Mostrando entradas con la etiqueta beate Marie. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta beate Marie. Mostrar todas las entradas

lunes, 17 de febrero de 2020

XLI, reg 13, fol 156, 26 marzo 1264

XLI.
Reg.n.13. Fol. 156. 26 mar. 1264.

Noverint universi quod cum nos Jacobus Dei gratia et cetera mandaverimus vobis universis etsingulis judeis dominio et districtu nostro comorantibus quod omnes blasfemias domini nostri Jesuchristi et Beate Marie matris ejus que in vestris libris ut nobis dictum est continentur dampnaretis et levaretis de ipsis libris ex quo ipsas inveniretis per vos ipsos vel vobis significate essent vel ostense per fratrem Paulum Cristianum ordinis fratrum predicatorum viva voce vel literis infra spacium trium mensium et quod alias ille qui istius mandati et statuti nostri culpa inventus esset ex vigore mei puniretur penam mille morabetinorum et libri predictas blasfemias continentes absque cujuslibet excusacione et remedio publice comburerentur: modo vero quia aliqui ex vobis ut intelleximus dubitantes super dicta pena mille morabetinorum ne per vos
ipsos de dictis libris levare aliquid haberetis recognoscimus ac etiam declaramus quod non teneamini aliquid de ipsis libris levare nec dampnare nec penam predictam incurratis donec per fratrem Paulum vel per alium sint vobis ostensa capitula dictarum blasfemiarum sic quod cum vobis ostensa fuerint si ea excusare potestis non fore blasfemias nostri domini Jesucristi et Beate Marie matris ejus ad cognicionem judicum super hoc assignatorum a nobis videlicet venerabilium episcopi Barchinone fratris Raimunde Pennaforti fratris A. de Segarra fratris R. Martini et fratris P. de Genua non teneamini dampnare aliquid vel levare de eisdem set cum per dictum fratrem Paulum vel
per alium vobis ostensa fuerint et postea spacium habueritis unius mensis respondendi: et facta responsione per vos infra dictum mensem nisi dictus frater Paulus vel alius qui predicta vobis ostendet ipsam vobis impediret condempnati fueritis per omnes dictos judices ipsa de dictis libris infra dictos tres menses levare absque remedio teneamini et quod juretis viginti vel triginta de majoribus et discretioribus vestrum in qualibet aliama sive comunitate super lege Moysi in animabus vestris et aliorum judeorum de predicta comunitate quod predictas blasfemias radetis et de cetero non reponetis. Quod qui contra fecerit penam predictam dictorum mille morabetinorum se noverit sine remedio incursurum. Datum Exee VI kalendas aprilis anno Domini MCCLX quarto.


sábado, 15 de febrero de 2020

XXI, perg 1338, Jaime I, 8 noviembre 1253


XXI.
Perg. n. 1338. Jai I. 8 nov. 1253.

Sit omnibus notum quod ego Guillelmus Tomasius comorans in Barchinona bono animo et libera voluntate dono et offero domino Deo et beate Marie domui milicie templi de Barchinona corpus meum et animam meam pro confratre in manu et posse vestri fratris Poncii de Hulugia comendatoris de Palacio (1): et eligo sepulturam meam in ciminterio dicte domus milicie templi ubicumque sim promitens dicte domui et vobis ac successoribus vestris proeea daré in unoquoque anno mediam liberam cere omnibus diebus vite mee in festo sancte Marie augusti ob remedio anime mee et parentum meorum et ad obitum meum viginti solidos Barchinone. Promitto etiam vobis quod non mutabo voluntatem meam in vita vel in morte et si ali-quod abitum religionis accipere voluero accipiam vestrum et non alium. Item promitto vobis quod servem et custodiam bene omnia bona dicte domus sicut aliquis de confratribus vestris pro posse meo: et hec omnia promitto attendere et complere jurando hec per Deum et hec sancta IIII evangelia manibus meis corporaliter tacta. Ad hec ego frater Poncius de Hulugia comendator predictus et ceteri fratres predicte domus recipimus te Guillelmum Tomas per confratrem dicte domus et etiam damus tibi partem et societatem in omnibus bonis spiritualibus qui fiunt et fient
in domo templi ubique citra mare scilicet et ultra et promittimus etiam te et bona tua manutenere et deffendere secundum bonam consuetudinem templi. Actum est hoc VI nonas novembris anno Domini M°CC° quinquagessimo tercio. - Sig+num Guillelmi Tomasii qui hoc laudo et firmo. - Sig+num fratris Poncii de Hulugia comendatoris qui hec laudo et firmo. - Testes sunt frater G. capellanus domus Barchinone et frater Berengarius. - Sig+num Petri Carbonelli notarii Barchinone qui hoc scribi fecit die et anno prefixis.

(1) Según este documento, es una equivocación que el nombre de Palao, que se da comunmente a este edificio de Barcelona, proviene de haber residido en él los reyes después de la estincion de los Templarios, pues ya se le daba este nombre algunos siglos antes: Domus Palacii.