Mostrando entradas con la etiqueta Boria. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Boria. Mostrar todas las entradas

martes, 24 de diciembre de 2019

CIX, perg 328, 1 enero 1159


CIX
Perg. N°328. 1 ene. 1159.

ln Dei nomine et ejus divina gratia ego Raimundus comes barchinonensis princeps regni aragonensis Tortose et Ilerde marchio facio hanc cartam donacionis et concessionis. Placuit michi libenti animo et spontanea voluntate dono namque concedo vobis domne Eço et omnibus filiis vestris castrum de Pratella in hereditatem cum omnibus terminis que ipsa die tenebatis qua de predicto castro mihi hominium fecistis. Taliter vero jamdictum castrum vobis et successoribus vestris pro me et pro successoribus meis dono ut vos et vestri donetis mihi et meis irati et pacati potestatem per quantas vices pro me vel pro meis vos vel vestri comoniti fueritis et quod vos vel vestri non proibeatis vos inde videre vel comonere et quod vos faciatis inde guerram vel pacem ubicumque ego vel mei vobis vel vestris mandaverimus et quod vos et vestri serviatis michi inde et meis secundum honorem que ad jamdictum castrum pertineat. Et hoc donativum sicut superius scriptum est sic dono vobis et vestris jamdictum castrum ut
per me et per meos habeatis et teneatis illud salva mea fidelitate et de omni mea posteritale et quod vos vel vestri non amitatis nec perdatis illud supranominatum castrum per secula cuncta nisi pro fraude vel pro traditione. - Sig+num Raimundi comes. - Facta carta donationis et concessionis in era MCLXXXXVII prima die januarii in civitate Cesarauguste dominante me Raimundo barchinonensi comite in Aragone in Superarbe sive in Ripacurcia Tortosa atque Illerda episcopo Petro in Cesaraugusta episcopo Martino in Tiraçona episcopo don Dodo in Oscha episcopo Guillelmo Petri in llerda Palacraino in Cesaraugusta et in Alagon comite Palearensi in Ricla Petro Ortiz in
Aranda Petro de Castelaçolo in Calataiub Fortunio Açenariç in Tirazona Blaçcho in Borga. - Ego Guillelmus Petri sub jussione domini mei comitis hanc cartam die et anno quo supra scripsi et de manu mea propria hoc sig+num feci.
(En este documento hay un monograma).
Nota: Borga: Borja, Boria.

LXVI , perg 236, 21 julio 1151


LXVI
Perg.n° 236. 21 jul. 1151.

Sub eterni regis nomine: Hec est firma concordia ac spontanea diffinitio que facta est inter illustrem Raimundum comitem barchinonensem et aragonensium principem et inter venerabiles fratres Sancte milicie Templi Iherosolimitani tam cismarinis quam ultramarinis partibus comorantes tam presentes quam futuros super castro de Boria et omnibus terminis ac pertinentiis ejus et super castro de Magallon et omnibus terminis ac pertinentiis ejus et super omni honore quem Petrus Taresa tenebat. In primis predicti fratres jamdicte milicie pari voto communi voluntate diffiniunt et dimittunt jamdicto Raimundo comiti barchinonensi illam donationem sive concessionem vel laxationem quam Petrus Taresa prenominate milicie fecit de supradictis castellis et honoribus ac pertinentiis omnibus et absolvunt atque omnino deliberant domnam Taresam matrem jamdicti Petri ab omnino et fidelitate quam inde fratribus predicte milicie fecerat ut ab odierno die in antea predicta domna Taresa ab ipsis milicie fratribus presentibus vel futuris ob hoc non requiratur aut inquietetur in perpetuum ita dumtaxat ut predicta Taresa et sui heredes prenominato comiti et suis heredibus inde atendant et in eorum fidelitate jugiter perseverent. Propter hanc definitionem atque absolutionem superius comprehensam jamdictus comes barchinonensis princepsque aragonensis bono animo ac spontanea voluntate in remissione suorum peccaminum et salute anime sue donat atque concedit jamdicte milicie et omnibus fratribus presentibus atque futuris ipsum castrum et villam quod dicitur Ambel cum omnibus terminis et pertinentiis ejus et castrum et villam quod dicitur Alberith cum terminis et pertinentiis suis et Cabannas que sunt inter Novellas (Novillas) et Malleu (Mallén) cum terminis et pertinentiis suis. Laudat etiam atque concedit ejusdem milicie fratribus ipsam commutationem vel excambiationem quam predicti fratres militie Templi fecerunt cum Ospitali Iherosolimitano de Malleu per Novellas. Et sicut prephata castra et ville terminantur et suis undique afrontationibus ambiuntur ita donat et laudat jamdictus comes supradicta omnia potenter et integre prelibate milicie et fratribus universis in hereditate propria franca et libera et ingenua cum omnibus eorum pertinentiis et cum omnibus in se existentibus vel ad se qualicumque modo pertinentibus cum appulatis et heremis cum aquis et aqueductibus cum pratis et paschuis montibus et planis cum omnibus ingresibus et egressibus sicut comodius et utilius ad Dei honorem ac prephate milicie utilitatem intelligi potest vel nominari bona fide absque malo ingenio. Si qua autem persona presentem donationem atque diffinitionem disrumpere vel infringere temptaverit in duplo eam componat et hec donationis sive diffinitionis scriptura omni tempore maneat firma. Que facta est apud Barchinonam in manu dompni Petri de Castiliano tunc magistri Barchinone et Aragonis nobilisque Beg magistri Provincie ac fratris Rigalli vicarii qui tunc Novellas tenebat nec non et fratris Frodolonis ac fratris Eimerici de Torreies et fratris Poncii Dolon fratrisque Guillelmi Dalbax et aliorum fratrum cum predictis fratribus commutantium XII scilicet kalendas augusti anno ab incarnatione Domini millesimo CLI. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Peronelle regine aragonensis que hoc laudat et firmat. Hujus rei sunt testes visores et auditores Arnallus Mironis comes palearensis: Guillelmus Raimundi Dapifer: Garcia Ortiz: Bernardus de Belog: At Orella qui hec viderunt et audierunt et propriis manibus confirmaverunt. Sig+num domne Tarese que hec laudat et propria manu confirmat. Sig+num Raimundi de Pugalt. Sig+num Arnalli de Lertio. Sig+num Raimundi de Villa de muls. Sig+num Garcia Ortiz. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Arnalli Mironis comitis palearensis. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num At Orella. Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit die annoque prefato.

Nota: appulatis : abejar, abejares; abellar, abellars; abellá, abellás ?
Heremis: yermo, yermos; erm, erms, herm, herms.

lunes, 23 de diciembre de 2019

LXV, perg 249, 30 abril 1151


LXV
Perg. N° 249. 30 abr. 1151.

Hec est memoria que facta est inter Raimundus comes barchinonensis et princes aragonensis et domina Taresa de Boria. Convenit namque domina Taresa ad jamdictum comitem ut donet ei potestatem de Boria et de toto alio honore irata et pagata per quantas vices ei comes demandaverit per se aut per suos nuntios vel nuntium per bonam fidem sine engan sine ullo retinimento excepto sancta cruce. Et convenit dominus comes ad jamdicta domna Taresa que teneat eam illo honore in vita sua et post obitum suum ad qualicumque dimiserit de suos parentos vel parentas que habeant et teneant eam pro illo comite. Similiter convenit dominus comes ad predicta domna Taresa que faciat eam soltare ad seniores milicie Templi et seniores Ospitali usque ad festivitatem Sancte Marie de mediante agusto prima qui veniat. Et si illos supranominatos seniores noluerint advenire cum dominus comes quod comes stet eis ad directum et si illos noluerint accipere directum domna Taresa stet ad comite in supradicta convenientia. Et si dominus comes non putuerit guarire per rationem vel directum de senioribus prenominatis quod soltet ad domna Taresa Boria cum sua honore et illo hominio quod ei fecit. Et domna Taresa que reddat ad comite ipso honore et avere que accepit de illo. Facta memoria era millessima (falta la C) LXXXVIIII in illa azuta de Boria die jovis postero de aprile. Sunt visores et auditores et testes de hoc super scriptum comite de Paliars et Bertran Reimbal et Rostan Porcellet et Guillelmum de Castel vielg et Garssia Ortiz et Raimon de Pui alto et Fortunio Acenariz de Tarazona et Bernard de Mont esquivo Robert de Matalon et Alaman de Luna et Petro Medalia justicia de Tarazona et Ennec Sanz de Burbacana et Rodlan de Squels et Fortunio Sanz de Bera et Petro de Sancta Cruce et Sancio Abarca et Gazco de Fulera et Ato Bauzones et Ennec Sanz de las Serras et Belenguer Arnal et Pere de Montagut et multi alii qui ibi aderant. Et ego Andreo scriptor hanc cartam scripsi et hoc signum + feci.


Nota: millessima CLXXXVIIII : 1189, 30 abr. 1151.