Mostrando entradas con la etiqueta Majoricarum. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Majoricarum. Mostrar todas las entradas

sábado, 15 de febrero de 2020

XIX, perg 633, Jaime I, 17 mayo 1234

XIX.
Perg. n. 633. Jai. I. 17 may. 1234.

In Christi nomine. Notum sit cunctis quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum et regni Majoricarum comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani predecesorum nostrorum sequentes vestigia apud Terrachonam in generali curia constituti habito consilio episcoporum et aliorum Ecclesie prelatorum et magistrorum Templi et Hospitalis ac nobilium subscriptorum ad honorem Dei el subditorum nostrorum paces et treugas ultimas quas olim fecimus Barchinone quando ivimus ad Majoricas penitus renovantes et iterum confirmantes ea que de nostris regalibus et de ecclesiis katedralibus et aliis per Cataloniam constitutis de clericis et locis religiosis de venerabilibus domibus Hospitalis et Templi cum omnibus rebus suis et hominum eorum mobilibus et inmobilibus sicut in cartis nostris plenius continetur quedam capitula eisdem pacibus dignum duximus adjungenda omnem superfluitatem a nobis penitus resecantes ut cum Dei auxilio infideles barbaras naciones expugnemus salvis in omnibus usaticis et consuetudinibus Barchinone. In primis statuimus quod omnes homines de pede tam rustici quam villani sive sint nostri sive ecclesiarum vel locorum religiosorum sive militum sive de alodio sive de feudo cum guerra et sine guerra sint sub pace et treuga firma et secura sub fidelitate et legalitate nostra cum omnibus rebus suis mobilibus et inmobilibus exceptis personis illorum qui in cavalcatis inventi fuerint vel forte caperentur in castro vel forcia aliqua expugnata. Veruntamen postquam reversi fuerint de cavalcatis sint salvi et sub ipsa pace libentes et securi cum suis bestiariis grossis et minutis ortis campis et vineis domibus possessionibus arboribus cujuscumque sint generis ac rebus aliis mobilibus et inmobilibus que dici vel cogitari possunt ad eosdem homines pertinentes exceptis latronibus et raptoribus manifestis. Item statuimus quod nullus homo capiat per se vel per alium nec raubet nec raubari faciat aliquem de genere laicum vel clericum nisi ipsum acuidaverit antea per quinque dies: et hoc intelligimus de illis qui non sunt in guerra nec sunt valitores alicujus guerre: et qui ceperit vel iterfecerit eum sit statim traditor. Item statuimus quod nullus vicarius noster vel aliquis homo de vila pignoret aliquem militem vel ejus hominem vel ecclesiarum vel locorum religiosorum vel faciat eis aliquod malum pro aliquo malefacto debito vel delicto nisi primum invenerit fatigam directi in eo vel in domino suo: quam si invenerit possit suum debitum pignorare in omnibus rebus suis exceptis personis hominum et animalibus aratoriis que omnia sint in pace. Eodem modo milites vel eorum homines nec homines ecclesiarum vel locorum religiosorum non possint nostros homines nec alios pignorare nec malum eis facere sine premissa fatiga inventa in nostris hominibus vel nobis vel in vicario sub quo nostri homines fuerint constituti. Item statuimus quod nullus reptatus de bauzia sustineatur in nostra curia vel alibi nisi se purgare voluerit de bauzia secundum consuetudinem Barchinone. Item statuimus quod nos nec aliquis subditus noster non comedamus in die nisi de duabus carnibus semel et de una istarum possint fieri assature si alie assature ut edi et porcelli defuerint et de istis duabus carnibus non possint preparari nisi uno modo: de una vero carne possit prendere vel tenere. Carnes vero salse sive sicce vel venaciones in istis duobus carnibus minime computentur: de quibus venacionibus ita statuimus ut ille qui ceperit eas preparet sibi quot modis voluerit. Qui autem emerit eas non possit preparare nisi de una venacione: si vero date sibi fuerint faciat de ipsis ac si cepisset eas. Item statuimus quod nos nec aliquis subditus nobis non portet vestes incisas listatas vel trepatas nec portet in vestibus aurum vel argentum nec aurifrigium nec auripellum nec setam sutam nec cembelinum nec erminium nec lutriam nec aliam pellem fractam vel retortam nec allibails cum auro vel argento sed erminium vel lutriam integram simplicem solummodo in longitudine incisam circa capucium cape et aperaturas manicarum quas dicuntur braçaleres et in capitibus manicarum et in mantellis similiter et cotis sive garnatxiis. Item statuimus quod nos nec aliquis alius homo nec domina demus aliquid alicui joculatori vel joculatrici sive soldadarie seu militi salvatge sed nos vel alius nobilis possit eligere et habere ac ducere secum unum joculatorem et dare sibi quod voluerit. Item statuimus quod nullus filius militis qui non sit miles nec ballistarius sedeat ad mensam militis vel domine alicujus nec calcet caligas rubeas nisi sit talis qui secum milites ducat. Item statuimus quod nullus joculator nec joculatrix nec soldataria presentes vel futuri nec illa que olim fuit soldataria sedeant ad mensam militis nec domine alicujus nec ad gausape eorundem nec comedant nec jaceant cum aliqua dominarum in uno lecto vel in una domo nec osculentur aliquam earundem. Item statuimus quod nullus faciat aliquem militem nisi filium militis. Item statuimus quod omnis homo sive miles sive alius qui iverit cum domina generosa sit salvus et securus nisi fuerit homicida. Item statuimus quod non fiant tornejamenta voluntaria nisi fuerint in guerra. Item statuimus quod per singulas civitates et castella et loca nostra et nobilium et militum et locorum religiosorum omnium Catalonie apud Ilerdam et in locis Catalonie ubi currit moneta jaccensis vendatur kaficium Ilerde frumenti ad precium viginti quinque solidorum et kaficium ordei XV solidorum et in aliis locis ubi sunt diverse mensure vendatur mensura illa secundum quantitatem kaficii llerde. In Catalonia ubi currit Barchinone moneta vendatur quarteria Barchinone de frumento al plus XX solidos et quarteria ordei septem solidos quarteria siliginis octo solidos et in aliis locis Catalonie ubi sunt diverse mensure vendatur mensura illa secundum valorem et quantitatem quarterie Barchinone. In episcopatu vero gerundensi migeria de frumento ad plus vendatur VI solidis et de ordeo IIII solidos migera de monellis de frumento IIII solidis et dimidium et de ordeo III solidis et ad hanc racionem cetere mensure que sunt in episcopatu gerundensi valeant et vendantur: in Catalonia vero ubi currit moneta acrimontensis vendatur frumentum et ordeum ad valorem cambii jaccensis et ad quantitatem mensure ilerdensis. Si quis vero ex prestito debebit bladum solvat predictam summam peccunie si maluerit et non teneatur reddere bladum pro blado. Valeat hoc statutum a festo sancti Johannis de junio usque ad unum annum. Item statuimus quod per quamlibet civitatem et loca instituantur duo probi homines et fideles secundum magnitudinem civitatis et loci et unus clericus fidelis qui sacramento astringantur coram populo quod predictum statutum in omnibus fideliter exequatur: et si forte in hiis exequendis reperti fuerint culpabiles puniantur a domino pena corporis et averi. Hoc idem jurent vicarius et bajulus locorum el eadem pena puniantur. Item statuimus quod omnes homines Catalonie tam nobiles quam clerici quam laici quam judei sive sarraceni compellantur vendere bladum suum cujuslibet generis sit sub forma predicta: ita quod illi qui sunt de episcopatu illerdensi urgellensi et terrachonensi et dertusensi deducant bladum ad expensas suas et sue familie necessarias secundum cognitionem eorum qui fuerint constituti a tempore isto usque ad festum sancti Johannis de junio et deinde usque ad unum annum: illi qui sunt de episcopatu Barchinone deducant expensas predictas usque ad festum sancti Jahannis (Sant o Sent Johan: Joan) et de ipso festo usque ad unum annum: residuum cogantur vendere dicto modo. Illi qui sunt de episcopatu Gerunde vicensi deducant expensas predictas usque ad exitum intrantis mensis julii tantum: residuum cogantur vendere dicto modo. Item statuimus quod nullus debitor teneatur solvere suo creditori nomine usurarum nisi XII .... (1: La abreviatura dice mas, que podrá ser minas, mundinas o monetas. ) pro C in anno et XII solidos pro centum et non plures et secundum hanc quantitatem solvat de aureis quilibet suo creditori. Judei vero accipiant pro C solidis viginti in anno et non plures et si plus acceperint sint incursi nostri cum corporibus et averis: et si forte debitores querimoniam ecclesie fecerint currant eos per villam flagellando et amitant penitus petitionem. Item statuimus quod quilibet sacramento manifestet predictis executoribus quantum bladum habeat et si in hoc repertus fuerit perjurus amitat totum bladum de quo se perjuraverit. Item statuimus quod nullus possit emere bladum nisi de mense ad mensem quantum sibi necesse fuerit et familie sue secundum cognitionem executorum. Has novas constituciones observari a presenti die usque ad festum sancti Michaelis et de eodem usque ad triennium continue completum precipimus a nobis ipsis et ab aliis omnibus sub nostro dominio constitutis eo salvo quod superius dictum est de termino bladi et salvis pace et treuga et consuetudinibus ac usaticis Barchinone. Qui contra ista capitula vel contra unum ex istis venerit et infra decem dies ex quo amonitus fuerit a nostro vicario non emendaverit penam dupli sustineat. Hec omnia juramus et jurari precipimus a nobilibus et militibus universis Catalonie: et qui jurare noluerit sit ejectus a pace et treuga cum omnibus bonis suis et excomunicetur ab episcopo diocesano et quodcumque malum illi violatori istarum constitutionum evenerit nullo unquam in tempore sibi emendetur et si aliquod malum alicui ipse violator fecerit ea racione illud malum sive dampnum quodcumque sit restituat in duplum et nos juvabimus illum cui datum fuerit dampnum et ab hominibus et vicariis nostris juvari faciemus viriliter et potenter. Hec omnia facta sunt apud Terrachonam XVI
kalendas aprilis anno Domini M°CC°XXX° quarto consilio subscriptorum prelatorum et nobilium virorum qui nobiscum sunt in curia constituti. - Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum et regni Majoricarum comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani. - Berengarii episcopi Barchinone. - G. episcopi gerundensis. - Berengarii episcopi ilerdensis. - P. episcopi dertusensis. - B. episcopi elenensis. - R. Patot magistri milicie. - H. de Fullalquer magistri Hospitalis. - P. infantis Majoricarum.
- N. Sancii. - P. Hugonis comitis Empuriarum. Juravit salvo jure et dominio suo in omnibus comitatibus ejus. - R. Fulconis vicecomitis cardonensis jurantis. - B. de Ça-Portella jurantis. - G. de Mediona jurantis. - Gaucerandi de Pinos jurantis. - G. de Podioviridi jurantis. - Dalmatii de Timor jurantis. - Berengarii de Podioviridi jurantis.
- G. de Ça-Guardia jurantis. - G. de Angularia jurantis. - B. de Sancta Eugenia jurantis.
- Berengarii de Angularia jurantis. - P. de Cervaria jurantis. - P. de Querald jurantis. - G. de Cervaria jurantis. - P. de Grainana jurantis. - P. Berengarii de Ager jurantis. - G. de Montecatano jurantis. - H. de Mataplana jurantis. - Gaucerandi de Rocaberti jurantis.
- Dalmacii de Sancto Martino jurantis. - Gilaberti de Crocillis jurantis. - G. de Sancto Vincentio jurantis. - F. de Sancto Martino jurantis. - G. de Palacons. - B. de Palacio jurantis. - P. de Montecatano jurantis. - Gaucerandi de Cartaia jurantis. - Dalmacii de Castello jurantis. - Berengarii de Cervaria jurantis. - B. de Rocafort jurantis. - A. de Rubione jurantis. - P. de Grainanella jurantis. - P. de Angularia jurantis.

xx-perg-1339-jaime-i-1-agosto-1253

viernes, 7 de junio de 2019

Tomo I, texto XV, emperador de Constantinoble, Manuel


XV.

Legajo de cartas reales autógrafas. Día 23 de octubre de la 1a indiccion, año 1408.

Illustrissimo et excellentissimo principi Martino Dei gratia regi Aragonum Valentie Majoricarum et Sardinie ac comiti Barchinone et Rossillionis consanguineo nostro carissimo.
- Del emperador de Constantinoble.
- Manuel in Christo Deo fidelis imperator et moderator romeorum Paleologus et semper augustus illustrissimo et excellentissimo principi Martino Dei gratia regi Aragonum Valentie Majoricarum et Sardinie ac comiti Barchinone et Rossillionis carissimo consanguineo nostro salutem et prosperos ad vota sucessus.
Litteras excelentie vestre jamdiu nobis presentatas per virum nobilem quondam Petrum de Quintana fidelem vestrum gratanter recepimus et relationes ipsius quas nobis de omnibus prudenter exposuit hilariter intelleximus ex quibus litteris et relatione primum vestram bonam affectionem quam erga nos semper geritis licet antea pluribus et veris demostrationibus congnoverimus etiam nunc intelleximus gavisi etenim valde fuimus de vestra et vestrorum sospitate nos autem per Dei gratiam corporis sospitate vigemus: et quia ex dictis relationibus comperimus devotionem quam habetis in sanctis reliquiis tam aliorum sanctorum quam precipue in illis que aliquem actum vel passionem Salvatoris nostri aut Matris ejus nobis sensualiter representant ex quibus valde laudanda et preconisanda vestra devotio predictus autem quondam Petrus cujus dictis per vestras litteras fidem credulam adhibuimus nominatim dixerat nobis ex quibus velletis habere reliquiis. Noverit igitur excellentia vestra dictas reliquias in maxima devotione fore apud omnes fideles christianos et plures ex christianis principibus qui personaliter huc venerunt et quidam per suos nuncios hanc
gratiam ab inclite memorie domino et patre nostro domino imperatore et etiam a nobis habere voluerunt sed nemo ipsorum obtinuit: vestre tamen excellentie cui et per litteras et per nuncios veram promissimus amicitiam et ab ipsa vestra excellentia similes promissiones habuimus que etiam necessitatis tempore huic nostre urbi promptissime subvenire voluit et quia ex hiis que fecistis aut facere voluistis nostrum animum ad similia atraxistis dictam vestram petitionem non potuimus denegare sed habito cum nostris baronibus et magnatibus consilio et precipue cum reverendissimo et sanctissimo in Christo patre domino patriarcha nostro cujus in talibus deliberatio multum valet deliberavimus aliquas particulas reliquiarum vobis transmittere ex quibus petiit dictus Petrus videlicet de columna in qua ligatus fuit Salvator noster de lapide super quem Petrus incumbens post trinam Christi negationem amarissime flevit de lapide in quo post depositionem a cruce ut ungeretur positus fuerat humani generis Liberator ac etiam de craticula super quam sanctus Laurentius fuit assatus. Quas quidem reliquias per dictum Petrum vobis misissemus sed quia nostrum ad vos intendebamus mittere ambassatorem ad vestram excellentiam visitandum et pro quibusdam aliis referendis cum quo dictas reliquias mittere disposueramus quem nostrum ambassatorem propter aliquas occupationes tunc paratum minime habebamus seripsimus vobis tunc cum dicto Petro qui ut audivimus et dolentes submersus fuit pro quo dictas nostras litteras habere minime potuistis: nunc autem ad prefatam excellentiam vestram mittimus nobilem et circunspectum militem Manuelem Crusolora predilectum et fidelem ambassatorem cambellanum ac intimum consiliarium nostrum quem nostrum constituimus generalem procuratorem exequtorem et comissarium in omnibus nostris servitiis ipsarum partium Occidentis prout in sue procurationis instrumento plenius et seriosius continetur cum quo quidem vestre excellentie dictas reliquias mittimus et sibi certa comisimus ut prefate excellentie vestre referat nostri parte. Rogamus ut placeat ipsius relatibus velut nostris affatibus plenissimam dare fidem: et quia ut vestram excellentiam firmiter scire credimus pro subsidio nostri imperii ab infidelibus conturbati sanctissimus in Christo pater et dominus noster dominus summus pontifex nonnullas suas apostolicas concessit indulgentias que per regnum vestrum jam divulgate fuerunt ex quibus ut
audivimus alique pecuniarum quantitates colecte fuerunt ut nobis mitterentur que propter quorundam malitias arrestate et detente fuerunt propterea prefatam excellentiam vestram rogamus quatenus nostri amoris intuitu velitis tam pro recuperatione dictarum pecuniarum detentarum
quam pro aliis in futurum coligendis pro quibus proculdubio predictus ambassator et procurator noster vestris opere et auxilio indigebit eidem in omnibus vestrum prebere auxilium et favorem ut vestro munitus auxilio effectualiter exequi valeat exequenda pro quo vobis semper tenebimur ad gratiarum debitas actiones. Datum in C. Constantinopoli die XXIIIa octubre prime indiccionis (1).

Arch. De la antig. Dip. Reg. De 1409 fol. 94. 7 de abril de 1410.

Dirigitur universis et singulis collectoribus jurium generalitatum intratarum et exitarum.
- De part dels deputats del general de Cathalunya residents en Barchinona a tots 1410 et sengles collidors e guardes de les generalitats de les entrades e exides del principat de Cathalunya en qualsevol parts o passes constituits. Com mossen en Manuel Chrissolora missatger del emperador de Constantinoble lo qual es vengut al senyor rey per missatgeria sen vulla tornar en Constantinoble per ço us manam quel dit missatger lexets passar ab X cavalcadures e ab tot laur argent moneda dor e dargent erneses libres armes bahuts e males joyes e altres coses e bens sens escorcoll embarch e contrast algun prestat e fet per lo dit messatger o per son majordom sagrament als sants quatre evangelis de Deu que no trau robes o mercaderies de mercaders o daltres qui sien tengudes de pagar generalitats car segons tenor del contracte del arrendament axi ho dejats fer. Dat en Barchinona a VII dies dabril lany de la nativitat de Nostre Senyor MCCCCX. - Alfonso bisbe de Elna. - Similis litera fuit facta in favorem del noble mossen en Constanti Recidi Paleologus
missatger del emperador de Constantinoble. Fiat per totum ut supra.

(1) Sigue aquí escrito con bermellon el monograma del emperador Manuel; pues es sabido que los emperadores de Oriente firmaban con tinta de distinto color, según la jerarquía del personaje a quien iba dirigido el despacho.