Mostrando entradas con la etiqueta festo. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta festo. Mostrar todas las entradas

lunes, 1 de junio de 2020

XCVIII. Reg.n.1898, fol.184.1 mar.1391.


XCVIII.
Reg.n.1898, fol.184.1 mar.1391.

Nos Johannes etc. Quia pro parte vestri universitatum eorum et proborum hominum vallis de Querol terre Ceritanie extitit nobis humiliter supplicatum quod licet vos ex consuetudine et usu in eadem valle a maximo citra tempore antiquatis et observatis facere creare et eligere consueveritis et possitis tres probos homines in consules dicte vallis in festo videlicet Appariacionis Domini annuatim adveniente tamen ipso festo Apparicionis Domini proxime lapso in quo dicti vestri consules eligi et fieri debebant prout consuetum fuerat ut prefertur vos propter aliquam importunitatem impedimentum seu forsan necessitatem eleccionem sive creacionem dictorum consulum vallis ipsius pro anno presenti fecistis minime seu facere nequivistis imo non facta eleccione dictorum consulum in proxime dicto festo sed lapso eodem et importune vel non ut premittitur sic ommissa prohibitum vobis extitit et injunctum per castellanum et bajulum dicte vallis sub certa pena ne amodo ad eleccionem dictorum consulum procedere vel eam facere sine nostri licencia vos ullatenus curaretis: cujus quidem mandati et inhibicionis timore et hesitatione ne ob dictum abusum seu alias essetis dicta facultate usu seu consuetudine dictorum consulum annue eleccionis privati vel possetis privari eleccionem dictorum consulum absque nostri permissu facere et ad eam procedere hesitatis: dignaremur vobis de nostri benignitate regia licenciam concedere supradictam. Quocirca nos nolentes propterea virgam nostre correccionis contra vos protendere ut forsan possemus sed utilitatem ac comodum et conservacionem vallis predicte et in eadem degentium prospicere potius cupientes attendentesque vallem eandem que clavis et in confinibus regni nostri existit sine consulibus et rectoribus prout consuetum est commode persistere non debere: vestris ad hoc supplicacionibus favorabiliter inclinati tenore presentis concedimus vobis universitatibus et probis hominibus vallis jamdicte et plenam licenciam impertimur quod abusu et aliis predictis non obstantibus nec obstantibus etiam mandato vel inhibicione per castellanum et bajulum vobis de non eligendo predictos consules seu eleccionem eorum non faciendo ut premittitur vobis vel aliquibus ex vobis facta possitis et vobis liceat sine alicujus pene incursu amodo quando volueritis pro anno presenti consules vestros et jam dicte vallis facere creare et eligere sic et quemadmodum in dicto lapso festo Aparicionis Domini facere et eligere poteratis: et cum dicti consules pro anno presenti hujus vigore per vos facti fuerint et electi habeantur ac si in dicto proxime lapso festo per vos facti fuissent etiam vel electi lapsu dicti festi et omissione eleccionis predicte nullatenus obsistente: nos enim propter omissionem et lapsum predictos vel alia quacumque causa usui et consuetudini vestris jamdictis derogari vel perjudicari nolumus ullo modo vel ea vobis a cetero ad consequendam trahi posse immo abinde vestros consules et dicte vallis facere et eligere possitis anno quolibet eis modo forma et temporibus quibus ante lapsum ipsius festi seu premissorum eventuum vigore dicti usus antiqui vobis erat licitum et permissum jamdictis usu et consueditudine in dicta valle diucius ut pretangitur observatis in suo permanentibus robore et valore. Mandantes expresse et de certa sciencia gubernatori comitatuum Rossilionis et Ceritanie vicario et judici ordinario Ceritanie necnon castellano et bajulo castri et vallis predicte aliisque officialibus et subditis nostris ad quos spectet ipsorumque officialium locatenentibus sub nostre indignacionis incursu et pena quingentorum florenorum auri quatenus provisionem nostram hujusmodi firmiter teneant et observent vosque eadem uti permittant et contra eam non veniant vel aliquem contravenire permittant aliqua ratione. Pro hujusmodi vero licencia et concessione confitemur a vobis habuisse ducentos florenos auri de Aragone quos pro nobis fideli consiliario et thesaurario nostro Juliano Garrius tradidistis. In cujus rei testimonium presentem fieri jussimus sigillo nostro in pendenti munitam. - Data Cesarauguste prima die marcii anno a nativitate Domini MCCCXCI regnique nostri quinto. - + Dominicus Mascho. - Guillelmus Gebelini mandato domini regis facto per thesaurarium. - Habuerunt eam pro visa dominus rex et thesaurarius. - Idem.

domingo, 24 de mayo de 2020

LVIII. Reg.n.19.fol.192.3 nov.1274


LVIII.
Reg.n.19.fol.192.3 nov.1274

Noverint universi quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum Majorice et Valencie comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani volentes circa regimen civitatis
Barchinone provisionem debitam adhibere et statum ejusdem civitatis de bono in melius reformare concedimus vobis universis probis hominibus Barchinone et vestre universitati quod a proximo venturo festo sancti Andree usque ad decem annos completos continue venturos habeatis et liceat vobis habere quinque probos homines de civitate vestra illos quos eligere volueritis consiliarios vicarii et bajuli nostri Barchinone qui in presencia ipsorum vicarii et bajuli vel alterius eorum jurent tenere secretum de eo quod dictum fuerit inter eos et consulere vicario et bajulo bene et legaliter ad fidelitatem nostram et nostrorum et comunem utilitatem civitatis quandocumque et quocienscumque a predictis vicario et bajulo fuerint requisiti ita quod pro precibus timore vel amore non consulant vicario et bajulo nisi secundum Deum juxta eorum bonam conscienciam et quod qualibet septimana in die martis et in die sabbati congregent se in palacio nostro vel in alio loco idoneo quem ipsi consiliarii voluerint sine amonicione vicarii et bajuli et ibi cum vicario et bajulo si ab ipsis consiliariis fuerint requisiti iidem vicarius et bajulus habeant collacionem et tractatum de omnibus hiis que in civitate et curiis fuerint gesta et reforment procurent et tractent ea que ad fidelitatem nostram et publicam utilitatem fuerint ordinanda: et ipsi quiuque consiliarii cum fuerint electi et jurati eligant simul cum nostro vicario et bajulo vel altero eorum centum probos homines de civitate qui in posse ipsorum consiliariorum jurent tenere secretum et juvare vicarium et bajulum et dictos consiliarios et eorum consilium quando et quotiens per ipsos consiliarios fuerint demandati: et isti quinque consiliarii teneantur hoc onus sustinere per unum annum et in fine anni scilicet in festo sancti Andree predicti centum probi homines jurati vel qui de ipsis centum ibi fuerint teneantur eligere duodecim probos homines de ipsis centum qui duodecim electi ab ipsis centum vel ab illis qui ibi fuerint teneantur alios quinque consiliarios eligere qui cum fuerint electi et jurati eligant centum probos homines de civitate secundum formam superius comprehensam et sic fiat de ceteris quolibet anno per predictum decennium: et illi qui fuerint electi teneantur jurare et dictum onus sustinere modo superius comprehenso: quod si facere noluerint per nostrum vicarium et bajulum compellantur. Si vero contingeret quod unus vel plures de dictis quinque consiliariis vel de dictis centum juratis decederet vel esset absens aut detineretur infirmitate ceteri remanentes locum ejus vel eorum teneant et observent. Volumus autem quod vicarius noster juret in posse dietorum quinque consiliariorum stare consilio ipsorum consiliariorum et quod eorum consilio non requisito non congregent similiter generale parlamentum nisi nos hoc specialiter mandaremus. Volumus etiam quod bajulus noster promittat in posse ipsorum consiliariorum sub fide juramenti nobis prestiti et sub fide qua nobis tenetur quod stet consilio ipsorum consiliariorum et quod eorum consilio non requisito non congreget similiter generale parlamentum nisi nos similiter hoc specialiter mandaremus et ut predicta omnia majori gaudeant firmitate in jungimus firmiter et mandamus vicario et bajulo Barchinone presentibus et venturis quod prescripta omnia sub fide qua nobis tenentur et juramento ab eis nobis prestito observent et faciant infra predictum tempus decem annorum inviolabiliter observari et in aliquo non contraveniant si de nostra confidunt gracia vel amore: et si dictus vicarius et bajulus noluerint vel neglexerint tenere justitiam aut non compleverint mandata nostra vel non starent consiliis dietorum consiliariorum volumus et mandamus dictis consiliariis quod per nuncium vel suas litteras denuncient nobis predicta et nos taliter faciemus et castigabimus eos quod non erunt ausi similia atemptare. Data Barchinone III nonas novembris anno Domini millessimo CCLXX quarto. - Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum Majoricarum et Valencie comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani. - Testes sunt Bernardus vicecomes Caprarie Gaucerandus de Pinos G. de Cervilione Raimundus de Capraria Huguetus de Sancta Pace.

domingo, 16 de febrero de 2020

XXXII, reg 8, fol 67, 15 marzo 1260

XXXII.

Reg. n.8. Fol. 67. 15 mar. 1260.

Idus marcii anno Domini MCCLX° mandavit dominus rex per suas litteras nobilibus et militibus infrascriptis quod in festo Pasce Resurreccionis Domini proxime venturo essent in Cervaria cum militibus et armis eorum parati servire ei feuda et honores que ab eo tenent. - Petro de Montecatheno ho. et feu. P. de Vilamur feu. R. de Moncada ho. et feu. R. de Montecatheno filio G. de Montecateno quondam ho. et feu. Filiis quondam Jordani de Peralta feu. G. de Beranuy feu. R. Dabella feu. B. de Capdella feu. Gombaldo de Benavent ho. et feu. G. de Lobera feu. Poncio Deril feu. Comiti Pallarensi feu. B. de Manlleu feu. Filiis quondam G. de Peralta feu. G. de Montanyana feu. P. de Meytat feu. B. de Cornudela feu. R. de Siscar feu. Mir. A. feu. G. Deril feu. Necart de Talarn feu. Poncio de Peralta feu. Berengario de Tamarit feu. B. de Toraylla feu. G. de Bellera feu. B. de Beranuy feu. B. Despes feu. F. Alaman feu. Johanni de Logran feu. A. P. de
Cornudella feu. R. Dorcau feu. Berengario de Pugvert feu. G. de Cardona ho. et feu. R. de Casserres feu. Comiti Impuriarum feu. G. de Castronovo ho. B. de Gurb ho. et feu. Heredibus Hugueti de Sexaco feu. Beatrici uxori quondam A. de Mediano feu. G. de Canet feu. B. de Castellet feu. G. de Crexel feu. G. H. de Serralonga feu. B. de Sancta Eugenia feu. Berengario de Sancto Vincencio feu. G. de Monclus feu. Heredibus F. de Villafrancha feu. G. de Terraça feu. Tibor uxori R. de Empuries quod faciat servire fevum quod vir suus tenet. A. de Navata feu. G. de Cervia feu. Poncio de Verneto feu. Berengario de Cardona ho. et feu. G. de Clarmont feu. Heredibus F. de Sancto Martino feu. Ermessendi de Palacio feu. Heredibus R. De .... feu. B. de Cambrils feu. Mascaros Dorcau feu. R. dez Papiol feu. Geralde de Cuxano uxori quondam R. Ademarii feu. A. de Vilademayn feu, Johanni de Solerio feu. Ger. de Cabrera ho. et feu. P. de Laverina ho. G. de Cervilione feu. G. de Cruylles feu. G. de Castroaulino ho. Jaufrido vicecomiti de Rochabertino feu. Vicecomitisse de Bas filie quondam Simonis de Palacio feu. R. de Urgio ho. et feu. G. de Raiadel ho. P. de Castel Gali feu. Gaucerando de Pinos ho. et feu. G. de Peguera feu. Gaucerando de Sancta-fide feu. P. de Berga ho. et feu. Heredibus de Travesseros feu. Gaucerando de Urgio ho. et feu. Comiti fuxensi feu.
Heredibus R. de Malea feu. R. çaGuardia ho et feu. Heredibus R. ça Portella feu. Heredibus Mironis de Luzano feu. Filiis Poncii de Cervera feu. Heredibus P. de Corneliano feu. Gastono de Bearn feu. R. de Cardona ho. et feu. Hugueto de Angularia ho. et feu. Berengario de Entença feu. B. de Angularia feu. Maimoni de Castroaulino ho. B. R. de Ribelles feu. A. Surdi feu. R. de Ribes feu. Militibus de Pugalt de Timor et de ça Guardia feu. Romee de Cervera filie quondam Ermengaudi Senesterra feu. Militibus de Copons de Viciana de Montfalco et de ça Paladella feu. Pericono de Queralt feu. Omnibus militibus de Cubellis feu. Peramola feu. Ja. de Cervaria ho.

xxxiii-reg-8-fol-68-cervaria-cervera