Mostrando entradas con la etiqueta argenti. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta argenti. Mostrar todas las entradas

martes, 17 de marzo de 2020

XXIX. Perg. n. 602. Alfon.I.Dic. 1191.

XXIX. 

Perg. n. 602. Alfon.I.Dic. 1191.

Manifestum sit presentibus atque futuris quod ego
Ildefonsus Dei gracia rex Aragonis comes Barchinone marchio Provincie dono laudo et concedo vobis Petro Amilau et Roberto fratribus et Boneto atque Bernardo de Ulmeto et Stephano atque Gocelmo de Concorello Raimundo Ademari Raimundo de Mirabeto Michaeli de Gras Bonatono de Montesono Petro de Sanz Guillelmo de Portes et Raimundo Petri atque Arnaldo Johannis et vestris in perpetuum locum illud quod est in finibus de Belsa ad extrahendam inde menam argenti et omnia alia loca in quibus maneriam argenti poteritis invenire in toto regno meo circa que loca tam de Belsa quam alia possitis facere sive construere castrum et villam sive molendinos quoscumque ibi facere volueritis que omnia cum introitibus et exitibus suis cum aquis pascuis silvis et nemoribus et cum hominibus et feminabus (se lee femiuabus) qui ibi stare vel populare venerint et cum omnibus que in prefixis locis adquirere sive comperare poteritis in sana pace habeatis teneatis possideatis et expletetis vos et vestri in perpetuum per me et per successores meos ad fidelitatem meam et meorum secundum consuetudinem Barchinone. Retineo vero ad meum dominium furnos justicias et senioraticum. Supradicta autem omnia dono vobis et vestris tali conventu quod de omni argento quod exierit de ipsis menis (minas de plata) sive maneris donetis michi et meis in perpetuum decimum fideliter et de unoquoque molendino annuatim II solidos jacenses et de nemore in unoquoque opere XII denarios. Concedo etiam et per presentem scripturam confirmo quod vos superius scripti et nominati qui fueritis habitatores sive populatores in prefixis locis non detis leudam in omni terra mea nec faciatis ostem neque cavalcatam. Hoc siquidem donativum dono laudo atque concedo vobis et vestris in perpetuum et per presentem scripturam corroboro esse firmum atque duraturum. Estat recognitum inter vos quod unusquisque vestrum habet in hoc donativo sextam decimam partem exceptis Stephano de Concorello et Raimundo de Miraveto quorum uterque habet in hoc II sextas decimas partes. Data apud Montem-Sonum mense decembris era MCCXXVIIII. - Sig+num Ildefonsi Dei gratia regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie qui hoc laudo et firmo. - Hujus rei testes dominus Pelegrinus de Castro-Arzol Artaldus de Alagone domini regis alferiz Berenguer de Enteza senior ipsius civitatis per manum domini regis Raimundus de Castelazol episcopus in Cesaraugusta F. Rodrici in Calatajub et in Darocha Michael de Vilamazan in Epila P. Cornel in Exea et in Uno Castro Eximinus Cornei in Oscha Eximinus de Lusia in Lusia suprascriptus Pelegrinus in Barbastro. - Sig+num Guillelmi de Corrone scriptoris infantis Petri qui hoc scripsit precepto domini regis patris sui cum literis dampnatis in linea XIIII die et anno quo supra.


jueves, 5 de marzo de 2020

CXXXIX, reg 1902, fol 47, 21 abril 1393

CXXXIX. 
Reg.n°1902, fól. 47. 21 abr. 1393.

Nos Johannes et celera volentes vos Blancham uxorem Bernardi Mulnerii qui originem suscepistis a genere militari et Blancham uxorem Johannis Blanch habitatores ville Podiiceritani (Puigcerdà) favore prossequi gracioso: tenore presentis concedimus vobis et utrique vestrum ac plenam elargimur potestatem quod non obstantibus ordinacionibus seu dicte ville prohibicionibus quibuscumque possitis absque alicujus pene incursu vestes auri vel argenti aut lane illius coloris quem malueritis desuper contextas per totum vel alias in parte vel non vayrorum erminiorum vel aut cirici seu lane pannorum cujusvis coloris folraturis ornatas sive etiam perulis auro vel argento insignitas ligaturasque cirici bombacis sive lini quorumcumque colorum ornamentis quibuscumque decoratas apparatus et alia quecumque ornamenta facere seu fieri facere eaque deferre ad vestre libitum voluntatis. Mandamus itaque vicario bajulo consulibus et mustaçaffo ville Podiiceritani ceterisque universis et singulis officialibus nostris presentibus et futuris vel ipsorum officialium loca tenentibus de certa scientia et expresse quatenus licenciam et concessionem nostram hujusmodi vobis et utrique vestrum teneant firmiter et observent tenerique et servari faciant et non contraveniant seu aliquem contravenire permittant aliqua ratione. In cujus rei testimonium presentem vobis fieri jussimus nostro sigillo munitam. Data Valentie XXI die aprilis anno a nativitate Domini MCCCXCIII°.- Rex Johannes.- Dominus rex mandavit mihi Johanni de Tudela. - Vidit presentem regens cancellariam. idem.


miércoles, 19 de febrero de 2020

LXIII, reg 197, fol 176, 2 septiembre 1300

LXIII.
Reg. n. 197 fol. 176. 2 set. 1300.

Jacobus Dei gratia rex Aragonum etc. universis doctoribus et magistris atque scolaribus cujuscumque scientie presentibus et futuris in studio Ilerdensi studentibus et studere volentibus salutem et gratiam ac benevolentiam suam semper. Curas nostras continue sollicitudo non deserit subjectorum sic comodis specialis quedam affectionis gratia providere ut illa precipue nutriamus pro viribus que nostre reipublice pariant utilitatem pariter et profectum. Idcirco scientiarum doctrinam per cujus austum divine res et humane disponuntur comodius in nostris subditis affectantes nuper habito super hoc diligente consilio et tractatu in civitate nostra Ilerdensi studium generale in jure canonico et civili medicina philosophia et artibus et aliis approbatis et honestis scienciis quibuscumque auctoritate apostolica nobis in hac parte concessa ac etiam nostra duximus ordinandum. Ipsam nempe civitatem ad hoc aptiorem elegimus tanquam locum comunem et quasi regnorum et terrarum nostrarum intermedium quoddam fertilitate victualium opulentum aeris temperantia moderatum aquarum et fluminum abundancia circunspectum nobilitate civium insignitum ac decente populo decoratum: unde licet eidem studio ab ipsa sede apostolica supradicta omnes indulgentie immunitates et gratie sint concesse que Tholosano studio sunt indulte quia tamen cordi nobis adhuc existit ut idem studium sic ex continuo gratiarum fomento suscipiat incrementum quod ejus palmites dilatate producantur ubique: quibusdam aliis specialibus donis et infrascriptis statutis et ordinationibus graciosis quas inferius ad perpetuam rei memoriam et ut ad nostram proferantur noticiam subnotamus disposuimus rubricare. In primis igitur volumus ac ipsi eidem studio perpetuo indulgemus quod universitas scolarium forensium qui non sint de civitate Ilerde clerici vel layci in utroque jure studentes dumtaxat habeant potestatem annis singulis sibi eligendi et creandi rectorem consiliarios ac generalem bedellum et bancarios prout sibi ad utilitatem ejusdem studii videbitur expedire: ita quod ipse rector et consiliarii similiter sint
forenses: qui rector et consiliarii illam habeant in doctoribus magistris et scolaribus cujuscumque scientie in eodem studio residentibus tam privatis quam extraneis potestatem quam in studio bononiensi et in aliis studiis generalibus habere noscuntur. Item quod idem rector et consiliarii ad comodum et utilitatem ipsius studii possint facere et ordinare statuta ac doctoribus magistris et scolaribus penas et multas imponere si ea non servaverint sive eis non obedierint prout in dictis studiis fieri consuevit. Item quod doctores et magistri tam in utroque jure quam in aliis quibuscumque scientiis in ipso studio creandi vel assumendi ad magistratus honorem priusquam assumantur in presentia rectoris ipsius studii sint diligenter private ac publice doctorum vel magistrorum et aliorum in illa scientia ad quam assumendi sunt peritorum examinationi subjecti prout in dictis generalibus studiis observatur: ita tamen quod librum et auctoritatem legendi et magistralem dignitatem suscipiant a cancellario vel ejus vicario prefato studio presidenti quem semper esse volumus et ordinamus propter honorem ecclesie et ipsius studii canonicum Ilerdensem. Quod quidem cancellarie officium volumus esse perpetuum nec propterea quia canonico Ilerdensi debemus ipsum comittere sive concedere dignitas personatus officium vel beneficium ecclesiasticum ullatenus censeatur. Qui etiam cancellarius per nos taliter institutus tali suscripcione utatur: Nos talis cancellarius studii Ilerdensis auctoritate apostolica et domini nostri domini regis Aragonum quibus fungimur in hac parte tali negocio nostram auctoritatem impertimur etc. et sic perpetuo volumus observari. Addicientes quod idem cancellarius etiam vel ejus vicarius examinationi tam private quam publice que fiet de dictis doctoribus et magistris vocari debeant ac etiam interesse. Non tamen ratione sue presencie vel auctoritatis prestade sub colore sigilli vel littere testimonialis tradende aliquid a scolari promovendo accipere vel exigere possint per se vel per alium publice vel oculte sed ejus notarius sive scriptor pro litteris et sigillis et omnibus aliis scripturis necessariis eidem negocio accipiat quod justum fuerit et secundum personarum conditionem etiam moderatum: ita quod de promovendo ad magistratus honorem in jure canonico vel civili ultra unam marcham argenti in medicina vero ultra XX solidos in aliis vero scientiis ultra X solidos ejusdem monete non possit petere vel habere pro sigillo litteris et scripturis. Item quod nullus doctor magister scolaris aut socii sive familiares vel continui domestici sui neve aliquis stacionarius bedellus librarius sive scriptor clerici vel layci qui causa morandi in ipso studio vel etiam causa vendendi libros vel pergamena ad eandem civitatem accesserint capiantur detineantur pignorentur sive marchentur in personis vel propriis bonis ipsorum veniendo stando vel redeundo pro aliquo debito antequam ad idem studium venirent contracto nisi principales fuerint debitores sive fidejussores et tunc etiam non valeant impediri detineri vel pignorari ipsis offerentibus fidanciam de directo coram judice competenti. Non etiam pro debitis in quibus antequam venirent ad studium fuerant aliis personis quam vicinis Ilerde principali sive fidejussorio nomine obligati valeant dum in eodem studio fuerint inibi conveniri immo jus repetendi domum sibi concedimus de presenti: super hoc autem sub cessionis vel alterius cause simulate colore per vicinos Ilerde nichil contra mentem hujus nostre gracie machinetur. Idemque super criminibus vel delictis que mortis penam non ingerunt per eos antequam ad studium venirent comissis volumus observari nisi jam fuissent per vicarium vel curiam et paciarios Ilerde baniti et preconizati ratione maleficiorum ipsorum. Item quod nullus predictorum capiatur vel captus detineatur in persona pro ullo levi crimine seu delicto quod penam mortis seu membri abcissionem non ingerat delinquenti dum tamen fidejussores vel caplevatores coram suo judice possint offerre idoneos contraria consuetudine vel observancia civitatis Ilerde super hoc in aliquo non obstante. Item quod nemo predictorum cujuscumque condicionis existat teneatur in exercitum vel cavalcatam regalem seu vicinalem nec etiam ad sonum vel appellitum invitus ire vel alium mittere loco sui. Item quod in hospitiis doctorum magistrorum vel scolariorum clericorum vel laycorum in eodem studio commorancium et studencium non fiat cerca vel indagatio per aliquos nostros officiales seu alias quascumque personas ratione alicujus qui diceretur ibidem latere vel ocultari nisi foret qui latere dicitur pro tali maleficio inculpatus quod mortis periculum vel membri abcissionem ingereret delinquenti vel nisi insequtus per officiales nostros aut alios de mandato ipsorum se publice recollegerit in dictorum studentium hospicio in conspectu officialium eorundem: tuncque etiam in casibus supradictis per nostros officiales paucis personis adhibitis ad id necessariis curialiter perquiratur seu etiam extrahatur sine aliqua lesione hospicii et commorancium in eodem. Item ut idem studentes in majori quiete ac firmiori securitate permaneant statuimus et ordinamus quod nullus privatus vel extraneus tam audax reperiatur quod infra loca limitanda infra dictam civitatem et ad habitacionem dictorum studencium specialiter assignanda presumat contra ipsos doctores magistros scolares eorumque familiares et omnes alios supradictos seu alias quascumque personas masculas vel feminas que causa studencium ibi permanserint movere vel incipere barayllam sive rixam nec eisdem inferre violenciam aliquam in hospiciis eorundem vel etiam extra: quod qui presumpserit si cum armis comisserit vel ipsa etiam arma contra predictos produxerit vel elevaverit solvat centum solidos jacccenses pro pena vel subeat centum açotos: et si eadem violencia fuit judicata pro invasione seu trencamento hospicii manum perdat vel centum aureos redimat: si vero citra invasionem hospicii cum gladio vel aliis armis percusserit ita quod vulnus vel livor ictus appareat solvat ducentos solidos jaccenses vel subeat CC açotos: et si autem quod absit aliquis tante presumpcionis et temeritatis extiterit quod sonum emmitendo vel multitudinem populi congregando quasi sediciosus ad hospicia studencium invadenda concitaverit gentes ex hoc contra scolares et studium materiam scandali suscitando per gul moriturus sine omni remedio suspendatur vel alia capitali pena plectatur ex qua protinus mors sequatur. Et si tamen extra limitationes dictorum locorum predictis studentibus et aliis fuerit violencia vel offensa illata solvatur inde calonia sive bannum quod fuerit appositum inter alios vicinos Ilerde inter se delinquentes: quia tamen ipsi studentes et studium sub nostra proteccione consistunt et guidatico speciali volumus ac firmiter statuimus quod quicumque privatus vel extraneus cujuscumque fuerit condicionis status aut legis doctorem magistrum vel scolarem in dicto studio studentem considerata mente in persona propria extra rixam vel citra deffensionis corporis sui tutelam atrociter verberaverit vulneraverit sive occiderit persona et bona illius sint nostre voluntati omnino supposita: nisi coram tribus testibus ut inimicum difidasse eundem prius per quinque dies ita quod doctor magister vel scolaris recepto ipso diffidamento si sue voluerit providere quieti possit petere a diffidatore securitatem sibi prestari et dari ad quam prestandam per nostros officiales compelli volumus quemlibet in persona et rebus cujuscumque fuerit condicionis status aut legis fortiter et districte. Et quia parum est in civitate jus condere si defuerit exequtor districte mandamus quod supradictis penis per nos superius appositis et expressis nulla fieri possit remissio per nostros ofiiciales sine nostra licentia speciali: immo si delinquens in premissis effugerit ubicumque fuerit infra nostram jurisdictionem repertus incontinenti ad requisitionem curie et paciariorum llerde ad ipsos per quoscumque ad quos devenerit eundem sub pena gratie nostre mandamus remitti penam pro meritis recepturum. Si autem infra III menses inventus non fuerit latitando de bonis suis que habuerit solvantur banna predicta inter nostram curiam et paciarios llerde prout alia dividenda et alias de eisdem passo injuriam plenarie satisfiat. Item concedimus doctoribus magistris scolaribus et omnibus aliis supradictis qui causa studii in dicta civitate permanserint sive clerici sive layci fuerint quod supra civilibus causis necnon etiam criminalibus que tamen mortem vel abcissionem membri non ingerunt delinquenti non possint nisi sub quo maluerint de tribus judicibus conveniri videlicet coram curia Ilerdensi vel ejusdem episcopo sive coram studii memorati rectore excepta solutione bannorum prout in sequenti capitulo declaratur. Item volumus et concedimus quod si scolares et eorum familiares continui et alii predicti inventi fuerint in maleficiis vcI cum armis infra affrontaciones locorum eis ad habitandum in dicta civitate assignandorum si de die fuerit clerici vel layci perdant arma et sine solutione alicujus banni faciant super malefactis de se querelantibus justicie complementum si vero de nocte in hujusmodi fuerint deprehensi vel cum musicis instrumentis reperti perdant arma et instrumenta. Et nichilominus si layci fuerint solvant medium bannum curie et paciariis quod vicini civitatis ejusdem in tali casu solvere tenerentur. Si autem extra locorum limites predictorum de die vel de nocte cum armis vel instrumentis fuerint inventi vel alias comisserint sive delinquerint si layci fuerint habeantur et judicentur in omnibus ut vicini: si vero clerici sint exceptis armis et instrumentis que eis auferri per officiales nostros permittimus in aliis ab episcopo vel rectore studii corrigantur. Item damus et concedimus omnibus venientibus ad dictum studium causa studendi vel ibi studencium ratione morandi quod de animalibus et saffrano et rebus aliis quas ad dictam civitatem adducent vel portaverint si contingat ipsas vendere in eadem nulla lezda pedagium vel aliqua exactio alia petatur vel exigatur ab ipsis. Si libri etiam vel pergamena causa vendendi ad dictum studium a quocumque mercatore vel alio portata fuerint vel vendita in eodem nulla similiter lezda vel pedagium exigatur. Item volumus et concedimus quod pro aliqua barata quam doctor magister vel scolaris quicumque faciat in civitate Ilerde de blado vino vel alia re quacumque licet illam rem scolaris revendat pro suo victu vel sua necessitate quod non teneantur inde solvere lezdam vel alia jura nobis ita tamen quod ille talis debeat juramentum si exactum fuerit ab eo prestare hoc ratione lucri vel mercaderie non facere nec in fraudem juris nostri aliquid machinari. Item concedimus et laudamus quod unus vel duo mercatores vel alii judei vel christiani qui tamen non sint de civitate Ilerde qui electi a rectore et consiliariis ipsius studui causa mutuandi scolaribus et studentibus in dicto studio venerint moraturi ad civitatem Ilerde quod numquam ibi manentes ratione predicta teneantur ire in exercitum vel cavalcatam seu appellitum vel exire ad sonum sive regalis sive vicinalis fuerit exercitus cavalcata vel appellitus et quod etiam de omnibus mercaturis quas ibi venderint vel negociati per se vel per suos capitalarios fuerint non teneantur per quinque annos ex nunc a festo proximo sancti Michaelis in antea numerandos prestare ullo modo nobis vel aliis in dicta civitate nisi mediam lezdam et medium peatge et medium portatge et medium mesuratge sive medios cuçolos de omnibus mercaturis quas ibi vendiderint vel fuerint negociati. Item concedimus eidem studio quod doctores magistri scolares et omnes alii superius nominati cum familia et rebus suis possint libere et secure ad ipsum studium venire et morari in ipso sub fide nostra undecumque sint etiamsi de terris inimicorum nostrorum existant vel eorum qui guerram habent nobiscum nisi forte persona suspecta: et tunc etiam tali persona daretur tempus sufficiens ad exeundum de terra nostra cum rebus suis ex quo ratione studii ostenderint se venisse. Item promittimus et convenimus vobis doctoribus magistris scolaribus et aliis supradictis quod pacta et condiciones sive conveniencias quas habebitis cum civibus Ilerde et libertates et gratias quas modo vobis conferunt et se promittunt vobis observaturos et facturos et illas etiam quas obtinere de cetero poteritis cum eisdem que quidem utilitatem vestram et bonum statum studii respiciant memorati vobis observabimus et faciemus etiam vobis presentibus et futuris per nos et successores nostros inviolabiliter perpetuo observari. Volentes ac etiam vobis ad majorem plenitudinem gratie concedentes quod in omnibus et singulis superius non expressis que alias vestram vel dicti studii utilitatem respiciant et profectum sitis pro vicinis Ilerde recepti ac etiam judicati. Has igitur immunitates et gratias vobis donamus concedimus intimamus et offerimus quoad presens vos ad idem studium velut ad sollempne convivium liberaliter invitantes firmam spem fiduciamque tenentes ac certam de liberalitate regia concepturi fiduciam quod vos et idem studium de auctore per quem vivimus et regnamus amplioribus graciis libertatibus et indulgenciis honorare disponimus in futurum. Mandantes universis et singulis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris quod predictas immunitates gratias et ordinaciones nostras prefixas observent et faciant vobis imperpetuum inviolabiliter observari et quod circa tuicionem deffensionem et gubernacionem studii nostri Ilerdensis sint semper vigiles et intenti si de nostra confidunt gratia vel amore. Data Cesarauguste IIII nonas septembris anno predicto. - Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum etc. - Testes sunt Eximinus episcopus Cesarauguste R. episcopus Valencie Eximinus Petri abbas Montis Aragonum Jacobus dominus de Xericha Petrus dominus de Ayerbe Petrus Ferrandi Berengarius de Entença Luppus Ferrench de Luna Johannes Martini de Luna Artaldus de Luna Petrus Cernelii Eximinus Cornelii Sancius de Antilione Petrus Luppi de Oteyça Petrus Guillelmi de Castilione Eximinus Petri Darenos. - Fuit clausum per Bernardum de Aversone de mandato domini episcopi.


miércoles, 25 de diciembre de 2019

CLXVIII, diciembre 1194


CLXVIII (1)
Reg. 2 fol. 94. Dic. 1194.

(1) Aunque este documento se halle en cierto modo fuera de su lugar, por la época a que corresponde; hemos creído conveniente terminar con él la colección de las escrituras pertenecientes al gobierno de D. Ramon Berenguer IV, ya que a ellas dimos también principio con el testamento de su padre, D. Ramon Berenguer III. De este modo damos una idea completa, en lo posible, de aquella época; y podrá el lector inquirir más fácilmente las causas y resultados de la unión del condado de Barcelona con el reino de Aragon.

Hec est sacramentalis conditio seu publicatio ultime voluntatis cujusdam nobilissimi Ildefonsi regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie que est facta juxta primi ordinis modum infra spacium VI mensium sicut continetur in libro jurium de ultimis voluntatibus moriencium quam nos testes scilicet Arbertus de Castro-veteri et B. de Portella testificando juramus per Deum et sancta IIII Evangelia anteposita super altare Beate Marie Magdalene quod est in ecclesia civitatis Cesarauguste que est sita juxta portam Valencie sub ordinatione Guillelmi Dei gracia ausonensis episcopi Petrique eiusdem sedis sacrista et judicis et Berengarii de Albuciano ordinarii judicis Gerunde qui vidimus et audivimus et presentes eramus quando prefatus rex jacens egritudine qua obiit in sensu bono et memoria plena voluntatem suam nobis ordinando manifestavit sicut presens pagina inferius declaravit. Ego lldefonsus Dei gracia rex Aragone et comes Barchinone et marchio Provincie pleno sensu et memoria facio
testamentum meum et sic super Regno meo et comitatibus et universis terris quas habeo et habere debeo et rebus etiam meis mobilibus dispono prout inferius declaratum est. Primum quidem in hujus ordinacione testamenti eligo manumissores meos R. Tarrachone archiepiscopum Gobaldum ilerdensem et Richardum oscensem episcopos et magistrum milicie et Petrum abbatem Populeti quibus precipio ut si me mori contigerit antequam aliud testamentum faciam res quas hic dispono meas sicut in presentiarum subscribitur pro libertate regni celestis adipiscenda et ob remedium anime mee meorumque parentum fideliter distribuant. Dimitto siquidem corpus meum domino Deo et beate Marie semper virgini ad sepeliendum in monasterio Populeti. Dono etiam atque concedo eidem monasterio imperpetuum regiam coronam meam. Dono iterum et concedo eidem monasterio dominicaturam meam de Vineros cum omnibus terminis suis et pertinenciis in francum alodium ad faciendam propiam voluntatem eorum et totam integre vineam meam de Palomera in territorio ilerdensi. Dimitto et dono domui milicie templi dominicaturam meam de Canibor cum omnibus suis terminis et pertinenciis in franchum alodium et unum equum bonum cum tota integre armatura mea. Concedo necnon eidem domui quidquid mobile et inmobiie a me vel ab antecessoribus meis eidem est atributum seu collatum. Dimitto et dono domui Hospitalis Iherosolimitani in servicium pauperum castrum Sancti Petri de Calanda cum terminis suis et pertinenciis et omein meam medietatem illius donativi quam retinui in Monte Rubeo et terminis ejus sicut continetur in carta archiepiscopi et clericorum Tarrachone quam eis quondam fieri feci. Concedo etiam domui Hospitalis et dono quidquid ego juris habebam vel habere poteram in omnibus illis que ex parte Petri Teresie et ejus voce aut alia aliqua racione eis exigebam super hiis que ipsi modo tenent et habent. Concedo necnon et auctoritzo eidem domui Hospitalis quidquid mobile et inmobile a me vel ab antecessoribus meis eidem est atributum et collatum aut quocumque modo ipsi habeant et teneant per donativum vel sine donativo. Dimitto ecclesiis beatorum Petri et Pauli apostolorum Rome unicuique calicem et turibulum de octo marchis argenti et sit calix bene deauratus. Dimitto domino pape quingentos aureos in ornamentis sue capelle. Dimitto ecclesie Sancti Dominici Sepulcri villam de Palafrugello et villam de Lofredo post obitum Dalmacii de Palaciolo cum suis terminis et pertinenciis ad stabiliendum per manum prioris a conventu Sepulcri V sacerdotes imperpetuum unum ante altare majus in capite alium ante altare Dominici Sepulcri alium ante altare Sancte Crucis alium ante altare Virginis Marie in valle Josaphat alium ante altare Nativitatis in Bethleem: qui utique sacerdotes stabiliantur a predictis manumissoribus meis per ecclesias Sepulcri in terra mea de redditibus predictarum villarum usque dum terra Ihierosolimitana per graciam Sancti Spiritus a christianis sit recuperata. Dimitto ordini de Cistello quingentos morabetinos ut ex hiis et ex aliis mille morabetinis quos jam ibi dedi ematur tantum honoris de redditu cujus totus conventus Cistelli semel in anno honorifice pascatur ad annuam ipsius congregacionem. Dimitto preterea jamdicto ordini mille morabetinos ad emendum incensum quod per omnes ipsius ordinis abbatias distribuatur: obsecro tamen humiliter conventum ut tanquam unum ex fratribus orationum et beneficiorum in predicta domo et in membris ejus participem me constituant quemadmodum michi jam dederunt et concesserunt. Dimitto ordini Grandimontis quingentos solidos in redditu in villa Amiliani sicut jam eis a me statutum est in completum de quibus semel in anno conventus honorifice pascatur ad annuam ipsius congregacionem. Dimitto etiam eidem ordini CCC morabetinos pro incenso emendo: et deprecor humiliter conventum ut tanquam unum ex fratribus oracionum et beneficiorum in predicta domo et in omnibus membris ejus participem me constituant quemadmodum michi dederunt et concesserunt. Dimitto ordini de Cartoxa mille morabetinos ut ex eis tantum emant honoris de cujus redditu totus conventus honorifice semel in anno pascatur ad annuam ipsius congregacionem: et deprecor humiliter conventum ut tanquam unum ex fratribus oracionum et beneficiorum in predicta domo et in omnibus membris ejus participem me constituant quemadmodum michi jam concesserunt. Dimitto monasterio de Scala-Dei quod de novo hedificari facio ad ipsum complendum si tunch completum non esset mille morabetinos: et si esset completum dimitto CL morabetinos ad unam candelam perpetuo illuminandam. Dimitto monasterio quod de novo fieri debet in Pals vel in Petra vel in quolibet alio loco ad edificandum illud mille morabetinos. Dimitto in redempcionem captivorum christianorum mille morabetinos: et volo et mando quod omnes sarraceni mei dentur redempcioni et tota eorum redemptio detur redemptionem christianorum set et si quis christianus esset in captione mea aut aliquis christianum per me vel occasione mei captum teneret mando firmiter quod sit solutus et liberatus. Dimitto mille morabetinos ad emendum thus de quo distribuantur CCC morabetinos priori Montserrato et CCC ordini de Cartoxa quatuor ceteri vero residui distribuantur per loca religiosa et per ecclesias Cathalonie et Aragone sicut predicti noverint manumissores. Dimitto Sancte Marie Rivipolli omnia mea molendina de Ripis que habeo in terminis ipsius castelli in recompensationem sepulture mee et reddo eis honorem de Barbastro sine aliqua retencione et quidquid etiam aliud in Montissono et in aliis locis terre mee habent et habere debent et etiam quidquid excambiatum michi fuit ab eis in quolibet loco totum eis concedo et excambium et totum aliud quod pro excambio michi dederant alicubi. Dimitto ecclesie Tarrachone CCC solidos imperpetuum in redditibus meis propriis Tarrachone ad operam ipsius ecclesie donec sit hedificata posteaque eidem remaneat ecclesie sub eo pacto quod teneant et stabiliant unum sacerdotem qui imperpetuum celebret divinum officium pro anima mea meorumque parentum et quod archiepiscopus quicumque fuerit tam per se quam per omnes successores et sufraganeos similiter suos per ecclesiasticum rigorem faciat hoc testamentum ratum haberi et inconvulsum et imperpetuum observari bona fide in quantum sibi permissum est secundum auctoritatem ecclesiastice censure. Dimitto singulis sedibus quatedralibus Aragone et Cathalonie CL vel CC morabetinos sicut manumissores cognoverint ad stabiliendum in singulis unum sacerdotem qui perpetuo divinum oficium celebrent pro remedio anime mee meorumque parentum preter in illis in quibus jam stabilitus est. Dimitto ecclesie Dertose ecclesiam de Alchesar cum omnibus suis ecclesiis et pertinenciis imperpetuum eo pacto quod unum sacerdotem teneant et stabiliant imperpetuum preter illum qui jam stabilitus est. Dimitto monasterio Sancti Cucufati CL morabetinos ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum. Dimitto ecclesie Ville Bertrandi CL morabetinos ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum. Dimitto opere de Sanctis Crucibus mille morabetinos eo modo quod jam statutum est per meam cartam et exceptis illis qui tunc soluti fuerint detur eis complementum M morabetinos in eo loco Montis Albi quo accipere consuevere et CL morabetinos ad unam candelam perpetuo illuminandam. Dimitto monasterio Sancti Felicis de Cadinis CCC morabetinos et Vallibone CC morabetinos qui dentur in rebus perpetuo permansuris eisdem monasteriis juxta arbitrium manumissorum. Dimitto singulis abbatiis Cathalonie L morabetinos et prioratibus XX ut dentur in ornamentis suarum ecclesiarum. Dimitto monasterio Sancti Johannis de Pinna CL morabetinos ad unum sacerdotem ibidem perpetuo stabiliendum. Dimitto etiam et absolvo eis omnem honorem emparatum a me ipso in Montisono et in aliis quibuslibet locis. Dimitto monasterio Sancti Salvatoris de Lerins CL morabetinos ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum. Dimitto monasterio de Peraman CL morabetinos ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum et tres bonos xarricos unum in Morata alium in Mediana et alium in Placentia. Dimitto Sancto Victoriano CL morabetinos ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum. Monasterio de Betola CL morabetinos ad candelam perpetuo illuminandam. Monasterio de Junchera CL morabetinos ad candelam perpetuo stabiliendam. Dimitto ad complendum monasterium de Monte Cay de fratribus ordinis Grandi Montis CCC morabetinos. Dimitto monasterio de Casulis CL morabetinos ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum concedens et autorizans imperpetuum quecumque ei data sunt et concessa. Dimitto monasterio de Sexena Untinenam cum pertinenciis suis et totum hoc quod habeo in Alcoerre et in terminis ejus post obitum Lupi de Foz ad unum sacerdotem et candelam perpetuo stabiliendos. Dimitto ecclesie Sancte Marie de Pinna de Calatajub L morabetinos. Dimitto monasterio Sancte Crucis monialium CL morabetinos ad sacerdotem stabiliendum. Concedo Sancte Marie de Tirasona illam donacionem quam ei feci ad candelam unam perpetuam illuminandam et dimitto ibidem unum calicem argenti de duabus marchis. Dimitto ecclesie Sancti Salvatoris de Cesaraugusta unum calicem argenti de tribus marchis deauratum et turibulum de tribus marchis et unam pixidem de una marcha qua Sacratisimum Corpus Christi reponatur. Concedo Sancte Marie de Osaraugusta villam de Mareta cum omni jure meo ad candelam perpetuo illuminandam et dimitto ibidem unum calicem de tribus marchis et unum turibulum de tribus marchis et unam pixidem de una marcha. Dimitto monasterio de Xalamera CL morabetinos ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum. Dimitto Sancte Marie de Monte-Serrato CL morabetinos ad sacerdotem perpetuo stabiliendum. Dimitto Sancte Marie de Roquetta CL morabetinos ad sacerdotem perpetuo stabiliendum. Dimillo Sancte Marie de Solsona unam candelam perpetuo stabiliendam de redditu honoris quem ibi dedi in Maresana de Pratis. Dimitto unicuique heremitarum de terra mea qui non egressi sunt monasteria inobedienter viginti morabetinos in ornamentis ecclesie sue. Dimitto altari dominici Sepulcri calicem unum auri de quator marchis unum turibulum argenti de quator marchis unam pixidem auri de una marcha qua Sacratissimum Corpus reponatur. Altari Sancte Marie de Bethlem unum calicem et turibulum de octo marchis argenti et pixidem de una marcha. Altari Sancte Marie de valle Josaphat unum calicem et turibulum argenti de octo marchis et pixidem de una marcha. Sancte Marie de Podio unum calicem et turibulum de octo marchis argenti et pixidem unius marche. Sancte Marie de Rochamador unum calicem et turibulum de octo marchis argenti et pixidem unius marche. Sancto Thome de Cantuaria unum calicem et turibulum de octo marchis argenti et pixidem de una marcha. Sancto Jacobo apostolo unum calicem et turibulum de octo marchis et pixidem de una marcha. Sancto Nicolao de Bar unum calicem et turibulum de octo marchis argenti et pixidem unius marche. Dimitto ecclesie Sancti Angeli de Monte Gargano unam lampadem de novem marchis argenti et CC morabetinos ad candelam unam perpetuo ibidem stabiliendum. Concedo monasterio Fontis Frigidi honorem illum quem dedi ibi ad candelam perpetuo illuminandam et unum calicem de quator marchis. Dimitto domui pauperum Sancte Christine pro servicio quod michi fecerunt et ob remedium anime mee meorumque parentum CCC solidos de redditibus in villa Jacce in propriis meis et juste redditibus aut leuzdis imperpetuum. Adhuc vero volo et mando quod omnes predicte dimissiones persolvantur de redditibus meis Dertosse et de Azcon et de toto redditu de Seros et de medietate omnium reddituum Terrachone Cervarie Tarrage et Montisalbi et de omni redditu Ville Majoris et Terracia et Calidis et de Osor post obitum Dalmacii de Crexell et de Ripis et de Pratis post obitum Guillelmi de Montepessulano et Agnetis uxoris sue et de medietate reddituum Ceritanie et Confluentis et de omni redditu castri et ville de Pinna et de omni redditu castri et ville de Mediana et castri et ville de Pratella et de omni redditu molendinorum Barchinone et Lobricati et molendinorum Gerunde et de tota medietate questie judeorum Aragone et Cathalonie. Joye vero mee et anuli et tabule auree ceteraque amminicula mea et munuscula et omne meum mobile et bestiarium vendatur juxta consilium manumissorum de quorum precio dentur quingentos morabetinos pauperibus et leprosis similiter quingentos residuum vero addatur dimissionibus supradictis juxta arbitrium eorundem manumissorum. Precipio etiam quod si in vita mea non fuerit stabilita lampas Sancti Jacobi et Sancte Thome de Cantuaria post obitum meum compleatur et stabiliatur. Mando etiam et precipio quod omne bestiarium meum quodcumque vel ubicumque sit vendatur et precium detur ad complendum solucionem supradictarum dimissionum. Precipio similiter quod omnia debita illa de quibus per me ipsum teneor primum ante omnia de istis predictis redditibus persolvantur posteaque ipsi redditus predicti dividantur et distribuantur in supra memoratis distribucionibus et dimissionibus pro ut superius declaratum est. Si quis autem querimoniam de me haberet de injuria vel de exheredatione quam ego ei facerem mando domine Sancie regine uxori mee et filio meo regi Petro et rogo etiam omnes manumissores meos prenominatos ut juxta arbitrium duorum proborum ac legitimorum militum et juxta cognicionem duorum vel trium manumissorum inquisita rei veritate omnis injuria vel exheredatio honoris vel averi ita integre conquerenti resarciatur vel emendetur quod plenam inde faciant absolucionem et remissionem anime mee meorumque parentum. Mando insuper ut si que leuzde novelle aut prave consuetudines in tota terra mea inoleverint aut a me constitute fuerint prorsus deleantur et cassentur. Preter hoc vero eligo quator manumissores in Provincia archiepiscopum aquensem et forojuliensem et Antipoli episcopos et magistrum milicie per quorum arbitrium et consilium distribuantur et dividantur ea que michi retineo pro anima mea in comitatu Provincie videlicet LX milia solidorum malgarensium in meis justis redditibus usque ad VI annos de quibus per singulos annos VI recipiantur decem milia solidorum ac distribuantur a predictis ob remedium anime mee meorumque parentum ita videlicet quod persolutis primum meis debitis in Provincia postea distribuant predicti manumissores ecclesie arelatensi mille solidos ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum ecclesie aquensi mille solidos melgarenses ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum et VII marchas argenti ad unum calicem et turibulum. Dimitto etiam ecclesie Sancti Victoris de Marsilia redditum CCC solidorum imperpetuum in loco competenti prout prenominati decreverint manumissores ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum et dimitto eidem preterea M solidos ad alium sacerdotem stabiliendum. Dimitto monasterio de Lerins mille solidos melgarenses ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum. Dimitto ecclesie Forojuliensi M solidos ad alium sacerdotem perpetuo stabiliendum el VII marchas argenti pro calice et turibulo. Dimitto sedi Antipolis mille solidos pro quodam presbitero stabiliendo et VII marchas argenti ad unum calicem et turibulum. Si vero istos mille solidos nollent accipere ad stabiliendum sacerdotem predicte ecclesie manumissores jamdicti vel addant quod addendum decreverint vel predictos mille solidos distribuant aliter aliis locis vel in eisdem pro anima mea. Dimitto omnibus aliis sedibus quathedralibus Provincie M solidos melgarenses ad unum in unaquaque sacerdotem stabiliendum imperpetuum et VII marchas argenti pro calice et turibulo supradicto modo et condicione. Dimitto monasterio de Cornete ad unam candelam perpetuo stabiliendam: monasterio de Silva Gana mille solidos ad unam candelam perpetuo stabiliendam: prioratui de Montecreu D solidos in ornamentis ecclesie: et Alaverna D solidos pro ornamentis ecclesie. Ecclesie Perpiniani CCC solidos pro duobus calicibus: el singulis aliis abbatiis et prioratibus Provincie CC solidos pro calicibus: de residuo vero emendent meas injurias predicti manumissores juxta arbitrium suum vel baronum vel clericorum Provincie qui per manum eorum ad hec electi forent. Si vero predicta non suficerent ad persolvendum debita mea in Provincia et dimissiones predicti manumissores accipiant postmodum singulis annis X millia solidorum usque dum omnia supradicta in integrum sint persoluta: videlicet in pedatico de Aquis duo millia solidorum de Grassa cum toto Episcopatu duo millia solidos de Forojuliensi duo millia solidos de Aquensi MM solidos de Regnensi MM solidos. Mando preterea quod sique lezde de novo vel alique prave consuetudines a me constitute fuerint in Provincia prorsus deleantur et cassentur. Retineo etiam michi in partibus Amiliani et Gavaldani XII mille solidos melgarenses per quator annos de justis et propriis redditibus meis et racionibus recipienda per manum quoque magistri Milicie in partibus illis: de quibus solutis primum meis debitis in terris illis distribuantur cetera ab ipso magistro Milicie in hunc modum: ecclesie Numatensi M solidos ad sacerdotem perpetuo stabiliendum: ecclesie Amiliani mille solidos ad sacerdotem perpetuo stabiliendum: ecclesie Rodensi M solidos ad sacerdotem perpetuo stabiliendum: hospitali de Albrach mille solidos ad sacerdotem perpetuo stabiliendum: monasterio Bonauda D solidos in ornamento sue ecclesie: singulis aliis monasteriis prioratibus et hospitalibus fundatis in predictis terris CC solidos in ornamentis ecclesie. Residuum vero si quid est distribuatur injuriis meis juxta arbitrium ipsius magistri cum duobus probis hominibus ipsius terre. Si vero deesset addantur MM solidos de supradictis redditibus singulis annis usque dum supradicta in integrum sint persoluta et completa prout in superioribus difinitum est et declaratum. Dimitto monasterio de Grassa CC solidos de redditu. Monasterio de Sancti Michaelis de Coxano CC solidos de redditu. Monasterio de Arles CC solidos de redditu. Monasterio Sancti Andree CL solidos de redditu. Monasterio de Monte Canigon CL solidos de redditu. Monasterio de Campo Retundo CL solidos de redditu. Prioratui de Corliniano CL solidos de redditu. Hec omnia stabiliantur a manumissoribus meis prout melius viderint et cognoverint in meis propriis redditibus Ceritanie et Confluentis et totius Rossilionis. Tandem rogo humiliter et obsecro in caritate et misericordia omnes archiepiscopos episcopos et universos terre mee prelatos abbates prepositos et priores de tota terra mea Aragonis Cathalonie Provincie Amiliani Gavaldani et Rodensis ut ab unoquoque sacerdote sue diocesis in remissione pecatorum meorum et parentum viginti misas faciant ad obitum meum celebrari. Et predicti manumissores sine intermissione aliqua hec fieri faciant et compleri ab omnibus prelatis quam citius poterint: hiis vero completis rogo humiliter magistrum milicie et omnes fratres ut propter amorem qui semper enituit inter patrem meum et me et iilos omnes redditus supradictarum terrarum Aragonis et Cathalonie et aliarum similiter et etiam totum illud avere et pecuniam quod ad opus mei retineo colligant integre et recipiant dividant et distribuant prout superius declaratum est juxta consilium et mandatum supradictorum manumissorum. Et si omnes insimul interesse non poterint aut in aliquo dissentirent fiat secundum saniorem partem eorum qui fidelius et rectius ob remedium anime mee meorumque parentum dividerent et distribuerent. Ad ultimum vero in hoc presenti testamento illustrem filium meum regem Petrum instituo heredem in toto regno meo Aragonis cum omnibus suis terminis et pertinentiis et in toto comitatu Barchinone cum omnibus terminis et pertinentiis suis et cum omni suo jure et directis et in comitatu Rossilionis cum omnibus terminis suis et pertinentiis et in comitatu Ceritanie et Confluentis cum omnibus terminis et pertinentiis suis et cum omni jure suo et directis et comitatu Palariensi cum omnibus terminis et pertinentiis suis et cum omni jure suo et directis et in tota Cathalonia et in omnibus que habeo et habere debeo in predicto regno et per regnum et in omnibus predictis comitatibus et per comitatus et etiam in omnibus illis directis et jure que habeo et habere debeo per me et per antecessores meos et per prememoratos comitatus in omnibus terris a civitate Biterrensi usque ad portus Aspe. Alium autem filium meum Aldefonsum instituo heredem in toto comitatu Provincie cum omnibus suis terminis et pertinentiis et in toto comitatu Amiliani Gavaldani et Rodonensi cum omnibus eorum terminis et pertinentiis et cum omni jure et directis que habeo et habere debeo per me et per predecessores meos in illis comitatibus et per illos comitatus et etiam in totum illud jus quod dominus Montis Pessulani tenet per me. Alium vero filium meum minorem Ferrandum nomine offero Deo et beate Marie ut sit monachus in monasterio Populeti. Verum si unus predictorum duorum obierit quod Deus avertat sine masculo et legitimo herede totum alteri revertatur sine aliqua retencione: et si filia superstes fuerit sit honorifice maritata quemadmodum ad eam pertinuerit. Si vero quod absit duo filii mei morerentur sine masculis et legitimis heredibus et alius filius meus superesset predicta omnia eidem integre remaneant et revertantur: si vero aliquis non superesset filius quod Deus nolit sed tantum filia revertatur eidem filie totum regnum et omnes predicti comitatus cum omnibus supradictis: et si non habuerit virum ducat cum consilio et voluntate manumissorum archiepiscoporum baronum et militum et proborum hominum terre mee. Dimitto autem illustrem filium meum regem Petrum cum regno Aragone et Cathalonie et cum omnibus aliis in posse et custodia domine Sancie regine illustrissime uxoris mee ita ut totum teneat et habeat donec filius meus rex Petrus etatis sit regnandi viginti scilicet annorum: rogo tamen et diligenti peto obsecracione ut domina Sancia regina illustrissima uxor mea propter fedus amoris et vinculum dileccionis quod est inter me et illam et semper enituit post obitum meum vivat domina et regina pre omnibus honoranda caste et sine marito: cumque prenominatus rex Petrus filius meus fuerit etatis regnandi viginti scilicet annorum vivat predicta regina continens ut dictum est et honeste sine marito habeatque integre et sine contradiccione suum sponsalicium quod ego sibi feci dedi et concessi sicut continetur in carta a me sibi concessa et corroborata sive recipiat habitum religionis sive non: sed post ejus obitum revertatur totum integre jamdicto filio meo regi Petro et ejus successoribus. Alium vero filium meum Aldefonsum comitem Provincie cum tota terra sua jamdicta dimitto similiter in posse et custodia matris sue regine donec sit XVI annorum sed interim comitet ipsum cum tota terra sua in procuracione cujusdam fidelis quem et qualem ipsamet domina regina cum manumissorum consilio elegerit de Aragone aut de Cathalonia. Mando insuper illustri filio meo Petro quod de omnibus illis dimissionibus et lexis quas facio in hoc testamento que sunt de honore sponsalicii matris sue reddat eidem tantundem de meis propriis redditibus: si ipsa vero hoc nollet restituat ei predictum honorem sponsalicii et de aliis redditibus meis restauret predictas dimissiones et lexias. Preter hec vero humili rogo deprecacione dominum Papam ut hoc testamentum sicut superius declaratum est sua roboret auctoritate et confirmet; adversus quod si quis vel si qua vel etiam filius meus rex aut alius filius Aldefonsus vel quilibet alius heres venire temptaverit subiciat illum et totam terram ejus perpetuo anathemati et a Sacro Corpore Christi faciat eum alienum donec digna satisfaccione recipiscat. Volo insuper mando et rogo dominam Sanciam reginam illustrem uxorem meam quod hoc totum sicut superius dictum est et declaratum teneri faciat et observari. Rogo similiter Terrachone archiepiscopum et omnes alios manumissores ceterosque prelatos totius terre mee Aragonis Cathalonie Provincie Gabaldani et Rodensis quod hec omnia supradicta teneri faciant et observari censura ecclesiastici rigoris et etiam si quis contra hoc testamentum venire aut aliquo modo infringere temptaverit perpetuo nisi recipuerit ipsum et totam terram ejus subiciant excomunicationi et cum Datan et Abiron in lacu mortis inferioris partem recipiat. Mando preterea illustribus filiis meis regi Petro et comiti Aldefonso ut per filialem fidem qua michi tenentur et astringuntur hoc testamentum sicut in supradictis ordinatum est ratum firmum et inconvulsibile teneant et observent imperpetuum et teneri faciant et observari. Tandem vero notanda est omnibus manumissoribus voluntas mea quod si quod vel si qua de supradictis estabilimentis aut dimissionibus completum vel completa fuerit ante obitum meum volo et mando quod ab hoc cadat vel cadant testamento et si quid defuerit compleant et compleri faciant omnibus modis. Datum Perpiniani anno Domini millessimo CXCIIII mense decembris. - Signum + Ildefonsi regis Aragone comitis Barchinone et marchio Provincie qui hoc testamentum laudo et confirmo et a predictis firmari rogo.
- Signum + infantis Petri Dei gratia filii regis Aragone qui hoc testamentum laudo et confirmo et tactis Sacrosanctis juro propriis manibus illud tenere et observare.
- Testes siquidem sunt Arbertus de Castroveteri Bernardus de Portella Gaufredus de Rochabertino Dalmatius de Crexell Guillelmus de Crexell Petrus de Turricella Assalitus R. de Urg Guillelmus de Granata Arnaldus de Foxano B. de Bellostare Guillelmus Durfortis Stephanus de Maurimon. - Sig+num Petri de Blandis notarii domini Regis qui mandato ejus hoc testamentum scripsit die et anno et mense quo supra.

Fin del tomo IV.

Notas:
millessimo CXCIIII: 1194.
Sancti Petri de Calanda: Samper de Calanda, Sant Pere, Sancti Petri.
Monte Rubeo: Monte royo, Monte rojo, Monroyo, Mont-Roig.
ordini de Cartoxa: orden de Cartuja, los cartujos.
ordini de Cistello, Cistelli : Císter, cisterciense.
Fontis Frigidi: Fuente fría, Fuenfría, Font Freda, Fontfreda.
ordinis Grandi Montis: orden de Montesa, Montessa.
Monasterio Sancti Johannis de Pinna: monasterio de San Juan de la Peña.
Sexena, Untinenam; Alcoerre: Sijena, Ontiñena; Alcubierre, Alcover, Alcoverre, etc.