Mostrando entradas con la etiqueta dux. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta dux. Mostrar todas las entradas

miércoles, 8 de septiembre de 2021

Illustri et lnclito Principi domino duci Mediolani.

 

Illustri et lnclito Principi domino duci Mediolani.
Illustris Magnanime et potens
dux et domine amice noster carissime. *** in laudem et quidem non immerito Illustri D. V. spectatus orator noster Jacobus Pellicer nobis protulit queque in hujusce Principatus favorem premaxime que sirca pacem cum januensibus necessario parata est libenter audivimus gaudemusque cum nostrum non nostra opera sed exiquata vestra virtute haud immemor fuit ob id et si jam antea V. ipsius D. illustri devoti eramus sic tamen nuncius devotissimi efecti sumus ut de ita nobis ac de amissimis vestris quicquid libeat oficio et fide stature possit cadere lllustri D. V. quod possumus rogamus ut fides data ac salvus conductus quem intercessione D. V. inter nos et januenses ipse orator assecutus est sua opera et suasu ab januensibus ipsi cum id idem nos acturi simus undique observentur nech non et Phylippum de Nigro januensem virum honoratum cui oficium consulatus catalanorum in Janua D. V. lllustri precibus ac intuitu et amore comendavimus in super et pacis conservatorem apud januenses tanquam benemeritum institutum ut oficia ipsa et nostrorum negocia faciliter agat illustri D. V. favoribus tueatur. Et ad D. V. Illustrem singula beneplacita parati nos observet. Datum ut supra. - Deputati Generalis et cetera.
Domini deputati et cetera.

https://de.wikisource.org/wiki/Seite:Heyd_RV_70.jpg

https://www.enciclopedia.cat/ec-gdlc-e00034633.xml

martes, 25 de febrero de 2020

XCV. Reg. n.1538, fol.8. 16 feb. 1351.

XCV.
Reg. n.1538, fol.8. 16 feb. 1351.

Pateat cunctis quod nos Petrus etc. attendentes nuper nos de civitatibus Gerunde Vici et Minorise necnon de villis Bisulduni Turricelle de Montegrino de Pals et de Figueriis omnibusque et singulis castris et villis et locis et vicariis et bajuliis ac procurationibus Gerunde Bisulduni Vici Ausone Rivipulli et Rivipullensis Campirotundi et de Regali Minorise Bagiarum Berge et Berguitani et Sancti Petri de Auro vicecomitatus de Basso Turricelle de Montegrino et de Figueriis predictorum unum ducatum erexisse qui Gerunde nomine appellatur ipsumque concessisse sub certis pactis formis et condicionibus inclito infanti Johanni precarissimo primogenito nostro ducique Gerunde prout hec et alia lacius et clarius apparent per instrumentum publicum nostra bulla aurea insignitum per fidelem secretarium nostrum Matheum Adriani notarium publicum clausum datum et actum in castro nostro Perpiniani XXI die januarii anno subscripto: considerantes etiam educationem dicti ducis et administracionem ipsius ducatus nobili et dilecto consiliario nostro Bernardo de Capraria comendasse seu comississe sub certis formis pactis et condicionibus de quibus clare constat per instrumentum publicum nostre majestatis sigillo et sigillo etiam illustris Alionore regine Aragonum consortis nostre amantissime subscripte roboratum clausum et factum per dictum notarium die et anno predictis: animadvertentes insuper in ereccione et concessione comandaque et educatione predictis quedam verbo imposuisse dubia seu obscura que possent dare duplicem legentibus intellectum nos igitur aspicientes nostreque mentis aciem dirigentes quod illius est interpretari cujus est condere presertim cum nos velimus ut convenit dispendia litium equitatis compendio qua possumus industria coartare instrumenta jamdicta et in eis singula contenta liberaliter ampliantes clarioraque efficere cupientes tam motu proprio et perpenso digestoque consilio quam ad supplicacionem juratorum et proborum hominum civitatis Gerunde et nunciorum per universitatem dicte civitatis ad culmen nostre regie dignitatis hac de causa specialiter destinatorum tenore presentis publici instrumenti firmiter valituri volumus sanccimus statuimus et superaddendo instrumento dicte creacionis ducatus et concessionis de eodem dicto duci facte ducimus ex certa sciencia declarandum quod in casu quo prefatam reginam consortem nostram contingat decedere et nos ei supervivere et ad secunda vota convolare dicto infante Johanne vitam in humanis ducente quod a processibus factis vel fiendis et sentenciis diffinitivis et interlocutoriis latis et ferendis et gravaminibus quibuscumque in judicio vel extra illatis vel inferendis per officiales dicti ducis contra singulares personas vel alios aut jus ipsorum seu causis eorum tam criminalibus quam civilibus possit et debeat primitus ad dictum ducem cum etatem in dicto instrumento contentam compleverit et interim ad illum cui regimen et administratio dicti ducis et ducatus spectaverit vel comissa fuerit inmediate apellari: a dicto vero duce cum dictam etatem compleverit et interim ab administratore actore seu educatore predicto possit ad nos tanquam principem inmediate et indubie appellari et per appellacionis remedium recursus haberi quamdiu nos vitam duxerimus in humanis et donec dictus dux ad apicem regie dignitatis fuerit assumptus et non alias neque ultra. Quibus justis appellacionibus teneantur dictus electus et alii imposterum eligendi ad administrationem et regimen dicti ducatus et ducis eorumque officiales dicte .... defferre et apostolos concedere et dare et alia et aliter facere et observare sicut et prout inferior a quo appellatur ad superiorem facere et observare tenetur juxta legittimas sancciones usaticos Barchinone et constituciones Cathalonie. Premissis preterea racionibus inducti ad tollendum ambiguitatem quorundam nos volentes infrascripta clarius apperire a dicto instrumento ereccionis et concessionis cassandam irritandam revocandam tollendam et anichilandam ducimus per modum interpretationis et declarationis ut predicitur clausulam immediate sequentem: Et etiam in omni casu et eventu retinemus nobis hostes exercitus et cavalcatas in hominibus dictarum civitatum et villarum et locorum omnium predictorum. Loco autem clausule preinserte et retencionis in eadem contente retinemus nobis et retinere volumus et intendimus casus contentos et specificatos expresse in usatico Barchinone incipiente: Princeps namque: quos casus et usaticum nobis reservamus et expresse intendimus reservare creacione seu ereccione ducatus predicti et contentis in ea in aliquo non obstantibus: adicientes quod per dictum creacionis et ereccionis ducatus instrumentum et concessionis de eodem dicto nostro primogenito factum dicto usatico in aliquo derogare intendimus nullo modo. Preterea quamquam in dicte creacionis et donacionis instrumento contineatur quod nos retinemus ut in generali curia que nunc Perpiniani celebratur et alias quociens in futurum contigerit celebrari in Cathalonia vel alibi curiam vel generale parlamentum universitates civitatum villarum et locorum infra dictum ducatum sitorum de mandato nostro vocate vel in futurum vocande teneantur ad dictam curiam et parlamentum procuratores suos seu sindicos destinare nichilominus per quosdam in dubium revocetur an dicti sindici vocari debeant prout hactenus vocari consueverunt: nos hoc declarare volentes decernimus et declaramus ac est intencio nostra et sic volumus et statuimus quod universitates predictarum civitatum et locorum vocentur per nos et vocate venire et interesse teneantur in ipsis curia et parlamento aut consilio generali prout facere tenebantur ante donacionem et concessionem et ducatus ereccionem supradictas. Insuper licet in instrumento comande predicte contineatur quod in casu quo contingeret dictum nobilem educatorem et administratorem decedere et alium eligi in casibus in dicto comande instrumento specifficatis quod sint de electoribus futuri educatoris ac amininistratoris duo nobiles seu milites aut generosi vicarie Gerunde et Bisulduni eligendi per nobiles milites aut generosos ipsius vicarie aut majorem partem ipsorum et duo cives civitatis Gerunde eligendi per universitatem civitatis Gerunde aut majorem partem ipsius: attamen prout racioni consonum ampliando statuimus volumus concedimus et hujus serie ordinamus quod in casibus memoratis sint de electoribus ipsis quatuor nobiles milites seu generosi dicte vicarie Gerunde et quatuor cives ipsius civitatis velut caput dicti ducatus una cum aliis civitatum et locorum per quos dicti educatoris et administratoris ducis et ducatus quociens facienda ocurrerit electio celebretur prima ordinacione in dicta comanda contenta nullatenus obsistente. Declarantes et ex certa sciencia hujus serie statuentes quod per dictum instrumentum creacionis et ducatus ereccionis et concessionis predictarum non facimus nec facere intendimus aliquam separacionem de civitatibus et locis contentis in creacione dicti ducatus a comitatu Barchinone immo predicta omnia unimus et unire intendimus pocius per predicta comitatui Barchinone et corone nostre regie faciendoque privilegium firmum validum perpetuumque quod vim legis habere volumus sanccimus et etiam ordinamus quod civitates et loca predicta contenta in creacione dicti ducatus nunquam possint a comitatu Barchinone et a corona regia separari immo quod quicumque fuerit rex Aragonum et comes Barchinone habeat esse et sit dominus civitatum et locorum predictorum civitatesque et loca predicta per regem Aragonum et comitem Barchinone et sub ejus dominio et posse et per eum et ejus officiales perpetuo regantur et regi habeant seu etiam gubernari. Declaramus insuper quod quamquam in dicto instrumento creacionis et concessionis contineatur: quod per nos vel per dictum ducem et ejus successores nunquam hec creacio seu ducatus ereccio valeat ad consequenciam trahi: est tamen nostre intencionis et volumus ac etiam declaramus quod quoad primogenitum vel successorem in primogenitura qui proculdubio post dies nostros vel suos aut ejus successores assumendus esset in regem Aragonis sed non in quemvis alium nobis et eis liceat imposterum similem creacionem ducatus et de eodem concessionem facere: observatis tamen declaracionibus concessionibus ordinationibus et retencionibus supra et infra factis verbis in dicto instrumento appositis seu aliis quibuscumque obsistentibus nullo modo: cum pocius creacio et concessio fiende circa talem si forsan fieri contigerit pocius agregacio et unio comitatui Barchinone et corone regie quam separacio censeretur. Ceterum volumus et hujus serie statuimus sanccimus et perpetuo etiam ordinamus quod constituciones Cathalonie generales facte et imposterum faciende et usatici Barchinone habeant observari in locis dicti ducatus et privilegia eis concessa huc usque ac consuetudines et observancie antique tam per nos proprio nomine et ut legitimum administratorem quam per electum jamdictum et in posterum eligendum seu .... ad regimen dicti ducis et ducatus quam per ipsum ducem et ejus officiales ita quod per dictam creacionem nichil commutetur sed omnia observentur sicut observabantur et observari habebant ante dictam creacionem et ac si dicta ducatus ereccio facta non fuisset. Predictas itaque declaraciones addiciones et ablaciones seu remociones sancciones et statuta ac alia supradicta facimus et ordinamus et servare et servari facere promittimus sicut melius dici potest et intelligi ad salvum et sincerum etiam intellectum: volentes et etiam infrascripti serie juramenti per nos prestiti vigore prefatis nominibus statuimus sanccimus et promittimus ac nunc pro tunc etiam ordinamus quod cum dictus dux ad etatem pervenerit quod possit regere juxta tenorem instrumenti dicte creacionis et etiam antequam regat per se jurabit laudabit et firmabit omnia et singula supradicta. Sed sufficit predictum ducem omnia et singula supradicta jurare in dicta civitate Gerunde tantum tanquam in capite dicti ducatus. Volumus etiam et decernimus ac statuimus quod nunc de presenti nobilis et dilectus consiliarius noster Bernardus de Capraria quem dicti ducis et ducatus administratorem fecimus ut est dictum et alius vel alii et quicumque sint qui post eum dicti ducis et ducatus fuerint administratores in principio sue administrationis prestent ad sancta Dei evangelia juramentum juratis et consulibus vel consiliariis civitatum Gerunde Vici et Minorise predictarum recipientibus per se et aliis omnibus et singulis personis dicti ducatus si presentes fuerint alias notario pro eis stipulanti quod predicta omnia et singula teneant inviolabiliter et observent. Hoc etiam intellecto et declarato expresse quod quicumque qui post dictum Bernardum de Capraria fuerint educatores dicti ducis et administratores ducatus in principio sue administrationis et antequam ea utantur prestent et prestare teneantur dictum juramentum in qualibet predictarum civitatum Gerunde Vici et Minorise in presencia juratorum consiliariorum vel consulum earundem. Et ut premissa omnia et singula majori gaudeant firmitate tam nomine nostro proprio quam etiam tanquam pater et legitimus administrator dicti ducis primogeniti nostri juramus sponte in animam nostram per Dominum Deum et ejus sancta quatuor evangelia manibus nostris corporaliter tacta predicto omnia et singula tenere et observare ac teneri et observari facere inviolabiliter tam per dictum ducem quam per administratores ducis et ducatus predicti et eorum officiales et in aliquo non contrafacere vel venire jure aliquo causa vel etiam ratione. Mandantes per presens publicum instrumentum universis et singulis officialibus et subditis tam infra dictum ducatum quam alibi sistentibus presentibus et futuris quod premissa et infrascripta omnia
et singula que firmari et jurari facimus per dictum nobilem Bernardum de Capraria tanquam educatorem ducis et administratorem ducatus predictorum teneant firmiter et observent et ab aliis faciant inviolabiliter observari et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant quavis causa seu etiam ratione. Nos igitur Alionora Dei gratia regina Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comitissaque Barchinone Rossilionis et Ceritanie prospicientes premissa omnia et singula causa justa previa ad utilitatem dicti nostri dulcisimi primogeniti et ducis fore facta ea laudamus approbamus ratificamus et confirmamus et manibus nostris ad sancta Dei quatuor evangelia juramus contra predicta vel aliquem ex eisdem numquam facere vel venire aliqua racione. Ad hec ego Bernardus de Capraria educator et administrator supradictus attendens supradicta omnia redundare ad utilitatem dicti domini ducis et perfeccionem premissorum jamdicto nomine laudans approbans ratificans et confirmans omnia et singula supradicta juro nunc ex tunc et ex tunc ut ex nunc per dominum Deum et ejus sancta quatuor evangelia meis manibus corporaliter tacta predicta omnia et singula tenere et servare et in aliquo non contrafacere vel venire jure aliquo vel etiam ratione: quinimo prestabo et dabo operam cum effectu omni excepcione remota et faciam etiam meum posse si vixero quod dictus dominus dux supradicta omnia firmabit et jurabit cum ad etatem pervenerit supradictam. Hec igitur omnia et singula supradicta ut dicta et expressa sunt supra facimus paciscimur et promittimus nos dicti rex et regina et ego Bernardus de Capraria nominibus sepe dictis quisque nostrum a se dicta vobis juratis et probis hominibus presentibus nomine dicte universitatis Gerunde necnon et notario infrascripto tanquam publice persone pro eis et pro aliis universitatibus civitatum Vici et Minorise et aliarum villarum et locorum dicti ducatus et pro aliis etiam personis omnibus et singulis quarum interest et intererit et interesse potest ac poterit in futurum recipienti et paciscenti ac etiam legitime stipulanti. Et intendimus declaramus ac etiam protestamus quod per hoc instrumentum aut per contenta in eo non fiat perjudicium aliquod tacite vel expresse aliis contentis in instrumentis ereccionis et concessionis ac educationis seu comande predictis de quibus in presentis declaracionis publico instrumento mencio non sit facta nec per illa huic: quinimo eadem et istud remanere volumus et intendimus in suo pleno robore et valore. In quorum omnium testimonium nos rex et regina predicta necnon Bernardus de Capraria educator seu actor ac administrator jamdictus ad dictorum juratorum supplicacionem humilem et etiam requisitionem mandamus fieri de premissis tot consimilia publica instrumenta sigillo majestatis nostri dicti regis et nostre dicte regine ac dicti ducis sigillis munita scilicet nobis dictis regi et regine michique dicto Bernardo de Capraria et nostris quibuslibet nominibus sepedictis ac universitati civitatis pretacte et aliis quorum interfuerit tradenda per scriptorem ac notarium infrascriptum. Actum et datum in camera Timberiorum castri regii Perpiniani sextadecima die febroarii anno a nativitate Domini MCCC quinquagesimo primo. - Sig+num Petri Dei gratia etc. qui hec jamdictis nominibus laudamus juramus et firmamus. - Sig+num Alionore Dei gratia regine Aragonum etc. que hec laudamus firmamus et juramus. - Sig+num Bernardi de Capraria educatoris ac administratoris predicti qui jam dicto nomine hec laudo firmo et juro. - Testes hujus rei sunt inclitus infans Raimundus Berengarii comes Impuriarum venerabilis Hugo Valencie episcopus cancellarius Matheus miles majordomus domine regine et Jaspertus de Tregurano promotor curie ac consiliarii dicti domini regis. - Sig+num Bartholomei de Lauro dicti domini regis scriptoris et ejus auctoritate notarii publici per totam terram et dominacionem suam qui predictis interfuit et hec scribi fecit et clausit cum litteris rasis et emendatis in linea IX ubi dicitur ducem cum etatem in dicto instrumento contentam in linea XXX ubi dicitur infrascripte et in linea XLIII ubi corrigitur facimus paciscimur et promittimus nos et in XLVIl linea ubi inspicitur et nostri dicte regine ac dicti ducis sigillis munita scilicet.


XCIV. Reg.n.1538, fol. 7. 21 ene. 1351.

XCIV. 
Reg.n.1538, fol. 7. 21 ene. 1351.

In Dei nomine et ejus divina gratia. Si generaliter parentes in erudicione et custodia filiorum soliciti debent esse potissime reges et principes circa suorum filiorum primogenitorum erudicionem et custodiam debent solerti diligencia vigilare cum negligencia parentum circa custodiam et erudicionem ipsam tanquam reprehensibilis debeat totaliter evitari. Hac itaque consideratione commoniti pateat universis quod nos Petrus Dei gratia rex Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comesque Barchinone Rossilionis et Ceritanie prospicientes ab illustri Alionora regina Aragonum conjuge nostra carissima ex Dei insigni dono prolem desideratam diu a nobis et nostris fidelibus subditis suscepisse scilicet inclitum infantem Johannem carissimum primogenitum nostrum ducem Gerunde quem intimis visceribus cordis nostri dileccionis amore et benediccionis paterne dulcedine amplectimur toto corde: animadvertentes insuper utile et opportunum fore ut provideatur dicto infanti primogenito nostro potissime in puerili etate que opportunior est eruditioni et morum informationi de alumpno et educatore idoneo provido et modesto qui mente ingeniosa honestate vite ac bonis moribus et experta erudicione et doctrina multipliciter sit edoctus et qui sic ad curam doctrinam et erudicionem ipsius intendat quod de dicto infante et duce dum in tenera etate fuerit in providendo sibi de nutrice profiqua et aliis que sibi necessaria et opportuna fuerint curam habeat specialem et eundem etiam infantem et ducem cum hoc requisierit ejus etas in bonis instruat moribus et informet quique inter ea que doceri possunt Deo propicio sciat eligere meliora nec totum ex alienis studiis accipiat sed aliqua et multa bona inveniat de se ipso ut eundem infantem possit instruere moribus sapientia et doctrina que in ipso infante quem speramus prestante Domino post cursum nostre presentis vite regnaturum feliciter in regnis nostris comitatibus atque terris necessaria sint et pluribus esse poterunt utilia in regimine populorum: idcirco ad vestri nobilis et dilecti consiliarii nostri Bernardi de Capraria constantem expertam et approbatam industriam ac scienciam et nobilitatem et fidelitatem precipuam quam preteritis temporibus in nostris maximis et nostro regio nostroque reipublice statui periculosis negotiis que inter alia industria ac ingenioso consilio et opera vestris finem optimum habuerunt nobis utilem ostendistis et quam in dicto filio nostra et ejus utili erudicione custodia et doctrina speramus utile et proficuum afferre annuente Altissimo incrementum mentis nostre aciem dirigentes: vos dictum nobilem in alumpnum et educatorem dicti infantis et ducis eligimus constituimus decernimus et etiam ordinamus. Statuentes et decernentes hujus instrumenti publici serie et etiam ordinantes quod idem infans et dux apud vos et sub vestri solerti custodia atque cum felici usquequo idem infans et dux etatis sue quintum decimum annum compleverit custodiatur alatur et nutriatur: ita videlicet quod viventibus nobis et illustri regina predicta genitrice infantis et ducis jamdicti vel eadem regina ab hac luce substracta superviventibus nobis ante tamen quam aliam uxorem ducamus in utroque istorum casuum idem infans et dux alatur et nutriatur et moretur in villa civitate vel loco in quo nos duxerimus ordinandum. Nobis autem de medio sublatis supervivente nobis regina prefata infans idem et dux alatur nutriatur et moretur in illa civitate vel loco in quo ipsa regina tenens tamen viduitatem et in regnis et terris nostris tunc habitans duxerit ordinandum. Nobis vero et dicta regina rebus humanis exemptis vel dicta regina dumtaxat nobis aliam uxorem ducentibus in utroque istorum casuum infans idem et dux alatur nutriatur et moretur in illa civitate vel loco quo vos dictus nobilis alumpnus et educator infanti et ducis ejusdem provideretis ordinandum. Nobis autem et dicta regina et vobis dicto nobili ab hoc seculo transmigratis post decessum nostri et dicte regina et vestri nobilis antefati duo nobiles seu milites aut generosi vicarie Gerunde et Bisulduni eligendi per nobiles milites et generosos ipsius vicarie aut majorem partem ipsorum et duo cives civitatis Gerunde eligendi per universitatem civitatis ejusdem aut majorem partem ipsius et duo etiam nobiles seu milites aut generosi vicarie Bagiarum Berge et Berguitani eligendi per nobiles milites et generosos ejusdem vicarie vel majorem ipsorum partem et duo cives civitatis Minorise per ipsius civitatis universitatem aut ipsius majorem partem eligendi necnon etiam duo nobiles seu milites aut generosi vicarie Ausonie Vici Rivipulli et Rivipullensis Campirotundi et de Regali eligendi per nobiles milites et generosos ejusdem vicarie vel majorem ipsorum partem et duo cives civitatis Vici per ipsius civitatis universitatem vel ejus majorem partem eligendi: omnes predicti duodecim sicut premittitur electi seu eligendi vel major pars eorum omnibus vero ad hec vocatis possint disponere et ordinare de persona seu personis et loco seu locis apud quam vel quas seu in quo dictus infans et dux alatur nutriatur et moretur usquequo dictam etatem quindecim annorum compleverit ut est dictum. Intendimus tamen quod si vos dictus nobilis nobis predecederetis possimus constituere dicto infanti in alumpnum et educatorem illam personam de qua nobis visum fuerit expedire. Statuimus insuper concedimus decernimus ordinamus et volumus quod in casu in quo nos et dicta regina predecederemus ipso infanti et duci vel dicta regina dumtaxat nobis aliam uxorem ducentibus confestim in utroque istorum casuum absque aliqua tarditate seu mora vos dictus nobilis vel alius seu alii eligendus seu eligendi per nos aut duodecim supradictos vel majorem partem ipsorum percipiatis et percipere possitis vestra auctoritate propria per vos vel ipsos illos quos vos seu ipse eligendus seu eligendi inde constitueritis pro provisione dicti infantis et familie sue omnes redditus proventus et jura ducatus predicti et etiam quod illo casu dictus ducatus cum omnibus suis juribus sit sub vestri seu dicti aut dictorum electi seu electorum administratione et regimine pleno jure: sic videlicet quod vos aut electus seu electi predicti teneatis pro dicto infante et duce potenter ducatum predictum administracionem et regimen ejusdem et in eo et in quibuscumque etiam vicariis bajuliis procurationibus civitatibus villis et locis quibuscumque ponatis et ponere possitis pro vestro et dicti electi seu electorum libito voluntatis procuratores vicarios bajulos collectores reddituum et peytarum seu exaccionum judeorum et aliorum quorumcumque et alios officiales judices seu comissarios statuere seu etiam ordinare et destituere seu exerceri facere per vos seu dictum electum seu electos et officiales quos vos aut ipse seu ipsi eligeritis merum et mixtum imperium et omnem aliam jurisdiccionem altam et baxiam paces et treugas et cognicionem earum ac recipere et recipi facere potestates honorum et castrorum que infra dictum ducatum pro dicto infante et duce tenentur seu tenebuntur et homagia etiam et sacramenta fidelitatis a baronibus mililibus civibus et burgensibus et hominibus villarum et locorum et quibuscumque aliis personis que ratione naturalitalis vel feudorum dicto infanti et duci teneantur facere et prestare: necnon etiam omnes alias regalias et jura dicti ducatus vel ad ipsum ducatum quavis causa pertinentia et que dictus infans et dux si major esset per se facere et exercere posset possitis possit aut possint libere exercere et que etiam nos poteramus ante donacionem dicto duci per nos factam etiamsi essent majora et excellenciora superius nominatis. Et pro majori premissorum securitate sanccimus statuimus et ordinamus et volumus quod comites vicecomites comitores barones vervessores milites et generosi cives burgenses et homines villarum et locorum dicti ducatus nunc de presenti faciant et prestent et prestare teneantur vobis aut alii seu aliis quos nos ut princeps pater et legitimus administrator dicti infantis et ducis statuendum seu statuendos in actores et procuratores dicti ducis duxerimus aut jam statuimus seu ordinavimus ipsius infantis et ducis nomine recipienti seu recipientibus homagium et fidelitatis juramentum quorum virtute et religione per firmam et sollempnem stipulationem promittant quod omnia predicta et infrascripta attendent et complebunt et quod etiam juvabunt toto eorum posse quod premissa et subscripta omnia prout superius et inferius scripta sunt omnino et inconcusse serventur attendantur compleantur
exequantur et ad effectum deducantur et contra ea non facient nec venient nec aliquem contrafacere vel venire permittent palam vel oculte de facto vel consilio seu quovis alio ingenio sive arte et quod vobis seu electo aut electis predictis per nos aut dictos duodecim vel ipsorum majorem partem ut predicitur suo casu nomine et vice dicti infantis et ducis et ipsi etiam infanti et duci erunt boni fideles et legales ipsumque infantem et ducem et vos dictum nobilem seu electum aut electos predictos defendent contra omnem hominem mundi: et nichilominus quod vos aut electum seu electos predictos in tenendo tute personam dicti infantis et ducis et regendo bene et libere per vos vel dictum electum seu electos et alios quos vos aut ipse vel ipsi suo casu volueritis dictum ducatum pro toto eorum posse adjuvabunt et nullum impedimentum per se vel interpositam personam palam vel oculte de facto vel cum consilio aut quovis alio ingenio sive arte apponent seu prestabunt aut apponi seu prestari facient per quoscumque. Injungentes cum hoc publico instrumento publico vicem epistole in se gerenti comitibus vicecomitibus comitoribus baronibus militibus civibus burgensibus et aliis supradictis quod vobis dicto nobili seu dictis procuratori seu procuratoribus sacramentum et homagium faciant antedicta sub forma proxime superius expressata: quoniam nos cum presenti omnes et singulos comites vicecomites comitores barones vervessores milites cives burgenses et alios predictos absolvimus ab omni homagio dominio et fidelitate quibus nobis astricti sunt pro predictis vel modo aliquo obligati. Et ut predicta majori gaudeant firmitate tactis per nos sacrosanctis quatuor evangeliis juramus per Deum et dicta sancta quatuor evangelia et ipsius virtute juramenti promittimus vobis dicto nobili presenti et recipienti et notario subscripto tanquam publico persone hec a vobis dicti infantis ac electi seu electorum aliorum quorum interest intererit aut interesse poterit et potest in futurum nomine stipulanti et recipienti quod non mutabimus nec mutare possimus inter vivos aut in nostra ultima voluntate quovis modo quominus vos dictus nobilis aut electus seu electi predicti regimen persone dicti infantis et ducis et etiam dicti ducatus in dicto casu habeatis et libere habere et exercere possitis aut possint per vos vel ipsum aut ipsos vel alios ut superius dictum est: sic videlicet quod per ordinacionem seu dacionem tutoris vel cujusvis alterius ordinacionis seu administracionis quovis nomine possit seu valeat nuncupari per nos dicto infanti et duci jamdicti vel imposterum dandi inter vivos vel alia ultima voluntate sub quacumque verborum forma ipsa dacio processerit semper sit et intelligatur esse exclusa ab ipsa dacione potestas regendi personam dicti infantis et ducis et ducatum in dicto casu vobis dicto nobili vel alii electo seu electis superius atributa quibuscumque verbis derogatoriis etiam de hiis expressam mencionem facientibus in ipsa dacione appositis vel apponendis obsistentibus nullo modo: in tantum quod vos aut alius in dicto casu ut superius continetur electus seu electi dicta dacione aut quavis alia ordinatione per nos facta vel fienda minime obsistente possitis regimen persone dicti infantis et dicti etiam ducatus in dicto casu libere exercere et vobis aut alii seu aliis ut predicitur electo seu electis tutor datus vel dandus nullam possit facere inhibitionem monicionem vel mandatum super non utendo libere infantis et ducis ac ducatus jamdictorum regimine sepefato nec etiam idem tutor pro aliquo crimine seu aliqua accione vel ratione possit citare vel quemvis alium processum facere contra vos dictum nobilem aut alium seu alios in dicto casu electum seu electos: quoniam nos nunc ut ex tunc eximimus prorsus vos dictum nobilem et alium seu alios ut dictum est electum seu electos a jurisdiccione districtu et quavis superioritate tutoris dati vel dandi jamdicti. Et de predictis omnibus de certa sciencia et consulte legem facimus hujus serie specialem quam dicti juramenti virtute promittimus et firmam et solemnem stipulationem hic appositam in posse dicti infrascripti notarii nunquam revocare nec contra eam aliquas provisiones facere quovis modo. Quinimo tollentes quascumque leges et jura comunia municipalia et alia et quoscumque deffectus qui et que predictis in totum vel in partem possent quomodolibet obviare dicti juramenti vigore promittimus vobis dicto nobili et dicto notario stipulanti ut supra predicta omnia et singula tenere firmiter et observare et teneri et observari facere et contra ipsa vel eorum singula non facere vel venire per nos vel interpositam personam quavis ratione jure seu causa sub bonorum nostrorum omnium ypotheca. Ad hec nos Alionora Dei gratia regina Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comitissaque Barchinone Rossilionis et Ceritanie antedicta vestri dilecti nobilis serenitate et matura circunspeccione prospectis habentes gratam multipliciter et acceptam ordinationem regiam antedictam ac de certa sciencia et consulte eidem adherentes in quantum in nobis est pro predictis dicto domino regi viro et domino nostro carissimo presenti gratiarum referimus et non immerito acciones necnon omnibus et singulis per eundem dominum regem constitutis decretis ordinatis et concessis consentimus et ea omnia et singula tanquam rite juste et utiliter facta firmamus laudamus et approbamus:. Et pro ipsorum meliore observatione juramus per Deum et hec sancta quatuor evangelia manibus nostris corporaliter tacta et dicti juramenti virtute promittimus vobis dicto nobili presenti et dicto notario dicti carissimi filii nostri infantis et ducis et dicti seu dictorum electi seu electorum et aliorum quorum potest seu poterit interesse nomine recipienti quod per nos seu alium circa regimen persone dicti infantis et ducis et ducatus predicti vobis dicto nobili et suo casu electo seu electis predictis per nos vel dictos duodecim vel eorum majorem partem ut predicitur comissum non prestabimus seu apponemus aut prestari seu apponi faciemus seu permittemus impedimentum seu obstaculum aliquod per nos seu alium palam vel occulte de facto vel consilio aut quovis alio ingenio aut aliqua ratione vel occasione aut jure aliquo sive causa etiamsi nos ejusdem infantis et ducis contingerit esse nutricem. Ego vero Bernardus de Capraria supradictus quamvis ad tantum portandum onus et honorem me insuficientem reputem et indignum tamen volendo vestri dicti domini regis et vestri dicte domine regine precibus imo verius jussionibus et mandatis expressis in omnibus obedire ac specialiter annuere in hac parte spiritus virtute resumpta in illo qui assurgit in occursum timentium et implorantium humiliter nomen suum quique clementer in semitis suis gressus hominis perficit fingo ancoram spei mee et huic tanto oneri imbeciles humeros humiliter submittendo de presenti regimen persone dicti domini infantis et ducis et dicti etiam ducatus in casibus superius et sepius declaratis recipio ac firma et solemni stipulatione promitto vobis dicto domino regi presenti et principi patri et legitimo administratori domini infantis et ducis predicti et notario supra et infrascripto tanquam publice persone ipsius domini infantis nomine stipulanti et recipienti et tactis per me corporaliter sacrosanctis quatuor evangeliis juro et homagium facio vobis dicto domino regi ore et manibus comendatum quod circa regimen persone dicti infantis et ducis ac ducatus jamdicti me habebo legaliter atque bene et quod nunquam scienter ero in consilio vel auxilio vel in facto quod dictus dominus infans et dux amitat vitam vel membrum aliquod vel quod recipiat in persona aliquam lesionem vel injuriam vel contumeliam vel quod idem dominus infans et dux amitat aliquem honorem quem nunc habet vel in antea possidebit: et si sciero vel audiero de aliquo qui velit aliquid istorum contra dictum dominum infantem et ducem facere pro posse ut non fiat impedimentum prestabo et si impedimentum prestare nequivero dicto domino infanti et duci quam scito potero nunciabo et contra eum ut potero dicto domino infanti et duci auxilium prestabo. Et si contigerit cetera aliqua que dictus dominus infans et dux habet vel habebit injuste vel fortuitu casu amittere ea recuperare juvabo et recuperata omni tempore juvabo retinere. Et si scivero ipsum dominum infantem et ducem velle juste etiam offendere aliquem et inde generaliter vel specialiter fuero requisitus meum sicut potero prestabo auxilium. Et si aliquid michi de secreto manifestaverit idem dominus infans et dux illud sine sui licencia nemini pandam vel quod pandatur faciam. Et si consilium michi super aliquo pacto postulaverit illud eidem dabo consilium quod michi videbitur magis expedire eidem et nunquam ex mea persona aliquid faciam scienter quod ad suam injuriam vel contumeliam possit quomodolibet pertinere. Nos etiam rex predictus presentis tenore sanccimus decernimus et etiam ordinamus quod idem homagium et fidelitatis sacramentum faciat seu faciant et facere teneatur sen teneantur ille vel illi qui per nos aut dictos duodecim vel eorum majorem partem in casu jamdicto electus seu electi fuerit seu fuerint ad regimen persone dicti infantis et ducis ac ducatus predicti illis videlicet persone seu personis que per eosdem duodecim vel eorum majorem partem electa fuerit seu electe. In quorum testimonium nos rex predictus nostre majestatis sigillo et nos regina predicta sigillo nostro hoc instrumentum publicum jussimus in pendenti muniri. Quod est actum et datum in castro Perpiniani die vicesima prima januarii anno a nativitate Domini millessimo CCCL primo. - Vidit Jaspertus. - Sig+num Petri Dei gratia etc. qui predicta firmamus convalidamus laudamus et juramus et ex nostre regie potestatis plenitudine eisdem nostram regiam prestamus auctoritatem pariter et decretum. - Sig+num Alionore Dei gratie regine Aragonum etc. que predicta firmamus laudamus approbamus concedimus et juramus. - Sig+num Bernardi de Capraria predicti qui hec laudo firmo concedo et juro et homagium facio. - Testes hujus rei sunt nobilis Petrus de Fenolleto vicecomes de Caneto et de Insula Berengarius de Apilia et Matheus Mercerii majordomus dicte domine regine milites Jacobus de Faro Berengarius de Codinachs magister racionalis et Jaspertus de Tregurano consiliarii dicti domini regis. - Sig+num Mathei Adriani dicti domini regis scriptoris secretarii et regia auctoritate notarii publici per totam terram et dominacionem ejusdem qui predictis interfuit et hec scribi fecit et clausit. - Dominus rex mandavit Matheo Adriani.


sábado, 22 de febrero de 2020

XCII, reg 1538, fol 3, 21 enero 1351

XCII.
Reg.n. 1538, fol. 3. 21 ene. 1351.

In nomine sancte et individue Trinitatis amen. Nos Petrus Dei gratia rex Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comesque Barchinone Rossilionis et Ceritanie. Ad notitiam presentium et memoriam futurorum. Quidquid ad utilitatem et ornatum tradite nobis a Deo reipublice pertinet civitatesque et loca sub uno unire regimine ipsasque dignitatum titulis insignire ac eis de competentibus rectoribus providere culmini tantum pricipali competere nemini venit in dubium cum super istis promulgande quoque legis auctoritatem fortune sibi vendicet eminentia. Hinc est quod nos rex predictus attendentes nostreque mentis aciem dirigentes ad legalitatem fidemque insignem quas ad nos et predecessores nostros habuerunt et habent civitates Gerunde Minorisse et Vici (Vic, Vich) necnon ville Bisulduni (Besalú) Berge (Berga) Campirotundi (Camprodón) Sancti Petri de Auro (Sant Pere d'Or – Santpedor ?) necnon et vicecomitatus de Basso Castri FoIIiti (Castellfollit) et ville Turricelle de Montegrino (Torroella de Montgrí) de Pals et de Figueriis et omnia et singula castra villa et loca in vicariis et bajuliis ac procurationibus Gerunde Bisulduni Bagiarum (Bages ?) Berge et Berguitani (Berguedà) Ausonie Vici Rivipulli (Ripoll) et Rivipullensis (Ripollès) Campirotundi et de Regali vicecomitatus de Basso Turricelle de Montegrino et de Figueriis predictorum: considerantes insuper ac prehabito maturo et digesto consilio recensentes pro nunc et temporibus per nos infra taxandis nostre reipublice expedire dictas civitates villas et loca bajulias et vicarias ac procuraciones et cetera supra dicta sub uno codemque gubernari rectore et duce: dictas civitates villas et loca bajulias et vicarias sub uno ducatu gubernandas nostra auctoritate regia erigimus et unimus ipsasque ducatus preminenciis extollimus ac etiam insignimus: decernentes ipsas exinde predictis temporibus nuncupari ducatum qui Gerunde nomine appelletur cui ducatui unus dux preficiatur qui dux Gerunde intituletur et nuncupetur omnesque preeminencias de jure vel consuetudine ducatui competentes nostra regia auctoritate eidem tribuimus etiam et donamus. Sane cum inter cetera dona que nobis a superna sunt collata clemencia illud reputemus precipuum quod hodiernis diebus nobis largitus est Deus omnium retributor videlicet vos inclitum infantem Johannem nostrum primogenitum precarissimum per quem nobis immo universis Christi fidelibus gaudium nostreque universali dicioni status tributus est pacificus et tranquillus quem ex illustri et precarissima Alionora regina Aragonum consorte nostra suscepimus in Domino exultantes: dumque consideramus ac solerti etiam meditatione pensamus statum magnificum quem secundum vestram illustrem et preclaram originem quam ex utroque parente trahitis per quem vos manutenere opportet nostris humeris incumbentem: consideramus insuper quod in vestri augmento augemur et in vobis propter spem future successionis in regno conservamur vosque unam personam et unum corpus nobiscum reputamus sicque vos dignitatibus illustrando terras et dominaciones vobis donando nichil alienamus quinimo in nostri patrimonii corpus convertimus: dum videmus quod secundum leges romanas vos qui ut primogenitus noster quodammodo dominus extimamini etiam nobis vivo nec post mortem nostram hereditatem percipere sed magis liberam administracionem consequi censemini et nancisci: idcirco hiis et aliis que nostrum animum ac regie celsitudinis magnanimitates ad hec consilio prudenti ac maturo moverint vos infantem predictum in ducem dicti ducatus promovendum ducimus ac de eo vobis tenore presencium providemus. Volentes et decernentes quod vos salvis tamen modis formis et retentionibus infrascriptis dictum ducatum et ejus dominium pleno jure habeatis et ejusdem dux nuncupemini quamdiu nobis vivente vobis fuerit vita comes et post mortem etiam nostram donec quindecim annos etatis vestre compleveritis ut inferius declaratur. Dictum tamen ducatum cum omnibus supradictis vobis dicto infanti concedimus et donamus in feudum honoratum absque cujusque prestatione servicii per vos tenendum salvis infrascriptis quamdiu vobis fuerit vita comes et post mortem etiam nostram donec etatem XV annorum compleveritis ut prefertur cum dictis civitatibus castris villis comitatibus vicecomitatibus rochis fortaliciis eorundem domibus turribus et aliis quibuscumque juribus nobis pertinentibus in terminis dicti ducatus portubus maris rippaticis comitibus vicecomitibus commitoribus vervesoribus et baronibus seu richis hominibus militibus dominabus civibus burgensibus hominibus et feminis cujuscumque status seu preeminencie sint christianis judeis et sarracenis in predictis civitatibus villis vicecomitatu castris et locis habitantibus et habitaturis et cum omni cognicione pacis et treuge mero et mixto imperio et omnimoda jurisdiccione civili vel criminali alta vel baxia cum salinis piscationibus venationibus mercatis trobis fluminibus vectigalibus et aliis exitibus et proventibus quibuscumque molendinis furnis questiis subsidiis ademprivis serviciis realibus vel personalibus et eorum redempcione monetatico cenis albergiis feudis feudatariis potestatibus et emparis et cum omnibus aliis juribus in dicto ducatu prout melius ad nos pertinent integro statu ac etiam pleno jure. Investientes vos de ducatu eodem et omnibus aliis supradictis in vosque transferentes dominium predictorum omnium irrevocabiliter pleno jure: inducentes vos in corporalem possessionem seu quasi eorundem prout melius dici et fieri potest ad vestram utilitatem: promittentes nichilominus vobis quod realiter omnium predictorum possessionem seu quasi vobis trademus seu illi quem ad hoc cum potestate hoc faciendi deputaverimus loco nostri: dantes nichilominus et concedentes vobis et predicto per nos deputato seu deputando liberam facultatem auctoritate vestra propria seu predicti per nos deputati seu deputandi adipiscendi possessionem seu quasi omnium predictorum ipsamque apprehensam licite retinendi. Nos vero interim constituimus nos vestro nomine possidere et tenere eadem. Et nichilominus ex causa donationis hujusmodi cedimus in vosque transferimus omnes acciones reales personales et mixtas et alias quascumque nobis competentes in omnibus supradictis contra quascumque personas vel res ratione eorum quibus possitis experiri in judicio vel extra quemadmodum nos possemus ante donacionem presentem. Ut autem presens donum stet perenniter inconvulsum ac firmum vos pro predictis ad hominem recipimus manibus comendatum dantes vobis potestatem dicti ducatus et pertinenciarum ejusdem: comendantes vobis castellanias et honores quos et quas comites et vicecomites seu alii quicumque cujuscumque status seu preeminencie existant pro nobis tenent infra dictum ducatum. Faciemus insuper vos acquirere per manum illius senioris pro quo tenemus honores siquos infra dictum ducatum pro alio tenemus et in quantum etiam possumus facimus de presenti. Mandantes nichilominus tenore presencium universis et singulis comitibus vicecomitibus comittoribus baronibus vervessoribus militibus civibus burgensibus et aliis quibuscumque et cujuscumque status vel conditionis existant quod vos exinde pro domino habeant vobisque in omnibus et singulis infra dictum ducatum existentibus sicut nobis ante presentem donacionem faciebant et tenebantur pareant et intendant vobisque pro predictis prestent homagium et fidelitatis etiam juramentum. Nos enim presencium tenore absolvimus omnes et singulos comites vicecomites et omnes alios supradictos ab omni homagio dominio et fidelitate quibus nobis astricti sunt pro predictis. Retinemus tamen nobis quod vos dictus infans et dux dare teneamini et detis nobis potestatem iratus et paccatus infra decem dies postquam fueritis requisitus scilicet pro civitate bajulia et vicaria tota Gerunde de civitate Gerunde pro villa bajulia et vicaria Bisulduni de dicta villa Bisulduni pro civitate bajulia et vicaria Minorisse de civitate Minorisse pro villa bajulia ac vicaria Berge et Berguitani de villa et castro Berge pro civitate bajulia et vicaria Vici de civitate Vici pro villa bajulia et vicaria Campirotundi et de Regali de villa Campirotundi pro vicecomitatu de Basso et procuracione ejus ac Castro Follito de dicto Castro Follito pro villa et procuracione Turricelle de Montegrino de dicta villa et castro Turricelle de Montegrino pro villa et bajulia de Figueriis de villa de Figueriis: hoc adjecto quod nos dictas potestates petere vel recipere minime possimus nec vos easdem nobis dare teneamini donec perfeceritis etatem viginti annorum: nos enim vobis hoc de presenti concedimus graciose. Retinemus insuper quod in generali curia que nunc Perpiniani celebratur et alias quociens in futurum in Cathalonia vel alibi curiam vel parlamentum generale contigerit celebrari universitates civitatum villarum et locorum infra dictum ducatum sitorum de mandato nostro vocate vel in futurum vocande teneantur ad dictam curiam et parlamentum procuratores suos speciales seu nuncios destinare sicut tenebantur ante presentem donacionem. Vos etiam cum etatem annorum quindecim excesseritis et non ante ad dictam curiam vel parlamentum generale teneamini modo simili convenire. Retinemus insuper nobis totius dicti ducatus regimen et administrationem ac fructuum reddituum et omnium proventuum et aliorum quorumcumque emolumentorum percepcionem quos nostros faciamus donec etatis vestre compleveritis annos quindecim antedictos: illustri tamen regina matre vestra infra dictum tempus superstite in humanis vel etiam non susperstite nobis tamen non convolantibus ad vota secunda. Si vero vobis existente infra dictam etatem annorum quindecim dictam reginam matrem vestram debitum contingeret persolvere naturale nobis superviventibus et ad secunda vota convolantibus tunc ipso facto etiam ante quindecim annos etatis vestre regimen et administracio et fructuum et aliorum emolumentorum percepcio ad vos seu ad illum cui regimen vestre persone et administrationem dicte ducatus comisserimus pertineat pleno jure ac totaliter devolvatur sic quod tradicione aliqua non sit opus. In omnem vero casum quo vos etatem dictorum quindecim annorum excesseritis ad vos bonorum predictorum administratio et fructuum percepcio pleno jure continue devolvatur. Retinemus etiam nobis quod quamdiu administracionem ut premittitur tenebimus ducatus predicti possimus petere exigere et habere a comitibus vicecomitibus et aliis quibuscumque dicti ducatus armorum exercitum hostem et cavalcatam et omnia alia servicia et alia quecumque jura que poteramus exercere et habere in eis ante presentem donacionem. Et etiam in omni casu et eventu retinemus nobis hostes exercitus et cavalcatas in hominibus dictorum civitatum villarum et locorum omnium predictorum. Premissa itaque omnia et singula prout superius sunt expressa vobis dicto infanti et duci et notario infrascripto pro vobis legittime stipulanti paciscenti et recipienti tenere servare ac servari facere et nunquam contrafacere vel venire per nos vel alium de jure vel de facto promittimus et juramus ad sancta quatuor evangelia nostris manibus corporaliter sponte tacta omnem defectum siquis forsan existeret in presenti donacione vel ratione patrie potestatis vel ratione vestre infantilis etatis vel alias quovis modo nostra regia autoritate tollentes. Sanccientes et ex certa sciencia statuentes presentem donacionem et alia supra et infra contenta proinde valere ac si vos vestri juris vel alias etatis intellectus capacis existeretis jure seu lege non obstantibus quibuscumque nos enim de nostre regie potestatis plenitudine super dictis defectibus et aliis quibuscumque qui forsan in premissis existerent de jure vel alias vobiscum ex certa sciencia dispensamus. Quam dispensacionem dicti juramenti vinculo confirmamus et etiam roboramus in vim legis predicta omnia sanccientes. Volumus tamen et presentis serie statuimus quod presens donacio duret in vobis dicto infante et ducatus ereccio in ducatu predicto quamdiu nobis viventibus vobis fuerit vita comes et post mortem etiam nostram donec vos annos quindecim compleveritis etatis vestre. Post mortem vero vestram nobis vobis superstitibus vel predefunctis vel etiam in vita vestra nobis vobis predefunctis postquam tamen vos dictam etatem annorum XV excesseritis et ad regalem dignitatem ad quam tunc assumendus proculdubio eritis assumptus fueritis confestim ducatus predictus ipso facto totaliter finiatur vosque ex tunc non nominemini nec possitis ducis nomine nuncupari: quinimo dictus ducatus et omnia et singula supradicta in statum reducantur pristinum in quo erant ante presentem donacionem et ducatus ereccionem: nolentes imposterum per nos vel vos vel alium successorem nostrum hoc ad consequenciam trahi posse cum pro nunc et temporibus per nos suprataxatis supradicta ex causa duxerimus statuenda. Predictam autem donacionem vobis dicto infanti facimus tanquam primogenito et ut nobis successuro in regnis et non aliter: nec per hoc quidquam a corona nostra cui vos vere reputamus unitum etiam nobis vivo intendimus separare. Mandantes per hoc presens publicum instrumentum universis et singulis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris quod premissa omnia et singula teneant firmiter et observent et ab aliis inviolabiliter faciant observari et non contraveniant nec aliquem contravenire permitant quavis causa seu etiam ratione. Hec igitur omnia et singula supradicta ut dicta et expressa sunt supra facimus paciscimur et promittimus vobis primogenito nostro et duci sepedicto necnon et notario infrascripto tanquam publice persone pro vobis et aliis etiam personis quarum interest et intererit recipienti et paciscenti ac etiam legitime stipulanti. In hujus rei autem perenne testimonium presens publicum instrumentum fieri jussimus et nostre bulle auree munimine insigniri. Actum et datum in castro Perpiniani die vicesima prima januarii anno a nativitate Domini MCCCL primo. - Vidit Jaspertus. - Sig+num Petri Dei gratia regis Aragonum etc. qui hec laudamus firmamus et juramus. - Rex Petrus. - Testes hujus rei sunt nobiles Petrus de Fonolleto vicecomes de Insula (de Illa, Dilla, D´Illa) et de Caneto Guillelmus Galcerandi de Rocabertino Petrus de Montechateno procurator Cathalonie pro dicto domino rege Berengarius de Appilia camerarius et Poncius de Sancta Pace et Bernardus de Tous ac Matheus Mercerii de domo domine regine milites Jacobus de Faro Berengarius de Codinachs magister racionalis et Jaspertus de Tragurano consiliarii dicti domini regis. - Sig+num Mathei Adriani dicti domini regis scriptoris secretarii et regia auctoritate notarii publici per totam terram et dominacionem ejusdem qui predictis interfuit et hec scribi fecit et clausit. - Dominus rex mandavit Matheo Adriani in cujus posse uravi t (juravit) et firmavit.

xciii-reg-1538-fol-6-21-enero-1351