Mostrando entradas con la etiqueta ecclesiam Sancti Johannis. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta ecclesiam Sancti Johannis. Mostrar todas las entradas

martes, 24 de diciembre de 2019

XCVIII, perg 304, 5 abril 1157


XCVIII
Perg. N°304. 5 abr. 1157.

Anno dominice incarnacionis CLVII post millesimum. Datum est hoc judicium inter ecclesiam Sancti Johannis et Gaucerandum de Sales super querimoniis et responsis hinc inde factis ante presenciam domini Raimundi barchinonensium comitis aragonensium principis et marchionis. Conquestus est siquidem Poncius predicte ecclesie abbas quod Gaucerandus de Sales auferret ei omnem illum honorem de Aquaça quem Arnallus Johannis pater eius et Berengarius Arnalli avunculus predicti Gaucerandi dimiserat diffinierat et ex toto deliberaverat et in potestate predicte ecclesie et habitantium in ea cum scriptura quam ipse proferebat perpetuo habendum tradiderat. Ad hec sic respondit Gaucerandus quod honorem predictum nunquam tenuerant habitatores ecclesie beati Johanis postquam scriptura quam abbas proferebat fuit facta. His itaque racionibus diligenter auditis atque discussis judicaverunt in curia predicti comitis Guillelmus Sancti Felicis abbas et Borrellus judex atque Arnallus de Lercio et Dalmacius de Petra-incisa quod predictus abbas per idoneos testes probaret habitatores ecclesie beati Johannis possedisse honorem quem aclamabat de Aquacia postquam carta quam proferebat fuit facta et si facere posset judicaverunt honorem cum fructibus integriter abbati supradicte ecclesie restitui a tempore scilicet quo predictum honorem habitatores predicte ecclesie aclamaverunt et si in probacione deficeret predictus abbas Gaucerandus prestet sacramentum se nescire hunc honorem ecclesiam beati Johannis tenuisse postquam jamdicta carta fuit facta. Quo facto nisi hanc cartam poterit Gaucerandus legaliter et racionabiliter infirmare judicaverunt ut ecclesia beati Johannis perpetuo habeat quod per eam ei asignatum est. Scriptum est hoc judicium apud Gerundam et datum per manum Borrelli judicis nonas aprilis anno XX regni regis Leudovici junioris. - Sig+num Raimundi comes. - Berengarius gerundensis episcopus. -
+ Guillelmus Sancti Felicis abbas. Sig+num Arnalli de Lercio. Sig+num Dalmacii de
Petra-incisa. + Petrus Borrelli sacrista et judex. - Jordanus Levita scripsit hec sub die et anno + quo supra.

Nota: Petra- incisa se parece a Petra-taiada, Pedra tallada, Peratallada, etc.
Sancti Felicis: Sant Feliu, santo Félix.