januenses tanquam benemeritum institutum ut oficia ipsa et nostrorum negocia faciliter agat illustri D. V. favoribus tueatur. Et ad D. V. Illustrem singula beneplacita parati nos observet. Datum ut supra. - Deputati Generalis et cetera.
Domini deputati et cetera.

https://de.wikisource.org/wiki/Seite:Heyd_RV_70.jpg

https://www.enciclopedia.cat/ec-gdlc-e00034633.xml

commune Janue, comunitatis,

 

Reverendissimo in Christo patri et illustri domino duci magnifice comunitatis Janue.
Reverendissime in Christo pater ac Illustris domine amice noster carissime. Grata sunt que de pace inter exelsum commune Janue et nos spectatus orator noster Jacobus Pellicer nobis retulit sed et gratissimum cum et R. D. V. literis et oratoris relatu perspeximus E. R. D. V. eo erga nos animo esse et fore ut non pacem tantum sed amiciciam ac fedus perpetuo in eundum mutuo speremus quam obrem D. V. R. vehementer rogamus uti eadem persistente fide dumque consuluerimus Regiam Magestatem Castelle mutuus inter nos salvus conductus vestri cura inviolatus existat preterea Phylippum de Nigro virum honoratum januensem quem E. D. V. literis ac ipsius oratoris nostri precibus preferri officio consulatus Cathalanorum in Janua intelleximus intuitu contemplacioneque R. D. V. consulem efectum et insuper et suis suorumque exhigentibus meritis pacis conservatorem in Janua D. V. institutum aspiciet eumque ac omnes nostrorum res E. D. V. favorabiliter tractare velit id idem nobis erit per jocundum dominationique V. E. ad complecenciam ascribemus singularem parati ad en que honori D. V. R. cedant. Datum Barchinone XXV die octobris anno MCCCCLXIII. - Deputati Generalis et cetera.
Domini deputati et cetera.