Mostrando entradas con la etiqueta morabitinos. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta morabitinos. Mostrar todas las entradas

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXXVI, perg 344, 19 agosto 1161


CXXVI
Perg. N° 344. 19 ago. 1161.

Sit notum omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Calvetus vendo tibi Raimundo comiti barchinonensi aragonensium principi medietatem ipsius mei operatorii simul cum medietate cortalli sibi continenti que omnia habeo in suburbio Barchinone in platea mercati quam tu comes jamdicte comparasti et acquisisti in Barchinonam a parte orientali ante portam castri veteris Barchinone: et sicut predictum operatorium cum prephato curtallo habetur et continetur et suis notis afrontacionibus ambitur sicut vendo jamdictam medietatem tibi prephato Raimundo barchinonensium comiti aragonensium principi propter L morabitinos ajadinos et lupinos quos in precio de te accepi: et de meo jure et potestate trado hec omnia in tuum jus et dominium ad omne velle tuum ibi et inde perficiendum in perpetuum. Siquis autem hoc disrumpere vel violare temptaverit in duplo componat et postmodum hoc firmum permaneat omni tempore. Facta carta Xllll kalendas septembris anno XXIIII regni Ledovici junioris. - Sig+num Calveti supradicti qui hanc cartam vendicionis fieri jussit firmavit et testes firmare rogavit. Sig+num Arnalli de Lercio. Sig+num Arnalli de Rased. Sig+num Bernardi Bovis. Sig+num Guillelmi Catalani vicarii barchinonensis. - Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit die et anno quo supra. (Sigue una firma hebrea que dice. Clavih el que vendió al dominador.)

Nota: operatorii (cortalli, curtallo sibi continenti): obradores, corrales ?Comparasti et acquisisti: compraste y adquiriste.Clavih el que vendió al dominador: Será David el que venció al dominador (Goliath, Goliat)??

martes, 24 de diciembre de 2019

CXIII, perg 333, 21 abril 1160


CXIII
Perg. N° 333. 21 abr. 1160.


Notum sit omnibus quoniam domnus Raimundus comes barchinonensis requisivit estachamentum de directo a Berengario vicario suo ob multas querimonias quas contra
eum habebat que inferius inveniuntur. Et Berengarius estachavit ei directum per quingentos morabitinos et dedit ei fidancias quorum nomina hic scripta leguntur. Raimundus Renardi per centum mohabitinos: Guillelmum de Podio-alto per C. Gaufredum de Sancta-columba per C. Poncium Petri per C. Raimundum Bermundi per C. - Ad determinandas igitur querimonias que ventilate sunt inter domnum Raimundum comitem barchinonensem et ejus vicarium Berengarium electi sunt judices domnus Ollegarius tarrachonensis archiepiscopus et domnus R. ausonensis episcopus et Berengarius gerundensis archidiaconus et Petrus ausonensis primicherius et Arnallus barchinonensis ecclesie prepositus et Berengarius de Cheralto et Bernardus de Luciano et Poncius Ugonis de Cervaria et Guillelmus Raimundi de Podio-alto qui auditis et discussis utriusque partis causis hujuscemodi singulis dederunt sentencias. Conquestus quipe est venerabilis comes super ipso Berengario quod ad contemptum comitis in faciem ejus protulit hec verba ipse Berengarius: "Quod ego accipio et teneo non gratificor vobis unum petum." Hoc dixit de sarraceno quem consuetudinaliter accipit de ipsis galeis. Quod Berengarius se dixisse omnino negavit. Super hoc judicatum est quia Berengarius negat se dixisse hec verba que comes affirmat se audisse Berengarius debet se expiare per sacramentum quod defendat per duellum si comes voluerit secundum curie consuetudinem. Et si prevaluerit emendet ei comes omne malum quod in ipso duello sibi evenerit et ipsam ei querimoniam finiat. Si vero in hoc defecerit tantam faciat comiti emendacionem quod valeat defendere per duellum se amplius non debere comiti seniori suo pro illato cotemptu emendare. Post hec requisivit Berengarius a domno comite ut redderet ei ipsum honorem quem pater suus sibi abstulerant videlicet ipsas migerias de frumento quas accipiebat ab ipsis flechariis Barchinone. Ad quod respondit comes non videri sibi esse justum ut eas redderet illi tum quia pater suus noviter per violenciam eas imposuerat predictis flechariis et in infirmitate qua obiit sub gravi interminacione quam archiepiscopus ei super hoc fecit penituit se de hac violencia et precepit ne ulterius hec exactio in ipsa civitate fieret tum quia ipse Berengarius bene noverat hanc violenciam quando eas accepit pro emendacione ipsius fevi de Terracia. Super hoc quoque judicatura est quod si Berengarius quando adquisivit predictas migerias ab ipso comite sciebat injuste esse impositas predictis flechariis non debere sibi restitui a predicto comite. Quod si dixerit se tunc nescisse monstret hoc verum esse per sacramentum quod defendat per duellum et comes emendet ei impleto tempore sacramenti a patre sibi constituto favore tocius curie sue de debito patris quod Berengarius requisivit a filio quicquid pater in scriptis suis recognovit debere ei reddi a filio que autem ipse non recognoverit si per legitimos testes aut per scripturam ipse Berengarius probare potuerit sibi deberi in ipso tempore mortis solvantur ei a comite. Item quicquid predictus Berengarius legaliter probare potuerit de justiciis placitorum sibi debitis comitem accepisse censuerunt a comite sibi debere restitui. Conquestus est denique comes de prephato Berengarii quod plures justicias et usaticos et placita que ad comitem pertinent propter servicia et remuneraciones quas inde accipit offocat ei et tollit. Quod predictus Berengarius denegavit. Judicaverunt ad hec quod quicquid jamdictus Berengarius de his sibi objectis recognoverit redirigat ipsi comiti: et si adhuc comes institerit expiet se per sacramentum quod per duellum defendat. De superfluis exactionibus super quibus comes conquestus est a Berengario fieri in Barchinona sub umbra vicarie videlicet in semitrossellis et in bardis et in boionis et in leudis ferri et piscis ac multarum aliarum rerum et in receptis nupcialibus et in superflua accepcione foccaciarum judicatum est quod quantum ipse Berengarius potuerit probare per legitimos testes aud verificare per unum militem qui defendat se per duellum antecessorem suum Bernardum Arberti tenuisse per vegeriam quiete habere Berengarium ad servicium comitis: cetera vero in quibus defecerit debet redirigere predicto comiti. De adquisicione vicecomitatus unde comes conquestus est judicaverunt quod quicquid Berengarius potuerit probare quod ab ipso vicecomite vel a filio ejus Reverter adquisierit quod domnus comes ei auctorizaverit habeat et possideat cetera comiti restituat. De pignore autem judei unde comes conquestus est predictum Berengarium suo judeo injuste abstulisse quod redirigat Berengarius jamdicto comiti pecuniam et dampnum aut juret Berengarius predictum pignus ante datam peccuniam non imparasse et hoc sacramentum defendat per duellum. Acta sunt hec XI kalendas mai anno XXllI regni Ledovici regis. - Ollegarius archiepiscopus subscribo +. Raimundus Dei gracia ausonensis episcopus. Hec primicherius firmavit nomine Petrus +. Berengarius gerundensis archidiaconus. Sig+num Arnalli sacerdotis atque prepositi. Sig+num Raimundi Renardi. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Bernardi de Luciano. Sig+num Berengarii de Cheralto. Sig+num Poncii Ugonis de Cervaria. - Sig+num Poncii notarii comitis qui hoc scripsit die et anno quod supra.