Mostrando entradas con la etiqueta lupinos. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta lupinos. Mostrar todas las entradas

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXXVI, perg. 344, 19 agosto 1161, Calvetus, operatorii

CXXVI.

Perg. N° 344. 19 ago. 1161.

Sit notum omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Calvetus vendo tibi Raimundo comiti
barchinonensi aragonensium principi medietatem ipsius mei operatorii simul cum medietate cortalli sibi
continenti que omnia habeo in suburbio Barchinone in platea mercati quam tu comes jamdicte comparasti et acquisisti in Barchinonam a parte orientali ante portam castri veteris Barchinone: et
sicut predictum operatorium cum prephato curtallo habetur et continetur et suis notis afrontacionibus ambitur sicut vendo jamdictam medietatem tibi prephato Raimundo barchinonensium comiti aragonensium principi propter L morabitinos ajadinos et lupinos quos in precio de te accepi: et de meo jure et potestate trado hec omnia in tuum jus et dominium ad omne velle tuum ibi et inde perficiendum in perpetuum. Siquis autem hoc disrumpere vel violare temptaverit in duplo componat et postmodum hoc firmum permaneat omni tempore.
Facta carta XIIII kalendas septembris anno XXIIII regni Ledovici junioris. - Sig+num Calveti supradicti qui hanc cartam vendicionis fieri jussit firmavit et testes firmare rogavit. Sig+num Arnalli de Lercio. Sig+num Arnalli de Rased. Sig+num Bernardi Bovis. Sig+num Guillelmi Catalani vicarii barchinonensis. - Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit die et anno quo supra. (Sigue una firma hebrea que dice. Clavih el que vendió al dominador.)

domingo, 22 de diciembre de 2019

XXXVIII, perg. 160, enero 1143

XXXVIII.

Perg. N° 160. * ene. 1143.

Hoc est translatum scripture et convenientie ac sacramentalis pecunie quam debet comes barchinonensis ad Guillelmum Mainardi que scriptura sic se habet.
Notum est omnibus quod ego Raimundus comes Barchinonensis et princeps Aragonensis Tortose marchio et Ilerde debeo tibi Guillelmo Mainardi DLX morabetinos bonos aiadinos et lupinos et C libras argenti boni et fini ad pensum de Murcia et convenio tibi paccare predictas C libras argenti boni et fini ad pensum de Murcia aut per unamquamque libram XII morabetinos usque ad exitum primi mensis maii tibi videlicet vel tuo mandatario qui hoc per te requisierit. Predicta vero libra Murcie et de penso de uno marcho et medio et media uncia ad marchum de
Montepessulano. Et de hoc toto eris paccatus de quantocumque fuerit acceptum de sex milia morabetinis in susum de ipsa prima paria maii veniente quousque supradictum debitum plenarie sit tibi
persolutum. Et hoc facio tibi jurare a Bernardo de Bellog et a Raimundo de Podioalto ut jamdictos DLX morabetinos et prefatas D libras argenti reddantur tibi vel tuo mandatario integriter et plenarie usque
ad exitum primi venientis maii et quantumcumque acceperint de sex milia marebotinos in supra
tibi plenarie reddant vel tuo mandatorio (mandatario) donec totum supradictum debitum habeas inde integriter recuperatum sine tuo engan. Quod si evenerit ut non esses de toto paccatus vel aliquid inde tibi
minueretur predicti juratores veniant in Narbona usque ad exitum sequentis junii et ibi stent in tuo ostatico tandiu donec sis paccatus ex toto tuo supradicto debito in quantum remanserit per tuam aut mandatarii tui licentiam sine omni tuo enganno.
Et nos Bernardus de Bellog et R. de Pogalt convenimus et concedimus tibi ita attendere plenarie sicut hoc suprascriptum est per Deum et per hec IIII evangelia.
Actum est hoc VIII idus januarii unno ab incarnato Dei filio MCXLIII.
- Sig+num Bernardi Marcucii.
Sig+num Geralli de Jorba. Sig+num Arberti de Castelvi.
Sig+num Ramon de Pogat.
Sig+num Raimundi comes.
Sig+num Bernardi de Bellog.
Sig+num Natalis scriptoris qui hoc scripsit die et anno quo supra.

(Nota. Bellog, Belloch, Belloc; Podioalto, podio alto, Pogalt, Puig alt, Puigalt, Puig-alt, pueyo alto, puy alto, pui alto, etc.)

 

Ramon Berenguer IV, XXXVIII, perg. 160, enero 1143