Mostrando entradas con la etiqueta Galifa. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Galifa. Mostrar todas las entradas

martes, 24 de diciembre de 2019

LXVIII, perg 238, 28 julio 1151


LXVIII
Perg. N°238. 28 jul. 1151.

Sit notum cunctis: Quoniam ego Petrus de Maçaneto filius Bernardi Raimundi de Maçaneto et Stephanie uxoris ejus consilio et voluntate fratris mei Bernardi dono tibi Raimundo comes barchinonensis princeps aragonensis et marchio omnique tue projeniei sive posteritati ipsum meum castrum de Galifa cum ipsa Rocha in qua fundatum est cum omnibus edificiis et fortitudine que modo ibi sunt vel in antea erunt et cum omnibus exitibus et regressibus suis. Predictam vero donationem sicut melius ad utilitatem et proficium tuum intelligi potest facio tibi et omni tue projeniei sicut supradictum est sine engan ad proprium et francum alodium tuum. Propter supradictam vero donationem quam michi facis ego Raimundus comes jamdictus dono tibi Petre de Mazaneto et omni tue projeniei duos mansos in termino Villemajoris quos inhabitant Arnallus Seniofredi et Petrus Oggerii cum omnibus illorum mansatis et pertinentiis solide et libere ad tuum alodium proprium et insuper addo tibi centum morabatinos. Et comendo tibi supradictum castrum de Galifa ut habeas illud tu et omnis tua projenies per me et per meam projeniem sive posteritatem ad fevum et donetis nobis inde potestatem fideliter per quantas vices eam per nos aut per nuntium vel nuntios nostros requisierimus irati aut pachati et convenio tibi Petre ego comes jamdictus ut sim tibi adjutor et defensor de predicto castro et de omni honore sibi pertinente et de omnibus tuis directis de omni honore quem deincebs meo consilio adquisieris contra omnes homines et feminas sine tuo engan. Et convenio tibi ut inter me et te in prefato castro non ponam alium seniorem et non exigam a te propter supradictum aliquod servitium propter fidelitatem et potestatem jamdicti castri. Et si tu Petre obieris sine infante legitimo hoc totum aleudam Bernardo de Galifa fratri tuo et in termino jamdicti castri non faciam ullam toltam vel fortiam in alodio vestro et hoc totum sine tuo engan. Si quis autem contra hoc venerit ad irrumpendum non hoc valeat vendicare quod requisierit sed predicta omnia in duplo componat et postmodum hoc firmum permaneat omni tempore. Actum est hoc V kalendas augusti anno ab incarnatione Domini millesimo CLl regnique Ledovici junioris anno XV. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Petri de Mazaneto qui hanc donationem fecit firmavit firmarique rogavit. Sig+num Bernardi fratris ejus. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Arnalli de Lertio. Sig+num Raimundi de Villa de muls. Sig+num Poncii Scribe qui hoc scripsit die annoque prefato. - Juro ego Petrus de Maçaned filius Stephanie femine tibi Raimundo comiti barchinonensi et aragonensium principi et marchioni quod ab hac ora in antea fidelis ero tibi de vita tua et de corpore tuo et omnibus membris que in corpore tuo se tenent et de omni honore quem hodie habes vel in antea Deo juvante adquisieris et nominatim de ipso castro de Galifa et de ipsa Rocha in qua fundatum est et de omni fortitudine que ibi est vel in antea erit quod donum inde tibi potestatem fideliter et sine engan per quantas vices eam a me requisieris per te vel per nuncium aut nuncios tuos iratus aut pachatus et non vetabo me inde videri vel comoneri et nuncius vel nuncii tui per quos michi hoc demandaveris non habebunt regardum de me vel de meis in eundo vel redeundo. Et sicut superius scriptum est sic tenebo et attendam tibi Raimundo comiti suprascripto et omnibus successoribus tuis in perpetuum per Deum et hec sancta. Facto sacramento V kalendas augusti anno XV Ledoici junioris. Sig+num Petri de Mazaneto. Sig+num Bernardi fratris ejus. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit die annoque prephato.

domingo, 22 de diciembre de 2019

XIII, perg 31, 23 abril 1134

XIII
Perg. N° 31. 23 abr. 1134. 

Omnibus hominibus sit manifestum qualiter ego Bernardus Raimundi vocitatus de Mazaneto et filius meus Berengarius ob peccatorum nostrorum veniam impetrandam et vitam eternam consequendam damus et offerimus domino Deo et milicie templi Iherosolimitani nostram medietalem ipsarum domorum cum muro et turribus et curtello et puteo: et sunt ipse domus cum muro et turribus in muris civitatis Barchinone ad occidentalem plagam ipsas scilicet quas vocant de Galifa prope chastrum de Regomir. Advenere quoque nobis Bernardo Raimundi per vocem uxoris mee et filio meo Berengario et fratribus suis per vocem matris sue et parentum suorum vel aliis quibuslibet modis. Terminatur autem ab oriente in muro et domibus Guidonis de Moravid et in androna a meridie et occasu extra murum in alodio Arnalli Petri militis a circio in turre et in ipso ferragenaleto (nota Moncho 2) de Burgesa femina et in ipso calle. Quantum a predictis terminis concluditur et terminatur et nos ibi habemus et habere debemus omnibus vocibus et modis sic damus et offerimus domino Deo et predicte milicie templi Iherosolimitani et militibus ibi militantibus presentibus et futuris medietatem nostram et totum nostrum directum et vocem predictarum domorum et turrium cum muro et curtello et puteo cum solis et suprapositis guttis stillicidiis foveis januis hostiis et cloacis et cum ingressibus et earum egressibus integriter ut melius dici vel intelligi potest ac de nostro jure in eorum jus et dominium tradimus ad suum proprium pienissimum alodium solide et libere ac quiete possidendum semper ad eorum voluntatem. Si qua vero utriusque ordinis vel sexus persona contra hanc nostre donationis scripturam ad irrumpendum venerit iram Dei quem offendit et anathema incurrat donec ut sacrilegus emendet et insuper hec nostra donationis pagina perhenniter maneat firma. Que est acta VIIII kalendas maii anno XXVl regni Leduisi regis et ab incarnatione dominica millesimo CXXXllII (1134). Sig+num Bernardi Raimundi. Sig+num Berengarii. Sig+num Bernardi. Sig+num Petri nos qui hanc donationem fecimus laudamus firmamus et testes firmare rogamus. Sig+num Olivarii de Palacio. Sig+num Petri de Sancto LaurentioGeralle presbiter. 

Nota Moncho 2: ferragenaleto: freginalfriginal.